|
IMPP THEODOSIUS ET ARCADIUS AUGG
394 ARCADIO III ET HONORIO II AUGG CONSS
Theodosius I left Constantinople to campaign against Eugenius between 29
April and 30 May 394. Arcadius was left behind in charge of the eastern
administration.
E448. CTh 15.1.31 (Rufino pr.pr. d. 5 July 394 Const.) Si qui iudices perfecto
operi suum potius nomen quam nostrae perennitatis scripserint, maiestatis
teneantur obnoxii. Illud etiam repetita sanctione decernimus, ut nemini iudicum
liceat novis molitionibus industriae captare famam. Quod si quis in
administratione positus sine iussu nostro aedificii alicuius iacere fundamenta
temptaverit, is proprio sumptu et iam privatus perficere cogetur quod ei non
licuerit incohare, nec provincia permittetur abscedere prius, quam ad perfectum
manum coeptum (coeptum Momm. coeptu V) perduxerit et, si quid de
quibuslibet publicis titulis in ea ipsa fabrica praecepto eius impensum fuerit,
reformarit.
E449. CTh 16.5.24 (Rufino pr.pr. d. 9 July 394 Const.) Haereticorum dementia
nec ulterius conetur perpetrare quae reppererit nec illicita habere concilia,
nusquam profana praecepta vel docere vel discere: ne (nec Iust.)
antistites eorundem audeant fidem insinuare, quam non habent, et ministros
creare, quod non sunt, ne per coniventiam iudicantum omniumque, quibus per
constitutiones paternas super hoc cura mandata est, eiusmodi audacia neglegatur
et crescat.
E450. CTh 5.14.34 (Rufino pr.pr. Orient. d./missa Tyro metropoli 6 Nov 394) Qui
fundos patrimoniales iure privato salvo canone susceperunt, hanc omnes
sine ullius exceptione personae propositam intellegant
optionem, ut aut ea loca, quibus minor est soli fecunditas, cum
his, ex quibus fructus uberes capiunt, suscipere et tenere
non abnuant, aut, si eorum refugiunt sterilitatem, opimioribus
cedant.
E451. CTh 1.14.2 (Rufino pr.pr. d. 4 Dec 394/395 Const.) Praefectus Augustalis
ordinariorum sub se iudicum examinandi flagitia ac super his referendi, non
amovendi vel puniendi habeat potestatem.
395 OLYBRIO ET PROBINO VV CC CONSS
Tenure of eastern quaestor of no.12 begins
E452/12/1. CTh 13.8.1 (Rufino pr.pr. d. 9 Jan/Jun 395 Const.) Oneri publico
sarcinam privatam ne quis imponat nec audeat portitores frumenti ad
suscipiendum onus aliqua necessitate compellere. Hoc enim facto atque commisso
non in dispendium solum atque naufragii damnum tenebitur obligatus, verum etiam
publica cohercitionis experietur vigorem.
Theodosius I died on 17 January 395
IMPP A R C A D I U S ET H O N O R I U S AUGG
E453/12/2. CTh 16.5.25 (Rufino pr.pr. d. 13 March 395 Const.) Omnes
poenas, cuncta supplicia, quae sanctionibus divae recordationis genitoris
nostri adversum (adversus E) haereticorum sunt pertinacem
spiritum (pertinaces spiritus E) constituta, nostro etiam decreto
reparantes decernimus, quidquid etiam his est contra meritum delinquentum spe
correctionis speciali quadam sanctione concessum, id irritum esse.
Eunominanorum vero perfidam mentem et nequissimam sectam speciali
commemoratione damnamus statuimusque omnia, quae contra illorum vesaniam
decreta sunt, illibata custodiri, illud addentes, ne quis memoratae sectae
militandi aut testandi vel ex testamento sumendi habeat facultatem, ut sit
omnibus commune damnum, quibus etiam communis est religionis furor, cessante
videlicet, si quid a patre nostro quibusdam fuerat super testandi iure
beneficio speciali concessum.
E454/12/3. CTh 16.5.26 (Rufino pr.pr. d. 30 March 395 Const.) Ne quis
haereticorum, quos iam leges innumerae divi genitoris nostri continent, audeat
coetus illicitos congregare profanaque mente omnipotentis dei contaminare
mysterium, nec publice nec privatim, nec in secreto nec palam. Nemo audeat
episcopi sibi nomen asciscere vel ecclesiasticum ordinem eorumque sanctissima
nomina pollutis mentibus usurpare.
E455/12/4. CTh 6.28.5 (Theodoto pr.urb. d. 21 May 395 Const.) Omnia citatoria,
omnium scilicet causarum atque personarum, licet sint senatoriae
dignitatis, ad principes specialiter revocari praecipimus, actus vero ceteros,
qui in sacratissimo coetu senatus tractari consuerunt, censualium sollicitudine
celebrari nec aliquid praeiudicii ex subreptivo rescripto supplicibus
inferri.
E456/12/5. CTh 6.29.8 (Marcello mag.off. d. before 31 May 395 Const.) Agentes
in rebus singulos per singula provincias mittendos esse censemus, quibus
tamen inspiciendarum evectionum tantum debeat cura mandari, ut nihil
prorsus commune aut cum iudicibus aut provincialibus habeant. Nec
naves debebunt illiciter concussione vexare nec libellos aut
contestationes suscipere aut in carcerem quemquam trudere, sed cursui
solum vacare.
E457/12/6. CTh 2.8.22 (Heracliano corrector. Paflagoniae d. 3 July 395 Const.)
Sollemnes paganorum superstitionis dies inter feriatos non haberi olim lege
reminiscimur imperasse.
E458/12/7. CTh 16.10.13 (Rufino pr.pr. d. 7 Aug 395 Const.) Statuimus nullum ad
fanum vel quodlibet templum habere quempiam licentiam accedendi vel abominanda
sacrificia celebrandi quolibet loco vel tempore. Igitur universi, qui a
(omit a Cuiac.) catholicae religionis dogmate deviare contendunt,
ea, quae nuper decrevimus, properent custodire et quae olim constituta sunt vel
de haereticis vel de paganis, non audeant praeterire, scituri, quidquid divi
genitoris nostri est in ipsos vel supplicii vel dispendii constitutum, nunc
acrius exsequendum. Sciant (Cuiuc. scient E) autem
moderatores provinciarum nostrarum et his apparitio obsecundans, primates etiam
civitatum, defensores nec non et curiales, procuratores possessionum nostrarum,
in quibus sine timore dispendii coetus illicitos haereticos inire comperimus,
eo, quod fisco sociari non possunt, quippe ad eius dominium pertinentes, si
quid adversus scita nostra temptatum non fuerit vindicatum atque in vestigio
ipso punitum, omnibus se detrimentis et suppliciis subiugandos, quae scitis
sunt (s.s. Momm. sunt a Cuiac.) veteribus
constituta. 1. Speciatim vero hac lege in moderatores austeriora sancimus et
decernimus: namque his non custoditis omni industria atque cautela non solum
hanc multam, quae in ipsos (ipso E) constituta est, (add sciant
Momm.app.?) exerceri, verum etiam quae in eos praefinita est qui
commissi videntur auctores, nec his tamen remissa, quibus ob contumaciam suam
iuste est irrogata. 2. Insuper capitali supplicio iudicamus officia coercenda,
quae statuta neglexerint.
E459/12/8. CTh 16.5.28 (Aureliano procons. Asiae d. 3 Sept/Feb 395 Const.)
Haereticorum vocabulo continentur et latis adversus eos sanctionibus debent
subcumbere, qui vel levi argumento (add a E) iudicio
catholicae religionis et tramite detecti fuerint deviare. Ideoque experientia
tua Heuresium haereticum nec in numero sanctissimorum antistitum habendum esse
cognoscat.
E460/12/9. CTh 11.24.3 (Heracliano com. Aegypt. d. 30 Sept 395) Quicumque ex
officio tuo vel ex quocumque hominum ordine vicos in suum detecti fuerint
patrocinium suscepisse, constitutas luent poenas. Possessores autem competenter
coherciti etiam inviti statutis imperialibus oboedire et muneribus publicis
satisfacere cogantur. Quoscumque autem vicos aut defensionis potentia aut
multitudine sua fretos publicis muneribus constiterit obviare (obviari
V), ultioni, quam ratio ipsa dictabit, conveniet subiugari.
E461/12/10. CTh 6.24.6 (Addeo com. et mag.utr.mil. d. 3 Oct 395 Const.) Divale
praeceptum, quod supplicantibus domesticis dudum devotissimis laboriosos
praetulit et abuti prohibuit temporis privilegio eos, qui sibi potius
quam rei publicae omni militiae suae tempestate vixissent, erga
protectores quoque valere praecipimus (praecepimus R) ac volumus
inconcussum aeternumque durare, ut semper renovari possit.
Illustris itaque auctoritas tua et eos militia solvere non
morabitur, quos nihil umquam vel necessitatibus nostris vel expeditionibus
bellicis profuisse constiterit et his locum priorem auctoritate huius legis
decernat, quos viderit otiosis praeferri.
E462/12/11. CTh 2.9.3 (Rufino pr.pr. d. 11 Oct 395 Const.) Si quis maior annis
adversum (TGEPML Cons. adversus NB Iust.) pacta
(pactum N) vel transactiones nullo cogentis imperio, sed libero arbitrio et
voluntate confecta putaverit esse veniendum et interpellando
iudicem vel supplicando principibus vel non implendo promissa ea, quae
invocato dei omnipotentis nomine (n.d.o. G) eo auctore
solidaverit, non solum inuratur infamia, verum etiam actione
privatus restituta poena quae pactis probatur inserta, earum
rerum et proprietate careat et emolumento quod ex pacto vel transactione
illa fuerit consecutus. Quae omnia eorum mox (m.e. PMS) commodo
deputabuntur, qui intemerata pacti iura servaverit. Eos etiam huius
litis vel iactura dignos iubemus esse vel munere, qui nomina nostra placitis
inserentes salutem principum confirmationem initarum esse iuraverint
pactionum.
E463/12/12. CTh 16.5.29 (Marcello mag.off. d. 24 Nov 395 Const.) Sublimitatem
tuam investigare praecipimus, an aliqui haereticorum vel in scriniis vel inter
agentes in rebus vel inter palatinos cum legum nostrarum iniuria audeant
militare, quibus exemplo divi patris nostri omnis et a nobis negata est
militandi facultas. Quoscumque autem deprehenderis culpae huius affines, cum
ipsis, quibus et in legum nostrarum et in religionum excidium coniventiam
praestiterunt, non solum militia eximi, verum etiam extra moenia urbis
huiusce iubebis arceri.
Rufinus was killed on 27 Nov 395
Tenure of eastern quaestor no.12 ends.
E464. CTh 6.30.13 (Hosio com.sacr.larg. d. 28 Nov 395 Const.) Officium
sublimitatis tuae iussionibus obsecundat, eas tantummodo teneat dignitates,
quas divae recordationis Valentis constitutio comprehendit. Nihil ultra nec
peti convenit nec sperari.
E465. CTh 10.6.1 (Caesario pr.pr. d. 30 Nov 395/396/397 Const.) Propositis
sublimis magnificentiae tuae minimi maximique moneantur edictis, ut sciant
singulas auri libras ex propriis facultatibus eruendas pro singulis equis vel
equabus sive Hermogenianis sive Palmatis, nisi ea sponte obtulerint, in his
vero, quos ex aliis gregibus occupatos esse constiterit, sex auri uncias fisci
viribus inferendas.
E466. CTh 16.5.27 (Caesario pr.pr. d. 25 Dec/24 June 395 Const.) Conficiendorum
testamentorum dari Eunomianis praecipimus potestatem et concedi id, quod divi
genitoris nostri (omit nostri E) data nuper praeceptio
continebat.
E467. CTh 6.27.7 (Hosio mag.off. d. 27 Dec/May 395/396/398 Const.) Agentes in
rebus, quos divae memoriae pater noster expeditionem secutos (secutos
Momm. secutus R) unius gradus dicitur adiectione
cumulasse, delato honore potiri praecipimus (p. Ra praecepimus
Rb), ita ut usque ad centenam dignitatem hic ordo
servetur. Si quis (quis igitur Cuiac. quis vero Vesme)
centenarius est secutus, quoniam primis non patiamur praeiudicari, quos
constat ad hunc locum longo tempore et probato labore venisse, his praeponatur,
quos merito praecedit. Quisquis autem adipiscitur gradum, hoc
honore contentus praeponi his, qui ordine priores meruerint, non
laboret.
E468. CTh 12.1.150 (Caesario pr.pr. d. 29 Dec 395 Const.) Curiales, qui
honorariam adepti sunt comitivam, formidare debent eos, quorum sunt moderationi
commissi nec se existimare ideo meruisse dignitatem, ut iudicum praecepta
despiciant. Quod si in eadem culpa perseverent, quinque librarum auri multae
obnoxius subiugetur, honore quoque quem prodidit (prodit V)
spoliandus.
396 ARCADIO IV ET HONORIO III AUGG CONSS
Tenure of eastern quaestor no.13 begins
E469/13/1. CTh 15.13.1 (Claudio praef.urb. d. 1 Jan/25 Dec 396 Const.).
Exceptis plebeis scaenicis et qui spectaculo sui (sui Goth. suo
V) praebuit populo materiam voluptatis et tabernariis, ceteris omnibus
usum sellarum et sedendi ac conveniendi in publicum tribuimus facultatem.
E470/13/2. CTh 7.6.4 (Martiniano com.sacr.larg. d. 17 Jan 396 Const.).
Fortissimis militibus nostris per Illyricum non binos tremisses pro singulis
chlamydibus, sed singulos solidos dari praecipias.
E471/13/3. CTh 6.30.14 (Martiniano com.sacr.larg. d. 18 Jan 396 Const.)
Officiorum palatinorum scriniorumque primicerii biennio transacto discedant ne
ulterius in eadem militia commorentur. Eos sane, quo ante hoc statutum in locis
memoratis inventi sunt, ad metas triennii concedimus pervenire (Eos.. pervenire
= 6.26.6).
E472/13/4. CTh 6.26.6 (Hosio mag.off. d. 18 Jan 396) De his qui in sacris ...
scriniorum proximi transacto biennio conquiescant dentque locum ceteris, qui ad
cupitum (cupitum (Momm. Kr. ultimum earlier
eds.) gradum pervenire festinant. Eos sane, qui ante hoc statutum in
locis memoratis inventi (invecti R) sunt, ad metas triennii concedimus
pervenire (Eos ... pervenire = 6.30.14).
