|
438 THEODOSIO AUG XVI ET FESTO V C CONSS
Tenure of eastern quaestor no.27 begins: Martyrius
E913/27/1. NT 3 (Florentio pr.pr. d. 31 Jan/1/15 Feb 438/439/444) Inter ceteras
sollicitudines, quas amor publicus pervigili cogitatione nobis indixit (induxit
S.ph), praecipuam imperatoriae maiestatis curam esse perspicimus
verae religionis indaginem; cuius si cultum tenere potuerimus (potuerimus
O Pith. potueris others Meuer app.?), iter
prosperitatis humanis aperimus inceptis (aperies inceptas
Meyer.app.?). Quod usu longae aetatis experti piae mentis
arbitrio ad posteros usque perennitatis iure fundare decrevimus caerimonias
sanctitatis. 1. Quis enim tam mente captus, quis tam novae feritatis immanitate
damnatus est, ut, cum videat caelum divinae artis imperio incredibili
celeritate intra sua spatia metas temporum terminare, cum siderum motum vitae
commoda moderantem, dotatam (donatam GS) messibus terram, mare liquidum
et immensi operis vastitatem finibus naturae conclusam, tanti secreti, tantae
fabricae non quaerat auctorem? Quod sensibus excaecatos (excaecatos OEP3
excaecavit others) Iudaeos Samaritas paganos et cetera haereticorum
genera portentorum audere cognoscimus. Quos si ad sanitatem mentis egregiae
lege medica revocare conemur, severitatis culpam ipsi praestabunt
(praesentabunt NXCPM), qui durae frontis obstinato piaculo locum veniae
non relinquunt. 2. Quam ob rem cum sententia veteri desperatis morbis nulla sit
adhibenda curatio, tandem, ne ferales sectae in vitam, immemores nostri
saeculi, velut indiscreta confusione (confusione OEaXC
confessione others) licentius evagentur, hac victura in omne aevum lege
sancimus neminem Iudaeum, neminem Samaritam neutra lege constantem (constante
edd. neutro lege constante Meyer?) ad honores et dignitates
accedere, nulli administrationem patere civilis obsequii, nec defensoris fungi
saltem officio. Nefas quippe credimus, ut supernae maiestati et Romanis legibus
inimici ultores (ultores ONXPMSL cultores H?G
Pith.) etiam nostrarum legum subreptivae iurisdictionis habeantur
obtentu et acquisitae dignitatis auctoritate muniti adversum Christianos et
ipsos plerumque sacrae religionis antistites velut insultantes fidei nostrae
iudicandi vel pronuntiandi quod velint habeant potestatem: 3. illud etiam pari
consideratione rationis arcentes, ne qua synagoga in novam fabricam surgat,
fulciendi veteres permissa licentia quam ruinam praesentaneam minitantur
(ministrantur N). 4. His adicimus, (add ut libri)
quicumque servum seu ingenuum, invitum vel suasione plectenda, ex cultu
Christianae religionis in nefandam sectam ritumve transduxerit (transduxerit
O*E.ph Pith. Iust.PL traduxerit
Meld. others), cum dispendio fortunarum capite puniendum, 5. ut
quisque igitur vel infulas ceperit, acquisitis dignitatibus non potiatur, vel
synagogam extruxerit, compendio ecclesiae catholicae noverit se laborasse. Immo
qui ad honores irrepsit, habeatur, ut antea (antea OE Iust. ante
Meld. others), condicionis extremae, etiamsi honorariam
promeruerit dignitatem. Et qui synagogae fabricam coepit non studio reparandi,
cum damno auri quinquaginta librarum fraudetur ausibus suis. Cernat praeterea
bona sua proscripta poenae mox sanguinis destinandus qui fidem alterius
expugnavit perversa doctrina. 6. Et quoniam decet imperatoriam maiestatem ea
provisione cuncta complecti, ut in nullo publica laedatur utilitas, curiales
omnium civitatum nec non cohortalinos, onerosis quin etiam militiae seu
diversis officiis facultatum et personalium munerum obligatos, suis ordinibus,
cuiuscumque sectae sint, inhaerere censemus, ne videamur hominibus execrandis
contumelioso ambitu immunitatis beneficium praestitisse, quos volumus huius
constitutionis auctoritate damnari (damnari E Iust. damnare
others). 7. Hac exceptione servata, ut apparitores memoratorum sectarum
in privatis dumtaxat negotiis (add nullius libri) iudicis
sententias exsequantur, nec carcerali praesint custodiae, ne Christiani, ut
fieri assolet, nonnumquam obtrusi custodum odiis alterum carcerem (a.c.
libri ea ultra c. vel atrociorem carcere
Meyer.app.?) patiantur, incerto an iure videantur inclusi. 8.
