Roman Law Resources
  
Palingenesia of Laws of the Theodosian Dynasty

II. Eastern Laws: Laws of Theodosius I: AD 388-395

Home  

Home  

Leges Home

Search

Indices

East—   

Paling. I:
AD 379-388


Paling. II:
AD 388-395


Paling. III:
AD 394-408


Paling. IV:
AD 408-437


Paling. V:
AD 438-450


West—   

Paling. VI:
AD 383-394


Paling. VII:
AD 395-401


Paling. VIII:
AD 402-423


Paling. IX:
AD 425-437


Paling. X:
AD 438-455


Copyright © 1998 by Tony Honoré. All rights reserved. Law in the Crisis of Empire is published by the Oxford University Press, ISBN 0-19-826078-4.

 

By Years—

389 (Theodosius I)
390 (Theodosius I)
391 (Theodosius I)

392 (Theodosius I)
393 (Theodosius I)
394 (Theodosius I)

395 (Theodosius I)


Tenure of eastern quaestor no.9 begins: Nicomachus Flavianus

E267/9/1. CTh 15.14.7 (Trifolio pr.pr. d. 10 Oct 388 Mediolanum) Omne iudicium, quod vafra mente conceptum iniuriam (i. Goth. iniuria V), non iura reddendo Maximus infandissimus tyrannorum credidit promulgandum, damnabimus. Nullus igitur sibi lege eius, nullus iudicio blandiatur.

E268/9/2. CTh 10.22.2 (Tatiano pr.pr. d. 18 Oct 388) Omnibus fabricis non pecunias pro speciebus, sed ipsas species sine dilatione inferri, in perpetuum servanda hac forma praecipimus, ut venae nobilis (n. Iust. nobiles V) et quae facile deducatur ignibus seu liquescat ferri materies praebeatur, quo promptius adempta fraudibus facultate commodo publico consulatur.

389 TIMASIO ET PROMOTO VV CC CONSS

E269/9/3. CTh 14.1.3 (Trifolio pr. pr. d. 19 Jan 389 Mediolanum) Perire nolumus, quidquid (q. Seeck quid V) aeternae urbi constat fuisse concessum: usque (usqueque Momm.app.?) adeo privilegia vetusta servamus, ut nova, in quantum ratio permittit, beneficia praestare velimus. Unde in defendendis decurialibus, quos binos esse ex singulis quibusque urbibus omnium provinciarum veneranda decrevit antiquitas, id observare debebis, quod vel priscorum principum constitutis vel nostris intellegis sanctionibus definitum. Si quis vero decurialem de auferendis privilegiis putaverit lite pulsandum, intellegat se decuriae interpellare debere iudicem.

E270/9/4. CTh 4.4.2 (Proculo pr.urb. d. 23 Jan 389 Mediolanum) Quae codicillis aut epistulis nobis necessitudinibusve nostris relinquuntur, non admittimus; sit ille usus inter privatos ratus. Et sane hoc loco praebemus licentiam, ut (add sive OS) civiliter sive criminaliter, ut actor elegerit, super prolata epistula requiratur et incumbat probatio ei primitus, qui scripturam obtulerit. Ceterum quod ad nos nostrosque attinet, codicillos et epistulas adeo refutamus, ut ex illis, etiamsi veras eas esse (esse eas S) quaestionum series (s. HNBOEF regulas XCPMLQSK) approbarit (approbaverit BE), quidquid nobis relictum nostrisve constiterit, ad liberos defuncti vel, si hi non sint, ad proximum quemque (quem E) iudicii nostri humanitate pertineat. 1. Testamenti vero scripturam legitimam vel nuncupationem, quae in nomen nostrum forte processerit, iure capiemus (capiamus K), nec in ea re distare ius nostrum a privatis heredibus profitemur.

E271/9/5. CTh 1.5.9 (Tatiano pr.pr. d. 2 March 389 Mediolanum) Si quos iudices corpore marcentes et neglegentes (omit e.n. A) desidiae somniis oscitantes, si quos servilis furti aviditate (serviles ad f. aviditatem A) degeneres vel similium vitiorum labe sublimitas tua reppererit involutos, in eos vindictam publicae ultionis exaggeret et amotis vicarios subroget, ut ad nostrae mansuetudinis (magnitudinis A) scientiam non crimina, sed vindicta referatur.

E272/9/6. CTh 1.15.13 (Tatiano pr.pr. d. 28/29 Apr 389 Mediolanum) Have, Tatiane, carissime nobis. Officium dioceseos Asianae, cuius octo provinciarum ambitus per spatia latiora tenduntur, ducentorum niti apparitione praecipimus.

E273/9/6. CTh 8.11.5 (same) Have, Tatiane, carissime nobis. Legem nostram, qua nihil ab invitis provincialibus gratulationis nomine exigendum esse decrevimus, volumus custodiri (custodire BG).

E274/9/7. CTh 2.4.5 (ad Claudium consularem Tusciae d. 2/3 May/March 389 Mediolanum) Universa quidem negotia, quae ex rescriptorum auctoritate sortiuntur exordium, ad cursum temporum pertinere decretum est: ante omnia vero (omit vero Sang.) procurandum est, ne pervasionibus (persuasionibus LGb) improborum protelandae cognitionis praebeatur occasio. Idcirco si quis possessione deiectus auxilium nostri poscat oraculi, nullis eum temporum, quae ex rescriptorum editione (edictione NMaL) defluunt, moris esse cludendum (cludendum Momm. claudendum BG) hac lege decernimus, ne iuris suffragium, quod in celeri reformatione consistit, beneficiorum imperialium decreta suspendant.

E275/9/8. CTh 16.5.17 (Tatiano pr.pr. d. 4/5 May 389 Mediolanum) Eunomiani spadones nec faciendi nec adipiscendi habeant licentiam testamenti. Quod circa omnes, quos vivos lex invenerit, volumus custodiri nec quemquam (quicquam W) praeteritae cuiuspiam voluntatis privilegio defensari, cum seu facta prius testamenta seu infecta doceantur, post hanc nostri oraculi sanctionem non habeant possidendi licentiam, non petendi, non etiam relinquendi heredem nomine principali, non fideicommissario, non legatario, non tacito fideicommisso vel quamcumque in huiuscemodi negotiis nuncupationem iuris ordo constituit; sed omnia, quae talium esse vel futura esse constiterit, ut caduca fisci nostri viribus vindicentur. Nihil ad summum habeant commune cum reliquis.

E276/9/9. CTh 8.4.16 (Tatiano pr.pr. d. 5 May 389 Mediolanum) Ordinariorum iudicum apparitores, qui vel (velut T) spectaculorum vel ordinariorum attigerint gradum, nullo annorum numero, nulla stipendiorum contemplatione laxentur, priusquam primipili pastum digesta ratione compleverint. Quod si ante debitum locum qui huic functioni habetur (h. T Iust. habeatur R) obnoxius vel aegri corporis labem vel defessae senectutis extrema ad impetrandum quietem crediderit praetendenda, non prius otio condonetur, quam omne quod (pro Momm app.?) primipilo debetur expenderit. 1. Eos etiam, qui pro sceleribus suis soluto militiae cingulo addicuntur infamiae, ne integro peculio sub hac occasione laetentur, ita condignae ultioni volumus subiacere, ut functioni quoque, quae extrema militiae debebatur, nihil ex eorum facultatibus subtrahatur.

E277/9/10. CTh 16.5.18 (Albino pr.urb. d. 17 June 389 Roma) Quicumque sub nomine Manichaeorum mundum sollicitant, ex omni quidem orbe terrarum, sed quam maxime de hac urbe pellantur sub interminatione iudicii. 1. Voluntates autem eorumdem, quin immo ipsae etiam facultates populo publicatae nec vim testamentorum teneant nec derelinqui (add quicquam Momm.app.?) per eos aut isdem fas sit. Nihil ad summum his sit commune cum mundo.

E278/9/11. CTh 9.21.9 (Tatiano pr.pr. d. 27 June 389/392 <Roma>/Const.?) Have, Tatiane, carissime nobis. Falsae monetae rei, quos vulgo paracharactas vocant, maiestatis crimine (crimini Momm.app.) tenentur (teneantur Goth.) obnoxii.

E279/9/12. CTh 15.1.25 (Proculo pr.urb. Const. d. 17 July 389 Roma) Turpe est splendoris ornatum privatarum aedium adiectione corrumpi et ea, quae conspicuae urbis decori vel nostri temporis vel prioris saeculi aetate creverunt, aviditate cogendae pecuniae sociari (sauciari Reinesius). Unde sublimis eminentia tua, quidquid talis astutiae deprehenderit fraude violatum, id, si publicis nitoribus faciem aspectus deterioris inducit, sive illud voluntaria praesumptione temeratum est sive expressam coactis adnotationibus occasionem fraudis obtinuit, iubebit amoveri. Tuo enim arbitrio relinquimus, a quibus temperandum quaeve diruenda diiudices.

E280/9/13. CTh 11.30.49 (Albino pr.urb. Rom. d. 25 July 389 Roma) In negotiis, quae in urbe venerabili nostri patrimonii nomine ventilantur, id iuris tulimus, ut, si ducentarum librarum argenti negotium quod agitur summam aestimationemque transcendit, a rationalis sententia provocantes comitivae privatarum sequantur examen. Si vero intra praestitutum modum litigii summa se cohibet, sublimi eminentiae tuae sacrum nostri numinis iudicium delegamus.

E281/9/13. CJ 6.1.8 (same) Si qui publicorum servorum fabricis seu aliis operibus (add publicis Rb) deputati tamquam propriae condicionis immemores domibus se alienis et (seu R) privatarum ancillarum consortiis adiunxerint (adiunxerunt CM), tam ipse quam uxores eorum et liberi confestim condicioni pristinae laborique restituantur.

E282/9/14. CTh 14.17.9 (Proculo pr.urb. Const. d. 26 July 389 Roma) Annonas civicas in urbe Constantinopolitana scholae scutariorum et scutariorum clibanariorum divi Constantini asseruntur liberalitate meruisse. Quarum ex magna parte imminutio facta perhibetur, quod alii eas putarunt tamquam proprias distrahendas, alii per successionum gradus (add in Momm.app.) hereditarium ius venire. Sublimis igitur eminentia tua omnes eas, quas quoquomodo alienatas fuisse reppererit, his scholis, quibus donatae ac deputatae sunt, amota omni reluctatione restituet, habere enim debent earum perpetuitatem, quarum meruere compendium.

E283/9/15. CTh 2.8.19 (Albino pr.urb. d. 7/8 Aug 389 Roma) Omnes dies iubemus esse iuridicos. Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus (animus Gb) accepit, aestivis fervoribus mitigandis et autumnis fetibus decerpendis. 1. Kalendarum quoque Ianuariarum consuetos dies otio mancipamus. 2. His adicimus natalicios dies urbium maximarum Romae atque Constantinopolis, quibus debent iura differri (Iust. plerique differre NES), quia et ab ipsis nata sunt. 3. Sacros quoque paschae dies, qui septeno vel praecedunt numero vel sequuntur, in eadem observatione numeramus, nec non et dies solis, qui repetito in se calculo revolvuntur. 4. Parem necesse est habere (haberi TPMS) reverentiam nostris etiam diebus, qui vel lucis auspicia vel ortus imperii protulerunt.

E284/9/16. CTh 9.16.11 (Albino pr.urb. d. 16/17/18 Aug/Nov 389 Roma) Quicumque maleficiorum labe pollutum audierit deprehenderit occupaverit, ilico ad publicum protrahat et iudiciorum oculis communis hostem salutis ostendat. Quod si quisquam ex agitatoribus seu ex quolibet alio genere hominum contra hoc interdictum venire temptaverit aut clandestinis suppliciis etiam manifestum reum maleficae artis suppresserit, ultimum supplicium non evadat geminae suspicionis obnoxius, quod aut publicum reum, ne facinoris socios publicaret, severitati legum et debitae subtraxerit quaestioni aut proprium fortassis inimicum sub huius vindictae nomine consilio atrociore confecerit.

E285/9/16. CTh 12.16.1 (same) Quicumque vel rescripti adversus veteres sanctiones subreptiva defensione munitur vel de minusculis corporibus aut certe otiosis idoneus approbatur, functioni mancipatus est addicendus.

E286/9/17. CTh 14.4.5 (ad Albinum pr.urb. Rom. d. 18 Aug 389 Roma) Suariorum vires ea concidisse occasione comperimus, quod fundi eorum atque alia praedia in extraneas quasque personas multimoda donatione transcripta sunt. Quae sublimis eminentia tua aut ad memoratorum iura revocabit aut, si eorum detentatores putaverint abnuendum, subeant cum his communem sarcinam, quorum incubuere corporibus. Consanguineos quoque eorum vel originales ut memoratorum nomini functionique iubeas adiungi, plenum et aequitatis et iuris est.

E287/9/18. CTh 14.4.6 (ad Albinum pr.urb. d. 25 Aug 389 Roma) Porcinarii urbis aeternae cum pervigilem laborem populi Romani commodis exhibeant, id se divae memoriae Gratiani beneficio meruisse proponunt, ne sordidis umquam muneribus subiacerent. Illustris igitur auctoritas tua divalium praeceptorum formam conservans etiam cum interminatione competenti suo insistat officio, quatenus id, quod et ante constitutum est et nulla postmodum iussione mutilatum, indubitatum atque intactum faciat perdurare.