E473/13/5. CTh 6.27.8 (Hosio mag.off. d. 26 Jan 396 Const.). In numero agentum
in rebus crescant, quos comitum secundi ordinis vel
cubiculariorum urbaniciorum petitio fecerit militare, ita ut
urbanicianis semel tantum per anni totius spatia suffragandi licentia
sit: ceteros diversorum officiorum ab omni copia huius petitionis excludimus.
Celsioris vero militiae ac fastigii viro numerari non necessarium fuit, cum
eos, quos superius numeravimus, inserendo non unde incipere (inciperet
Hänel), sed quousque procedere (procederet
Hänel) quod inferioribus denegatum est, curaverimus
exprimere. Sed et sumentibus ducenariis principatum hanc tribuimus facultatem,
ut his pro se liberos ac fratres suos in eadem militia serenitatis nostrae nutu
liceat collocare.
E474/13/6. CTh 6.27.9 (Hosio mag.off. emissa 26/31 Jan 396 Const.) Is, qui nutu
nostro in schola agentum in rebus augmenta perceperit, in eo gradu, in quo
promotus est, ultimus habeatur nec praeponatur alteri, qui in eodem
gradu militiae primus antea (prius Momm.app.) militavit.
E475/13/7. CTh 14.27.1 (Genaddio praef. August. d. 5 Feb 396 Const. pp.
Alexandriae Eutycheo) Archigerontes et dioecetae ergasiotanorum numero
deligantur, quod officium tuum sollicite observet excubiis.
E476/13/8. CTh 9.42.14 (Caesario pr.pr. d. 13 Feb 396 Const.) Serenitatis
nostrae provisione solita commonemus, ut ea, quae Rufinus quondam, cum viveret,
quoquo pacto possedit, in eodem statu interim maneant nec quisquam sibi post
eius obitum spontaneam vindicandi tribuat potestatem. Nam qui transacto tempore
siluit ac Rufinum tenere concessit, fiscum quoque nostrum sine praeiudicio
possidere patiatur. Hoc edictis propositis per omnes provincias praecipimus
divulgari, quo cuncti sciant iacturam se perpessuros graviores totiusque rei
familiaris periculum, nisi ante praeceptum nostrum manus ab his, quae Rufinus
vivus possederat, voluerint abstinere.
E477/13/9. CTh 6.26.7 (Caesario pr.pr. d. 14 Feb 396 Const.) Privilegia, quae
divae memoriae Iulianus in sacris scriniis militantibus tribuit, et illum
honorem, quem augustae memoriae Valentianianus isdem detulit,
confirmantes, scilicet ut ingrediendi (i. Momm. ingrediente* R)
sponte sine ullo nuntio secretarium iudicantum, considendi etiam iudicibus
habeant potestatem, id etiam nostra moderatione decernimus, ut XX annis
in militia scriniorum memoriae epistularum libellorumque versatus consularis
inter allectos dignitate cumulatus abscedat eumque honorem vel apud rectorum
vel coetu amplissimi senatus obtineat. Ita autem eos post militiam esse volumus
otiosos, ut ab omni publica molestia habeantur immunes nec iniungendi quicquam
quis in eos habeat potestatem.
E478/13/10. CTh 6.26.8 (Claudio pr.urb. d. 15 Feb 396 Const.) In scriniis
palatii militantes post viginti annos transactae militiae si
discedendum sibi esse decreverint, consulari honore fulti inter allectos
habeantur huncque honorem dignitatis in senatu teneant, qui
exconsularibus deferri consueverit, nec eos quisquam iniungendo aliquid vel
iubendo possit ab impertito otio separare.
E479/13/11. CTh 7.1.15 (Remistheo duc. Armeniae d. 18 Feb 396 Const.) Si quis
posthac militem in privato obsequio repertus fuerit retinere, quinque
libras (libris edd.) auri multae nomine feriatur.
E480/13/12. CTh 3.30.6 (Eutychiano pr.pr. <Illyr.> d. 24/23/22 Feb 396
Const.) Tutores eodem momento, quo fuerint ordinati, mox adeant
cognitores, ut praesentibus primatibus, defensore (defensoribus
PMLQS), officiis etiam publicis, inventario sollemniter (sollemne
N) facto, omne aurum argentumque et quidquid vetustate temporis
non mutatur, si in pupilli substantia repperiatur, iudicum ac senatorum,
officiorum etiam publicorum inustum signaculis, in tutissima publicae
auctoritate sententiae (auctoritatis sententia BO) sine spe
aliqua usurarum custodia collocetur; non prius qualibet occasione
mutandum, quam adultus legitimam ingressus aetatem non tam litibus
vacare incipiat, quam integro se mox gaudeat patrimonio
restitutum. Et quoniam (quod L) etiam mediocris pensanda fortuna
est, si cui forte in hereditate mobilia tantum, non etiam immobilia
relinquantur nec alicui fundorum reditus supputentur (suppetant
Momm.app.), ex quibus vel familia pupilli sustentari
valeat vel pupillus, ex mobilibus aut praedia idonea comparentur aut, si
forte, ut assolet, idonea non potuerint (poterint PMLQS) inveniri
(invenire N), iuxta antiqui iuris formam usurarum crescat accessio; ut
et hic, unde fundorum reditus non sperantur, ex incremento rei mobilis
minoris necessitas adiuvetur et ibi sine periculo tutoris usurae penitus
non petantur.
E481/13/13. CTh 8.4.19 (Euthymio vicar. Asiae d. 26 Feb 396 Const.) In
speciebus primipilaribus adaerandis eadem pretiorum taxatio servetur, quae in
venalibus publicis poterit repperiri. Is (his T) enim, qui excedere
praecepta nostra temptaverit, severa iudicis sententia cohercebitur.
E482/13/14. CTh 6.27.10 Caesario pr.pr. d. 27 Feb 396 Const.) Inter eos, qui
consularitatis gesserint dignitatem, et eos, qui meruerint principatum,
is gradu potior habeatur, qui prior locum dignitatis acceperit. Quam
sanctionem omnia debebunt officia custodire, non defutura poena
quindecim librarum auri, quam in contumaces olim divalis sanctio definivit.
E483/13/15. CTh 16.8.10 (ad Iudaeos d. 27 Feb 396 Const.) Nemo exterus
religionis Iudaeorum Iudaeis pretia statuet, cum venalia proponentur: iustum
enim est sua cuique committere. Itaque rectores provinciae vobis nullum
discussorem aut moderatorem esse concedent. Quod si quis (qui V) sumere
sibi curam praeter vos proceresque vestros audeat, tum velut aliena appetentem
supplicio coherceri festinent.
E484/13/16. CTh 1.2.10 (Remigio praef. August. d. 20/21/30 March 396 Const.)
Dubium non est contestationem intellegi etiam si nostrae fuerint tranquillitati
preces oblatae, easque adversus heredem quoque eius, in quem porrectae sunt,
vel ab herede eius, qui meruerit (meruit A) exerceri. Nam sicut ex
causis numerosis etiam haec actio transmittitur (transmittetur
BL) ad heredem, quae testatori competisse monstratur, et e diverso
definitione iuris consultorum omnium consona responsione firmatur ab herede
actionem non incipere, quae non competierit testatori.
E485/13/17. CTh 11.39.12 (Aeternali procons. Asiae d. 21/19 March 396/394/402
Const.) Cogi (Suggestum est nobis cogi O) possessorem ab eo qui expetit
titulum suae possessionis edicere, quae tanta erit (autem erit tanta
O) amentia, ut ratione praepostera petitor ab eo quem pulsat
informari suas postulet actiones, cum omnem probationem exigi oporteat ab eo,
qui vindicare nititur, non ab eo, qui se iuste tenere (habere
Pith.) contendit? Intentanti namque, non suscipienti probationum
necessitas imponenda est, praeter eum, qui edicere cogitur, utrum pro
possessore an pro herede possideat.
E486/13/17. CTh 4.4.3 (same) Testamentum non ideo infirmari debebit (debet
B), quod diversis hoc deficiens nominibus appellavit, cum superflua non
noceant. Praetermissa namque necessaria, non abundans cautela vel contractus
imminuit vel testatoris officit voluntati. 1. Nec patimur fidem conditi
arbitrii ob hoc debere convelli, si aut maiorem in principio signatorum aut
minorem aut nullum numerum conditor suae praedixerit voluntati, cum quinque
huic non ignari subscripserint testamento (testamentum C), licet non
eisdem series fuerit recensita, sed is, qui extremum disponit (ponit O)
arbitrium, obsignandum porrexerit testamentum. 2. Nec enim novum promulgamus,
sed divi Constantini sanctionem et inclitae recordationis sententiam patris
serenitatis nostrae nostraque super huiusmodi causa (decreta insert
Momm.app.), quae sunt ex antiquioribus propagata, secuti
(sicuti HBXCPLMSK) decreta (omit d.
Momm.app.) statuimus, his, qui extremas ordinant
voluntates, haec esse servanda, ut et (omit et H) praesentes
videant subscriptores et ii cur venerint non ignorent, etiamsi isdem scripturae
continentia non fuerit intimata. 3. Nec si quid ex munificentia morientis
fuerint consecuti, infructuosum subscribentes facient (faciant
BaOK) testamentum, cum hoc auctorem prudentissimum iuris
consultorum non sit ambiguum Scaevolam comprobasse.
E487/13/18. CTh 16.7.6 (Caesario pr.pr. d. 23 March 396 Const.) Eos, qui, cum
essent Christiani, idolorum se superstitione impia maculaverint, haec poena
persequitur, ut testandi in alienos non habeant facultatem, sed certa his
generis sui propago succedat, id est pater et mater, frater et soror, filius ac
filia, nepos ac neptis, nec ulterius sibi progregiendi quisquam vindicet
potestatem.
E488/13/19. CTh 15.1.34 (Caesario pr.pr. d. 24/25 March 396) Omnes provinciarum
rectores litteris moneantur, ut sciant ordines atque incolas urbium singularum
muros vel novos debere facere vel firmius veteres renovare, scilicet hoc pacto
impendiis ordinandis, ut ascriptio currat pro viribus singulorum, dein
describantur (deinde ascribantur V) pro aestimatione futuri operis
territoria civium, ne plus poscatur aliquid (V Iust. aliquis
Momm.app.) quam necessitas imperaverit neve minus, ne instans
impediatur effectus. Oportet namque per singula iuga certa quaeque distribui,
ut par cunctis praebendorum sumptuum necessitas imponatur.
E489/13/20. CTh 1.12.5 (Simplicio procons. Asiae d. 25 March 396 Const.)
Officium Hellesponti consularis aeternae recordationis patrem serenitatis
nostrae adiit et expositis suis incommodis, quibus a vicarianis apparitoribus
urgebatur, oravit sub tuae sublimitatis agere potestate. Cuius allegationes
humanae proclivius (expect humane proclivius statuentem
Momm.app) pium principem commoverunt.
E490/13/21. CTh 10.1.15 (ad Paulum com. domorum d. 28 March 396 Const.) Si qua
usquam loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupavit,
secundum veteris census fidem in sua iura retrahentur. Rescripta igitur
obreptionibus impetrata cum praescriptione longi temporis et novi census
praeiudicio submovebit auctoritas tua atque ita omnia suo corpori quae sunt
avulsa restituet. Neque enim aut precatio colorata aut incubatio diuturna aut
novella professio proprietatis nostrae privilegium abolere potuerunt.
E491/13/22. CTh 3.1.7 (Remigio praef. August. d. 30/29/19 March 396 Const.)
Semel inter personas legitimas initus empti (emptionis BG)
contractus et venditi ob minorem adnumeratam (adnumerati
B) pretii quantitatem nequeat infirmari.
E492/13/23. CTh 7.4.21 (Caesario pr.pr. d. 17 Apr 396) Si a militaribus
provinciales quaelibet damna pertulerint ac non ipsas species, quae in
provinciis a possessoribus congregantur, fuerint consecuti, ilico interpellato
iudice admissum crimen ad nostram clementiam perferatur, ut admissum crimen
(delete a.c. Momm.app.) congrue vindicetur. Sin vero
tantum nefas simili (milites Momm.app.) taciturnitate
contexerint, praeter eam multam, quam rectores officiaque subire conveniet,
etiam detrimentorum quantitas in duplum de eorum facultatibus exigetur
(Goth. exigitur R) reddenda ac restituenda his, qui dispendia
talia pertulerunt.
E493/13/24. CTh 16.5.32 = 16.5.31 Caesario pr.pr. d. 21/22 Apr 396 Const.) Ne
Eunomianorum tanta dementia perseveret, sublimis magnificentia tua omni studio
(omit Ne..studio 16.5.31) auctores doctoresque
(doctores auctoresque V) Eunomianorum investigare festinet (omit
i.f. insert facinoris investigati 16.5.31) clericique
eorum maxime (clericique maxime 16.5.31), quorum furor
tantum suasit errorem, de (e 16.5.31) civitatibus
pellantur extorres et humanis coetibus segregentur (omit et ...
segregentur 16.5.31).
E494/13/25. CTh 16.8.11 (ad Claudianum com. Orient. d. 24 Apr 396 Const.) Si
quis audeat illustrium patriarcharum contumeliosam per publicum facere
mentionem, ultionis sententia subiugetur.
E495/13/26. CTh 10.10.21 (Laurentio com.rer.priv. d. 24 Apr 396 Const.) Sit
haec mensura bona poscentium, ne quis oblatis precibus in petitione bonorum
auri atque argenti faciat mentionem. Ac ne generaliter in omnes haec fuerit
constituta, summis dignitatibus usque ad secundicerium notariorum hoc servari
(reservari Momm.app.) decernimus ceteris ab hac licentia
retentatis, ne, dum nimia largitas tenditur, publica commoditas neglegatur, ita
ut, si qui post hanc legem textum impetratae petitionis adtulerit, effectu
denegato frustretur.
E496/13/27. CTh 15.6.1 (Caesario pr.pr. d. 25 Apr 396 Const.) Clementiae
nostrae placuit, ut maiumae provincialibus laetitia redderetur, ita tamen, ut
servetur honestas et verecundia castis moribus perseveret.
E497/13/28. CTh 8.17.1 (ad Caesarium pr.pr. d. 9/8 May 396 Const.) Sancimus, ut
sit in petendo iure liberorum sine definitione temporis licentia supplicandi,
nec implorantum preces aetas vel tempus impediat, sed sola miseris ad poscendum
auxilium sufficiat desperatio liberorum.
E498/13/29. CTh 15.2.6 (ad Africanum pr.urb. d. 29 May 396/395 Const.)
Quicumque ex aquaeductu magis quam ex castellis aquae usum putaverit
derivandum, etiam id quod prius iure beneficii fuerat consecutus amittat. In
eum vero pro condicione personae conveniet severissimo supplicio vindicari, qui
adversus statuta huius oraculi avidae cupiditatis noluerit frena
cohibere, ut privatis (add amplior quam Momm.app.?)
indulti meatus mensura famuletur.