Hinc perspicit nostra clementia paganorum quoque et gentilis immanitatis
vigiliam nos (non O) debere sortiri, qui naturali vesania et licentia
pertinaci verae religionis tramite discedentes (discedentes Meyer
dissidentes most) nefarios sacrificiorum ritus et funestae
superstitionis errores occultis exercere quodammodo solitudinibus dedignantur,
nisi ad supernae maiestatis iniuriam et temporis nostri contemptum eorum
scelera professionis genere publicentur. Quos non promulgatarum legum mille
terrores, non denuntiandi exilii poena compescunt, ut, si emendari non possint,
mole saltem criminum et illuvie victimarum discerent abstinere. Sed prorsus ea
furoris peccatur audacia, iis improborum conatibus patientia nostra pulsatur,
ut si oblivisci cupiat dissimulare non possit. Quamquam igitur amor religionis
numquam possit esse securus, quamquam pagana dementia cunctorum suppliciorum
acerbitates exposcat, lenitatis tamen memores nobis innatae trabali iussione
decrevimus, ut, quicumque pollutis contaminatisque mentibus in sacrificio
quolibet in loco fuerit comprehensus, in fortunas eius, (non
Meyer.app.?) in sanguinem ira nostra consurgat. Oportet enim dare
nos hanc victimam meliorem ara Christianitatis intacta servata. An diutius
perferemus mutari temporum vices irata caeli temperie, quae paganorum
exacerbata perfidia nescit naturae libramenta servare? Unde enim ver solitam
gratiam abiuravit? unde aestas messe ieiuna laboriosum agricolam in spe
destituit aristarum? unde hiemis intemperata ferocitas ubertatem terrarum
penetrabili frigore sterilitatis laesione damnavit? nisi quod ad impietatis
vindictam transit legis suae natura decretum. Quod ne posthac sustinere
cogamur, pacifica ultione, ut diximus, pianda est superni numinis veneranda
maiestas. 9. Superest, ut, quae in Manichaeos deo semper offensos, quae in
Eunomianos haereticae fatuitatis auctores, quae in Montanistas Frygas Fotinos
Priscillianistas Ascodrogos <= Tascodrogos> Hydroparastatas Borboritas
Ofitas innumerabilibus constitutionibus lata sunt, cessante desidia celeri
executioni mandentur, Florenti parens carissime atque
amantissime. 10. Illustris igitur et magnifica auctoritas tua, cui cordi
est cum divinis tum principalibus adhibere iussionibus famulatum, quae
insatiabili catholicae religionis honore (amore Pith.
Meyer.app.?) decrevimus, propositis excellentiae suae sollemniter
edictis, in omnium faciat (g.OHGES faciet others)
pervenire notitiam, provinciarum quoque moderatoribus praecipiat intimari,
ut et eorum pari sollicitudine cunctis civitatibus atque provinciis quae
necessario sanximus innotescant.