E288/9/19. CTh 15.2.5 (Albino pr.urb. Rom. d. 28 Aug 389 Roma) Eos, qui aquae copiam vel olim vel nunc per nostra indulta meruerunt, eius usum aut ex castellis aut ipsis formis iubemus elicere neque earum fistularum quas matrices vocant cursum ac soliditatem adtemptare.

E289/9/20. CTh 9.35.5 (Tatiano pr.pr. d. 6 Sept 389 Forum Flaminii) Sacratis quadragesimae diebus nulla supplicia sint corporis, quibus absolutio expectatur animarum.

E290/9/21. CTh 16.5.19 (Tatiano pr.pr. d. 26 Nov 389 Mediolanum) Ii, qui scaevi dogmatis retinent principatum, hoc est episcopi presbyteri diacones atque lectores et si (omit si V) qui (quis E) clericatus velamine religioni maculam conantur (conatur Va) infligere, sub cuiuslibet haeresis sive erroris nomine constituti ex funestis conciliabulis, seu intra urbem seu in suburbanis esse videantur, omni modo propellantur.

E291/9/22. CTh 12.1.120 (Tatiano pr.pr. d. 17 Dec 389 Mediolanum) Universos, qui ad indebitam militiam similiter aspirarunt, datis litteris ad illustrem virum magistrum officiorum, comitem (illustres viros magistros officiorum comites Momm.app.) sacrarum ac privatarum, solutos militia ordinibus propriis atque officiis iussimus subrogari.

E292/9/23. CTh 3.17.3 (Proculo pr.urb. d. 27/28/30 Dec 389 Mediolanum) Illustris praefectus urbi adhibitis decem viris e numero senatus amplissimi et praetore clarissimo viro, qui tutelaribus cognitionibus praesidet, tutores curatoresve ex quolibet ordine idoneos faciat retentari. Et sane id libero iudicio expertesque damni constituent iudicantes (add de causis B), et si regendis pupillaribus censibus singuli (singulis NPMLQS) creandorum pares esse non possunt, plures ad hoc secundum leges veteres conveniet (conveniat N) advocari, ut, quem coetus ille administrandis negotiis pupillorum dignissimum iudicarit (iudicabit O Iust.), sola sententia obtineat praefecturae. Itaque hoc modo remoti a metu qui consilio adfuerint (adfuerunt N) permanebunt et parvulis adultisque iusta defensio sub hac prudentium deliberatione proveniet (conveniet BS). 1. Quod tamen circa eorum personas censuisse palam est, quibus neque testamentarii defensores neque legitimi vita aetate facultatibus suppetunt. Nam qui forte huiuscemodi homines offeruntur, si nihil ad defensionem sui privilegiis comparabunt, ut teneri (add non S) possint iure praescribimus (praescripsimus O). 2. Ceterum alia, quae in causis minorum antiquis legibus cauta sunt, manere intemerata decernimus.

390 VALENTINIANO AUG IV ET NEOTERIO V C CONSS

E293/9/24. CTh 6.30.12 (Severo/Severiano com. et castrensi d. 15 Jan 390 Mediolanum) Nullus eorum, qui palatinis intra aulum obsequiis deputandi sunt, ad aliquod munus debet admitti, nisi cui adnotatio nostra sortiendae tali militiae copiam patefecerit.

E294/9/25. CTh 15.1.26 (Polemio pr.pr. Illyr. et Ital. d. 16 Jan 390 Mediolanum) Quotiens clariores urbes per singulas quasque provincias expensis propriis et (delete et Momm.app.) vectigalibus maiorem pecuniam absolvendi cuiuslibet operis necessitate deposcunt, id ex minorum viribus vindicetur, ita ut non ante poscatur, quam omnis summa, quae isdem ex suis compendiis quaeri solet, instaurandis aedibus assumatur. Consequens vero erit, ut in notitiam serenitatis nostrae, quotiens habita fuerit haec vectigalium usurpatio, dirigatur (d. Seeck dirivetur V), quantum fuerit aliunde praesumptum, per quos expensum, quatenus consummatum.

E295/9/26. CTh 3.17.4 (Tatiano pr.pr. d. 21/15 Jan 390 Mediolanum) Matres, quae amissis viris tutelam administrandorum negotiorum in liberos postulant, priusquam confirmatio officii talis in eas iure veniat, fatentur actis ad alias se nuptias non venire. Sane in optione huiuscemodi nulla cogitur (cogetur BaO cogatur Bb), sed libera in condiciones quas praestituimus (praestitimus NaB) voluntate descendat; nam si malunt alia optare matrimonia, tutelas filiorum administrare non debent. Sed ne (omit ne PMQ) sit facilis in eas post tutelam iure susceptam irruptio, bona eius primitus, qui tutelam gerentis affectaverit nuptias, in obligationem venire et teneri obnoxia rationibus parvulorum praecipimus (praecepimus NEL), ne quid incuria, ne quid fraude depereat. His illud adiungimus (adiunximus L), ut mulier, si aetate maior est, tum demum petendae tutelae ius habeat, cum tutor legitimus defuerit vel privilegio a tutela excusetur vel suspecti genere submoveatur vel ne suis quidem per animi aut corporis valetudinem administrandis facultatibus idoneus inveniatur. Quod si feminae tutelas refugerint et praeoptaverint nuptias neque quisquam legitimus ad pares possit causas vocari, tunc (tunc NBOE Iust. tum CPMLQS) demum vir illustris praefectus urbi (urbi OC urbis NBEPM) ascito praetore, qui impertiendis (in perficiendis N) tutoribus praesidet, sive iudices, qui in provinciis iura restituunt, de alio ordine per inquisitionem dari minoribus defensores iubebunt.

E296/9/27. CTh 9.2.4 (Drepanio procons. Afr. d. 4 Feb 390 Mediolanum) Neminem iudicio exhibendum esse praecipimus, nisi de cuius exhibitione iudex pronuntiaverit.

E297/9/28. CTh 9.1.17 (Tatiano pr.pr. d. 15 Feb 390 Mediolanum) POST ALIA. Tunc convenit potentiores viros adesse iudiciis, cum eorum praesentiam criminalis per inscriptionem causa deposcat.

E298/9/29. CTh 13.5.18 (Alexandro praef. August. d. 18 Feb 390 <Mediolanum>/Const.?) Iudaeorum corpus ac Samaritanum ad naviculariam functionem non iure vocari cognoscitur; quidquid enim universo corpori videtur indici, nullam specialiter potest obligare personam. Unde sicut inopes vilibusque commerciis occupati naviculariae translationis munus obire non debent, ita idoneos facultatibus, qui ex his corporibus deligi poterunt ad praedictam functionem, haberi non oportet immunes.

E299/9/30. CJ 10.40.8 ( ... praef. August. d. 1 March/18 Feb 390) Senatores in sacratissima urbe domicilium dignitatis habere videntur.

E300/9/31. CTh 9.10.4 (ad Albinum pr.urb. d. 6/4/2 March 390 Mediolanum) Servos, qui fecisse violentiam confessionibus testium aut propriis docebuntur, si id inscio domino commiserint, postremo supplicio deditos luere (solvere Pith.) perpetrata censemus (censuimus GEbC). Quod si illi metu atque (aut O) exhortatione dominorum violentiam admiserint, palam est secundum legem Iuliam dominum infamem pronuntiandum (pronuntiatum O Iust.) loci aut originis propriae (propria G) dignitate non uti, servos vero, quos furoribus talium paruisse constiterit, metallis per sententiam dedi. Viles autem infamesque personae et hi, qui bis aut saepius violentiam perpetrasse convincentur (convincuntur GPMS), constitutionum divalium poena teneantur. 1. Iudicem vero nosse oportet, quod gravi infamia sit notandus, si violentiae crimen apud se probatum distulerit omiserit vel impunitate (immunitate M) donaverit aut molliore quam praestituimus poena perculerit.

E301/9/32. CTh 10.22.3 (Rufino mag.off. d. 8 March 390 Mediolanum) Primicerium fabricae post biennium non solum vacatione, verum etiam honore donari praecipimus, ita ut inter protectores adoraturus aeternitatem nostram suo quisque tempore dirigatur.

E302/9/33. CTh 15.1.27 (Albino pr.urb. Rom. d. 4 Apr 390 Mediolanum) Augustae in partibus civitatis magis antiqua reddi convenit quam incohari supervacua. Nosse itaque par est officium magnitudinis tuae et ceteros, a quibus sumptus huiusmodi operibus de aerario praebebuntur, accepto omnino non ferri, si quis per usurpationem opus praeter conscientiam nostram intra aeternam urbem voluerit publica collatione construere. Ideoque summam omnem, quae illi contra interdictum forte praebebitur, pecunia sua et propriis facultatibus pendet (rependet Momm.app.), sequestrata condemnatione librarum auri decem, quae plectet sacrilegam contemnentis audaciam.

E303/9/34. CTh 15.1.28 (Polemio pr.pr. Illyr. et Ital. d. 4 Apr 390 Mediolanum) Si quis novum opus in qualibet civitate sustollere audacius quam consultius molietur, de proprio se collaturum sumptus et perfecturum quod coeperit noscat. Nihil quippe dispensatoribus ex hoc usu feremus accepto, et contra officium atque ipsum iudicem auri pondo dena constringent, ut saltem metu, quod facere sponte debuerunt, reficiendis vetustioribus impendant laborem.

E304/9/35. CTh 9.7.6 = Collatio 5.5.2 (Orientio vicar. urb. Rom. d. 14 May <Mediolanum> 390/398 pp. 6/7 Aug/14 May 390/391 Forum Traianum/Atrium Minervae Roma) Non patimur urbem Romam virtutum omnium matrem diutius effeminati in viro pudoris contaminatione foedari et agreste illud a priscis conditoribus robur fracta molliter plebe tenuatum convicium saeculis vel conditorum irrogare vel principum, Orienti carissime ac iucundissime nobis. Laudanda igitur experientia tua (omit Non..tua CTh) omnes, quibus flagitii usus (flagitiosus usus Girard?) est virile corpus muliebriter constitutum alieni sexus damnare (damnari C) patentia - nihil enim discretum videntur (omit videntur Coll.) habere cum feminis - occupatos, ut flagitii poscit immanitas, atque omnibus eductos, pudet dicere, virorum lupanaribus (omit occupatos..lupanaribus insert huiusmodi scelus CTh) spectante (expectante HBCS) populo flammae (flammis Brev.) vindicibus expiabit (expiabunt CTh), ut universi intellegant sacrosanctum cunctis esse debere hospitium virilis animae nec sine summo supplicio alienum expetisse sexum qui suum turpiter perdidisset (ut..perdidisset omit CTh).

E305/9/36. CJ 1.40.9 (Polemio pr.pr. Illyr. d. 22 June 390/23 Dec 389 Mediolanum) Nullus provinciae moderator augustissimam urbem sine iussione adire audeat. Nam si quem patuerit contra decreti nostri praecepta venisse, is congrua condemnatione plectetur.

E306/9/37. CTh 9.27.7 (Severino com.rer.priv./com.sacr.larg. d. 4 June/6 July 390 Mediolanum) Unusquisque procurator praepositus gynaecei tabularius susceptor colonus vel quicumque se a comite domorum meminerit esse concussum, cum ipse cui pecuniam numeraverit administratione decesserit, intra anni spatia ad iudicium spectabilitatis tuae quidquid dederit repetiturus adcurrat, ut prosit pensionibus quidquid ille redidderit. Sin vero ex tempore depositae administrationis praestituti temporis curricula transfluxerint, nulla vox advocationis emergat, sed ipsos procuratores praepositos colonos tabularios susceptores obnoxios ad solutionem iubemus artari.

E307/9/38. CTh 8.5.50 (..pr.pr. pp. Treveri 17 June 390) Non patimur hippocomos per eos, qui veredis uterentur, indigna spoliatione vexari, si quidem nonnulli veredarii saga eorumdem dicantur auferre. Quocirca per omnes iudices et curiosos miserabilis removeatur (miserabiles removeantur T) iniuria, scientibus cunctis, quod, si observata non fuerit nostra sanctio, non solum damna resarcire, verum etiam notam et multam qui neglexerit subire cogetur (cogatur T), ut his retentis, qui fuerint detecti hippocomis saga abstulisse, super eorum nominibus ad nostram clementiam referatur (defertur T).

Tenure of eastern quaestor no.9 ends

E308. CTh 12.1.121 (Tatiano pr.pr. d. 17 June 390 Mediolanum) Qui ante secundum consulatum mansuetudinis meae ex ordine curiali vel presbyteri fastigium vel ministerium diaconi vel exorcistae suscepit officium, omne eius patrimonium immune a curialibus nexibus habeatur ac liberum. Is vero, qui se ad religiosa divini cultus obsequia quocumque sub nomine post memorati consulatus tempora praescripta contulerit, omni sciat cedendum esse patrimonio.