E499/13/30. CTh 11.23.3 (praes. Frygiae Pacatianae/ Palestinae d. 30 June 396
Const.) Cessantibus his, quae quibusdam cuniculis et subreptionibus impetrata
noscuntur, ut salvis privilegiis dignitatum, gravitas tua universos faciat
protostasiae subcumbere functioni, ut et officia publica maturius peragantur et
privatorum merita ex hac distributione providentissime conserventur.
E500/13/31. CTh 11.30.56 (Nebridio procons. Asiae d. 22/23 July 396 Const.)
Repugnantes priscorum sententias nostra serenitas temperavit. Si quis itaque
libellos appellatorios ingesserit, sciat triduum post oblationem legitimam, non
quo est sententia deprompta, appellatorem habere licentiam arbitrium
commutandi, ne iustae paenitudinis humanitas amputetur.
E501/13/32. CTh 16.2.32 (Caesario pr.pr. d. 26 July 396/398)
Si quos forte episcopi deesse sibi clericos arbitrantur, ex monachorum
numero rectius ordinabunt, non obnoxios publicis privatisque rationibus cum
invidia teneant, sed habeant iam (etiam E) probatos.
E502/13/33. CTh 14.17.13 (Africano pr.urb. pp. 30 July 396 Const.) Eos, quos in
hac urbe domos non habere cognoveris, annonis novis (a nobis
Momm.app.?) quolibet titulo acceptis privari tua magnitudo
praecipiet nec ullis emolumentis civicis adiuvari (adiuvare V). Neque
enim fas est, ut qui urbis affectum domus indicio monstrare neglexerint, eius
commodis perfruantur. Sin vero quisquam est, qui se aedes spondeat habiturum,
nisi intra sex menses instruxerit, nequaquam publicarum annonarum modum
(commodum Goth.) potiatur.
E503/13/34. CTh 12.1.152 (Africano pr.urb. pp./d. 3 Aug 396 Const.) Ne quis ex
corpore togatorum provinciales suscipiat functiones, scilicet ut et ambientibus
claudatur ingressus et invitis necessitas auferatur.
E504/13/35. CTh 9.1.18 (<Maximo pr.pr.?> d. 3/2/4 Aug 396/384 Const.) Ne
diversorum criminum rei vel desidia iudicum vel quadam (quacumque G)
lenitatis (levitatis Cons.) ambitione per provincias detenti (degentes
Gt) in carcere crudelius differantur, moneantur omnes iudices productos
e custodiis reos disceptationi (discussioni PMLS Cons.) debitae
subdere (subicere Cons.) et quod leges suaserint definire.
E505/13/36. CTh 9.42.15 (Caesario pr.pr. d. 3/2/4 Aug 396 Const.) Si quis
posthac stilum, quod absit, proscriptionis exceperit (acceperit L),
solus criminis sui solvat poenas: neminem habeat in bonorum amissione
consortem. Sit a proscripti mariti sorte uxor aliena, quo, ut assolet,
proscripto, uxor proprias velut manu iniecta mox (omit mox Ha)
vindicet aut certe quoquo modo occupatas statim recipiat facultates. Dos etiam,
non (omit non GaEb) quae aliquotiens inaniter dotalium
instrumentorum tenore conscribitur, sed quam se corporaliter tradidisse
docuerit, praesentetur. Ea etiam, si forte cum proscripti bonis mixta sunt, non
negentur, quae ab innoxio adhuc marito ante nuptias titulo donationis
acceperit. Sin (VHEC si GOPMLS) vero frater, soror, propinquus
affinis et quicumque proscripto qualibet sorte sociantur (...
Momm.app.?). Tam longe enim (omit O) unusquisque a
metu ac poena abesse debet, quam alienus a crimine est.
E506/13/37. CTh 6.3.2 (Caesario pr.pr. d. 12 Aug 396 Const.) Senatoriae
functionis curiaeque sit nulla coniunctio et ne laedendi
curialibus praebeatur occasio per apparitores rectorum provinciae
de senatorum fundis fiscalia (fisco Cuiac.) postulentur habeatque
hanc disponendi curam, cui defendendi senatus sollicitudo mandata
erit. Si curia sibi censitorem vel peraequatorem voluerit
postulare, sibi postulet, non senatui.
E507/13/38. CTh 6.3.3 (Africano pr.urb. d. 12 Aug 396 Const.) A curialibus
terris senatoria gleba discreta sit nec ulla fiat in possidendo
clarissimarum domorum curialiumque coniunctio nec ullo exactionis genere
vinciantur, idque curent ii, quo per civitates defensorum senatus
officium susceperint, quorum periculo teneantur, si quod dispositum
fuerit in dispendium senatorum. Sin vero curiales censitorem vel peraequatorem
suis terris voluerint postulare, ab eorum petitione sit senatus alienus.
E508/13/39. CTh 9.38.9 (ad Caesarium pr.pr. d. 31 Aug 396 Const.) Devotissimae
nobis provinciae Lyciae priorem famam meritumque inter ceteras renovari
censemus, idque excellens eminentia tua edictis propositis cunctis faciat
innotescere, ne quis posthac civem Lycium contumelioso nomine iniuriae audeat
vulnerare. Teneant honores suos, quos meritis ac laboribus perceperunt et a
nostra serenitate sumpturi sunt; habeant praeteritas dignitates sperentque sui
devotione venturas. Nec unius viri illustris Tatiani tantum temporalis
offensio, teterrimi iudicis inimici ut adhuc macula in Lycios perseveret, quae
in ipso iam temporis absolutione consumpta est.
E509/13/40. CTh 16.10.14 (Caesario pr.pr. d. 7/8 Dec 396 Const.) Privilegia si
qua concessa sunt antiquo iure sacerdotibus ministris praefectis hierofantis
sacrorum sive quolibet alio nomine nuncupantur, penitus aboleantur nec
gratulentur se privilegio esse munitos, quorum professio per legem cognoscitur
esse damnata.
E510/13/41. CTh 3.12.3 (Eutychiano pr.pr. <Illyr.> d. 8/9/7 Dec 396
Const.) Manente circa eos sententia, qui post latam dudum legem quoquomodo
absoluti sunt vel puniti, si quis incestis (omit qui ... incestis
CPM) posthac consobrinae suae vel sororis aut fratris filiae uxorisve
eius postremo, cuius vetitum damnatumque coniugium est, sese nuptiis
festinarit, designato quidem lege supplicio, hoc est ignium et proscriptionis,
careat, proprias etiam, quamdiu vixerit, teneat facultates: sed neque uxorem
neque filios ex ea editos habere credatur, nihil prorsus praedictis (add
nepotibus E) ne (nec EL) per interpositam quidem personam vel
donet superstes vel mortuus derelinquat. Dos, si qua forte sollemniter aut
data (donata E) aut dicta aut promissa fuerit, iuxta ius
antiquum fisci nostri commodis cedat. Testamento suo extraneis nihil
derelinquat (relinquat NBE), sed sive testato sive intestato legibus ei
et iure succedant, si qui forte ex iusto et legitimo matrimonio editi fuerint,
hoc est de descendentibus filius filia nepos neptis pronepos proneptis, de
ascendentibus pater mater avus avia, de latere frater soror patruus amita.
Testandi sane ita demum habeat (habeant L) facultatem, ut his tantum
personis pro iuris ac legum quod voluerit arbitrio relinquat (relinquant
L), quas succedere imperialis praecepti tenore mandavimus; ita tamen, ut
hereditate diem functi (defuncti NBE) penitus arceatur, si quis ex his,
quos memoravimus, in contrahendis incestis nuptiis participatum atque consilium
inisse monstrabitur, successuro in locum illius, qui post eum gradum proximus
invenitur. Id sane, quod de viris cavimus (cavemus BOE), etiam de
feminis, quae praedictorum sese consortiis commacularint (commaculaverint
E), custodiatur (volumus custodiri O). Memoratis vero personis
non extantibus fisco locus pateat. Ad cuius legis nexum et condicionem
pertinere iubemus, si qui forte iam dudum, hoc est ante promulgationem huiusce
legis, illicitis memoratarum nuptiarum sceleribus commaculati quoquo modo
latere potuerunt.
E511/13/42. CTh 12.18.2 (Eutychiano pr.pr. <Illyr.> d. 15 Dec 396 Const.)
POST ALIA. Curiales omnes iubemus interminatione moneri, ne
civitates fugiant aut deserant rus habitandi causa, fundum, quem civitati
praetulerint, scientes fisco esse sociandum eoque rure esse (rure sese
Momm.app.) carituros, cuius causa impios se vitando
patriam demonstrarint.
E512/13/43. CTh 8.5.56 (Simplicio mag.mil. d. 18/28 Dec 396 Const.) Sufficiunt
iudicum potestatibus evectiones, quas a nostra serenitate vel sede
illustrium praefectorum necessitatibus publicis accipiunt servituras.
Insignis igitur auctoritas tua statutis nostrae clementiae sibi faciendarum
evectionum usurpatam licentiam negatam fuisse cognoscat. Tunc (tum
T) namque metu praeceptum custodire oportet (apparet
Momm.app.) iudices inferiores, cum cognoverint a
potioribus custodiri. Si vero posthac eadem culpa permanserit, in officium
auctoritatis tuae gravi supplicio vindicabitur.
E513/13/44. CTh 11.23.4 (Euthymio vicar. Asiae d. 21 Dec 396) Qui ex
primipilaribus sunt, protostasiae necessitatibus oboedire cogantur nec aliqua
se obreptione subtrahere.
E514/13/45. CTh 6.4.28 (Simplicio mag.mil./pr.pr. d. 23 Dec 396 Const.)
POST ALIA. Qui ducatum administrarunt, ad editionem vel
nominationem praeturae pertineant praeter eos, qui gravissimam armatae militiae
sollicitudinem longa temporum serie pertulerunt et eos, qui sacri consistorii
nostri arcanis interesse meruerunt. Hos enim a praeturae munere alienos esse
censemus.
E515/13/46. CTh 6.4.29 (<Africano/Claudio> pr.urb. d. 29 Dec 396 Const.)
Nuper quidem huiusmodi praecesserat (processerat Goth.) sanctio
principalis, ut theatralis per praetores facienda depensio in aquaeductus
fabricam verteretur; nunc vero iusta moderatione facias custodiri, ut praetores
Romanus et laureatus natalibus nostri numinis scaenicas populo praebeant
voluptates.
E516/13/47. CTh 6.4.30 (Eutychiano pr.pr. <Illyr.> d. 31 Dec 396/397
Const.) Ex quinque praetoribus, qui aquaeductui Theodosiaco fuerant deputati,
unum, qui centum argenti munificentiam suam definita erogatione
praecludit, aeterni principis et fratri mei Honorii natalium
festivitatibus praecipio deputari.
E517/13/48. CTh 15.1.35 (Caesario pr.pr. <Orient.> pp. Regium 396)
Quidquid de palatiis aut praetoriis iudicum aut horreis aut stabulis et
receptaculis animalium publicorum ruina lapsum fuerit, id rectorum facultatibus
reparari praecipimus, qui a primo consolatu divi genitoris nostri usque
praesens tempus gesserunt iudiciariam potestatem.
397 CAESARIO ET ATTICO VV CC CONSS
E518/13/49. CJ 11.50.2 = CTh 5.19.2 cf lex Burg. 15.6 (Nebridio procons.
Asiae/com. Asiae/vicar. Asiae between 25 March 396 and 9 Jan 397) Coloni
(omit c. Ia) censibus dumtaxat ascripti, sicuti ab his liberi
sunt, quibus eos tributa subiectos non faciunt, ita (itaque Ia) his,
quibus annuis functionibus et debito condicionis obnoxii sunt, paene est ut
quadam servitute dediti videantur. 1. Quo (quo Z quod KIX) minus
est ferendum, ut eos audeant lite pulsare, a quibus ipsos utpote a dominis una
cum possessionibus distrahi posse dubium non est. 2. Quam de cetero licentiam
submovemus, ne quis audeat domini in iudicio nomen lacessere, et cuius ipsi
sunt, eiusdem omnia sua esse cognoscant. 3. Cum enim saepissime decretum sit,
ne quid de peculio suo cuiquam colonorum ignorante domino praedii aut vendere
aut alio (aliquo Z) modo alienare liceret, quemadmodum contra eius
personam aequo poterit consistere iure (iure consistere XZ), quam nec
propria quidem leges sui iuris habere voluerunt (voluerint KI) et
acquirendi tantum, non etiam transferendi potestate permissa, domino et
acquirere et habere voluerunt? 4. Sed ut in causis civilibus huiusmodi hominum
generi adversus dominos vel patronos et aditum intercludimus et vocem negamus
exceptis superexactionibus, in quibus retro principes facultatem eis super hoc
interpellandi praebuerunt, ita in criminum accusatione quae publica est non
adimitur eis propter suam suorumque iniuriam experiendi licentia.
E519/13/50. CJ 7.45.12 (Iuliano procons. Asiae/Africae d. 9 Jan 397
<Const.>/Mediolanum?) Iudices tam Latina quam Graeca lingua sententias
proferre possunt.
E520/13/51. CTh 8.5.62. (Caesario pr.pr. d. 3 Feb 397/396/401 Const.)
Usurpationem cursus publici penitus iussimus amputari, scilicet ut excepta
magnitudine tua praesumendi velocis et clavularii cursus nullus habeat
potestatem. Quod si qui iudicum vel contemptus vel ignorantiae vitio scita
nostri numinis temeranda censuerit, unium...quoque (eius ...quoque
Cuiac.) officium, quod ei paret, sciat se XXX libris auri esse
multandum.
E521/13/52. CTh 9.26.1 (ad Caesarium pr.pr. d. 16 Feb 397) Si quis ad illustrem
palatii nostri ambierit dignitatem atque ad eos honores ascendere ambitione
temptaverit, qui non nisi probatis nobis viris nostro iudicio deferuntur,
cuiuslibet ille sit loci ordinis dignitatis, amissis bonis et fisco nostro
protinus vindicatis deportationis multetur exilio. Neque aliud inter coeptum
ambitum atque perfectum esse arbitretur, cum pari sorte leges scelus quam
sceleris puniant voluntatem.
E522/13/53. CTh 13.2.1 (Eutychiano pr.pr..<Illyr.> d. 19 Feb 397 Const.)
Iubemus, ut pro argenti summa, quam quis thensauris fuerat illaturus, inferendi
auri accipiat facultatem, ita ut pro singulis libris argenti quinos solidos
inferat.
E523/13/54. CTh 8.5.57 (Remistheo duci Armeniae d. 24/25 Feb 397 Const.)