E914/27/2. NT 1 (Florentio pr.pr. Orient. d. 15/24/14 Feb 438 Const.) Saepe
nostra clementia dubitavit, quae causa faceret, ut tantis propositis
(praepositis G) praemiis, quibus artes et studia nutriuntur (nutriantur
E), tam pauci rarique (raroque G) extiterint, qui plene iuris
civilis scientia ditarentur, et in tanto lucubrationum tristi pallore
(omit t.p. G) vix unus aut alter receperit soliditatem perfectae
doctrinae. 1. Quod ne a quoquam ulterius sedula ambiguitate tractetur, si copia
immensa librorum, si actionum diversitas difficultasque causarum animis nostris
occurrat, si denique moles constitutionum divalium (add principum
Paris 4409), quae velut sub crassa demersae caligine obscuritatis
vallo (caligini obscuritates g) sui notitiam humanis ingeniis
interclusit, verum (add obruat Meyer.app.?) egimus
negotium temporis nostri et discussis tenebris compendio brevitatis lumen
legibus dedimus, electis viris nobilibus exploratae fidei, famosae doctrinae,
quibus delegata causa civilis officii, purgata interpretatione, retro principum
scita (scita g.AOLP3 Paris.4409.4410
scientiam GP2 statuta E.ph) vulgavimus, ne
iurisperitorum ulterius, severitate mentita dissimulata inscientia, velut ab
ipsis adytis expectarentur formidanda responsa, cum liquido pateat, quo pondere
donatio deferatur (deferetur G), qua actione petatur hereditas, quibus
verbis stipulatio colligatur (colligetur Kübler), ut certum vel
incertum debitum sit exigendum. Quae singula prudentium detecta vigiliis in
apertum lucemque deducta sunt nominis nostri radiante splendore. 2. Nec (ne
G) parvum pretium sibi hoc suspicetur esse delatum, quibus divina sensa
pectoris nostri mandavimus. Etenim si recte mentis acie futura prospicimus, ad
posteros usque devenient laboris nostri consortio. 3. Quam ob rem detersa nube
voluminum, in quibus multorum nihil explicantium aetates attritae sunt,
compendiosam divalium constitutionum scientiam ex divi Constantini temporibus
roboramus, nulli post kal. Ian. concessa licentia ad forum et (omit et
G) cotidianas advocationes ius principale deferre vel litis instrumenta
componere, nisi ex his videlicet libris, qui in nostri numinis vocabulum
transierunt et sacris habentur in scriniis. Quamquam nulli retro principum
aeternitas sua detracta est, nullius latoris occidit nomen: immo lucis gratia
mutati claritudine consultorum augusta nobiscum societate iunguntur. Manet
igitur manebitque perpetuo elimata gloria conditorum nec in nostrum titulum
demigravit nisi lux sola brevitatis. 4. Et quamvis nostris auspiciis totius
operis instauratio deberetur, attamen magis imperatorium magisque credidimus
gloriosum, si fugata invidia perennitatis iure memoria remaneret auctorum.
Nobis ad fructum bonae conscientiae satis abundeque sufficiet relevatis legibus
inventa maiorum obscuritatis iniuria vindicasse. 5. His adicimus nullam
constitutionem in posterum velut latam in partibus occidentis aliove in loco ab
invictissimo principe filio nostrae clementiae perpetuo Augusto
Valentiniano posse proferri vel vim legis aliquam obtinere, nisi hoc idem
divina pragmatica nostris mentibus intimetur (intimet
Meyer.app.). 6. Quod observari necesse est in his etiam, quae per
Orientem nobis auctoribus promulgantur (promulgabantur
Meyer.app.); falsitatis nota damnandis, quae ex tempore definito
Theodosiano non referuntur in codice, exceptis his, quae habentur apud militum
sancta principia, vel de titulis publicis expensarum aliarumque rerum gratia
quae in regestis diversorum officiorum relata sunt. 7. Longum est memorare,
quid in huius consummationem negotii contulerit vigiliis suis Antiochus cuncta
sublimis, ex praefecto et consule, quid Maximinus vir
illustris, ex quaestore nostri palatii, eminens omni genere litterarum,
quid Martyrius, vir illustris, comes et quaestor, nostrae
clementiae fidus interpres, quid etiam Sperantius Apollodorus Theodorus viri
spectabiles, comites sacri nostri consistorii, quid Epigenes vir
spectabilis, comes et magister memoriae, quid Procopius
vir spectabilis, comes et magister libellorum, iure
omnibus veteribus comparandi. 8. Quod restat, Florenti parens
carissime atque amantissime, illustris et magnifica
auctoritas tua, cui amicum, cui familiare est placere principibus, edictis
propositis in omnium populorum, in omnium provinciarum notitiam scita
maiestatis augustae nostrae faciat pervenire.