E309. CTh 16.2.27 (Tatiano pr.pr. d. 21 June 390 Mediolanum) Nulla nisi emensis sexaginta annis, cui votiva domi proles sit, secundum praeceptum apostoli ad diaconissarum consortium transferatur. Tum filiis suis, curatore, si id aetas poscit, petito, bona sua idoneis sedula religione gerenda committat, ipsa tantum praediorum suorum reditus consequatur, de quibus servandi abalienandi donandi distrahendi relinquendi vel quoad superest vel cum in fata concedit et libera ei voluntas est, integra sit potestas (e.l.e.v. et i. sit p. Momm.app.?). Nihil de monilibus et superlectili, nihil de auro argento ceterisque clarae domus insignibus sub religionis defensione consumat, sed universa integra in liberos proximosve (proximos libri) alios arbitrii sui existimatione transcribat ac si quando diem obierit, nullam ecclesiam, nullum clericum, nullum pauperem scribat heredes. Careat namque necesse est viribus, si quod contra vetitum circa personas specialiter comprehensas fuerit a moriente confectum. Immo si quid ab his morienti fuerit extortum nec tacito fideicommisso aliquid clericis in fraudem venerabilis sanctionis callida arte aut probrosa cuiuspiam coniventia deferatur; extorres sint ab omnibus quibus inhiaverant bonis. Et si quid forte per epistulam codicillum donationem testamentum, quolibet denique detegitur genere conscriptum erga eos, quos hac sanctione submovimus, id nec in iudicium devocetur, sed vel ex intestato (add vel ex testamento Momm.app.?) is, qui sibi competere intellegit, statuti huius definitione succedat, si quis se agnoscit filium, si quis probat propinquum (omit s.q.p.p. E), si quis denique vel casu vel iudicio, pro solido pro portione, heres legatarius fideicommissarius apertis deprehenditur codicillis, fruatur fortunae munere, conscientiae suae fructu et submotis his atque deiectis in hereditariis corporibus potestate utatur heredis. 1. Feminae, qui crinem suum contra divinas humanasque leges instinctu persuasae professionis absciderint, ab ecclesiae foribus arceantur. Non illis fas sit sacrata adire mysteria neque ullis supplicationibus mereantur veneranda omnibus altaria frequentare; adeo quidem, ut episcopus, tonso capite feminam si introire permiserit, deiectus loco etiam ipse cum huiusmodi contuberniis arceatur, ac non modo si fieri suaserit, verum etiam si hoc ab aliquibus exigi, factum denique esse quacumque ratione compererit (comprobaverit Momm.app.?), nihil sibi intellegat opitulari. Hoc absque dubio emendandis pro lege erit, emendatis pro consuetudine, ut illi habeant testamentum, isti incipiant timere iudicium.

E310. CTh 11.16.18 (Tatiano pr.pr. d. 5 July 390 Mediolanum) Extraordinariorum munerum beneficiis nullum omnino potiri iubemus, sed quidquid talis obsequii communis omnibus populis functio postularit, id ab omnibus indiscretum meritis atque personis impleri. Neque sane deest, ubi vel meritorum privilegia vel dignitatum a communione vindicemus, si quidem ea munera, quae sordida nuncupantur, exceptas (e. Goth. excepta V) lege prohibeamus obire personas, scilicet ne ad eorum obsequia amplissimarum etiam militari fastigio nomina dignitatum vel consistoriani comites devocantur. Quae simili privilegio ecclesiis (ecclesiis interpolated Momm.app.?), rhetoribus atque grammaticis institutionis utriusque largimur. Ac ne in occulto lateat quae sit (sint Momm.app.), munerum enumeratio sordidorum vocabulis ipsis signata respondet. Eius igitur patrimonium, quem ab his obsequiis lex nostra defendit, cura conficiendi pollinis non habebit; nullam excoctionem panis agnoscet; nulla pistrinis obsequia dependet; operas atque artifices non praebebit; excoquendae ab eo calcis sollicitudo cessabit; non conferendis tabulatis obnoxia, non lignis, indultam quoque materiem sub eadem exceptione numerabit; nulla paraveredorum et panangariarum praebitione pulsabitur, exceptis his, quas Raetiarum limes, expeditiones Illyricae, quas pastus translatio militaris vel pro necessitate vel pro sollemnitate deposcunt; carbonis ab eo illatio non cogetur, nisi vel monetalis cusio vel antiquo more necessaria fabricatio poscit armorum; nullam sollicitudinem publicarum aedium vel sacrarum constituendarum reparandarumve suscipiet; nulla pontium vel viarum constructione retinebitur; temonis sive capituli onera non sentiet; allectis atque legatis nihil in sumptuum collatione numerabit. Quae universa ita enumerati viri ad suum noverint privilegium pertinere, ut ea nec uxorum facultatibus indulta cognoscant et suis patrimoniis cum vivendi circumscripta temporibus. Neque enim ea, quae laborum contemplatione singulis sunt delata personis, heres poterit vindicare securus.

E311. CTh 9.40.13 (Flaviano pr.pr. Illyr. et Ital. d. 18 Aug 390/382 Verona) Si vindicari (vindicare Pith.) in aliquos severius contra nostram consuetudinem pro causae intuitu iusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam aut excipere (suscipere E) sententiam, sed per dies XXX super statu eorum sors et fortuna suspensa sit. Reos sane accipiat (accipiant O) vinciatque (vinciantque H) custodia et excubiis sollertibus vigilanter observet (observent OE).

E312. CTh 16.2.28 (Tatiano pr.pr. d. 23 Aug 390 Verona) Legem, quae de diaconissis vel viduis nuper est promulgata, ne quis videlicet clericus neve sub ecclesiae nomine (add alius Momm.app.) mancipia superlectilem praedam velut infirmi sexus dispoliator (praedia v. infimius exudis spoliator Momm.?) invaderet et remotis affinibus ac propinquis ipse sub praetextu catholicae disciplinae se ageret viventis heredem, eatenus animadvertat esse revocatam, ut de omnium chartis, si iam nota (notata Momm.app.) est, auferatur neque quisquam aut litigator ea sibi utendum aut iudex noverit exequendum.

E313. CTh 12.1.122 (Tatiano pr.pr d. 2/3 Sept 390 Verona) Ii quibus detulimus splendidos magistratus quosque etiam ornavimus insignibus dignitatum, si non habent curiam, cui aut necessitudinis (necessitatis Momm.app.?) foedere aut nexu sanguinis tenenatur, in splendidissimum ordinem senatorium et illam nobilissimam curiam cooptentur. Is (his V) vero ratio diversa est, qui statim ut nati sunt, curiales esse coeperint. Ii namque praerogativa quidem concessae dignitatis utantur atque eos praestiti honoris splendor exornet, sed maneant in sinu patriae et veluti dicati infulis mysterium perenne custodiant; sit illis piaculum inde discedere. De filiis vero eorum ut in avitis curiis debeant permanere, affatim cautum est, cum adempta sit patribus licentia discedendi.

E314. CTh 16.3.1 (same) Quicumque sub professione monachi repperiuntur, deserta loca et vastas solitudines sequi atque habitare iubeantur.

E315. CTh 13.5.19 (Tatiano pr.pr. d. 8 Sept 390 Verona) Quae de naviculariis et curialibus ordinasti, maneat illibata atque perpetua; sint perpetuo navicularii, quia, qui merito esse debeant, providisti. Ac si, cum obierint, subolem non relinquent, quilibet (quilibet Momm. quique ille V) in eorum facultatibus qualibet ratione successerit, auctoris sui munus agnoscet. Manebit vero in ordine curiali et ei filius in officium curiale succedat. Nihil hic subripiendum decerpet ambitio; ipsa denique, si quoquo modo adnotatio elicita fuerit (elicita fuerit adnotatio Momm.app.), excludatur.

E316. CTh 6.27.6 (Proculo pr.urb. d. 26 Nov 390 Mediolanum) Privilegia erga eum, qui ex agente in rebus princeps fuerit, antiqua custodiri praecipimus (p. Goth. praecepimus R); sit senator et merito consularibus aggregetur, sed ut eum functio ulla non teneat, collatio non defraudet.

391 TATIANO ET SYMMACHO VV CC CONSS

Tenure of eastern quaestor no.10 begins (Aurelianus?)

E317/10/1. CTh 16.10.10 (ad Albinum pr.pr. d. 24/27/14 Feb 391 Mediolanum) Nemo se hostiis polluat, nemo insontem victimam caedat, nemo delubra adeat, templa perlustret et mortali opere formata simulacra suspiciat, ne divinis atque humanis sanctionibus reus fiat. Iudices quoque haec forma (hanc formam VYDO) contineat (c. Goth. contineant libri), ut, si quis (add illustris vel spectabilis Seeck) profano ritui deditus templum uspiam, vel in itinere vel in urbe adoraturus intraverit, quindecim pondo auri ipse protinus inferre cogatur nec non officium eius parem summam simili maturitate dissolvat, si non et obstiterit iudici et confestim publica attestatione rettulerit. Consulares senas, officia eorum simili modo, correctores et praesides quaternas, apparationes (apparitores YO) illorum (eorum EO) similem normam aequali sorte dissolvant.

E317a. CTh 7.18.8 = 9.29.2 (ad Flavianum pr.pr d. 27 Feb 391?/390/383/) Quisquis desertorem vel a se receptum vel in suo latitantem cognoscit, nisi eum ex die publicati huius edicti intra duos menses adhibita inquisitione correptum ordinario iudici offerre curaverit, detectus in crimine pro qualitate ordinis atque personae incurrat in legem. Et si quidem potuerit corporali iniuriae subiacere, servata ex iure substantia et fustibus coerceatur vel metallo operi publico deputetur et nonnumquam se ulterius erigente censura exilio perpetuae relegationis plectatur. Quod si eiusmodi fortasse fuerit, ut iniuria corporali intuitu generis aut honoris excipiatur, non procrastinata auctoritate sententiae per singula capita eorum quos contra interdictum retinere atque occultare non timuit, denos iuniores maxime idoneos militiae offerat aut quinquaginta pondo argenti restituat (Quisquis...restituat omit 9.29.2 insert Latrones quisquis sciens susceperit vel offerre iudiciis supersederit, supplicio corporali aut dispendio facultatum pro qualitate personae et iudicis aestimatione plectatur). 1. Quod si procurator possessionis sive actor vel etiam colonus latebram desertori domino ignorante praestiterit, detectus in crimine capitali supplicio mancipetur (Quod si...mancipetur omit 9.29.2 insert Si vero actor sive procurator latronem domino ignorante occultaverit et iudici offerre neglexerit, flammis ultricibus concremetur). Ceteros quoque similis conscientiae exemplum triste deterreat illorum: tantummodo probationibus evidenter ostensis innoxiis relinquatur habitatio, quod iam dudum fiscus adaeravit. 2. Oblati autem iudicibus, nisi in contigua quacumque provincia vel tuae praestantia potestatis vel ii dumtaxat ordinis militaris viri, qui possint de capite eorum ferre sententiam, degere videbuntur, interrogati et severitati necessariae subiaceant et ad sinceritatem tuam per ordinarii iudicis exsecutionem vel officia rectoris dirigantur cum prosecutione (Ceteros...prosecutione omit 9.29.2). ET CETERA.

E318/10/2. CTh 3.3.1 (Tatiano pr.pr. d. 11 March 391 Mediolanum) Omnes, quos parentum miseranda fortuna in servitium, dum victum requirit (requirunt O), addixit (adduxit Gt), ingenuitati pristinae reformentur. Nec sane remunerationem pretii debet exposcere, cui non minimi (minime NE) temporis spatio servitium satisfecit ingenui (ingenuus GPMLS).

E319/10/3. CTh 11.16.19 (Tatiano pr.pr. Orient. d. 22 March 391 Mediolanum) Eam legem, quam de extraordinariis sordidisque muneribus expressis vocabulis functionum et insignibus dignitatum sine ulla ambage praescripsimus, ita circa eos, in quos nostra munera redundarunt, servandam esse praecipimus, ut isdem beneficiis non quamdiu militaverint, sed quamdiu vixerint perfruantur.

E320/10/4. CTh 1.10.4 (Severino com.sacr.larg./com.rer.priv. d. 15 Apr 391 Mediolanum) Comperimus inconsulto praefecto urbis ac penitus ignorante raptos ad supplicium mercatores corporalibus affectos iniuriis, gravis insuper multae acerbitate nudatos. Cum igitur omnia corporatorum genera, quae in Constantinopolitana urbe versantur, universos quoque cives atque populares praefecturae urbanae regi moderamine recognoscas, si cuiuspiam fortasse personam (persona A) fisci flagitabit examen vel in aliquem horum similis posthac redundabit invidia, is non per officium palatinum, sed per apparitionem sedis urbanae cognoscendo negotio praeparatus ad eum cognitorem, cui urbs tota subiacet, deducetur, ut ab eo possit audiri aut, si necessitas suaserit, ad iudicium tuum te petente transmitti.

E321/10/5. CTh 16.7.4 = 11.39.11 (Flaviano pr.pr. d. 11/10 May/March/July/9 June 391 Concordia) Ii (Hi 11.39.11), qui sanctam (sacrum 11.39.11) fidem prodiderint et sanctum baptisma profanaverint (profanarint 11.39.11), a consortio omnium segregati sint, a testimoniis alieni, testamenti, ut ante iam sanximus, non habeant factionem, nulli in hereditate (hereditatem E) succedant, a nemine scribantur heredes. Quos etiam praecepissemus procul abici et longius amandari (emendari Eb), nisi poenae visum fuisset esse maioris versari inter homines et hominum carere suffragiis. 1. Sed nec (non Cuiac.) umquam in statum pristinum revertentur, non flagitium morum oblitterabitur paenitentia neque umbra aliqua exquisitae defensionis aut muniminis obducetur, quoniam quidem eos, qui fidem quam deo dicaverant polluerunt et prodentes divinum mysterium (ministerium Cuiac.) in profana migrarunt, tueri ea quae sunt commenticia et concinnata non possunt. Lapsis etenim et errantibus subvenitur, perditis vero, hoc est sanctum baptisma profanantibus, nullo remedio paenitentiae, quae solet aliis criminibus prodesse succurritur (omit testamenti ... succurritur 11.39.11).