Repetita lege sancimus, ne experientiae tuae post hac prorsus sit licentia aut
evectiones facere aut sine evectionibus nostris facultatem cursus publici
vindicare. Cuius rei temeritatem si posthac laudabilitas tua crediderit
repetendam, scias a te X libras auri, X etiam (etiam R iam
T) ab officio, quod tuis iussionibus obsecundat, protinus exigendas, his
tantummodo utendi cursus publici facultate concessa, qui legati de diversis
gentibus ad nostram clementiam properare festinant.
E524/13/55. CTh 11.8.1 (Caesario pr.pr. d. 6 March 397 Const.) Si quis
exactorum superexactionis crimen fuerit confutatus, eandem poenam subeat, quae
divi Valentiniani sanctione dudum fuerat definita. Capitis namque periculo
posthac cupiditas amovenda est, quae prohibita totiens in isdem sceleribus
perseverat.
E525/13/56. CTh 16.5.33 (Eutychiano pr.pr. <Illyr.> d. 1 Apr 397 Const.)
Doctores Apollinariorum tota maturitate praecipimus ex aedibus carae nobis
abscedere civitatis, ita ut, si obumbrati latebris abire neglexerint, occultos
coetus, ut aestimant, habituri, ea loca vel domus, quibus praedictos
congregaveint, fisci rationi nectantur.
E526/13/57. CTh 6.26.9 (Caesario pr.pr. d. 8 Apr 397 Const. INTER
ALIA. His, a quibus dispositionum nostrarum norma seriesque servatur,
eadem privilegia honoresque peractae militiae tribuimus, quae scriniorum
nostrorum meritis (emeritis Momm.app.) nuper praecepimus
(praecipimus R) custodiri.
E527/13/58. CTh 6.2.19 (Caesario pr.pr. d. 29 Apr 397 Const.) Qui in
sacro mansuetudinis nostrae palatio militarint, si
coetui senatus consortioque fuerint sociati, iuxta
latam dudum legem glebalem tantum sustineant
functionem, ad praeturae vero functionem atque
onera non vocentur.
E528/13/59. CTh 11.14.3 (Anatolio pr.pr.Illyr. d. 7 June/9 July 397 Const.)
Nulli posthac species contingendi copia praebeatur. Sin vero quisquam temerator
horreorum extiterit, qui sibi ex praedictis aliquid audeat usurpare, hanc
poenam sciat nostro arbitrio definitam, ut deportationis poenae subiectus
totius substantiae cogatur subire iacturam.
E529/13/60. CTh 8.15.8 (Caesario pr.pr. d. 11 June 397/13 July Const.) Omnes,
quos olim legum forma complectitur, amplissimae etiam potestatis nihil
administrationis suae tempore aut emptionis aut donationis titulo
consequantur.
E530/13/61. CTh 16.8.12 (Anatolio pr.pr. Illyr. d. 17 June 397 Const.)
Excellens auctoritas tua rectores conveniri praecipiat, ut percepta (praecepta
V) notione cognoscant oportere a Iudaeis irruentum contumelias
propulsari eorumque synagogas in quiete solita permanere.
E531/13/62. CTh 9.45.2 (Archelao praef. August. d. 17 June 397 Const.) Iudaei,
qui reatu aliquo vel debitis fatigati simulant se Christianae legi velle
coniungi, ut ad ecclesias confugientes vitare possint crimina vel pondera
debitorum, arceantur nec ante suscipiantur, quam debita universa reddiderint
vel fuerint innocentia demonstrata purgati.
E532/13/63. CTh 6.26.10 (Caesario pr.pr. d. 23 June 397 Const.) Ad
similitudinem proximorum, qui in scriniis militantes comitum dignitatibus
adornantur, ii quoque, qui priores in scrinio dispositionum fuerint et comitis
acceperint dignitatem, ex eo die, quo promoti in scriniis fuerint, eorum numero
socientur, qui potestates vicarias perceperunt, scilicet ut a Nestorio viro
clarissimo, qui nunc in loco memorato versatur, dignitatis huius sumatur
exordium.
E533/13/64. CTh 6.4.32 (d.26 June Nicomedia acc. 31 July 397 Const.) ...
Praetor divini numinis nostri pro his praetoribus, qui primae editioni
(e. Goth. editionis R) fuerant attributi, praebeat populo
voluptates.
E534/13/65. CTh 16.8.13 (Caesario pr.pr. d. 1 July 397) Iudaei sint obstricti
caerimoniis suis: nos interea in conservandis eorum privilegiis veteres
imitemur, quorum sanctionibus definitum est, ut privilegia his, qui illustrium
patriarcharum dicioni subiecti sunt, archsynagogis patriarchisque (p.
delete aut scr. cum Seeck patribusque
Momm.app.) ac presbyeteris ceterisque, qui in eius religionis
sacramento versantur, nutu nostri numinis perseverent ea, quae venerandae
Christianae legis primis clericis sanctimonia deferuntur. Id enim et divi
principes Constantinus et Constantius (omit et Constantius E),
Valentinianus et Valens divino arbitrio decreverunt. Sint igitur etiam a
curialibus muneribus alieni pareantque legibus suis.
E535/13/66. CTh 6.3.4 (Eutychiano pr.pr. d. 4 Sept 397 Ancyra) Docuit tua
sublimitas exactionem tributorum senatus non posse concurrere (officium
curare Momm.app.?), adeo ut in nonnullis provinciis senatorii
canonis medietas in debitis resideret (resederit Goth.). Atque ideo
ceteris in prioris legis serie permanentibus id solum corrigi atque emendari
iubemus, ut senatorii fundi non per officia, sed per curiales potius exigantur
ad eosque iterum sollicitudo recurrat.
E536/13/66. CTh 9.14.3 (same) Quisquis cum militibus vel privatis, barbaris
etiam scelestam inierit factionem vel factionis ipsius susceperit sacramenta
vel dederit, de nece etiam (add cogitarit Momm.app.)
virorum illustrium, qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum
etiam, nam et ipsi pars corporis nostri sunt, cuiuslibet postremo qui nobis
militat cogitarit (c. delete Momm.app.), eadem enim severitate
voluntatem sceleris quam effectum puniri iura voluerunt: ipse quidem utpote
maiestatis reus gladio feriatur bonis eius omnibus fisco nostro addictis, filii
vero eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus, paterno
enim deberent (debent V) perire supplicio, in quibus paterni, hoc est
hereditarii criminis exempla metuantur, a materna vel avita, omnium etiam
proximorum hereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum
nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper
comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perveniant, sint
postremo tales, ut is (his V Iust.) perpetua egestate sordentibus
sit et mors solacio et vita supplicio. 1. Denique iubemus etiam eos notabiles
esse sine venia, qui pro talibus umquam apud nos intervenire temptaverint. 2.
Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, Falcidiam tantum ex bonis
matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant
ingrate (ingratae V) potius filiae alimoniam quam integre emolumentum ac
nomen heredis. Mitior enim circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate
sexus minus ausuras esse confidimus. 3. Emancipatio, quae a praedictis sive in
filios post legem dumtaxat latam sive in filias fuerit collata, non valeat. 4.
Dotes donationes, quarumlibet postremo rerum alienationes, quas ex eo tempore
qualibet fraude vel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de
ineunda factione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse momenti. 5.
Uxores sane praedictorum recuperatas dotes, si in ea condicione fuerint, ut
quae a viris titulo donationis acceperint, filiis debeant reservare, tempore
quo ususfructus absumitur omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant,
quae iuxta legem filiis debebantur: Falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum
non etiam filiis deputata. 6. Id, quod de praedictis eorumque (eorum V) filiis
cavimus etiam de satellitibus consciis ac ministris filiisque eorum simili
severitate censemus. 7. Sane si quis ex his in exordio initae factionis studio
verae laudis accensus ipse prodiderit factionem, et praemio a nobis et honore
donabitur. Is vero, qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita
adhuc consiliorum arcana patefecerit, absolutione tantum ac venia dignus
habebitur.
E537/13/67. CTh 4.4.4 (Africano pr.urb. d. 26/20 Sept 397 Const.) Testamenta
omnium ceteraque, quae apud officium censuale publicari solent, in eodem
reserentur (r. libri et meliores reserventur B) nec
usquam permittatur fieri ulla translatio. Mos namque retinendus est fidelissime
vetustatis, quem si quis in hac urbe voluerit immutare (immutari S),
irritam mortuorum videri faciet voluntatem.
E538/13/68. CTh 15.1.36 (Asterio com. Orient. d. 1 Nov 397) Quoniam vias
pontes, per quos celebrantur, atque aquaeductus, muros quin etiam iuvari
provisis sumptibus oportere signasti, cunctam materiam, quae ordinata (oriunda
Momm.?) dicitur ex demolitione templorum, memoratis necessitatibus
deputari censemus, quo ad perfectionem cuncta perveniant.
E539/13/68. CTh 15.2.7 (same). POST ALIA. Usum aquae veterem
longoque dominio constitutum singulis civibus (c. Iust. quibusque
HNEXCPLMS quibuscumque O) manere censemus nec ulla novatione
turbari, ita tamen, ut quantitatem singuli, quam vetere licentia percipiunt,
more usque in praesentem diem perdurante percipiant: mansura poena in eos, qui
ad irrigationes agrorum vel hortorum delicias furtivis aquarum meatibus
abutuntur.
E540/13/69. CTh 9.6.3 (Eutychiano pr.pr./pr.urb. d. 8/7/9 Nov/27/26/28 Oct 397
Const.) Si quis ex familiaribus vel ex (omit ex E) servis
cuiuslibet domus (in quemlibet dominum Pith.) cuiuscumque criminis
delator atque accusator emerserit (extiterit O), eius existimationem
caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati vel dominio inhaeserit,
ante exhibitionem testium, ante examinatum iudicium (examinationem iudicum
BG) in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore
gladio feriatur. Vocem enim funestam intercidi (interfici BG) oportet
potius quam audiri. Maiestatis autem crimen excipimus.
E541/13/70. CTh 2.33.3 (Eutychiano pr.pr. d. 23 Nov 397 Const.) (Omnes
G) frustra debitores in annis minoribus constitutorum usuras se
restituere non debere contendunt, quia senatoria eos dignitate praeditos esse
testantur. Unde sortem cum usuris in stipulationem (stipulatione NBG)
deductis restituant.
E542/13/71. CTh 2.1.9 (Archelao praef. August. d. 24/27 Nov 397 Const.) Si quis
neglectis iudicibus ordinariis sine caelesti oraculo causam civilem ad militare
iudicium crediderit deferendam, praeter poenas ante promulgatas intellegat se
deportationis sortem excepturum, nihilominus et advocatum eius decem librarum
auri condemnatione feriendum.
398 HONORIO AUG IV ET EUTYCHIANO V C CONSS
E543/13/72. CTh 7.1.16 (Theofilo vicar. Asiae d. 28 Jan 398 Const.) Si quos
milites per provincias relictis propriis numeris passim vagari
cognoveris, correptos facias custodiri, donec de his clementiae
nostrae auribus intimetur et quid fieri oporteat decernamus; ita ut, si quis
miles in provincia sine suo numero repertus fuerit ac post elapsus esse
nuntiabitur, facultatum suarum, periculo totius officii, condemnatione
gravissime vindicetur.
E544/13/73. CTh 7.1.17 (Romuliano pr.urb. d. 1 Feb 398 Const.) Si qui miles ex
his, qui praesentes divino obsequio nostrae clementiae deputati sunt et qui in
hac esse urbe praesente comitatu concessi sunt quive de aliis numeris vel
legionibus sunt, repertus fuerit vel sibi vacans vel alieno obsequio contentus,
nobis ilico nuntietur, ita ut conscii, qui talium praesentiam non praebuerint,
viginti libras auri sciant esse se (omit se R) multandos. 1. Sin
vero quisquam missus a numero vel tribuno ad comitatum serenitatis nostrae
pervenerit, ilico se viris illustribus comitibus offerre festinet et
causas profectionis exponat, ut et responsum caeleste mereatur et
citam remeandi accipiat facultatem.
E545/13/74. CTh 2.1.10 (ad Eutychianum pr.pr. d. 3/2 Feb 398 Const.) Iudaei
Romano et communi iure viventes in (de OPMS) his causis, quae non
(omit non Iust.) tam ad superstitionem eorum quam ad forum et
leges et iura pertinent, adeant (habeant BG) sollemni more (AO
iure NBGPMLS) iudicia omnesque Romanis legibus inferant et excipiant
actiones: postremo sub nostris legibus sint. Sane si qui (quis BGPMS)
per compromissum ad similitudinem arbitrorum apud Iudaeos vel patriarchas
(add suos N) ex consensu partium in civili dumtaxat negotio
putaverint (crediderint O) litigandum, sortiri eorum iudicium iure
publico non vetentur: eorum etiam sententias provinciarum iudices exequantur,
tamquam ex sententia cognitoris arbitri fuerint attributi.
E546/13/75. CTh 7.8.5 (Hosio mag.off. d. 6 Feb 398 Const.) In qualibet vel nos
ipsi urbe fuerimus vel ii qui nobis militant commorentur, omni tam mensorum
quam etiam hospitum iniquitate summota duas dominus propriae domus, tertia
hospiti deputata, eatenus intrepidus ac securus possideat portiones, ut in tres
domu divisa (domu divisa Momm. domus divisa R) partes primam
eligendi dominus habeat facultatem, secundam hospes quam voluerit exequatur,
tertia domino relinquenda. Plenum enim aequitate atque iustitia est, ut qui aut
successione fruitur aut empto vel extructione gaudet (add et
Momm.app.) electam praecipue suam (suo Momm.app.)
rem teneat et relictam. 1. Ergasteria vero, quae mercimoniis deputantur, ad
praedictam divisionis iniuriam non vocentur, sed quieta sint et libera et ab
omni hospitantium iniuria defensata solis dominis conductoribusque deserviant.
Sane si stabulum, ut assolet, militari viro in tertia domus parte defuerit, ex
ergasteriis, nisi id dominus qualibet occasione providerit, pro animalium
numero vel domus qualitate deputabitur. 2. Illustribus sane viris non tertiam
partem domus, sed mediam hospitalitatis gratia deputari decernimus ea dumtaxat
condicione servata, ut alter ex his quilibet quive maluerit divisionem arbitrii
aequitate faciat, alter eligendi habeat optionem. 3. Et firmissimum perpetuo
quod iussimus perseveret, ita ut triginta libras auri qui illustri sunt
praedita dignitate fisco nostro se illaturos esse cognoscant, ceteri vero
militia sciant se esse privandos, si generale praeceptum amplius usurpando quam
iussimus reprehensibili temeritate violaverint.