E915/27/3. NT 4 (Florentio pr.pr. d. 25 Feb 438 Const.) Opem atque auxilium
nostrae clementiae (d.O nostra clementia g) limitaneorum
poscit utilitas, qui adeo quorundam querimoniis vel exhibitionibus diversorum
iudicum dicuntur afflicti, ut inter privatam vitam et militarem scientiam
neutri nascantur (neutri nascantur d.O Meyer.app.
neutri noscantur g Kübler). Adde, quod usum armorum
dediscere compelluntur observatione fori civilis officii et in vita (in vitam
g) peregrinantur aliena expertes litium, actionum ignari, quas
(Ritters. quos libri) inverecunda facundia et doctrina popularis
instituit. Haec assertio (g.O adiectio d suggestio
Pith.) viri sublimis Anatolii magistri per Orientem utrisque militiae
nostris sensibus intimavit. Quapropter non ulterius patimur tantae commoditatis
dissimulare iacturam, cum constet dispositione maiorum vallo limitis ab
excursione barbarica defensari (defensare g) quidquid intra Romani
nominis concluditur potestatem. 1. Quam ob rem (omit q.o.r. g)
victura in omni aevum lege sancimus neminem ducianum, neminem limitaneum
militem per totum tractum Orientis ex ultimis solitudinibus qui (ubi
Pith.) exiguis solaciis vix aegreque miseram famem repellunt, penitus
exhiberi ad nostrum sacratissimum comitatum nec sacra nostri numinis iussione
nec divino responso ad preces adeuntis elicito, non denique perennitatis
nostrae mandatis vel cuiuslibet sententia iudicis (iudicantis g),
dispositionibus insuper integris viri magnifici custodiendis in posterum, quas
ad utilitatem limitaneorum sedula investigatione constituit, remissis omnibus
iam nunc ad propria sacramenta qui videntur exhibiti. 2. Verum ne condicionem
militum praedictorum in quandam arcem videamur quodammodo collocasse peccandi
concessa licentia semel exhibitionis submota formidine, sub competentibus
militaribus iudicibus adversus eos agentibus ianuam aperimus, cum ea videlicet
definitione, ut, si limitaneus fuerit confutatus in contractibus seu legibus
deliquisse, sumptus litis dare cogatur, etiamsi hoc sententia prolata non
teneat et negotium trecentorum solidorum summam excedat, eadem in actorem poena
servata, si limitaneus calculum meliorem et victricem sententiam reportarit.
Aliter quippe litigantium tumores (timores d) et execranda
studia iurgiorum compesci non poterunt, nisi animus excitatus in litibus
imminentis damni periculum pertimescat, ut correctionis metu compressus aeterno
silentio conticescat. Quem enim avaritia terminum sortietur, quam si laqueis
cupiditatum suarum circumdata intra saepta propria damnata calumnia
comprimatur? Et profecto aut hoc est remedium diu vexatis aut, si nec hoc
quidem prodesse potuerit, alia ratio commodorum, alia provisionis flagitanda
cautela est, scilicet opperiri, scilicet optare debemus, ne libeat audacibus
exercere litigia, ut liceat nostris militibus otiari, quos in extrema parte
Romani saeculi (saeculi libri caeli Meyer.app.?)
sacramentorum legibus amandatos (emendatos d.O) calumnia latentes
invenit? 3. Quamobrem, Florenti parens carissime atque
amantissime, illustris et magnifica auctoritas tua, quae statuta
maiestatis augustae cura pervigili et congruo semper fine conclusit, nunc etiam
edictis propositis ad omnium notitiam faciat pervenire.