E322/10/6. CTh 16.7.5 (same) Si quis splendor collatus est in eos vel ingenitus dignitatis, qui fide devii et mente caecati sacrosanctae religionis cultu et reverentia descivissent ac se sacrificiis mancipassent, pereat (p. Seeck pereant E eum perdant Goth.), ut de loco suo statuque deiecti perpetua uratur infamia ac ne in extrema quidem vulgi ignobilis parte numerentur. Quid enim his cum hominibus potest esse commune, qui infandis et ferialibus mentibus gratiam communionis exosi ab hominibus recesserunt?

E323. CTh 16.5.20 (exemplum sacrarum litterarum pp./d. 19/20 May 391 Roma) Haereticorum polluta contagia (contacta E) pelli urbibus, vicis proturbari ac nullis penitus iubemus patere conventibus, ne in quoquam loco sacrilega cohors talium hominum colligatur. Nulla eorum perversitati vel publica conventicula vel latentiora (latiora V) erroribus secreta tribuantur.

E324/10/7. CTh 7.1.13 (Richomeri com. et mag.utr.mil. d. 27 May 391 Vincentia) Cum supra virentes fluminum ripas omnis legionum multitudo consistit, id provida auctoritate decernimus, ut nullus omnino immundo fimo sorditatis fluentis commune poculum polluat neve abluendo equorum sudore deproperus publicos oculos nudatus incestet atque ita et turbido potum caeno misceat et confundat aspectum, sed procul a cunctorum obtutibus in inferioribus partibus fluviorum, id est infra tentoria vagos (v. Goth. vagus R) natatus animalium, prouti (prout Cuiac.) libitum videtur, exerceat. Sublimis igitur magnificentia tua id sollicitudinis studio et admonitionis praecepto faciet custodiri, ut unusquisque tribunus agnoscat gravi se subdendum esse supplicio, in cuius parte neglectum probabitur quod agnoscit imperatum.

E325/10/8. CTh 3.1.6 (Flaviano pr.pr. Illyr. et Ital. d. 27/28/30 May/June 391 Vincentia) Dudum proximis consortibusque (omit -que BG) concessum erat, ut extraneos ab emptione removerent neque homines suo arbitratu vendenda distraherent. Sed (et PMLS) quia gravis haec videtur iniuria, quae inani honestatis colore velatur, ut homines de rebus suis facere aliquid cogantur inviti, superiore lege cessata unusquisque suo arbitratu (add iubemus ut BG) quaerere vel probare possit emptorem.

E326/10/8. CTh 1.1.2 (same) Perpensas (perpensa GbML) serenitatis nostrae longa deliberatione constitutiones nec ignorare quemquam nec dissimulare permittimus.

E327/10/9. CTh 11.38.1 (Proculo pr.urb. d. 16/15 June/May 391 Aquileia) Qui gemino iudicio fuerit superatus nec tamen obstinatam illam pervicaciam (pertinaciam HGEv) putaverit relinquendam, sed iterum provocandum esse crediderit, ab eo ad petitiorem mox possessio transferatur.

E328/10/10. CTh 16.10.11 (Evagrio praef. August. et Romano com. Aegypt. d. 16 June 391 Aquileia) Nulli sacrificandi tribuatur potestas, nemo templa circumeat, nemo delubra suspiciat. Interclusos sibi nostrae legis obstaculo profanos aditus recognoscant adeo, ut, si qui ... (... Seeck) vel de diis aliquid contra vetitum sacrisque molietur, nullis exeundum se indulgentiis recognoscat. Iudex quoque si quis tempore administrationis suae fretus privilegio potestatis polluta loca sacrilegus temerator intraverit, quindecim auri pondo, officium vero eius, nisi collatis viribus obviarit (obviaret E), parem summam aerario nostro inferre cogatur.

E329/10/11. CTh 10.17.3 (ad Magnillum vicar. Afr. d. 19/18/20 June/May 391 Aquileia acc. 15/1 Jan Hadrumetum) Si quos debitorum mole depressos (d. VGvO Iust. deprehensos HNGtEC comprehensos PLMS) necessitas publicae rationis (publicationis GtC) astringat proprias distrahere facultates, rei qualitas et redituum quantitas aestimetur nec (ne OE Iust.) sub nomine subhastationis publicae locus fraudibus relinquatur et possessionibus viliore (vili aere Momm.app.?) distractis plus exactor ex gratia quam debitor ex pretio consequatur. Hi postremo sub empti titulo perpetuo dominii (dominio H Iust.) iure potiantur, qui tantum adnumeraverint fisco, quantum exegerit utilitas privatorum. Etenim periniquum est, ut alienis bonis sub gratiosa auctione (VO actione NGECPMLS) distractis parum accedat publico nomini, cum totum pereat debitori (debitoris G).

E330/10/12. CTh 9.14.2 (ad provinciales d. 1 July/25 June 391) Liberam resistendi cunctis tribuimus facultatem, ut quicumque militum vel privatorum ad agros nocturnos populator intraverit aut itinera frequentata insidiis aggressionis obsederit (assederit GC), permissa cuicumque (unicuique O) licentia dignus ilico supplicio subiugetur (subiugitur N) ac mortem quam minabatur excipiat et id quod intendebat incurrat. Melius est enim (est enim VHGO enim est TNCPML) occurrere in tempore, quam post exitum (exitium HO) vindicari. Vestram igitur vobis permittimus ultionem et, quod serum est punire iudicio, subiugamus edicto: nullus parcat militi, cui obviari telo oporteat ut latroni.

E331/10/13. CTh 14.2.2. (ad Alypium pr.urb. d. 14 July 391 Aquileia) Nulli sit liberum, nulli permissum, ut novum aliquid urbis incolae in urbe sustineant.

E332/10/14. CTh 13.9.4 (Tatiano pr.pr. d. 18 July 391 Const.) Quae in naufragiis pereunt, nolumus nobis cum possessoribus, vel senatoribus vel privatis, esse communia, si quidem naufragii detrimentum fiscus agnoscat; quod interdum non grandis dispendii esse monstratur, si vexatam fluctibus navem levis iactura defendat quam si pondere suo gravatam pelagi unda submergat. 1. Ubi vero non est testis periculi, restituantur damna naufragii et dispendia prosecutoris fraudibus inferantur, ut ad eorum iniuriam retorqueantur, qui minus idoneos nominarunt, non ad eos redeant, quos semel constiterit fuisse devotos.

E333/10/15. CTh 12.1.123 (ad Tatianum pr.pr. d. 28 July 391 Const.) Dudum super his, qui relicta curia vel senatoriam dignitatem adepti sunt vel Christianitatis obtentu curialium se consortio separarunt, evidens sanctionum nostrarum processit auctoritas, ut, si eorum personas vel honor vel religio defenderet, quod ex curiali substantia vel ipsi retinerent vel in alios transtulissent, obnoxium publicis descriptionibus haberetur. 1. Evidens etiam praecepto nostro tempus expressum est, ex quo consolatu, si qui de curialibus ad ecclesiam confugissent, omni scirent patrimonio curiae esse cedendum. 2. Quidquid ex substantia curialium ad unumquemque diversa largiendi occasione pervenerit, denarismo vel unciis habeatur obnoxium in ea parte, in qua auctoris sui nomine fuerat retentatum. 3. Eos vero, qui honores aliquos consecuti naturale nomen dignitate mutarunt, his (his Momm. hos V) etiam post honores muneribus obligamus, quibus debitores patriae monstrabuntur. 4. Super filiis autem eorum evidens sanctionis definitio est, quae, cum patres patria non concedat excedere, non potest filios curiae muneribus liberare. 5. Si qui autem divino cultu occupati et sacrosanctis mysteriis servientes legitima filiorum successione nituntur, si nullum filii eorum adhuc in ecclesia locum tenent (t. Goth. tenentes V) vel his, quae per leges comprehensa sunt, non defendantur officiis, hos cum patrum facultatibus curiae inservire decernimus. 6. Vacuas vero et inanes sine naturali succesione fortunas, ut evidenter expressimus, sibi curia vindicabit, habitura solacium facultatum, cui desit in functionibus numerus personarum.

E334/10/16. CJ 2.12.25 (Tatiano pr.pr. d. 14 Sept 391/392) Quicumque praetorianae vel urbanae praefecturae sublimissimae (sublimae Ca?) fastigium vel magisterium militare vel consistorianae comitivae insignia meruerit (meruit R) dignitatis vel proconsulare ius dixerit (dixit R) aut vicarii fuerit administratione subfultus, si quid (quid CbRMb quidem Ma) ab eo infertur iurgium vel refertur, procuratoris personam in negotii sui iura substituat. Quod si quis sanctionis huius statuta transgressus iudiciis sese iurgaturus ingesserit, careat eius litis sorte, cuius non per procuratorem expectavit eventum. Iudex nihilo minus, qui contra fecerit, noverit a se viginti libras auri, ab officio quoque suo tantumdem ponderis exigendum.

E335/10/17. CTh 11.3.5 (Tatiano pr.pr. d. 17/27 Sept 391 Const.) Quisquis alienae rei quoquo modo dominium (d.q.m. H) consequitur, statim pro ea parte, qua possessor fuerit effectus, censualibus paganis nomen suum (add possessor G) postulet adnotari ac se spondeat (s.s. brev. respondeat V) soluturum (absoluturum H), ablataque molestia de auctore in succedentem capitatio transferatur.

Tenure of eastern quaestor no.10 ends

392 ARCADIO AUG II ET RUFINO V C CONSS

Tenure of eastern quaestor no.11 begins

E336/11/1. CTh 10.19.12 (Romulo com.sacr.larg. d. 19 Feb 392 Const.) Per annos singulos septeni per hominem scripuli largitionibus inferantur ab aurilegulis non solum in Pontica dioecesi, verum etiam in Asiana.

E337. CTh 9.40.15 (Tatiano pr.pr. d. 13 March 392 Const.) Si quis convictus reus maximi criminis fuerit subiectusque sententiae, competens iudicium compleatur nec exquisita commentis ars eiusmodi subornetur, ut direptus a clericis asseratur vel appellasse simuletur. Quod si quisquam post iudicium vendibili coniventia licentiae huic praestiterit assensum, haud levia sustinebit. Nam proconsules, comites Orientis, praefecti Augustales, vicarii etiam affecti nota deformi tricenas auri libras compendiis fiscalibus conferent, iudices autem ordinarii similiter deformati quinas denas cogentur exsolvere. Officia vero eorundem isdem, quibus iudices sui, dispendiis subiacebunt, si in suggestione cessaverint ac non praeceptum legis ingesserint atque iniecta manu, ne rei auferantur, obstiterint ac nisi id quod fuerit constitutum in effectum exsecutione perduxerint.

E338/11/2. CJ 5.10.1 (Tatiano pr.pr. d. 15 March 392) Si usum fructum maritus rerum suarum decedens uxori reliquerit eaque in secundas nuptias consortiumque convenerit, usum fructum, quem ex priore marito consecuta fuerit, amittat atque eum filiis ex die quo nupserit mature restituat. 1. Quod si liberos ex priore matrimonio adhuc imbecillitas habebit infantiae nec muniet tutoris auxilium ac per huiusmodi occasionem mater quae relicta fuerant (fuerint PL) usurpaverint, omnia, cum legitime repetantur (repetuntur N repetentur Momm.app.?), cum competentibus fructibus ad liquidum deducta ratione restituet (restituat C). 2. Haec de usu fructu, quem vir extremam constituens voluntatem de rebus propriis uxori reliquerit. De usu fructu vero rerum ante nuptias donatarum ea servari quae anteriores constitutiones decreverunt sancimus.

E339/11/3. CTh 12.1.124 (Filoxeno vicar. Thrac. d. 3/4 Apr 392 Const.) Si quis filiam decurionis vel principalis suo iunctam consortio nullis exstantibus liberis fatali sorte perdiderit atque eius ultimo hereditatem fuerit adeptus arbitrio, si ab omnibus alienus officiis est et nullis, quibus merito excusari possit (p.o. O), privilegiis adiuvatur (adiuvetur E), eius mox civitatis curiae mancipetur, in qua antea uxore vivente, sine rerum dominio et proprietate liber, curiae obnoxias facultates heres coeperit uxoris possidere.

E340/11/4. CTh 1.29.8 (Tatiano pr.pr. d. 9/8 Apr 392 Const.) Per omnes regiones in quibus fera et periculi sui nescia latronum fervet insania, probatissimi quique (quoque M) atque (et AMLS Iust.) districtissimi defensores adsint disciplinae et cotidianis actibus praesint, qui non sinant crimina (certamina M) impunitate coalescere (convalescere BS). Removeantur (amoveantur B) patrocinia, quae favorem reis (eis A) et auxilium scelerosis impertiendo maturari (maturare L) scelera fecerunt.

E341/11/5. CTh 11.36.31 (Hypatio praef. August. d. 9 Apr 392 Const.) Officium, quod rettulit provocare convictos vel appellare (delete appellare Momm.app.) confessos, XXX auri libras inferat fisco, nec ulla episcoporum vel clericorum vel populi suggeratur intervenire aut intervenisse persona. Nec enim eos fas est adimi debitae severitati, qui pacem publicam actuum perturbatione confusam rebelli contumacia miscuerunt, non ignaro ipso etiam iudicante, nisi post sententiam dictam impleverit suas partes, eadem se multa, qua officium esse plectendum.