E547/13/76. CTh 3.9.1 (Asterio com. Orient. d. 14/13 Feb 398 Const.) Aperta
definitione signamus longe aliud esse, quod de rebus ante nuptias a nostra
mansuetudine constitutum est, aliud, quod de his, quae ex patrimonio proprio
vir suo arbitrio ad usumfructum uxori derelinquit. Nam in eo usufructu, quem
vir extremam constituens voluntatem de rebus propriis uxori dimiserit, statim
post secundas nuptias mulieri volumus imminere (immineri E) iacturam
secundum eam legem, quae de hoc articulo non dubitatur emissa, de usufructu
vero (de usu vero fructu O) rerum ante nuptias donatarum ea servari,
quae saluberrima lex anterior plena definitione decrevit (tractavit
O).
E548/13/77. CTh 16.5.34 (Eutychiano pr.pr. d. 4 March 398 Const.) Eunomianae
superstitionis clerici seu Montanistae consortio vel conversatione civitatum
universarum atque urbium expellantur. Qui si forte in rure degentes aut populum
congregare aut aliquos probabuntur inire conventus, perpetuo deportentur,
procuratore possessionis ultima animadversione punito, domino possessione
privando, in qua his consciis ac tacentibus infausti damnatique conventus
probabuntur agitati. Si vero in qualibet post publicatam sollemniter iussionem
urbe deprehensi aut aliquam celebrandae superstitionis gratia ingressi domum
probabuntur, et ipsi ademptis bonis ultima animadversione plectatur et domus,
in qua ea sorte, qua dictum est, ingressi nec statim a domino dominave domus
expulsi ac proditi fuerint, fisco sine dilatione societur. Codices sane eorum
scelerum omnium doctrinam ac materiam continentes summa sagacitate mox quaeri
ac prodi exerta auctoritate mandamus sub aspectibus (add eorum E)
iudicantum incendio mox cremandos. Ex quibus si qui forte aliquid qualibet
occasione vel fraude occultasse (omit o. VE) nec prodidisse
convincitur, sciat se velut noxiorum codicum et maleficii crimine conscriptorum
retentatorem capite esse plectendum.
E549/13/78. CTh 13.11.9 (Eutychiano pr.pr. d. 7 March 398 Const.) Qui per
impotentiam fundos opimos (Iust.X optimos V
Iust.KOI) ac fertiles occuparunt, cum quaestuosis uberibusque pro
rata portione suscipiant infecundos. Quoniam itaque legati Hieropolitanae
civitatis succisos (insert se Hänel) esse prosecuti sunt,
huiusmodi possessionum retentatores cum opimis fundis et minus idoneos
suscipiant, quo eiusmodi aequalitate servata et ante dictae curiae vires
possint in posterum respirare et fisci indemnitas custodiri.
E550/13/79. CTh 4.12.7 (ad Anatolium pr.pr.Illyr. d. 7 March 398 Const.) Cuncti
provinciales agnoscant, nisi trinis denuntiationibus liberae feminae
servorum consortiis arceantur, nullo modo posse eas ad servitium
detineri.
E551/13/80. CTh 7.7.3 (Simplicio com. et mag.utr.mil. d. 11 March 398 Const.)
Insignis auctoritas tua hac condicione a publicis pratis Apamenis animalia
militum prohiberi praecipiat, ut universi cognoscant de emolumentis eorum
tuique officii facultatibus duodecim libras auri fisci commodis exigendas, si
quisquam posthac memorata prata mutilare temptaverit, non minore decernenda
poena, si etiam prata privatorum Antiochenorum fuerint devastata, ita tamen, ut
sine laesione provincialium provideant curiales, quo pacto animalium militarium
pastui consulatur.
E552/13/81. CTh 7.4.24 (d. 25 March 398 Const.) Excellentia tua erogationis per
susceptores factae modum quantitati (quantitati Momm. quantitate
R Iust. cum quantitate Seeck) brevium conferri perficiat,
ita ut, ex quo (quid quo scr. Momm.app.?) die numeris
datum sit, diligentius exploretur ac si quid amplius actuarios vel optiones
accepisse constiterit, quam brevium datorum scriniis nostris veritas continet,
memorati in duplum reddere compellantur, susceptoribus ea summa imputanda, quae
semel flagitantibus isdem erogasse monstraverint. Nam ad illustres quoque
magistros utrisque militiae sacri apices cucurrerunt, quibus
provida sanctione decrevimus, ut breves ante indictionis principium summa fide
ac veritate confecti ad nostra scrinia dirigantur, secundum quos a
susceptoribus erogatio celebretur.
E553/13/82. CTh 7.4.25 (Eutychiano pr.pr. d. 23 May 398 Const.) Quoniam
clementia nostra poscenti Epifanis (Epifanensi Valesius) ordini
consensit, ut Novembri mense novellum vinum militi praeberetur, propeterea quod
veteris dispendiosa videtur erogatio, illustris auctoritas tua per omnes
provincias cunctis numeris ac militibus a Novembri mense de novello vino
annonam dari disponat.
E554/13/83. CTh 15.1.38 (Eutychiano pr.pr. d. 3 July 398 Const.?) Excellens
eminentia tua cuncta privata aedificia, quae coniuncta horreis publicis esse
cognoverit, dirui ac demoliri praecipiet, ita ut ex quattuor lateribus
privatorum consortio separata sint ac libero spatio secernantur (s.
Goth. recernantur V), ut a principio fuerant fabricata.
E555/13/84. CJ 11.62.9 (Eutychiano pr.pr. d. 6 July/12 Nov 398 Nicomedia)
Universi cognoscant nihil privato iure salvo canone fundis emptis cum
patrimonialibus esse commune, ita ut ad eos numquam patrimonialium fundorum
peraequator accedat: gravi multa feriendo eo, qui statuta nostrae clementiae
ausus fuerit temerare.
E556/13/85. CTh 8.1.14 (Severino/Severo pr.urb. d. 18 July/28 June/29 May 398
Nicaea) Ne diutius ad cunctorum perniciem actuarii numerariorum consortiis
adiuventur, illustris auctoritas tua cunctos ex numerariis ab
actuariorum societate praecipiat abstinere atque ab eorum communione discedere.
Quod si haec moniti custodire neglexerint, isdem poenis se quibus actuarios non
ambigant subiacere. Actuarios vero cunctos intra quinquaginta dies urbis
nostrae terminos compellat excedere, scituros, quod, si ultra statutum tempus
praesentes fuerint comprehensi, viginti librarum auri dispendium subituri
sunt.
E557/13/86. CTh 9.45.3 (Eutychiano pr.pr. d. 27/30 July 398 Mnizum/Mediolanum)
Si quis in posterum servus, ancilla, curialis, debitor publicus, procurator,
murilegulus, quilibet postremo publicis privatisque rationibus involutus ad
ecclesiam confugiens vel clericus ordinatus (ornatus T) vel quocumque
modo a clericis fuerint defensatus nec statim conventione praemissa pristinae
condicioni reddatur, decuriones quidem et omnes, quos solita ad debitum munus
functio vocat, vigore ac sollertia iudicantum ad pristinam sortem velut manu
mox iniecta revocantur: quibus ulterius legem prodesse non patimur, quae
cessione patrimonii subsecuta decuriones esse clericos non vetabat. Sed etiam
hi, quos oeconomos vocant, hoc est qui ecclesiasticas consuerunt tractare
rationes, ad eam debiti vel publici vel privati redhibitionem amota dilatione
cogantur, in quae eos obnoxios esse constiterit, quos clerici defensandos
receperint nec mox crediderint exhibendos.
E558/13/86. CTh 16.2.33 (same) Ecclesiis, quae in possessionibus, ut assolet,
diversorum, vicis etiam vel quibuslibet locis sunt constitutae, clerici non ex
alia possessione vel vico, sed ex eo, ubi ecclesiam esse constiterit, eatenus
ordinentur, ut propriae capitationis onus ac sarcinam recognoscant, ita ut pro
magnitudine vel celebritate uniuscuiusque vici ecclesiis certus iudicio
episcopi clericorum numerus ordinetur.
E559/13/86. CJ 1.4.7 (same) Si qui ex consensu apud sacrae legis antistitem
litigare voluerint, non vetabuntur, sed experientur illius, in civili dumtaxat
negotio, arbitri more residentis sponte iudicium. Quod his obesse non poterit
nec debebit, quos ad praedicti cognitoris examen conventos potius afuisse
(adfuisse M) quam sponte venisse constiterit.
E560/13/86. CTh 9.40.16 = 11.30.57 (same). POST ALIA. Addictos
supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum,
eorum etiam, quos synoditas vocant, per vim atque usurpationem vindicare liceat
ac tenere. Quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora
suffragantur, interponendae provocationis copiam non negamus, ut ibi
diligentius examinetur, ubi contra hominis salutem vel errore vel gratia
cognitoris oppressa putatur esse iustitia: ea condicione, ut, sive pro consule,
comes Orientis, praefectus (omit p. 11.30.57)
Augustalis, vicarii fuerint cognitores, non tam ad clementiam nostram quam ad
amplissimas potestates sciant esse referendum. Eorum enim de his plenum volumus
esse iudicium, qui, si ita res est et crimen exegerit, rectius possint punire
damnatos. 1. Reos etiam tempore provocationis emenso ad locum poenae sub
prosecutione pergentes nullus aut teneat aut defendat, sed sciat se cognitor
XXX librarum auri multa, primates officii capitali esse sententia feriendos,
nisi usurpatio ista aut protinus vindicetur aut, si tanta clericorum ac
monachorum audacia est, ut bellum potius quam iudicium futurum esse
existimetur, ad clementiam nostram commissa referantur, ut nostro mox severior
ultio procedat arbitrio. 2. Ad episcoporum sane culpam ut cetera redundabit, si
quid forte in ea parte regionis, in qua ipsi populo Christianae religionis
doctrinae insinuatione moderantur, ex his quae fieri hac lege prohibemus a
monachis perpetratum esse cognoverint, nec vindicaverint. Ex quorum numero
rectius, si quos forte sibi deesse arbitrantur, clericos ordinabunt
(omit Reos..ordinabunt 11.30.57). ET CETERA.
E561/13/87. CTh 15.1.39 (Severino/Severo pr.urb. d. 11 Oct 398 Const.)
Aedificia, quae vulgi more parapetasia nuncupantur, vel si qua opera publicis
moeniis vel privatis sociata cohaerent, ut ex his incendium vel insidias
vicinitas reformidet aut angustentur spatia platerum vel minuatur porticibus
latitudo, dirui ac prosterni praecipimus.
E562/13/88. CTh 12.1.159 (Eutychiano pr.pr. d. 25 Oct 398 Const.) Omnes omnino
curiales in originalibus ac debitis perpetuo curiis perseverent et qui ex his
ad provinciarum regimen atque administrationem qualibet fraude atque ambitione
pervenerint, sciant se eo quem meruerunt honore privandos et non solum ad
curiam velut manu mox iniecta revocandos et cunctis rursus ab exordio muneribus
servituros, verum etiam media patrimonii parte multandos.
E563/13/89. CTh 1.2.11 (Eutychiano pr.pr. d. 6/7/12 Dec 398 Const.) Rescripta
ad consultationem emissa vel emittenda (omit v.e. K), in futurum
his tantum negotiis opitulentur, quibus effusa docebuntur. ET
CETERA.
E564/13/90. CTh 15.1.40 (Eutychiano pr.pr. d. 13 Dec 398 Const.) Si aliquando
operum publicorum petitores emergant, non nisi diruta penitusque destructa (d.
Iust. distructa V) et quae parum sint usui civitatum petitoribus
assignentur.
E565/13/91. CTh 10.22.4 (Hosio mag.off. d. 15 Dec 398 Const.) Stigmata (stigma
Momm.app.), hoc est nota publica, fabricensium brachiis ad
imitationem tironum infligatur (i. V infligantur Iust.KI),
ut hoc modo saltem possint latitantes agnosci: his, qui eos susceperint vel
eorum liberos, sine dubio fabricae vindicandis, et qui subreptione quadam
declinandi operis ad publicae cuiuslibet sacramenta militiae transierunt.
E566. CJ 12.33.3 (Pulchro mag.utr.mil. 396-8?) Cura pervigili observare debebit
sublimitas tua, ne coloni vel saltuenses aut ultro se offerentes ad militiam
suscipiantur armatam aut cogantur inviti.
399 EUTROPIO ET THEODORO VV CC/THEODORO VC CONS
E567/13/92. CTh 11.24.4 (Eutychiano pr.pr. d. 10 March 399 Const.)
Censemus ut, qui rusticis patrocinia praebere temptaverit, cuiuslibet ille
fuerit dignitatis, sive magistri utriusque militiae sive comitis sive ex
proconsulibus vel vicariis vel Augustalibus vel tribuni sive ex ordine curiali
vel cuiuslibet alterius dignitatis, quadraginta librarum auri se sciat
dispendium pro singulorum fundorum praebito patrocinio subiturum, nisi ab hac
postea (praepostera Momm.app.?) temeritate discesserit. Omnes
ergo sciant non modo eos memorata multo feriendos, qui clientelam susceperit
rusticorum, sed eos quoque, qui fraudandorum tributorum causa ad patrocinia
solita fraude confugerint, duplum definitae multae dispendium subituros.
E568/13/93. CTh 13.7.1 (Eutychiano pr.pr. d. 14 March 399 Const.) Cunctis per
Aegyptum intimetur viginti (quinquaginta schol. Vat.) librarum
auri multae esse subdendos eos, qui naves suo nomine vel defensione a
transvectionbius publicis excusare (e. V excusari/se excusare
Hänel) temptaverint, publica iactura navium quoque dominis
feriendis, qui neglectis necessitatibus publicis potiorum voluerunt patrociniis
excusari.
E569/13/94. CJ 11.62.10 (Eutychiano pr.pr. d. 10 Apr 399 Const.) Fundos
patrimoniales eos dumtaxat, qui salvo canone iure privato nostra liberalitate
concessi sunt, cum his patrimonialibus, qui in condicione propria constituti
sunt, illustris auctoritas tua iubebit (iubeat KOI) exaequari, ita ut
relevato, quod imminet fatigatis, translatio (et translato Cuiac.) in
eos, qui integris viribus florent, ascriptio tributorum aequa lance
dividatur.
E570/13/95. CTh 13.1.16 (Clearcho pr.urb. d. 8 May 399/400 Const.) Omnes
corporatos, de quibus orta querimonia est, quam maturissime precipimus
conveniri, ut aut commoda negotiatorum sequentes a clericorum excusatione
discedant aut sacratissimo numini servientes versutis quaestibus intuitu tuae
sinceritatis abstineant. Distincta enim stipendia sunt religionis et
calliditatis.