E916/27/4. NT 5.1 (Marcellino com.rer.priv. d. 9/10 May 438 Const.) Prope est,
ut beneficium accepisse credamus, quoties offertur nobis causa praestandi, et
diem perisse procul dubio suspicemur (suspicamur O Pith.), quem
nostri numinis munificentia non illustrat. Fruimur quippe conscientia
largitatis et benefaciendi provincia, quae cum deo meritum hominis applicet,
tum inter imperatorias primasque virtutes obtinet principatum. 1. Valuerit
igitur in fundis patrimonialibus sitis per Asianam dioecesim, sitis per
Ponticam in diem praesentem et consulatum sextum decimum nostrae clementiae lex
divae memoriae Constantini, quae aedes per Constantinopolitanam urbem
sacratissimam dominos (dominus gd) exigebat. Sed nequaquam ulterius
felicitas patitur civitatis non suis meritis, verum porro quaesitis compendiis
aestimari, nequaquam utriusque obsequiis elementi (clementi g) contenta
suae fortunae desiderat incrementa subsidio praediorum, quae, in caelum usque
provecta gloria nominis sui, in societatem admittere dedignatur aliena fata
terrarum. 2. Quare cum divinum consilium principis memorati processus
(progressus d.O) temporis vicerit et legis proposito in augenda
urbe pace superni numinis sit satisfactum, reddit nostra maiestas gratam
possessoribus novitatem, ut petitionis vacante formidine cui Romae
(expect Romae novae Meyer.app.) desunt penates securus
vomerem, securus falcem possessor exerceat, quod paraverit relicturus heredi.
Pertinet hoc quoque profecto ad pretium civitatis, ad (omit
p.c.a. g Meyer.app.) famam tanti splendoris,
amantium ambitu freqentari cessante legis imperio. 3. Quam ob rem (quam
d quapropter Pith.) pro suggestione magnitudinis tuae victura in
omne aevum lege sancimus, ut, quisque patrimoniales possidet fundos seu praedia
per dioeceses memoratas donationis aliove titulo, firmiter in aeternum veluti
privato et inconcusso iure possideat, etiamsi domum, etiamsi domicilium in
Constantinopolitana urbe non habeat: ad heredum quoque suorum vel emptorum
legitimorum (omit l. g), quin etiam retentatorum, si dominus
quoquo pacto abalienaverit, ius (ius Meyer eius libri petitioni
d) commodis migraturis, omni petitionis exclusa molestia, instructionis
quin etiam officio cuius interest licentia denegata. 4. Quam si quis tractator
temerario spiritu contra iussa divalia, quod non opinamur, offerre temptaverit,
quinquaginta libararum auri cum amissione militiae dispendio ferietur, quatenus
cuncti cognoscant firmius non possessoribus praesenti lege donasse quae
exceptionibus et ceteris formulis vacillabant, Marcelline frater amantissime.
5. Illustris igitur auctoritas tua statuta nostrae clementiae pro devotione
sincera sollemniter edictis propositis ad omnium notitiam faciat pervenire.
E917/27/5. NT 6 (Aureliano com.rer.priv. d. 4 Nov 438/439 Const.) Fabricensium
corpus invenit necessitas dura bellorum, quod immortalitatis genere principum
scita custodit, ne deficiente principio successus generis (generes gd)
laberetur: hoc enim armat, hoc nostrum ornat exercitum. 1. Hinc iure provisum
est artibus eos propriis inservire, ut exhausti laboribus immoriantur cum
subole professioni cui nati sunt. 2. Denique quod ab uno committitur, totius
delinquitur periculo numeri, ut constricti nominationibus suis sociorum actibus
quandam speculam gerant, et unius damnum ad omnium transit dispendium. Universi
itaque velut in corpore uniformi uni (unius Kübler) decoctioni, si
ita res tulerit, respondere coguntur, ut viri illustris atque magnifici
magistri officiorum suggestio nostrae clementiae patefecit. 3. Quae cum ita
sint, praesenti sanctione perpetuo valitura legis in morem decernimus, ut,
quisque fabricensium sine liberis vel legitimo herede decesserit non condito
testamento, eius bona, cuiuscumque summae sint, ad eos nutu nostrae
mansuetudinis pertinere, qui velut creatores decedentium attinentur, qui fisco
pro intercepto respondere coguntur. Hoc enim pacto contingit (continget
Pith.), ut et rei publicae ratio salva permaneat et fabicenses
collegarum suorum solaciis perfruantur, qui damnis ac detrimentis tenentur
obnoxii, omni in posterum ab eorum facultatibus, ab eorum patrimoniis petitione
cessante, Aureliane frater amantissime (omit amantissime g). 4.