E342/11/6. CTh 13.5.20 (Hypatio praef. August. d. 12 Apr 392 Const.) Eum, qui agentum in rebus militiam adeptus est, certis et debitis eatenus naviculariae inquietudinis suspicione submota, frui privilegiis non vetamus, si nec genere naviculariorum corpori cohaeret nec nauarchiae obnoxias functioni retinet facultates.

E343/11/7. CTh 2.8.20 (Proculo pr.urb. d. 17 Apr 392 Const.) Festis solis diebus circensium sunt inhibenda certamina, quo Christianae legis veneranda mysteria nullus spectaculorum concursus avertat, praeter clementiae nostrae natalicios dies.

E344/11/8. CTh 16.3.2 (Tatiano pr.pr. d. 17 Apr 392 Const.) Monachos, quibus interdictae fuerant civitates, dum iudiciariis aluntur (solvantur L) iniuriis, in pristinum statum submota hac lege esse (redire Momm.app.?) praecipimus; antiquata si quidem nostrae clementiae iussione liberos in oppidis largimur eis ingressus.

E345/11/8. CTh 16.8.8 (same) Iudaeorum querellae quosdam auctoritate iudicum recipi in sectam suam reclamantibus legis suae primatibus asseverant (asseverent E), quos ipsi iudicio suo ac voluntate proiciunt. Quam omnino submoveri iubemus iniuriam nec eorum in ea superstitione sedulus (seclusus Momm.app.?) coetus aut per vim iudicum aut rescripti subreptione invitis primatibus suis, quos virorum clarissimorum et illustrium patriarcharum arbitrio manifestum est habere sua de religione sententiam, opem reconciliationis mereatur (m. Beck mereantur V) indebitae (invitae Momm.app.?).

E346/11/9. CTh 11.31.8 (Victorio procons. Asiae d. 24 Apr 392 Const.) Quotienscumque in his negotiis, quibus aliqui ad curiam devocantur, primus temporum lapsus inciderit, intra XXX dies sub ea definitione, qua cautum est, reparatio postuletur et petitae reparationis tenor in adversae partis notitiam perferatur.

E347/11/9. CTh 12.1.125 (same) Submoto privilegio militari, quo sibi actuarii blandiuntur, eum, qui evidenter ostenditur curiali patre genitus, mox necessariis atque origini suae debitis functionibus mancipari praecipimus.

Valentinian II died on 15 May 392

IMPP THEODOSIUS ET ARCADIUS AUGG

E348/11/10. CTh 1.29.7 (Potamio praef. August. d. 5/4 May/March 392 Const). Defensores nihil sibi insolenter (insolentes B), nihil indebitum (indebite L) vindicantes nominis sui tantum fungantur officio: nullas infligant multas, nullas exerceant quaestiones. Plebem tantum vel decuriones ab omni improborum insolentia et temeritate tueantur, ut (ut NABGL Iust. et MS) id tantum, quod esse dicunutur, esse non desinant.

E349/11/11. CTh 2.8.21 (Tatiano pr.pr. d. 27 May/Dec 392 Const.) Actus omnes seu publici seu privati diebus quindecim paschalibus sequestrentur.

E350/11/12. CTh 16.5.21 (Tatiano pr.pr. d. 15 June 392 Const.) In haereticis erroribus quoscumque constiterit vel ordinasse clericos vel suscepisse officium clericorum, denis libris auri viritim multandos esse censemus, locum sane, in quo vetita temptantur, si coniventia domini patuerit, fisci nostri viribus aggregari. Quod si id possessorum, quippe clanculum gestum, ignorasse constiterit, conductorem eius fundi, si ingenuus est, decem (auri E) libras fisco nostro inferre praecipimus, si servili faece descendens paupertate sui poena damni ac vilitate contemnit, caesus fustibus deportatione damnabitur. Tum (tum WE cum V) illud specialiter praecavamus, ut, si villa dominica fuerit seu cuiuslibet publici iuris et conductor et (vel Seeck) procurator licentiam dederint (dederit V) colligendi, denis libris auri proposita condemnatione multentur. Verum si quos talibus repertos obsecundare mysteriis ac sibi usurpare nomina clericorum iam nunc proditum fuerit, denas libras auri exigi singulos et inferre praecipimus.

E351/11/13. CTh 12.1.126 (ad Potamium praef. August. d. 22 June 392 Const.) Principales devoti et nihil debentes habeant privilegium, ut nihil corporalium molestiarum patiantur, scitura experientia tua, nisi praeceptionis nostrae forma servetur, et officium et ipsam sedis tuae iudiciariam potestatem propositae multae esse subdendam.

E352/11/14. CTh 14.17.10 (Proculo pr.urb. d. 25 June 392 Const.) Annonas civicas non tam titulis dignitatum, quam singulorum viritim meritis attributas divi Constantini liberalitate sat claruit. Ideoque nihil ex his scholarum nomine vindicentur, sed pro uniuscuiusque merito quae sunt concessa serventur, ut, quicumque perceptarum annonarum emolumenta vel in heredes proprios iure sanguinis transfuderunt vel in extraneos distractionis (distractiones V) titulo transscripserunt, maneat quod gestum est vel hereditatis merito vel venditionis arbitrio.

E353/11/15. CTh 12.1.127 (Tatiano pr.pr. d. 30 June 392 Const.) Quicumque decursis perfunctus (p. Goth. perfunctis V) officiis primum obtinuerit in sua curia sequentibus ceteris locum, comitivae tertii ordinis habeat dignitatem, ut ab omnibus eum iniuriis dignitas concessa defendat, ita tamen, ut hoc honor donatus a nexu propriae originis non recedat.

E354/11/16. CTh 16.4.3 (Potamio praef. August. d. 18 July 392 Const.) Deportatione dignus est, qui nec generali lege admonitus nec competenti sententia emendatus et fidem catholicam turbat et populum.

E355/11/17. CTh 12.12.12. (Apodemio pr.pr. Illyr. d. 28 July 392 Const.) Si quod extraordinariarium concilium postulatur, cum vel ad nos est mittenda legatio vel vestrae sedi aliquid intimandum, id, quod inter omnes communi consilio tractatuque convenerit, minime in examen cognitoris ordinarii perferatur. Provincialium enim desideria, quibus necessaria saepe fortuitis remedia deposcuntur, vobis solis agnoscere atque explorare permittimus, nobis probationem ac iudicium reservamus. 1. Ad provinciae concilium in una frequentiore totius provinciae urbe cunctos volumus convenire, qui primatum honorantur insignibus, exceptis praefectoriis, quos dignitatibus ampliatos indignum a consiliantibus praeteriri, indignius vero ad publicum cum honoris iniuria devocari; unde honestum esse censemus de singulis quae tractanda erunt intra domos suas eos consuli, 2. ut nec plebi mixta dignitas inclinetur nec eius, cuius praesentiae copia deerit, probatum in re pulica consilium neglegatur; scilicet ut in loco publico de communi utilitate sententia proferatur atque id, quod maioris partis probarit assensus, sollemnis firmet auctoritas.

E356/11/18. CTh 8.5.51 (Potamio praef. August. d. 30 July 392 Const.) Publici cursus exhibitio antiqua ex consuetudine inducta curialibus viritim per curias debet pensata locorum hominum facultatum qualitate distribui.

E357/11/19. CTh 7.4.19 (Tatiano pr.pr. d. 31 July 392/393 Const.) Officiorum annonas dispositione providentissima his provinciis distributas, quae nec transvectioni publicae nec arcae possunt aliquod deferre compendium, comprobamus.

E358/11/20. CTh 12.1.128 (Abundantio com. et mag.utr.mil. d. 31 July 392 Const.) Militaribus viris nihil sit commune cum curiis; nihil sibi licitum sciant, quod suae non subiectum est potestati; nullum iniuria, nullum verbere, nullum gravi pulsatione, tribunus dux ille an comes sit, curialem principalemve (p. Iust. principalem V) contingat. Si quis posthac temerario et inconsiderato ausu ullum ex principalibus viris usurpata attrectaverit iniuria, sciat se X auri libris esse multandum.

E359/11/21. CJ 11.25.2 (Tatiano pr.pr. between 25 June and 26 Aug 392) Centum viginti quinque modios frumenti praeter solitum canonem per singulos dies de praesenti sexta indictione ex die kalendarum Ianuariarum (Iuniarum liber Goth.) nomine parapeteumatis de horreis publicis huius almae urbis insita nostrae pietatis liberalitate tribuimus, datis sacris apicibus (s.a.d. KIa) ad sublimissimam quoque per Orientem praefecturam, quibus possit et modum (moderationem Ka) nostrae donationis agnoscere et incunctanter praebere quae iussimus. 1. Quam modiationem iugiter et in perpetuum civibus nostris debere conferri valitura in aevum hac lege sancimus.

E360/11/22. CTh 5.11.12 (Tatiano pr.pr.Orient. between 14 March 388 and 26 Aug 392) Qui agros domino cessante desertos vel longe positos vel in finitimis ad privatum pariter publicumque compendium excolere festinat, voluntati suae nostrum noverit adesse responsum: ita tamen, ut, si vacanti ac destituto solo novus cultor insederit ac vetus dominus intra biennium eadem ad s ... .

E361/11/23. CTh 8.6.2 (Rufino pr.pr. d. 26/27 Aug/10 Sept 392 Const.) Tractoriae cum stativis solitis bidui tantummodo tempus accipiant. Nulli vero penitus cum necessariis praebeantur nisi his tantummodo, qui animalia atque equos sacro (sacros T) usui necessarios prosequuntur, ita tamen, ut his dimissis in tractoriarum corpore praefinitus quinque dierum numerus ascribatur, ut nullus ultra (u. R Iust.I intra T Iust.KO) hoc temporis spatium ad residendum in quo libitum fuerit loco copiam nanciscatur.

E362/11/24. CTh 9.28.1 (Rufino pr.pr. d. 10 Sept 392 Const.) Pridem fuerat constitutum, ut hi iudices, qui peculatu provincias quassavissent, multae dispendio subiacerent. Sed quoniam nec condigna crimini ultio est nec par poena peccato, placuit tam severam animadvertendi esse censuram, ut, cum vix par poena his possit flagitiis inveniri neque condignis tantum nefas cruciatibus expiari, capitale hoc esse praecipiamus atque animadversione severissima coherceri.

E363/11/25. CTh 12.12.13 Apodemio pr.pr. d. 10 Sept 392 Const.) Provinciale concilium quo tempore iniri debeat, cum assensu omnium atque consilio propria auctoritate definiat, ita ut ipse conventus in una opulentiore totius provinciae urbe absque ullius iniuria celebretur. Inde quod in consilium communia vota deducunt, vel in aede publica vel in aliqua fori parte tractetur, ad quam omnium possit esse concursus, ne quid dispositio paucorum tegat, quod in communem utilitatem expetat (expectat Momm.app.?) sollicitudo cunctorum. 1. Si quis autem eorum virorum, quos emeritos honor plebe secernit, provincialium extraordinario cupit interesse concilio (consilio V), pro suo loco atque ordine servata reverentia dignitatis vel ad eum locum, in quo cunctorum desideria possit agnoscere, ire debebit vel procuratoribus destinatis sententiae suae promere voluntatem, modo ut, quod voluerit paucorum voluntas, publica convocetur (non vocetur Goth. comprobet Momm.app.) auctoritas.

E364/11/26. CTh 9.45.1 (Romulo com.sacr.larg. d. 18 Oct 392 Const.) Publicos debitores, si confugiendum ad ecclesias crediderint, aut ilico extrahi de (extrahi eos et T) latebris oportebit aut pro his ipsos, qui eos occultare probantur, episcopos exigi. Sciat igitur praecellens auctoritas tua neminem debitorum posthac a clericis defendendum aut per eos eius, quem defendendum esse crediderint, debitum esse solvendum.

E365/11/27. CTh 2.26.5 (Rufino pr.pr. d. 4 Nov 392 Const.) Cunctis molitionibus et machinis amputatis finalibus iurgiis ordinem modumque praescripsimus ac de eo tantum spatio, hoc est pedum quinque, qui veteri iure praescripti (praecepti Erf.) sunt, sine observatione temporis arbitros iussimus iudicare. Quod si loca in controversiam veniant, sollemniter de his iudices recognoscent; et seu civilis seu criminalis actio competet (competit Erf.), tribuetur ita, ut causa cognita et redhibitioni obnoxius decernatur nec poenam convictus aufugiat.