E571/13/96. CTh 11.24.5 (Eutychiano pr.pr. d. 25 May 399 Const.) Excellentia
tua his legibus, quae de prohibendis patrociniis aliorum principum nomine
promulgatae sunt, severiorem poenam nos addidisse cognoscat, scilicet ut, si
quis agricolis vel vicanis propria possidentibus patrociniam reppertus fuerit
ministrare, propriis facultatibus exuatur, his quoque agricolis terrarum suarum
dispendio feriendis, qui ad patrocinia quaesita confugerint.
E572/13/97. CTh 16.5.36 (Eutychiano pr.pr. d. 6 July 399 Const.) Eunomianis
poenam (poenas E) adimendae testamenti factionis peregrinorumque
mutandae condicionis remittimus. Patimur eos et donandi e suis facultatibus, ut
velint, et dono rursus ab aliis accipiendi habere liberam potestatem. Conciliis
vero abstineant, coetus illicitos derelinquant et sciant sibi interdictas esse
collectiones aut poenas paratas, ita ut fundi procurator vel domus urbanae
villicus, in quibus profana mysteria fuerint celebrata, ultimo supplicio
feriantur ipsaque possessio et domus fisco vindicetur, si sciente domino et non
prohibente nostrae iussioni fuerit obnisum. Praeterea ministri sceleris, quos
falso nomine suo (suos Momm.app.) antistites vocant, si in
collectione aliqua fuerint comprehensi, deportentur omnibus bonis ablatis.
E573/13/98. CTh 16.10.16 (ad Eutychianum pr.pr. d. 10/13 July 399 pp. Damascus)
Si qua in agris templa sunt, sine turba ac tumultu diruantur. His enim deiectis
atque sublatis omnis superstitioni (superstitionis Cuiac.) materia
consumetur.
E574/13/99. CTh 5.14.36 (Eutychiano pr.pr. between 4 Sept 397 and 25 July 399)
Repetitae legi iussione mandamus, ut, quicumque patrimoniales fundos
detinere detegatur, aut domum se apud Constantinopolitanam urbem
habere ... re (habere vere Peyron) perdoceat aut, si non habet
vel talem habere monstratur in fraudem legis locum si velit praedae
numerari (s.v.p.n. corrupt Momm.app.), qui
nobilissimae urbi deformitati sit potius quam decori, ad
extructionem eiusdem intra annum, si possessionibus se
carere non patitur, magnificentiae tuae vigore cogatur. Pari
etiam illos iubemus condicione retinendos, qui iuxta legem divi patris
nostri nonnulla ex praedicto iure fundorum ... .
E575/13/100. CTh 9.40.18 (Eutychiano pr.pr. d. 25/24/19 July 399 Const.)
Sancimus ibi esse poenam, ubi et noxa (noxia Vrec) est.
Propinquos notos (nostros VH?) familiares procul a calumnia submovemus,
quos (quod GPML) reos sceleris societas non facit (f. VHOS
Iust. faciat GCP); nec enim affinitas vel amicitia nefarium
crimen admittunt. Peccata igitur suos teneant auctores nec ulterius
progrediatur metus, quam repperitur (r. VHOC repperiatur EPMLS)
delictum. Hoc (add in L) singulis quibusque iudicibus
intimetur.
Eutropius fell from power in August 399
399 (17 August to 31 December) THEODORO VC CONS
E576/13/101. CTh 9.40.17 (Aureliano pr.pr. d. 17 Aug/Jan 399 Const.) Omnes res
Eutropi, qui quondam praepositus sacri cubiculi fuit, aerarii nostri calculis
adiunximus, erepto splendore eius et consulatu a taetra illuvie et a
commemoratione nominis eius et caenosis sordibus vindicato, ut eiusdem
universis actibus antiquatis omnia mutescant tempora nec eius enumeratione
saeculi nostri labes appareat nec ingemiscant aut qui sua virtute ac vulneribus
Romanos fines propagant vel qui eosdem servandi iuris aequitate custodiunt,
quod divinum praemium consulatus lutulentum prodigium contagione foedavit.
Patriciatus etiam dignitate atque omnibus inferioribus spoliatum se esse
cognoscant, quas (q. Goth. quos V) morum polluit scaevitate. Omnes
statuas, omnia simulacra, tam ex aere quam ex marmore seu ex fucis quam ex
quacumque materia quae apta est effringendis, ab omnibus civitatibus oppidis
locisque privatis ac publicis praecipimus aboleri, ne tamquam nota nostri
saeculi obtutus polluat intuendum. Adhibitis itaque fidis custodibus ad Cyprum
insulam perducatur, in qua tua sublimitas relegatum esse cognoscat, ut ibidem
pervigili cura vallatus nequeat suarum cogitationum rabie cuncta miscere.
E577/13/102. CTh 2.8.23 (ad Aurelianum pr.pr. d. 27 Aug 399 Const.) Die
dominico, cui nomen in ipsa reverentia inditum est, nec ludi theatrales nec
equorum certamina nec quicquam, quod ad molliendos animos repertum est,
spectaculorum in civitate aliqua celebretur. Natalis vero imperatorum, etiamsi
die dominico inciderit, celebretur.
E578/13/103. CTh 6.12.1 (Severino/Severiano pr.urb. d. 25 Sept 399/398 Const.)
Comasii nos et Clearchi virorum spectabilium dignitas admonuit, ut eos,
qui tranquillitatis nostrae consistorii dici comites meruerunt,
proconsularibus aequari generaliter iuberemus, ut eorum emenso ordine ante
omnes alios ipsi vindicent dignitatem.
E579/13/104. CTh 15.6.2 (Aureliano pr.pr. d. 2 Oct 399 Const.) POST
ALIA. Ludicras artes concedimus agitari, ne ex nimia harum restrictione
tristitia generetur. Illud vero quod nomen procax licentia vindicavit, maiumam,
foedum atque indecorum spectaculum, denegamus.
E580/13/105. CTh 4.2.1 (Aureliano pr.pr. d. 6/7/14 Oct/26 Sept 399/396/394/402)
Filia, quae dote a patre suscepta matrimonio sociata est, (add ab
PMLK) intestato patre mortuo, si hereditatem velit adire cum fratribus,
dotem quam susceperat (suscepit O) miscere cogatur paternae substantiae
atque ita in subeunda hereditate sociari (sociare N) cum
fratribus.
E581/13/105. CTh 5.1.5 (same) Nepotes ex (de O) filia avis
pro rate parte hac condicione succedant (succedunt N), qua et
matres, si viverent, hereditatem patrum sibi cum fratribus vindicarent,
scilicet (add et PMLS) ut mixtis suarum dotibus avi
hereditatem pro rate parte, quam lex divalis censuit, cum avunculis partiantur
nec amplius his quicquam de avitis facultatibus tribuatur, quam legis dudum
latae sanctio comprehendit, scilicet detracta tertia partis eius (p.e.t.
BG), qua eorum matri, si dotem iungeret, debebatur (debeatur BG).
Si vero dotem matris miscere noluerint (voluerint L), maternis ac
paternis facultatibus oportet esse contentos quos constat alienae iam (etiam
BG) familiae esse procreatos.
E582/13/106. CTh 6.28.6 (ad Anatolium pr.pr. Illyr. d. 12 Nov 399) Crebrae a
nobis legis missae sunt, ut sine notione urgentium rerum
praeceptio quae de iudicio prolata fuerit, impleatur, siquidem deceat
diuturno (d. Goth. diurno R) fatigatos obsequio hac saltem
consolatione fulciri, ut adiuti commodis de principatu
discedant.
E583/13/107. CTh 12.1.163 (Eutychiano pr.pr. d. 11 Dec 399) Si qui ex secundo
divi patris nostri consulatu curiam relinquentes clericorum se consortio
manciparunt, si iam episcopi vel presbyteri diaconesve (diaconesve
Momm.app. diacones V) esse meruerunt, in sacris quidem et
secretioribus dei mysteriis perseverent, sed aut substitutos pro se curiae
offerre cogantur aut iuxta legem dudum latam tradant curiae facultates. Residui
omnes, lectores subdiaconi vel ii clerici, quibus clericorum privilegia non
debentur, debitis mox patriae muneribus praesententur.
E584/13/108. CTh 6.30.15 (Constantio com.sacr.larg. d. 20 Dec/13 kal. 399?) His
abiectis de officio palatino, qui inconsiderate ac vulgo sunt congregati,
statutos ducentos viginti quattuor, supernumerarios sescentos decem
electissimos inhaerere praecipimus (praecepimus R) et iuxta
instructionem eminentiae tuae, quae adnexa est, singulis scriniis vel
rectoribus definitum numerum supernumerariorum deputari. Si quis sane ad
memoratam militiam accedere voluerit, discussa (ostensa Cuiac.)
generis fide tunc demum adnotatione nostri numinis palatinorum coetui
societur.
E585/13/109. CTh 12.1.164. (Eutychiano pr.pr. d. 28 Dec 399) Si quis umquam
natus patre curiali vel initis muneribus curiae affectata militia a suis
consortibus in iudicio rectoris provinciae lite pulsabitur, nullo fori
praesriptionis obice, quae quidem habeat locum ... (uti Tilius et
schol. Vat. alibi, in hoc iudicio uti ei
Momm.app.?) licebit. In aliis actionibus apud eundem provinciae
moderatorem suis allegationibus utatur.
E586/13/110. CTh 12.1.165. (Eutychiano pr.pr. d. 30 Dec 399) Quicumque ex
Iudaeis obnoxii curiae comprobantur, curiae mancipentur.
E587-8/13/111. CTh 6.4.33 (Severino/Severo pr.urb. 399/398) Praetores, qui loco
primo sunt, trecentas libras argenti in explicando munere non cogantur
excedere: hi vero, qui primos sequuntur, centum quinquaginta libras
argenti depensuros esse (esse se Momm.app. sese Goth.)
cognoscant: at hi vero, qui loco tertio numerantur, centum libras
argenti dependant nec cuiquam profundendi licentia tribuatur. Quia vero
theatralibus et circensibus ludis per annos singulos celebrandis unus
praetor nutu nostrae clementiae quingentarum librarum argenti nuper
fuerat deputatus, nunc vero hanc quantitatem constat in prioribus praetoribus
... .
Tenure of eastern quaestor no.13 ends
400 STILICHONE ET AURELIANO VV CC CONSS
E589. CTh 1.10.5 (Anthemio com.sacr.larg. d. 26 Aug 400 Const.)
Quia per neglegentiam iudicantis quidam se perperam queruntur esse
deiectos, cunctos, qui in hac iniuria continentur, locis debitis praecipimus
reddi debere (debere A); illos vero, qui sine commeatu aut sine officii
publici necessitate per provincias divagantur (devagantur A), tuo
examini praesentatos arbitrio celsitudinis tuae condemnatione percelli, deinde
militia sententiae tuae, prout visum tibi fuerit, auctoritate privari, hos
vero, qui hanc secuti militiam cohortalina officia deseruerunt, a perperam
quaesita militia prohiberi.
E590. CTh 1.34.1 (Caesario pr.pr. d. 8 Dec 400/396-7 Const.) Si qui (quis
Mont.) iudicum vel cives (civis E Ott. Mont.) eius
provinciae, quam regit, vel certe (inde Momm.app.?) peregrinos
consiliarium sibi voluerit asciscere, tantum quattuor sibi menses ad retinendum
eum, quem ex eadem provincia sumpserit, tributos esse cognoscat, donec ab aliis
evocatum locis actibus adhibuerit, ita ut (ita autem K) emensis quattuor
mensibus crimini detur, si quis ultra hoc tempus consiliarium crediderit
retinendum.
E591. CJ 11.70.4 (Caesario pr.pr. 400/403/396/397/395) Eos, qui auctione prima
fundorum iuris patrimonialis sive templorum possessores effecti sunt vel
fuerint, firmum dominium tenere decernimus, ne ulterius vacillet uniuscuiusque
possessio, sed teneat quisque ius proprium, quod dato pretio roboratum est vel
fuerit.
401 VINCENTIO ET FRAVITTA/FRAVITO VV CC CONSS
E592. CJ 11.78.1 (Silvano com.rer.priv. before 19 Jan 401) Si quis
Daphnensis luci in Syria vel Persei in Aegypto arborem comparaverit, quinque
libris auri noverit se esee (esse se Oa) multandum: non minore dispendio
et illo feriendo, qui vendere arbores ausus fuerit, quas non licet emptoribus
comparare.
E593. CTh 9.42.17 = 10.10.23 (Studio com.rer.priv. d. 19/18 Jan 401 Const.) Ne
quis (ne cuius PM) proscriptorum bona vel eorum, qui publicam
videntur excepisse sententiam, intra biennium aestimet (existimet G)
postulanda. Abstineant facultatibus intra id temporis expetendis, ut aut
propria quis recipiat, si, ut nobis ingenitum est, duriores casus et tristiorem
fortunam imperatoria humanitate molliamus, aut tum demum postulet (postulent
CPMLS), cum iam fiscalem potius (add rem O) quam
proscriptorum expetisse noscatur (noscantur HEb). Si quis autem petendas
proscripti vel deportati intra biennium (triennium S) crediderit
facultates, careat fructu liberalitatis augustae, ita ut nec instruantur
huiusmodi petitiones nec, si temere instructae fuerint et sub specialis
beneficii munificentia nostram (nostra V) provocaverint
liberalitatem, habeant aliquas vires indulta.
E594. CTh 10.3.6 (Nestorio com.rer.priv. d. 27 July 401 Const.) Nullus
palatinorum qui in officio rei privatae nostrae militat, conductoribus nomine
vel per se vel per quamlibet personam possessionum huiusmodi conducendarum
habeat facultatem.
E595. CTh 6.26.12 (Clearcho pr.urb. d. 12 Sept 401 Const.) Omnes, qui ex
proximis venderando coetui senatus fuerint aggregati, sive ii de scrinio
memoriae sive epistularum vel libellorum sive dispositionum
comites fuerint, ad septenos dumtaxat annuos solidos teneantur
nullaque extrinsecus collatione vexentur nec molem promissionis nec scriptionis
iniuriam perhorrescant.
402 ARCADIO V ET HONORIO V AUGG CONSS
Theodosius II was made Augustus on 10 January 402
IMPPP ARCADIUS HONORIUS ET THEODOSIUS AUGGG
About 10 Jan 402: decree ordering destruction of Marneion at Gaza
E596. CTh 16.5.30 (Clerarcho pr.urb. d. 3 March/25 Feb 402/396 Const.) Cuncti
haeretici procul dubio noverint omnia sibi loca huius urbis adimenda esse, sive
sub ecclesiarum nomine teneantur sive quae diaconica appellantur vel etiam
decanica, sive in (omit in Ea) privatis domibus vel locis
huiusmodi coetibus copiam praebere videantur, his aedibus vel locis privati
fisco nostro accorporandis. 1. Praeterea omnes clerici haereticorum ex
sacratissima urbe pellantur neque his finibus liceat convenire. 2. Ad hoc
interdicatur his omnibus ad litaniam faciendam intra civitatem noctu vel
interdie profanis coire conventibus, statuta videlicet condemnatione centum
librarum auri contra officium sublimitatis tuae, si quid huiusmodi fieri in
publico vel in privatis aedibus concedatur.