Illustris igitur auctoritas tua post hanc legem nullius petitionem admittat vel
instructionem fieri patiatur super bonis fabricensis defuncti. Quod si ulla
processerit instructio, non sacra adnotatio, non divina pragmatica habeat locum
contra generalem nostri numinis sanctionem. Quinquaginta etenim auri libras
officium palatinum fisci viribus inferre cogetur, si postquam susceperit
huiusmodi divinum oraculum, vel instructionem dare temptaverit.
439 THEODOSIO AUG XVII ET FESTO V C CONSS
E918/27/6. NT 7.1 (Florentio pr.pr. d. 20/19 Jan 439/444 Const.) Iuratur in
militiae sacramenta, ut necessitates publicae procurentur, sed suggestione
culminis tui comperimus (conferimus g) quosdam ideo tantum sortiri
militiam, ut alienorum praediorum idonei possint fieri conductores. Quod nisi
numinis nostri fuerit auctoritate correctum, in contumeliam aulae divinae
proficiet, si iisdem privilegiis muniantur qui in privatis negotiis occupantur
(omit q.i.p.n.o. g), quibus iure militiae servientes obsequiorum
praemiis gloriantur. Quare presenti lege sancimus omnes omnino domesticos,
agentes in rebus et quaecumque alia praetenditur militiae dignitas, sub
moderatoribus provinciarum functionibus publicis respondere, si hac qui
exiguntur debita publica uti temptaverint. 1. Immo et in aliis (i.a.
libri Iust. aliis in Meyer.app.) privatis
actionibus occupatos malumus respondere qui per provincias otiantur vel
conductorum vocabulis defenduntur, sive domorum divinarum sive virorum
potentium seu cuiuslibet condicionis sint conductores, nisi forte commeatu
(commeatum d.O) ad rem propriam componendam unius anni indutias
ostenderint accepisse, Florenti parens carissime atque
amantissime. 2. Illustris igitur et magnifica auctoritas tua, quae
provisionum titulis et commodis publicis illustrantur noverit praesenti lege
nostram clementiam statuisse, omnes conductores, omnes qui per provincias
otiantur vel suis vacant compendiis sine beneficio, ut dictum est,
commeatus, suis adversariis agentibus respondere, ne sub praetextu militiae
privatum seu publicum debitum deseratur (deseratur G Pith.
deferatur d differatur O), eadem forma servata in his etiam, qui
mercandi et militandi divalia beneficia meruerunt. 3. Scita sane nostrae
perennitatis edictis ex more propositis ad omnium notitiam tua magnificentia
faciat pervenire.
E919/27/7. CJ 1.51.10 (Florentio pr.pr d. 20 Jan 439) In consiliariis observari
censemus, ut in eum, qui in sua provincia ultra quattuor menses moderatoribus
assederit adversus leges antiquas et divorum retro principum scita, proscriptio
bonorum et accusatio publici criminis immineat, nisi per caeleste oraculum vel
amplissimae tuae (omit tuae CR) sedis praeceptionem sese
defendat.
E920/27/8. CJ 1.2.9 = 11.18.1 (Cyro pr.urb. d. 23 March 439/440) Qui sub
praetextu decanorum seu collegiatorum, cum id munus non impleant, aliis se
muneribus conantur subtrahere, eorum fraudibus credidimus (credimus M)
obviandum, ne quis sub specie muneris, quod minus exequitur, alterius muneris
oneribus relevatur, ne argentariorum vel nummulariorum munera declinentur ab
his, qui dici tamen collegiati vel decani festinant. 1. Ideoque si quis eorum
sub nudae appellationis velamine collegiatum se seu decanum (seu dec. se
11.18.1) appellat, sciat pro se alium subrogandum, qui
praedicto numeri sufficiens approbatur, subrogatione (subrogationi
Meyer.app.) videlicet memoratorum vel eorum qui moriuntur
primatum eius qui subrogatur admisso iudicio: ab hac dispositione nemine se
excusante sacrosantarum ecclesiarum reverentia (omit ab hac ...
reverentia 11.18.1). 2. Quod autem supra numerum, qui
encautis brevibus continetur, nemo se quolibet patrocinio vel cuiuslibet
assumpta potentia debeat excusare, hoc nostrae est serenitatis censere, tuae
sublimitatis tuique officii cautius observare. 3. Hoc inter omnes aequa lance
servari praecipimus, nullo divinae domus patrocinio nullo sacrosanctarum
ecclesiarum reverentia nullo qualibet vel cuiuslibet se potentia excusante. 4.