E366/11/28. CTh 16.10.12 (ad Rufinum pr.pr. d. 8 Nov 392 Const.) Nullus omnino ex quolibet genere ordine hominum (hominum ordineve Momm.app.) dignitatum vel in potestate positus vel honore perfunctus, sive potens sorte nascendi seu humilis genere condicione fortuna in nullo penitus loco, in nulla urbe sensu carentibus simulacris vel insontem victimam caedat vel secretiore piaculo larem igne, mero genium, penates odore veneratus accendat lumina, imponat tura, serta suspendat. 1. Quod si quispiam immolare hostiam sacrificaturus audebit aut spirantia exta consulere, ad exemplum maiestatis reus licita cunctis accusatione delatus excipiat sententiam competentem, etiamsi nihil contra salutem principum aut de salute quaesierit. Sufficit enim ad criminis molem naturae ipsius leges velle rescindere, illicita perscrutari, occulta recludere, interdicta temptare, finem quaerere salutis alienae, spem alieni interitus polliceri. 2. Si quis vero mortali opere facta et aevum passura simulacra imposito ture venerabitur ac ridiculo exemplo, metuens subito quae ipse simulaverit, vel redimita vittis arbore vel erecta effossis ara cespitibus, vanas imagines, humiliore licet muneris praemio, tamen plena religionis iniuria honorare temptaverit, is utpote violatae religionis reus ea domo seu possessione multabitur, in qua eum gentilicia constiterit superstitione famulatum. Namque omnia loca, quae turis constiterit vapore fumasse, si tamen ea in iure fuisse turificantium probabuntur, fisco nostro associanda censemus. 3. Sin vero in templis fanisve (fanis vel E) publicis aut in aedibus agrisve (agris vel E) alienis tale quispiam sacrificandi genus exercere temptaverit, si ignorante domino usurpata constiterit, viginti quinque libras auri multae nomine cogetur inferre, coniventem vero huius sceleri par ac sacrificantem poena retinebit. 4. Quod quidem ita per iudices ac defensores et curiales singularum urbium volumus custodiri, ut ilico per hos comperta in iudicium deferantur, per illos delata plectantur. Si quid autem ii tegendum gratia aut incuria praetermittendum esse crediderint, commotioni iudiciariae subiacebunt; illi vero moniti si vindictam dissimulatione distulerint, triginta librarum auri dispendio multabuntur, officiis quoque eorum damno parili subiugandis.

E367/11/29. CTh 2.1.7 (Martiniano com. Orient. d. 11/10/3 Nov 392 Const.) Mulieres honore maritorum erigimus (erigemus L), genere nobilitamus. Iisdem (eisdem B) forum ex eorum persona statuimus et domicilia mutamus.

E368/11/29. CTh 3.15.1 (same) Omnium sponsorum vel fideiussorum deinceps in cavenda dotis sponsione promissiones absolvimus (absolvemus N).

E369/11/30. CTh 12.1.129 (Rufino pr.pr. d. 22 Nov 392 Const.) POST ALIA. Quicumque est e curia senator effectus, quicumque militiam, cum esset curialis, aggressus est, restituatur obstringendus ei quam declinaverat functioni. Quin etiam iubemus eos ad munera relicta agnoscenda (r.a. Momm.) constringi, quos administrationum honor diversa suffragiorum ambitione provexit, ut eo quidem quem adepti sunt honore non careant, sed ab ea quam reliquerant functione non absint, providendo, ne quispiam curiae natus ad consortium senatoriae dignitatis aspiret, cum ita sibi videat et praeterita et praesenti iussione praescriptum ut ei vel affectata vel emendicata huius ordinis gratia prodesse non possit.

E370/11/31. CTh 9.7.7 (Rufino pr.pr. d. 7/9/6 Dec 392 Const.) Adulterii accusatione (occasione BG) proposita praescriptiones (N proscriptiones PML) civiles, quibus aut dos repeti fingitur aut ex ratione aliqua debitum flagitatur, quae occurrere atque perstrepere (p. VGBC Iust. praescribere Pith. obstrepere O repetere PMLS) examini consuerunt (consueverunt BE), iussimus sequestrari nec (add enim PMLS) earum obice aliquid negotio tarditatis afferri; sed accusatione fundata, hoc est cum, quo iure quove tempore actio fuerit intromissa, constiterit, discutiatur crimen, facti qualitas publicetur, cum et iurgia, quae magnitudine superant, praeponantur (proponantur BS ponantur PML) et civilis actio criminali iure postponatur, idem tamen, cum competere coeperit, habitura momenti, dummodo non (omit non H) obsit examini.

E371/11/32. CTh 6.24.5 (Addeo com.domest. d. 31 Dec 392/393 Const.) Omnes, qui domesticorum iniuncti nomini numquam obsequiis inhaeserunt neque certis quibusque officiis deputati publicas exsecuti sunt iussiones, protinus matriculis eximantur. Deinde hi, qui amissam militiam nostro iudicio receperunt, si quidem post unius anni sive biennii spatium loco sunt pristino restituti, in suo ordine permanentes fructum beneficii non amittant. Sin vero longo post tempore ambitione atque suffragiis ut rursus sociarentur enisi sunt, ita novissimorum numero iungantur, non ut nunc sternantur extremi, sed ut eum unusquisque obtineat locum, in quo esse eo tempore potuit ultimus, cum esset post biennium restitutus.

E372. CJ 4.40.1 (Fausto com.sacr.larg. 383-392) Fucandae atque distrahendae purpurae vel in serico vel in lana, quae blatta vel oxyblatta atque hyacinthina dicitur, facultatem nullus possit habere privatus. Sin autem aliquis supra dicti muricis vellus vendiderit, fortunarum se suarum et capitis sciat subiturum esse discrimen.

E373. CJ 4.40.2 (Cariobaudi duci Mesopotamiae 383-392) Comparandi serici a barbaris facultatem omnibus, sicut iam praeceptum est, praeter comitem commerciorum etiamnunc iubemus auferri.

393 THEODOSIO AUG III ET ABUNDANTIO V C CONSS

Honorius was made Augustus on 23 January 393.

IMPPP THEODOSIUS ARCADIUS ET HONORIUS AUGGG

E374/11/33. CTh 7.3.1 (Rufino pr.pr. d. 12 Feb 393 Const.) In omnibus, qui militiae nomen dederunt, ratio est habenda meritorum, ut is potissimum potiorem adipiscatur gradum, qui meruerit de labore suffragium, nec quaeratur, quis militarit primus, sed quis manserit in studio apparitionis assiduus.

E375/11/33. CTh 10.19.13 (same) Privatorum manus ab exercendo quolibet marmoreo metallo prohiberi praecipimus, ut fiscalibus instantia locis liberior relaxetur. Si qui vero clandestino opere vetita deinceps exercere temptaverit, omne id, quidquid exciderit, iuri fisci et publico vindicandum.

E376/11/34. CTh 1.21.1 (comitibus et magistris utriusque militiae d. 12/11 Feb 393 Const.) Numquam omnino (add in S Iust.) negotiis privatorum vel tuitio militis (militaris G Iust.) vel executio tribuatur.

E377/11/35. CTh 13.5.21 (Apodemio pr.pr. Illyr. et Afr. d. 15 Feb 393/392 Const.) Unusquisque navicularius noverit intra biennium aut securitatem suscepti oneris reportandam aut periculorum approbandam esse fortunam.

E378/11/36. CTh 1.1.3 (Aureliano pr.urb/pr.pr. d. 27/26 Feb/10 March 393 Const.) Omnia constituta non praeteritis calumniam faciunt, sed futuris regulam ponunt (imponunt NBG).

E379/11/36. CTh 1.28.4 (same) Defensores senatorum per provincias constitutos suscepti officii tenere convenit libertatem. Qua de re, si quando ab ordinario cognitore privilegia amplissimi ordinis deteruntur ac renitendi sibi copia denegatur, ad nos referre non dubitent, ne (nec Ta) singulorum diffidentia cunctorum crescat iniuria.

E380/11/36. CTh 6.3.1 (same) Si quis syriarchiae a senatoriis possessionibus annua collatione confertur, iubemus aboleri.

E381/11/36. CTh 6.4.26 (same) Nominandorum praetorum sollicitudinem illustris magnificentia tua ad officium censuale sciat esse revocandam.

E382/11/36. CTh 12.1.130 (same) Si quis municipum ad senatorium transire ordinem omnibus muniis perfunctus optaverit, bona sua, quibus substitui idoneus possit, sciet curiae semper esse obnoxia.

E383/11/36 CTh 15.1.29 (same) Ne quis iudicum opera nova aedificia moliatur, cum opera nonnulla aut coepta penderent aut neglecta nutarent.

E384/11/36. CTh 15.1.30 (same) Si quando concessa a nobis licentia fuerit extruendi, id sublimis magnificentia tua sciat esse servandum, ut nulla domus inchoandae publicae fabricae gratia diruatur, nisi usque ad quinquaginta libras argenti pretii aestimatione taxabitur. De aedificiis vero maioris meriti ad nostram scientiam referetur, ut, ubi amplior poscitur quantitas, imperialis extet auctoritas.

E385/11/36. CTh 12.1.131 (same) In calefaciendis apud Antiochiam thermis veterem praestationis consuetudinem servari placet. Constat enim merito submovendum, quidquid a Tatiano probatur adiectum.

E386/11/36. CTh 12.1.132 (same) Si quis curialis tres mares filios susceperit, unum dare senatui non vetetur.

E387/11/37. CTh 10.19.14 (Paterno procons. Afr./com.sacr. larg./pr.pr d. 16/15/17/19/26 March 393 Const.) Quosdam operta humo esse saxa (s. vel metalla esse O) dicentes id agere cognovimus, ut defossis in altum cuniculis alienarum aedium fundamenta labefactant. Qua de re, si quando huiusmodi marmora sub aedificiis latere dicantur (dicuntur G), perquirendi eadem copia denegetur, ne (nec L), dum cautium ementita nobilitas cum aedificorum (add sub quocumque N) qualitate taxatur et pretium domus ne diruatur offertur, non tam (tantum G) publicae rei studium quam privati causa videatur fuisse dispendii.

E388/11/38. CTh 12.1.133 (Silvano duci et correct. limitis Tripolitani d. 27 March 393 Const.) Quicumque ex numero plebeiorum praesentibus singularum (s. V1 singulorum V2) ordinibus civitatum agro vel pecunia idonei comprobantur, muniis curialibus aggregentur. Qui vero nullam rei familiaris substantiam habent, militare in apparitorum numero non vetentur.

E389/11/39. CTh 13.11.4 (Rufino pr.pr. d. 3 Apr 393 Const.) Qui fundum aliquem, velut afanticorum mole depressum, cupit aliquatenus relevari, omne nihilominus patrimonium suum admisso patiatur inspectore censeri. Quod quidem etiam ad singularum civitatium legationes convenit custodiri (custodire T), ut scilicet omne territorium censeatur, quotiens defectorum levamen exposcitur, ut squalida atque ieiuna in culta atque opima compensent. Nemini autem citra nostram conscientiam in quantolibet modo tributariam suspendere liceat functionem. Quod enim ad tempus differri iubebit, aut perpetuo amittatur aut sub acerbiore reliquorum mole repetendum est.

E390/11/40. CTh 11.30.50 (Victorio procons. Asiae d. 4 Apr 393 Const.) Eum, qui procuratorem suum cum appellatione ante sententiam adversum se latam ad iudicium dirigit, iudiciaria auctoritate iubemus praeiudicialis multae excipere ac sustinere iacturam.

E391/11/41. CTh 11.7.14 (Rufino pr.pr. d. 12 Apr 393 Const.) Apparitores quicumque in collatione auri praecepti fuerint (f.p. T) officii sui (officiis T) adhibere servitium, titulorum debita et collationum summas relationis suae fide et adnotatione perscribant (p. T Iust.X praescribant V Iust.KOI) sitque ex officialis instructione officium conscium, quid exactum quidve perlatum esse videatur, ne longinqui itineris diversitate susceptor abductus et curiae suae desit et rei familiaris detrimenta sustineat.

E392/11/41. CTh 12.1.134 (same) Omnes, qui curiali obstricti sanguine diversis se officiorum privilegiis et actuum praeiudiciis aggregarunt, reddendos muniis esse non ambigas. Eos etiam, qui adepti honores esse dicuntur, debitis statuas functionibus subrogandos manente privilegio dignitatis. Ac ne ab his sententia promenda se temperet, quos praesidalis officii defendit obscuritas quosve nullum (delete n. Momm.app.) munus alligat naviculariae functionis. Usque eo super hac re iudicantis est sententia porrigenda, ut, quoniam curialium fundos diversis titulis huiuscemodi homines tenere coeperunt, intellegant sese, quos nulla militiae privilegia, nulla honorum suffragia, non aetatis defensabit infirmitas, in eorum locum suscipiendis functionibus subrogandos, quorum vel habendo vel habitando sibi patrimonia praesumpserunt (coeperunt, quos n.m.p., n.h., n.a.d.i., <curiales> intellegant sese i.e.l.s.f.s., quo eorum v.h.v.h.s.p.praesumpserunt Momm.app.?).

E393/11/42. CTh 14.17.11 (Aureliano pr.urb. d. 26 Apr/27 Feb 393 Const.) Annonas civicas ad hoc militaribus viris beneficium divale distribuit, ut qui emolumenta perciperent, aedificandi studio magnitudinem urbis augerent. Ac proinde, ne frustra deputatis commodis perfruantur quorum ope incrementa moenium non iuvantur, id super his annonis, quae scholis erogari solent, servandum est, ut ii tantum, qui domus habent, deputata suo nomini commoda consequantur, aliae retractatae atque in suspenso habitae nostrae munificentiae reserventur, his tantummodo, etiam si liberalitas sacra extiterit (e.s.l.s.e. delete Momm.app.?), deputandae, qui ex numero militarium virorum annonas pro extructis domibus beneficio nostrae adnotationis acceperint, ut et parata sui munera habeat largitas et superfluis necessitas non gravetur.