E597. CTh 14.17.14 (Clearcho pr.urb. d. 22 March 402 Const.) Inclytae
recordationis pater clementiae nostrae post solitum canonem, qui urbi
augustissimi nominis praebetur, certum annonarum modum de novo canone addendum
esse constituit. Et quia nonnullos absque liberalitate nostra ex ea quantitate
annonas consequi compertum est, magnificentia tua nulli ex eo modo annonam
faciat ministrari nisi (omit n. Goth. V) qui vel
liberalitate nostra perceperit vel super his, quae ab illustri sede
magnitudinis tuae ei sunt reputatae, triumphalis dexterae nostrae
confirmationem est consecutus.
403 THEODOSIO AUG I ET RUMORIDO V C CONSS
404 HONORIO AUG VI ET ARISTAENETO V C CONSS
E598. CJ 4.61.10 (Anthemio com.sacr.larg./pr.pr. before 29 Jan 404)
Vectigalis, quaecumque quaelibet civitates sibi ac suis curiis ad angustiarum
suarum solacia quaesierint, sive illa functionibus curialium ordinum profutura
sunt seu quibuscumque aliis earundem civitatum usibus designantur, firma his
atque ad habendum perpetua manere praecipimus neque ullam contrariam
supplicantium super his molestiam formidari.
Tenure of eastern quaestor no.14 begins: Eustathius
E599/14/1. CTh 16.4.4 (Anthemio mag.off. d. 29/30 Jan 404 Const.) Cuncta
officia moneantur a tumultuosis se conventiculis abstinere, et qui sacrilego
animo auctoritatem nostri numinis (nominis E) ausi fuerint expugnare,
privati cingulo bonorum proscriptione multentur.
E600/14/2. CTh 16.8.15 (Eutychiano pr.pr. d. 3 Feb 404 Const.) Cuncta
privilegia, quae varis spectabilibus patriarchis vel his, quos ipsi ceteris
praeposuerunt, divae memoriae pater noster atque retro principes detulerunt,
suum robur tenere censemus.
E601/14/3. CTh 6.27.14 (Anthemio mag.off. d. 30 June 404 Const.) Nullus de
schola agentum in rebus de cetero locum mortui conetur invadere, sed is,
qui ordine stipendiorum et laborum merito ad gradum militiae sequebatur,
statim atque illum fata subduxerint, in eius praemia percipienda succedat
omni obreptione cessante.
E602/14/4. CTh 15.1.42 (Eutychiano pr.pr. d. 14 July 404 Const.)
Eudoxiopolitanae civitatis cives pro oblata nobis (nobis
Hänel devotione collaudamus iisque quae aiunt esse per
Momm.?) ... suam patriam ergasteria condonamus. Ne quis igitur
ergasteria memorata a nostra serenitate deinceps petere moliatur eaque ratione
civium, quorum censum cupimus ampliari, iura perturbet.
E603/14/5. CTh 10.22.5 (Anthemio mag.off. d. 30 July 404 Const.) Si quis
posthac fabricensem admiserit procuratores vel cultorem sui praedii detinuerit
conductoremve susceperit, rei, quam contra vetitum fabricensi crediderit
iniungendam, proprietate privetur, ea videlicet fiscalibus calculis socianda:
ipse vero fabricensis, qui contraxerit legis offensam, multa duarum librarum
auri feriatur.
E604/14/6. CTh 16.2.37 (Studio pr.urb. d. 29/30 Aug 404 Const.) Quoniam
personae ad inquisitionem perpetrati incendii, ut tui culminis suggestio
patefecerit, nequeunt (nequeant E) inveniri, clericos carceris custodia
relaxamus, ita ut navibus impositi ad lares proprios revertantur. Nec
proscriptionis periculo domus careant, quas episcopos vel clericos peregrinos
post publicationem edictorum et nostrae serenitatis affatus probabitur
suscepisse, pari forma servanda, si qua domus cives (civis
Momm.app.) clericos nova ac tumultuosa conventicula extra
ecclesiam celebrantes susceperit. Ad obserandos (observandos VE) si
quidem seditionis aditus id nostro sedet arbitrio, ut omnes episcopi et clerici
peregrini ab hac sacratissima urbe pellantur.
E605/14/7. CTh 16.4.5 (Studio pr.urb. d. 11 Sept 404 Const.) Si quis servos in
hac sacratissima urbe possideat, eos a tumultuosis conventiculis faciat
temperare (temerare E), sciens se pro singulis servis, qui interesse
conventibus interdictis fuerint comprehensi, trium librarum auri dispendio
feriendum, servis videlicet puniendis. Quam formam in nummulariis ceterisque
huius almae urbis corporibus volumus sub poena graviore servari, ut unumquodque
corpus pro his, qui de suo numero conventus celebrare illicitos detegentur, ad
quinquaginta pondo auri solutionem multae nomine astringantur.
E606/14/8. CTh 16.4.6 (Eutychiano pr.pr. d. 18/28 Nov 404 Const.) Rectores
provinciarum moneantur, ut conventus eorum arceantur illiciti, quo orthodoxarum
religione subfulti spretis sacrosanctis ecclesiis alio convenire conantur
(cogantur W): his, qui ab Arsaci Theofili Porfyri reverentissimorum
sacrae legis antistitum communione dissentiunt, ab ecclesia procul dubio
repellendis.
E607/14/9. CTh 12.1.160 (Optato pr.urb. d. 24 Nov 404/405/398 Const).
POST ALIA. Si quis ex curia usque ad diem iduum Novembrium
consulatu domini nostri Honorii Augusti
fratris aeternitatis meae IIII et Eutychiani viri clarissimi
administratione donatus senatorio est ordini mancipatus, senator quidem esse
non desinat neque ad novellae legi vincula pertinat, sed de substituto et
rebus, ut antea caveramus, omnia incunctanter quae sunt iussa custodiant
(custodiantur Goth.).
Tenure of eastern quaestor no.14 ends
405 STILICHONE II ET ANTHEMIO VV CC CONSS
Tenure of eastern quaestor no.15 begins
E608/15/1. CTh 7.8.8 (Aemiliano mag.off d. 22 Jan 405/400 Const.) Secuti
suggestionem tuam a fabricensium domibus omnem molestiam hospitum praecipimus
amoveri. De qua re et ad illustrem virum comitem et magistrum militum
per Orientem sacras litteras dedimus, ut det Antiochenae civitatis
fabricensibus excusandorum hospitiorum facultatem, absente scilicet sacro
comitatu, quo et Antiochensibus (delete e.A. Momm.app.) et
ceterarum civitatum fabricis similis domorum excusatio praebeatur.
E609/15/2. CJ 5.4.19 (Eutychiano pr.pr. d. 11 June 405 Nicaea) Celebrandis
inter consobrinos matrimoniis licentia huius legis salubritate indulta est, ut
revocata prisci iuris auctoritate restinctisque calumniarum fomentis
matrimonium inter consobrinos habeatur legitimum, sive ex duobus fratribus sive
ex duabus sororibus sive ex fratre et sorore nati sunt (sint N), et ex
eo matrimonio editi legitimi et suis patribus successores habeantur.
E610/15/3. CTh 2.33.4 (Optato pr.urb. d. 12/10 June 405 Nicaea) Senatores sub
medietate centesimae usurae ad contractum creditae pecuniae censemus (censuimus
BG) admitti. Itaque omnes intellegant nullum florentissimo coetui
sociatum fenus exercentem ultra medietatem centesimae vel iure stipulari vel
petere (poscere edd.) posse (omit posse N) usuram: quin
etiam, si quid praeter moderatam nostri numinis (n. edd. nominis
libri) definitionem fuerit flagitatum, imminuendae sorti pro huius legis
auctoritate cessurum.
E611/15/4. CTh 7.10.1 (ad Anthemium pr.pr. d. 10 July 405 Ancyra) Nulli manendi
intra palatia nostra in qualibet civitate vel mansione facultas pateat, sed ea
provinciarum rectores et vicarios illustrissimae praefecturae per dioceses, qua
sortiti sunt, maneat cura, ut ab eorum usurpatione, qui in his transeuntes
manere consueverant, sacrae domus serventur immunes, et eorundem provisione
nulla neglegentia vel senio quatiantur (omit et.. quatiantur
Goth.). 1. Quod nisi instantia fuerit observatum, triginta libras a
vicariis, XX a consularibus seu praesidibus totidemque ab eorum officiis multae
nomine profligantur, ita ut ne curiales quidem a condemnatione se cognoscant
immunes futuros. 2. Ii quoque, qui huiusmodi sibi mansione prava temeritate
praesumperint, sive dignitate aliqua vel fortunis nituntur, XX librarum auri
condemnatione subiaceant: qui humilioris fortunae sunt, exilio tradantur. 3.
Equos sane non (non Momm. omit R) nostros ab stabulis
prohiberi palatiorum supervacuum iudicamus.
E612/15/5. CTh 6.34.1 (Aemiliano mag.off. d. 23 July 405 Ancyra) Primicerius
mensorum ad instar scriniorum biennio expleto agentis in rebus ultimi militiam
sortiatur.
E613/15/6. CTh 1.9.3 (Aemiliano mag.off. d. 1 Aug 405 Ancyra) Magnificentia tua
matriculam scholae agentum in rebus ex nostra auctoritate tractabit atque
perficiet, ut sedula inspectione laboriosi segnibus, praesentes absentibus ac
sibi perpetuo vacantibus praeferantur: ii quoque, quos sua virtus cum nostra
munificentia gradibus honoravit sive dignos (honoribusve dignos
Momm.app.) effecit, praemiorum sibi delatorum competenti
firmitate potiantur, quo secreta ignobili (i. Clossius ignorabili
A) turba multorum industrius quisque et labore non minus quam genere
nobilis obsequiis nostris inhaereat.
E614/15/7. CTh 6.30.18 (Nestorio com.rer.priv. d. 12 Aug 405 Ancyra) Non aliter
quilibet in officio sacrarum privatarum cingulum militiae sibi sumendum
existimet, nisi nostrae mansuetudinis adnotationem meruerit.
E615/15/8. CTh 10.10.24 (Anthemio pr.pr. d. 6 Nov. 405) Pro inclyti principis
Constantini sanctione, quam nos etiam hac lege roboramus, in his
possessionibus, quae velut de patrimoniali vel rei publicae aut templorum aut
cuiuslibet huiusmodi tituli iure subtractae a nostra liberalitate poscuntur,
cesset penitus delatorum nomen infestum omnesque se ab hac nefaria petitione
retineant scientes nullum ex hoc posse fructum acquiri, sed huius decreti
violatores sacrilegii poenam contrahere.
E616/15/9. CTh 4.6.6 (Anthemio pr.pr. d. 13 Nov 405 Const.) Damus patrum
arbitrio, si tamen legitima prole careant nec filios vel
nepotes ex filio matremve habeant, naturales filios, quos
ex quolibet susceperint contubernio, eorumve matrem (patrem T),
tres usque bonorum suorum uncias largitate prosequi seu
ultima voluntate: matre vero vel ceteris personis, quae ex
iustis (?) sunt, hoc est legitimis filiis vel nepotibus ex filio
uno pluribusve existentibus, pater bonorum suorum unam
tantum unciam naturalibus filiis eorumque genetrici largiendi
vel relinquendi habeat potestatem.
E617/15/10. CTh 1.5.14 (Anthemio pr.pr. d. 7 Dec 405 Const.) Si qui posthac
velut indebitis oneribus gravati ad preces crediderint convolandum sive de
naviculariis rationibus (r. TaA Iust. stationibus
Tb) sive de transvectionibus (transactionibus Ta) sive de
lustralis auri argentive collatione, de omnibus his atque huiusmodi
ordinationibus rescripta quae emitti contigerit, ad sedem sublimitatis tuae
rescribantur.
E618/15/11. CTh 11.30.63. (Anthemio pr.pr. d. 19 Dec 405 Const.) In his causis,
quae praesentes arbitros ex sententia vestrae magnitudinis sortiuntur, vel
(sive Momm.app.) in ea civitate seu provincia qua degetis sive in
proximis atque contiguis provinciis, lex antiqua propriam obtineat firmitatem,
ut duobus exactis mensibus dies (dies Momm.app. diei V)
sit ultimus temporalis et intra triginta dies reparatio postuletur. Ubi vero in
longioribus ac remotis provinciis eadem litis ac dilationis ratio pensabitur,
ad eorum instar, quos a rectoribus provinciarum eorumque sententiis convenit
appellare, sex mensum temporalis dies, trium reparationis nomine dilatio
praebeatur.
Tenure of eastern quaestor no.15 ends
406 ARCADIO AUG VI ET PROBO V C CONSS
Tenure of eastern quaestor no.16 begins
E619/16/1. CTh 8.4.26 (Anthemio pr.pr d. 17 Feb 406/415 Const.) Si quis
e grege cohortalinorum urgente criminis insectatione stipendiis fuerit
exemptus, aut otio traditus quietis artibus immoretur aut, si ad pristina sacra
precum miseratione maluerit repedare, indultum nostrae maiestatis oraculum
amplissimae tuae sedi offerat allegandum. Sanctione hac edictis propositis
divulganda, ut provinciarum iudices sciant, si quas caelestes praescriptiones
(rescriptiones Goth.) super reddenda militia elicuerit provincialis
apparitor, quas non ante praecelsa sedes tua libravit, auditionem huius legis
intercessione depulsam.
E620/16/2. CTh 7.4.27 (Anthemio pr.pr d. 1 Apr 406 Const.) Nullus protectorum
vel domesticorum, cui aut tuitio locorum aut quaedam longior est commissa
necessitas aut certe iudicum nostrorum praeceptis iussus (iussus aut certe
Ra) obtemperat, annonas vel emolumenta percipiat, nisi circumacto anni
tempore post completum consulatum in alterius anno (annum
Momm.app.) consulis commonitorium reparare curaverit.
E621/16/3. CTh 7.4.28 (Anthemio pr.pr. d. 9 Apr 406 Const.) A provinciarum
rectoribus caveatur, ut tam numeris quam familiis nec non et impedimentis
praeter eas annonas, quae adaerantur, id tantum in specie praebeatur, quod
militis flagitarit inspectio, ne actuariorum fraudibus ulla relinquatur
superpostulationis occasio, cum per praepositos pistorum et diadotas legis
forma caveatur (cavente Momm.app.?), ut nulli omnino nulla in
specie praebeatur annona, nisi quem substantem atque in praesenti constitutum
postulare constiterit. Hoc quoque legis auctoritate complexo, ut semper dierum,
per quas resistentes tribuni emolumenti gratia sollemniter stillaturae nomine
consecuntur species, non aliter adaerentur, nisi ut in foro rerum venalium
distrahuntur.