E394/11/43. CTh 9.42.11 (Rufino pr.pr. d. 1 May 393 Const.) Si qui pro atrocitate commissi formam eiusmodi sustinebunt, ut bona eorum proscriptionis nomine vindicata fiscalibus sint socianda corporibus, commemorationem nostrorum nominum in his titulis nolumus fieri, qui eorum postibus affigentur, vel his (delete v.h. Momm.app.), quorum ius ac proprietas auferetur. Officium etenim palatinum decem librarum auri multae dispendio (multa dispendioque V) vexabitur, si hoc deinceps crediderit neglegendum.

E395/11/44. CTh 11.25.1 (Rufino pr.pr. d. 21 May 393 Const.) Quotienscumque quadrimenstrui breves ab apparitoribus ducianis ad sedem vestrae celsitudinis destinantur, parilis notitia provinciali quoque tradatur officio, ut, priusquam ad iudicium vestrum examinanda mittantur, ibidem sub utrorumque praesentia conferantur, ut, qui perperam vel petita vel erogata notaverit, confutetur, ne discordante brevium modo in eorum damnum expensa revocetur, qui susceptionibus vel nominationibus obligati quae militum nomine petuntur exsolvant (exsolventes Momm.app.?), nec imputari sibi quod exsolverint congemiscunt.

E396/11/45. CTh 12.1.135 (Rufino pr.pr. d. 4 June 393) Nullus vacationem temporariam curialis accipiat, nisi id forte veris ac probatis causis adnotatio nostra concesserit.

E397/11/46. CTh 11.30.51 (Apodemio pr.pr. Illyr. et Ital. d. 9 June 393 Const.) Quibus causis non est provocatio respuenda, iubemus respuentem iudicem XXX librarum auri (add multa Momm.app.), obsecundantem officii gratiam quinquaginta esse feriendam.

E398/11/47. CTh 1.7.2 = 1.5.10 (Addeo com. et mag.utr.mil. d. 12 June/Jan 393 Const.) Corrector quidem provinciae Augustamnicae ob illatam duci contumeliam, ut cum officio suo condemnaretur, meruit; a sede autem sublimitatis tuae usurpari iudicii pars ista non debuit, quia (omit Corrector..quia 1.5.10) semper de ordinario iudice (de ordinario iudice semper 1.5.10) illustris est cognitio praefecturae, licet militari viro ab eo facta fuerit iniuria (omit licet..iniuria 1.7.2).

E399/11/48. CTh 9.42.12 (Rufino pr.pr. d. 12 June 393 Const.) Omnia proscriptorum bona, quae fisco iusserat Tatianus adnecti, vel ipsis, qui propriam nuditatem, vel illis, qui suorum mortem in extrema positi egestate lugent, sine dubitationis obstaculo reddi praecipimus.

E400/11/48. CTh 11.1.23 (same) Aerariae praestationis adiectio, quam citra priscam consuetudinem provincialium umeris Tatianus imposuit, a cunctis salubri moderatione removenda est.

E401/11/49. CTh 9.42.13 (Drepanio com.rer.priv. d. 12 June/Jan 393 Const.) Omnia proscriptorum bona, quae fisci nomine singulis quibusque Tatianus eripuit, vel ipsis, qui gladio acerbiorem stilum passi aerumnas suas nuditatemque fleverunt vel eorum filiis ac propinquis, qui cruentas excepere sententias, restitui mox iubemus, ita ut omnes, qui aliquis ex huiusmodi bonis nostra liberalitate meruerunt, restituere indepta cogantur.

E402/11/50. CTh 12.1.136 (Rufino pr.pr. d. 23 June 393 Const.) Nec debitis curiae licitum potest esse negare aut vitare quod declinare non possunt, nec curiis esse liberum debet eos expetere, quos iustis assertos privilegiis non poterunt obtinere.

E403/11/51. CTh 2.12.4 (Victorio procons. Asiae/Africae d. 27/17 June 393 Const.) Procurator, licet maritus sit, id solum exequi debet, quod procuratio emissa (missa G ipsa B) praescripserit.

E404/11/51. CTh 8.13.5 (same) Maritus donationes, quas instabiles esse testatur, formata legibus repetat actione.

E405/11/52. CTh 9.21.10 (Rufino pr.pr. d. 12/13 July 393 Const.) Si quis super cudendo aere vel rescripto aliquo vel etiam adnotatione nostra sibi eripuerit facultatem, non solum fructum propriae petitionis amittat, verum etiam poenam quam meretur excipiat.

E406/11/53. CTh 5.14.32 (Rufino pr.pr. d. 16/15 July 393 Const.) Fundos patrimoniales semel expetitos et traditos refundere conductoribus omnino non liceat: et si huiusmodi facultatem quolibet tempore, qualibet auctoritate meruerunt, impetratis in fraudem publicam non stabitur.

E407/11/54. CJ 5.33.2 (Aurelio pr.urb. d. 25 July 393) Generali lege prospectum est, ne qui ad illustrium senatorum tutelam curialibus occupati necessitatibus vocarentur (vocentur C).

E408/11/55. CTh 8.5.52 (Rufino pr.pr. d. 26 July/March 393 Const.) Faciendarum evectionum licentiam in excidium publici cursus a comitibus Aegyptiaci limitis usurpatam sublimis magnitudo tua auctoritate huius legis inhibebit.

E409/11/55. CTh 13.3.15 (same) POST ALIA. Archiatrorum privilegia, quae iis (his V) vetustis sanctionibus attributa sunt, illibata volumus permanere ac tenere perpetem firmitatem. Hoc quoque addendum esse censuimus, ut qui egerunt administrationes aut earum honore fungentur vel dimissi e palatio testimonialium suffragio munientur, ad descriptiones senatorias non vocentur, sed ab omnibus muniis absoluti liberi atque securi dignitatis praemiis perfruantur.

E410/11/56. CTh 7.4.18 (Abundantio, Stilichoni et ceteris com. et mag.utr.mil. d. 29 July 393 Const.) Ne quis pro speciebus annonariis pretia temptet exigere: vel, si contra legem datam venire temptaverit, nec illud, quod in pretio expetit, permittatur exigere nec illud, quod suo tempore accipere in speciebus neglexerit, consequatur.

E411/11/56. CTh 7.9.3 (same) Nemo militum a suo hospite salgami aliquid nomine postulet, id est ne (nec R) lignum aut oleum culcitaeve poscantur.

E412/11/57. CTh 5.14.33 (Rufino pr.pr. d. 30/29 July 393 Const.) Ius enfyteuticum, quo iuris patrimonialis vel rei publicae praedia possessoribus sunt adiudicata perpetuariis, ita inconcussum (concussum T) cum nostris tum maiorum nostrorum iussibus esse retinemus, ut, quod semel traditum fuerit, nec a nobis umquam possit nec ab alio aliis possidentibus occupari. Sed quia improborum impotentia factum est, ut optimis quibusque lucri cupiditati et quaestui servientibus deteriores agri provinciales relicti sint, quos nemo eorum dignatus fuerit obtinere, sublimis magnificentia tua iudicibus, officiis ac defensoribus eam poenam constituet, ut, nisi desertis ac deterioribus fundis utilium confusione mixta subvenerint, sciant a se multam aut poenam, quae proposita fuerit, sustinendam.

E413/11/57. CTh 7.4.20 (same) Nulli militarium pro his annonis, quae in provinciis delegantur, repudiata ad tempus specierum copia et inopiae occasione captata pretia liceat postulare, ita ut, si quis propter anni abundantiam suscipere oblata neglexerit ac postea impositis pro necessitate rerum pretiis repudiata taxaverit, neque id, quod contra hanc legem expetit, sinatur exigere neque illud, quod accipere dissimulaverit, consequatur.

E414/11/58. CTh 9.4.1 (Rufino pr.pr. d. 9/8 Aug 393 Const.) Si quis modestiae nescius et pudoris ignarus improbo petulantique maledicto nomina (numina Momm.app.?) nostra crediderit lacessenda ac temulentia turbulentus obtrectator temporum fuerit, eum poenae nolumus subiugari neque durum aliquid nec asperum sustinere, quoniam si id ex levitate processerit, contemnendum est, si ex insania, miseratione dignissimum, si ab iniuria, remittendum. Unde integris omnibus ad nostram scientiam referatur, ut ex personis hominum dicta pensemus et, utrum praetermitti an exequi rite debeat, censeamus.

E415/11/58. CTh 12.1.137 (same) Omnes, qui municipibus genere aut actu tenentur obnoxii, a militia vel a quibuslibet retrahi mandamus officiis, nec rescripta aut adnotationes ad munerum fugam prodesse permittimus. Incolas etiam et vacantes, qui tamen idonei sunt, iubemus astringi. 1. Nullus sane solis materni sanguinis vinculis illigetur, quia mulierum infirmitas numquam huiusmodi functionibus reddit obnoxios, a quibus ipsa habeatur immunis.

E416/11/59. CTh 1.1.4 (Victorio procons. Asiae d. 22 Aug 393 Const.) Generale praeceptum beneficio speciali anteferendum est.

E417/11/60. CTh 6.2.15 (ad Aurelianum pr.urb. d. 31 Aug 393 Const.) Quod ad eorum querimonias, qui se glebalia non posse ferre onera testabuntur, amplissimorum virorum consilio definitum est, scilicet ut septenos quotannis solidos pro sua portione conferret, qui praebitionem implere follium non valeret, eatenus ... (add hac lege Momm.app.) confirmamus, ut omnes, quibus est census angustia, contemplatis patrimonii sui viribus liberam habeant optionem, quatenus, si collatio ista non displicet, a consortio amplissimi ordinis non retendant (recedant Cuiuc.). Sin vero grave, id est damnosum videtur, dignitatem senatoriam non requirant.

E418/11/61. CTh 13.5.22 (Rufino pr.pr. d. 3 Sept 393 Const.) Naviculariorum vires ac debitas huic necessitati origines in ipsis provinciis honoratorum fides lecta pensabit mansurumque aliquid definiet vel revocando excusatos vel debitos obligando. Quos compositis omnibus ad nos referre necesse est scituros a nobis de suo iudicio iudicandum.

E419/11/62. CTh 15.7.11 (Rufino pr.pr. d. 21 Sept 393 Const.) Nulla mima gemmis, nulla sigillatis sericis aut textis utatur auratis. His quoque vestibus noverint abstinendum, quas Graeco nomine alethinocrustas vocant, in quibus alio admixtus colori puri rubor muricis inardescit. Uti sane isdem scutlatis et variis coloribus sericis auroque sine gemmis collo brachiis cingulo non vetamus.

E420/11/63. CTh 11.30.52 (Rufino pr.pr. d. 28/25/26/27 Sept 393 Const.) Have, Rufine carissime nobis. Nihil sub sacri iudicii examine de ea parte negotii debet definiri, de qua nihil in exordio apud praesidem aut (add alium iudicem Momm.app.?) institutum fuerit ac probatum.

E421/11/63. CTh 2.12.5 (same) Nullo pacto feminae aut amplius, quam sibi competit, agere aut pro aliis possunt intervenire personis.

E422/11/63. CTh 4.3.1 (same) Carbonianum edictum sub personis legitimis indubitato matrimonio, custodito partu et probata legitima successione defertur, scilicet ut in possessione novus heres locatus usque ad pubertatis annos sine inquietudine rebus utatur (utetur BEXCPMLSK) iterdum alienis.

E423/11/63. CTh 4.8.9 (same) Si cui super statu quaestio moveatur, qui diuturno tempore, hoc est per viginti annorum spatia, in libertatis possessione duravit, vel quem (cum XCPMLQ) asserant suffragia munerum et privilegia meritorum (emeritorum Momm.?), quive his praesentibus, qui dominos se esse contendunt, in hominum erit celebritate versatus, nulla ei dandi assertoris necessitas imponatur, sed liber assistat et statum suum ipse tueatur, calumniantem repellat, redarguat persequentem, ne (nec BGOQ) fluctuet dubius, si de alieno necesse habebit pendere fastidio. De aliis vero, quos nec honor aliquis nec super scriptione (praescriptione O) praedicti temporis privilegium militare defendit, antiqui iuris forma servetur.

E424/11/64. CTh 16.8.9 (Addeo com. et mag.utr.mil. per Orientem d. 29/24 Sept/29 Nov 393/392) Iudaeorum sectam nulla lege prohibitam satis constat. Unde graviter commovemur interdictos quibusdam locis eorum fuisse conventus. Sublimis igitur magnitudo tua hac iussione suscepta nimietatem eorum, qui sub Christianae religionis nomine illicita quaeque praesumunt et destruere synagogas atque expoliare conantur, congrua severitate cohibebit.

E425/11/65. CTh 1.12.4 (Flacciano procons. Afr. d. 7 Oct 393 Const.) Officio, quod tuis meritis obsecundat, non curialem quemquam nec plebeia stirpe progenitum volumus aggregari: ac si qui erunt inter apparitores huiusmodi, restitui eos debitis muniis mox iubemus. Veteranorum filios militare permittimus, ut, licet diversa condicione, paternam tamen teneant sub cingulo viliore fortunam.

E426/11/66. CTh 7.8.4 (Theodoto mag.off. d. 27 Oct 393 Const.) Si quis mensorum nostrorum manum, qua deputatus singulis quibusque domus enotant et postibus hospitaturi nomen ascribunt, delere non dubitaverit, ad instar falsi reus ex hac auctoritate teneatur.