E622/16/4. CTh 9.34.10 (Anthemio pr.pr. et patricio d. 28 Apr 406 Const.)
Universi, qui famosis libellis inimicis suis velut venenatum quoddam telum
iniecerint, ii etiam, qui famosam seriem scriptionis impudenti agnitam (agnita
V) lectione non ilico discerpserint vel flammis exusserint vel lectorem
(auctorem Momm.app.) cognitum prodiderint, ultorem suis
cervicibus gladium reformident.
E623/16/5. CTh 10.20.13 (Filometori com.sacr.larg. d. 27 June 406 Const.) Lotas
in posterum sericoblattae (s. Iust. sericablattae V) ac
metaxae huiusmodi species inferri praecipimus; viginti librarum auri
condemnatione proposita his, qui scrinium canonum tractant, prioribus etiam
eiusdem officii si statuta caelestia a quoquam passi fuerint temerari.
E624/16/6. CTh 15.1.44 (Aemiliano pr.urb. d. 27 June 406 Const.) Si quando usus
exegerit vel porticus vel quaslibet aedes aetatis senio seu fortuitis concussas
casibus reparari, liceat etiam inconsulta clementia nostra cum reverentia sui
imaginem deponere vel nostram vel retro principum reportatamque post refecta
aedificia loco proprio denuo collocare.
E625/16/7. CTh 2.4.6 (Aemiliano pr.urb. d. 19/20/16/17 July 406 Const.) Si quis
debiti, quod (quod NABGO vel quod PMS) ex fenore vel mutuo data
pecunia sumpsit exordium vel ex alio quolibet titulo in litterarum obligationem
(GO obligatione NABPMLS) facta cautione translatum est seu (sive
PLMS) fideicommissi (de fideicommisso L2) dirigat actionem aut
momentariam possessionem pervasione violatam vel quodlibet interdictum
effligitet seu inofficiosum arguat testamentum vel tutelae seu negotiorum
actionem intendat, ruptis denuntiationum ambagibus inter ipsa cognitionum
auspicia rationem exprimere ac suas allegationes iubeatur proponere,
denuntiatione et temporum observatione remota, quam in ceteris civilibus causis
(praecipimus observari BG), quarum tamen aestimatio centum solidorum
summam excedat, volumus custodiri.
E626/16/8. CTh 12.1.167 (Anthemio pr.pr. d. 5 Oct 406 Const.) Ne quis curialium
per substitutionem muneribus se patriae, quibus natus est, abstrahat,
intercludi curialibus iussimus licentiam supplicandi.
E627/16/9. CJ 2.12.26 (Anthemio pr.pr. d. 14 Oct 406 Const.) In pecuniariis
controversiis (causis M) etsi specialiter hoc praecepti vel sententiae
minime designat auctoritas, passim unicuique, si tamen ita maluerit, per
procuratorem respondendi tribuimus facultatem: nisi forte quosdam, iustiores
nonnumquam ob causas, vehementior maximi iudicis (omit m.i.
insert sedis vestrae pro m.i. Thalelaeus) vocabit
auctoritas.
E628/16/10. CTh 15.1.45 (Aemiliano pr.urb. d. 27/22 Oct/26 Nov 406 Const.)
Omnibus tabulatis (sublatis Momm.app.?) tam his, quae
intercolumnis affixa sunt quam his, quae superiores porticus dividunt, ad
formam pristinam civitatis habitus revocetur, ascensibus etiam his, qui ad
superiores porticus ducunt, tam in latiorem modum patentibus quam pro ligneis
scalis lapideis gradibus fabricandis. Ita enim et pericula incendii aberunt et
si qui (quid Seeck) casus adversi tulerint, facile amotis angustiis
homines inter incendia discursus ac liberandi sui facultatem invenient.
E629/16/10. CTh 15.1.46 (same) Aedificia privatorum publicis aedibus
adhaerentia sive superposita destrui tollique praecipimus. Et in posterum id
aperte sancimus, ut si qui aedificandi iuxta publicas aedes animos dederit (si
cui voluntas aedificandi i.p.a. animo sederit Momm.app.),
quindecim pedum spatio interiecto inter publica et privata aedificia ita sibi
noverint fabricandum, ut tali intervallo et publicae aedes a periculo
vindicentur et privatus aedificator velut perperam fabricati loci destructionis
quandoque futurae non timeat detrimentum.
E630/16/11. CTh 7.11.1 (Anthemio pr.pr. d. 27 Nov 406 Const.) Omnem vel ex
pristini severitate decreti vel ex hoc sacro praecepto, quod sub eadem poena
profertur, inquietudinem a curiis et civitatibus praecipimus prohiberi nec
ullas privatas ab his succendi balneas ad tribunorum sive ad minorum comitum
usus, sed illustribus tantum viris comitibus ac magistris militum, si tamen id
voluerint, concessum esse cognoscant hoc ministerium.
E631/16/12. CTh 10.25.1 (Anthemio pr.pr. d. 1 Dec 406 Const.) Ad omnem fraudem
amputandum procuratores per singulas quasque provincias nobilissimarum
puellarum filiarum mearum apud fidem gestorum praesentibus censualibus ac
principalibus, quos huius imminutionis oneribus premi non dubium est, exponant
numerum iugorum ad memoratum domus pertinentium et pro eo tantum illustribus
privilegiis ac (delete ac) debitis potiantur, ita ut ex veri fide
brevibus praebitis et a rectoribus provinciae mox non relatis, quae eos
excusare debere conveniat, collatis rationibus cognoscant.
E632/16/13. CJ 4.44.18 (Nestorio com.rer.priv. d. 30 Dec 406/402) Vestium et
argenti seu (add et R) mancipiorum coemendorum, si quando a
privatis nostris ea contigerit venumdari, palatini sciant sibi copiam
denegatam: poena in eos amissionis pretii exercenda.
Tenure of eastern quaestor no.16 ends
407 HONORIO VII ET THEODOSIO II AUGG CONSS
Tenure of eastern quaestor no.17 begins
E633/17/1. CTh 6.26.13 (d. 25 Jan 407 Const.) Sicut iampridem a praetura
immunitatem tribuimus his, quos post emeritam in armis (add in
Ra) militiam ad honorem ducatus nostrae serenitatis provexit iudicium,
ita nostrorum scriniorum proximi etiam deposita militia praeturae immunitate
potiantur.
E634/17/2. CJ 12.57.9 (Clearcho pr.pr. Illyr. between 22 March 402 and 17 March
407) Per Illyricum, in quo plurima ac maxima necessitatum publicarum emolumenta
officiis constat praesidalibus expediri, centum numero singulis iudicibus
obsecundent (obsecundunt K): nec ultra hunc modum vel ad militiam ullus
aspiret vel coniventia iudicum perseveret. 1. Adhibendi autem sunt ad huiusmodi
ministeriorum obsequia non illi, qui vano (add quidem X) militiae
nomine immania (O inania K) lucra sectentur, sed qui necessitatem
(edd. in necessitate KO) officii sollicitudinibus debitis
exsequantur.
E635/17/3. CTh 8.4.20 (Anthemio pr.pr. d. 17/28 March 407 Const.) Quicumque ad
chartas vel (add ad T) tabulas vel quodcumque aliud ministerium
cohortalis optaverit, non ante accedere permittatur, nisi eius nomen matriculis
receptum primitus fuerit, poena proposita his, qui contra statuta caelestia
crediderint suscipiendos aliquos aut quodlibet eis officium iniungendum, et
adtinendis his nihilo minus in officio, qui etiam post haec praecepta
meditatione quadam futurae fraudis clam fortassis ita eorum ordinum actibus
interfuerunt, ut obtentu non dati militiae nominis liberum sibi, cum id
expedisset, praecogitaret abscessum. De his sane, qui huiusmodi artibus antehac
usi evitanda officia rescriptorum impetratione crediderint, id statuimus, ut
rescriptis, quae ad tuae sublimitatis iudicium emittuntur, nullis praeterea ad
alios iudices elicitis eos uti patiamur, vel, si obreptio aliqua fuerit
impetrata, a nullo alio iudice suscipiatur.
E636/17/3. CTh 8.18.8 (same) Certis annorum intervallis in
bonorum possessione maternae hereditatis a patre
poscenda aut successione amplectenda
infantis filii aetatem nostra auctoritate
praescribimus, ut sive maturius sive tardius
filius fandi sumat auspicia intra septem
annos aetatis eius pater aut bonorum
possessionem imploret aut qualibet actis
testatione successionem amplectatur, hac
vero aetate finita filius edicti beneficium
petat vel de successione suscipienda
sua exponat voluntatem, dum tamen intra
annum ad impetrandam bonorum possessionem
praescriptum uterque de possessione
amplectenda suum prodat arbitrium.
Cretionum autem scrupulosam sollemnitatem,
sive materna filio familias sive alia
quaedam deferatur hereditas, hac lege
emendari penitus amputarique decernimus.
E637/17/4. CTh 7.4.29 (Anthemio pr.pr. d. 4 May 407 Const.) Si quas sub gratia
donationis a militibus auferunt (add amplius Cuiac.) quam
merentur annonas duces seu tribuni, iuxta nummaria defixa pretia sine ulla
dubitatione percipiant.
E638/17/5. CTh 11.12.4 (Basilio com.sacr.larg. 11 June 407) Salubribus licet
ante prospectum meminerimus oraculis, ut eorum penitus vacuarentur obreptio,
qui largitionalibus quippiam commodis derogantes absque palatini officii
notione veniam debitae quantitatis mansuetudinis nostrae absolutione meruerunt,
iterandae tamen copiam praeceptionis amplectimur, ut (add is
Momm.app.) praeiudicio segregato non triplum modo, cui primitus
videbatur obnoxius, verum etiam quadruplum dispendio digniore exsolvat.
Praelata litteris v.i.
c.s.l.
E639/17/6. CTh 8.5.66 (Anthemio pr.pr. d. 2 Aug 407 Const.) Nemo ducum
ingressus semel provinciam suam postmodum itineribus faciendis cursu atque
angariis ipse sive suum utatur officium, sed expeditionem militarem iumentis
propriis exsequantur. De cohortalinis etiam officiis eadem lege sancimus, ne
quis ex his per provinciam suam discurrens veredo uti conetur in posterum, cum
sacra prohibitum sanctione cognoscant. Quod si quis ducum vel apparitorum vel
cohortalium temerario animo ea quae decernimus contemnenda putaverit, per
singula animalia quibus usus fuerit singularum librarum auri illatione
multabitur.
E640/17/7. CTh 7.10.2 (Anthemio pr.pr. d. 23 Nov 407 Const.) Ordinarii iudices
in remotis ab aggere publico civitatibus, si praetoria non sint, metu legis
adempto, quae de palatiis lata est, in aedibus, etiamsi palatii nomine
nuncupentur, commanendi habeant facultatem.
408 BASSO ET PHILIPPO VV CC CONSS
E641/17/8. CTh 6.30.19 (Monaxio pr.urb./pr.pr. d. 17 Jan 408 Const.)
Domninum ex primiceriis sacrarum largitionum speciali beneficio ex vicariis ad
similitudinem proximorum sacrorum scriniorum esse praecipimus (praecepimus
R). Ceteros primicerios scriniorum et qui post illum primicerii totius
erunt officii palatini, ex consularibus inter allectos esse decernimus.
E642/17/9. CTh 12.6.30 (Lucio com.sacr.larg. d. 27 Jan 408) Duos tabularios et
susceptores totidem per universas provincias oportere constitui clementia
nostra praecepit. Super hoc autem admonuimus et praetorianam amplissimam
praefecturam, quo sciret eos qui aurum largitionale (largitione V)
susceperunt, nihil cum arcae ratiociniis habere commune, iudices autem
provinciarum quinque libris auri multandos et primates officiorum capitali
poena plectendos, si hoc vel in praesenti non fuerit custoditum vel postea
commutatum.
E643/17/10. CTh 14.17.15 (Monaxio pr.urb. d. 15 Feb 408) Dispositionem
(dispositionem Momm. dispositione V) magnificentiae tuae de olei
mensura (mensura Momm. mensuram V) firmam manere praecipimus, ut
decem et octo per singulos sextarios scripulis ad certorum ordinum commodum
moderante dispositione tua retentis ac distributis sextarius olei ad viginti
unam semis unciam redigatur. Quam mensuram certum (certo
Momm.app.) designatis suggestione corporibus (add ad
Momm.?) solacium constitutam nullius posthac fraude credimus (concedimus
Hänel) attemptandam.
E644/17/11. CTh 9.35.7 (ad Anthemium pr.pr. d. 26 Feb/27 Apr 408 Const.)
Provinciarum iudices moneantur, ut in Isaurorum latronum quaestionibus nullum
quadrigensimae (quadragesimae T) nec venerabilem pascharum diem
existiment excipiendum, ne (ne V Iust.PL nec
Iust.CRM neve T) differatur sceleratorum proditio
consiliorum, quae per latronum tormenta quaerenda est, cum facillime in hoc
summi numinis speretur (speratur V) venia, per quod multorum salus et
incolumnitas procuratur.
E645/17/12. CTh 11.17.4 = 15.1.49 (Herculio pr.pr. Illyr. d. 11 Apr 408/412
Const.) Constructioni murorum et comparationi transvectionique (transvectionis
V) specierum universi sine ullo privilegio coartentur ad necessitates
Illyricianas (omit a.n.I. 15.1.49): nam
(omit nam insert ita ut 15.1.49) in his
dumtaxat titulis nullum sub quodam cessare privilegii velamento censemus, sed
sub hac condicione, cum tempus exegerit, huiusmodi collationi subcumbant, ut
non tantum requiratur idoneus, verum (nullum...verum omit
15.1.49) universi pro portione suae possessionis
iugationisque (et iugationis 15.1.49) ad haec munia
coartentur et a summis sarcina ad infimos usque decurrat (omit ad
haec... decurrat insert quo ita demum, a summis ad infimos usque sarcina
decurrente, ferendi oneris non leve - levis Momm.app.? -
solacium, sed in commune omnibus profuturum - profuturi
Momm.app.? - communi labore curetur
15.1.49). Quod in partibus dumtaxat Illyricianis nostram
clementiam statuisse tua sublimitas recognoscat (Quod..recognoscat omit
11.17.4).
Arcadius died on 1 May 408
END OF THE LAWS OF ARCADIUS
|