E427/11/67. CTh 14.17.12 (Aureliano pr.urb. d. 20 Nov 393 Const.) Si quae speciatim annonae domus in hac urbe habentibus divae memoriae Constantini et Constantii largitate concessae sunt atque in heredes proprios iure successionis vel in extraneos venditionis titulo transierunt, erogatione solita ministrentur, et si quae scholarum nomine defenduntur. Illustris igitur magnificentia tua et hanc super his formam custodire debebit. Si quae vero ad arbitrium Proculi datae nobis nescientibus erogantur, et retrahere eas ilico et revocare debebit.

E428/11/68. CTh 13.11.5 (Rufino pr.pr. d. 29 Nov 393 Const.) Qui gravatos se a peraequatoribus conqueruntur (c. Iust. conquesti sunt V2) et iniusto oneri impares esse proclamant, competitionis habeant facultatem, ut, quid remissum gratia, quod interceptum fuerit fraude, convincant et ex eo levamen accipiant, quod per deformia et criminosa commercia sibi impositum esse deplorant, ut aliis demeretur. Sed in eo tempus placuit definiri, ne plures frustra litibus premerentur, si nullis intercepta metis actio tolleretur (toleretur Momm.app.). Quare cum fuerint traditi codices et completa peraequatio, intra annum cui videbitur de iniusto onere conqueratur, iniquitatem peraequatoris accuset ac praestitam gratiam habita competitione convincat, ut, quod ei fuerat superfusum, ille cognoscat (c. VT agnoscat scr.), quam debitae functioni fraus clandestina subtraxerat. Emenso autem eo tempore actio denegabitur sequestratis minoribus, qui fuerint indefensi; his etiam, qui aberunt causa rei publicae. Qui tamen ex eo tempore quae sunt statuta custodient, ex quo ad agendum habere potuerint (putaverint T) facultatem.

E429/11/69. CTh 9.7.8 (Rufino pr.pr./pr.urb. d. 4 Dec 393 Const.) Si qui adulterii fuerint accusati et obtentu proximitatis intentata (intimata G) depulerint per commemorationem necessitudinis fidem crimini derogando, dum existimatur non debere credi (n.d.c. delete Momm.app.), quod allegatur non potuisse committi, hi si (nisi PMLS) postmodum in nuptias suas consortiumve convenerint (convenerunt La), facinus illud, in quo fuerint (fuerant O) accusati, manifesta fide atque indiciis evidentibus publicabunt. Unde si qui eiusmodi repperti fuerint, iussimus in eosdem severissime vindicari et veluti convictum facinus confessumque puniri.

E430/11/70. CTh 12.1.138 (Aureliano pr.urb./pr.pr. d. 11 Dec 393 Const.) Curiales, qui gradu meritorum usque ad honorariam pervenerint dignitatem, nulla equorum praestatio maneat, nec (nec Goth. ne V) gleba senatoria ab his poscatur, quos non ita (add lex Momm.?) fecit obligatos.

E431/11/71. CTh 13.5.23 (Rufino pr.pr. d. 11 Dec 393) Solos navicularios a vectigali praestatione immunes esse praecipimus. Omnes vero mercatores teneri ad supra dictam praestationem in solvendis vectigalibus absque aliqua exceptione decernimus.

E432/11/72. CTh 9.7.9 (Gildoni com. et mag.utr.mil. per Africam d. 30 Dec 393 Const.) Si quis adulterii reus factus accusatoris mariti forum declinare temptaverit, in hoc non possit eludere, nec praerogativa militari (omit m. V2) defensetur, ibi confestim audiendus, ubi fuerit accusatus.

E433/11/73. CJ 1.9.7 (Infantio com. Orient. d. 30 Dec 393 Const.) Nemo Iudaeorum morem suum in coniunctionibus retinebit (r. CR retineat M) nec iuxta legem suam nuptias sortiatur nec in diversa sub uno tempore coniugia conveniat.

E434/11/74. CJ 11.67.1 (Drepanio com.rer.priv. 393?) Si quis ovium vel equarum greges in saltus rei dominicae alienus immiserit, fisco ilico vindicentur. Quod si venalis procuratorem coniventia, ut id deinceps temptetur, admiserit, gravissimo eos iubemus supplicio subiacere.

394 ARCADIO III ET HONORIO II AUGG CONSS

E435/11/75. CTh 13.11.6 (Herodi d. 14 Feb 394/396) Actus stratoris, qui possessores iuris enfyteutici sub peraequationis colore turbavit, iubemus aboleri, alio ad id negotium dirigendo. Quem observare (observari V) conveniet, ut pristinis dominis, si quidem idonei comprobantur, cuncta restituat, novis vero ad redhibenda omnia, quae per eum vel suspensa vel minuta vel dilata sunt, strenuus exactor incumbat. 1. Si quid etiam latioribus ac fecundioribus fundis addi in praestatione potest, tenax inquisitor (acquisitor T) incumbat. In omnibus vero subsignationem facultatium, quae in huiusmodi locationibus prima est quaerenda, suscipiat.

E436/11/76. CTh 2.29.2 (Rufino pr.pr. d. 4/5/2 March 394 Const.) Si qui desideria sua explicare cupientes ferri sibi a quoquam suffragium postularint (postulaverint G Iust.) et ob referendam vicem (ob rem r. in v. B) se sponsione constrinxerint, promissa restituant, cum ea quae optaverint consequantur: si artibus moras nectent (nectant Sa Iust.), ad solutionem debiti coartandi sunt. 1. Sed si quid eo nomine in auro vel argento vel in ceteris mobilibus datum fuerit, traditio sola sufficiat (sufficiet C Iust.) et contractus habebit perpetem firmitatem, quoniam collatio rei mobilis inita integra fide hac ratione cumulatur. 2. Quod si praedia rustica vel urbana placitum continebit, scriptura, quae ea in alium transferat, emittatur (transferre nitatur Ga), sequatur (sequetur CPM) traditio corporalis et rem fuisse completam gesta testentur (testantur G); aliter enim ad novum dominum (dominium OPML Iust.) transire non possunt neque de veteri iure discedere. 3. Quod si quis (nam si qui G), dum solo commonitorio de suffragio nititur, bona duxerit occupanda, reus temeritatis ac violentiae retinebitur atque in statum pristinum possessio reducetur, eo a petitione excluso, qui non dubitavit invadere, quod petere debuisset.

E437/11/77. CTh 16.5.22 (Victorio procons. Asiae d. 15 Apr 394 Const.) Haeretici neque episcopi faciendi potestatem neque episcoporum confirmationes licitas habeant.

E438/11/78. CTh 7.1.14 (Theodoto mag.off. d. 29 Apr/27 Feb 394 Const.) Quicumque infantes vel pueri militare coeperunt, sterni eos inter ultimos iussimus, ita ut ex eo tempore, ex quo parere coeperint, locum sibi incipiant vindicare, ut laborum suffragiis incrementa militiae consequantur.

E439/11/79. CTh 1.13.1 (Rufino pr.pr. d. 30/20 May/29 June/30 Dec 394 Heraclea) In officio comitis Orientis non amplius quam DC (quingentis index. Paris.) apparitores habeantur, quos quidem publicis necessitatibus adeo novimus abunde suppetere, ut per eos patrimonialium per Orientem possessionum maturetur exactio.

E440/11/79. CTh 8.4.18 (same) Ex his, quo de numero comitianorum vel ex apparitione culminis vestri consulari officio deputati sunt, nullus ambiendi et transfugiendi in alterius militiae ordinem habeat facultatem.

E441/11/79. CTh 12.1.139 (same Const.?) Omnes ilico, qui curiis debiti militarint, patriis muneribus restitui oportet. In qua re sublimis auctoritas tua providebit, ut (et Momm.app.) de singulorum nominibus ad sedem vestram singulae quaeque referant civitates, ne quis dissimulatione suggerentium delitescat, ut cuncti sine frustratione aliqua restituti curiarum muniis cum omni posteritate deserviant. Quod ita fixum volumus intemeratumque servari, ut adversum hoc potestas nulla, nulla (omit. nulla Goth. add semel V) denique adnotatio audiatur. Quod si quis ex illis in officia externa transierit, omnis eius substantia iure curiae (curiae iure Momm.app.) et possessione teneatur.

E442/11/79. CTh 15.5.2 (same/20 May 386) Nullus omnino iudicum aut theatralibus ludis aut circensium certaminibus aut ferarum cursibus vacet nisi illis tantum diebus, quibus vel in lucem editi vel imperii sumus sceptra sortiti, hisque ut ante meridiem tantum sollemnitati pareant, post epulas vero ad spectaculum redire desistant. 1. In quo tamen omnes, sive iudices sive privati, nihil penitus auri praemio dandum esse cognoscent, quod solis licet consulibus, quibus erogandi moderationem vitae emeritis permisimus. 2. Illud etiam praemoneamus, ne quis in legem nostram, quam dudum tulimus, committat, nullum solis die populo spectaculum praebeat, nec divinam venerationem confecta (cum festa Momm.app.) sollemnitate confundat.

E443/11/79. CTh 15.7.12 (same) Si qua in publicis porticibus vel in his civitatum locis, in quibus nostrae solent imagines consecrari, pictura pantomimum veste humili et rugosis sinibus agitatorem aut vilem offerat histrionem, ilico revellatur, neque umquam posthac liceat in loco honesto inhonestas adnotare personas; in aditu vero circi vel theatri proscaeniis ut collocentur, non vetamus. 1. His illud adicimus, ut mimae et quae ludibrio corporis sui quaestum faciunt publice habitu eorum virginum, quae deo dicatae sunt, non utantur (utentur V), et ut nulla femina nec puer thymelici consortio imbuantur, si Christianae religionis esse cognoscitur.

E444/11/80. CTh 16.5.23 (Rufino pr.pr. d. 20 June 394 Hadrianopolis) Eunomianis (Eunomiani Momm.app.), ne caperent aliquid vel reliquerent testamento, legem dudum credidimus promulgandam, quam nunc quidem consilio pleniore revocamus. Vivant iure communi, scribant pariter ac scribantur heredes.

395 OLYBRIO ET PROBINO VV CC CONSS

E445/11/81. CTh 2.1.8 (Pasifilo <agens vices pr.pr. et pr.urb.> d. 6/8 Jan/June/25 Dec 395 Mediolanum) Pasifilo suo salutem. Causas plurimi instituentes de fugaci servo aut (add de B) manifesto furto aut non manifesto, direpti etiam animalis servive (servive Momm. servi others ) vel rei mobilis ac moventis vel vi bonorum raptorum, parvulae (parvo Ga) etiam terrae finium et parvulae casae (casae PM causae NABGOLS), sub specie criminis tuum pulsant iudicium. 1. Momentariae etiam possessionis interdictum quod non semper ad vim publicam pertinet vel privatam, quod mox audiri interdum etiam sine inscriptione, mereatur (meretur M), abacti etiam animalis causa proponitur (proponetur PML). 2. Cum igitur de his rebus parvis ac minimis tuae sit iniuria potestatis iudicare, decretum est eas tantum causas criminales a sinceritate tua audiri, quas dignus et meritus horror inscriptionis impleverit, quae magnitudinem videlicet criminis tempusque designant, ut alterutram partem digna legum tenere possit auctoritas (a. NABGOL Iust. austeritas PMS). 3. Quod statutum si fuerit forte contemptum, hi qui ex officio ingrediuntur secretarium quinque librarum auri condemnatione ferientur (f. NO Iust. feriantur BGL).

E446/11/82. CJ 11.52.1 (Rufino pr.pr. between 23 Jan 393 and 17 Jan 395) Per universam dioecesim Thraciarum sublato in perpetuum humanae capitationis censu iugatio tantum (tamen IZ) terrena solvatur. 1. Et ne forte colonis tributariae sortis nexibus absolutis vagandi et quo libuerit (licuerit KaIaZ) recedendi facultas permissa videatur, ipsi quidem originario iure teneantur, et licet condicione videantur ingenui, servi tamen terrae ipsius cui nati sunt aestimentur nec recedendi quo velint aut permutandi loca habeant facultatem, sed possessor eorum iure utatur et patroni sollicitudine et domini potestate. 2. Si quis vero alienum colonum suscipiendum retinendumve crediderit, duas auri libras ei cogatur exsolvere, cuius agros transfuga cultore vacuaverit, ita ut eundem cum omni peculio suo et agnatione restituat.

E447/11/83. CJ 11.9.3 (between 23 Jan 393 and 17 Jan 395) Vellera adulterino colore fucata in speciem (specie OLX) sacri muricis tingere (intingere Ib) non sinimus nec tinctum cum rhodino prius sericum alio postea colore fucari, cum de albo omnium colorum tingendi copia non negetur: nam capitalem poenam illicita (illicite O) temptantes suscipient.

Tenure of eastern quaestor no.11 ends

Theodosius I died on 17 January 395

END OF THE LAWS OF THEODOSIUS I

Palingenesia III


 

   

Site created and maintained by Dr E Metzger, School of Law, University of Aberdeen, Scotland. Enquiries to metzger@iuscivile.com. These pages are optimized for Netscape 4.x or better, and Internet Explorer 4.x or better, and are best viewed at 800 x 600 resolution.

Website erstellt und fortgeführt von Dr E Metzger, School of Law, University of Aberdeen, Scotland. Anfragen an metzger@iuscivile.com. Diese Seiten sind optimiert für Netscape 4.x oder höher, und Internet Explorer 4.x oder höher; eine Auflösung von 800 x 600 wird empfohlen.