Sed ne tantum (tantummodo 11.18.1) circa munera relevanda
supplicibus consuluisse noscamur, illud etiam dicendum (edicendum
Cuiac.) observandumque esse censemus, ut chartae venditio, quae de
provinciis ad corporatos supplicum per innovationem translata est, primae
constitutionis terminis concludatur, hoc est, quod initio dispositionis
constitutum est, id in posterum nulla addita novatione servetur (omit
Quod autem ... servetur 1.2.9).
E921/27/9. CJ 1.24.3 (Florentio pr.pr. d. 3 Apr 439) In nostrae serenitatis
imaginibus ac statuis erigendis collationis iniuriam propulsari praecipimus, ne
quid in eo (eas R) suum collator agnoscat.
E922/27/10. NT 8 (Florentio pr.pr. d. 7/6/5 Apr 439 Const.) Semina ferendi
leges (legis G) fragilitas humani generis subministrat, repetitio vero
legum nostrae est humanitatis indicium, si quidem, cum priorum aculei adversus
(ad Meyer.app.) temeratores earum sufficerent corrigendos,
admoneri (admonere g) tamen per legis repetitionem delinquentes
(add magis Pith.) volumus quam poenas exigi delictorum. Ideo
calcatam legem, quae de navigiis non excusandis olim fuerat promulgata,
suggestione tuae sublimitatis edocti humanis sensibus saluberrima repetere
scita compellimur ac iubemus, nullam navem ultra duorum milium modiorum
capacitatem ante felicem embolam vel publicarum specierum transvectionem aut
privilegio dignitatis aut religionis intuitu aut praerogativa personae publicis
utilitatibus excusari posse subtractam. Nec si caeleste contra proferantur
oraculum sive adnotatio sive sit divina pragmatica, providentissimae legis
regulas oppugnare debebit (debet d.O). 1. Quod etiam in omnibus
causis cupimus observari, ut generaliter, si quid huiusmodi contra ius contrave
utilitatem publicam in quolibet negotio proferatur, non valeat, cum haud dubie
subreptionem arguat precatoris. 2. Sed ne presentis iuris videatur impunita
contemptio, quidquid in fraudem istius legis quolibet modo fuerit attemptatum,
id navigii quod excusatur publicatione corrigimus (corregimus d),
Florenti parens carissime atque amantissime. 3.
Illustris igitur et magnifica auctoritas tua legem perpetuo valituram ad omnium
notitiam propositis edictis perferri praecipiat.
E923/27/11. NT 9 (Florentio pr.pr. d. 7/6/8 Apr/Jan 439/438 Const.) Non dubium
est in legem committere eum, qui verba legis amplexus contra legis
nititur voluntatem, nec poenas insertas legibus evitabit (O Iust.
evitavit others), qui se contra iuris sententias scaeva praerogativa
verborum fraudulenter excusat. 1. Curiales ne ad procurationem rerum alienarum
accederent, cautum est providentissima sanctione, cuius in fraudem conducendi
eos sibimet usurpare licentiam sublimitatis tuae suggestione comperimus. Quos
licet pristinae legis laqueis irretiri cernamus (g.O decernamus
alii) - conductionem namque speciem esse procurationis certissimum est -
attamen ne sub fraudis suae velamine legis lateant contemptores neve eis fucata
suae calliditatis excusatio relinquatur, hac perpetuo lege valitura sancimus
conducendi quoque fundos alienos licentiam curialibus amputari, locatas res
fisci viribus vindicari. 2. Conductor itaque locatori vel contra locator
conductori contra hanc legem nulla tenebitur actione. Nullum enim pactum,
nullam conventionem, nullum contractum inter eos videri volumus subsecutum, qui
contrahunt lege contrahere prohibente. 3. Quod ad omnes etiam legum
interpretationes tam veteres quam novellas trahi generaliter imperamus, ut
legis latori quod fieri non vult tantum prohibuisse sufficiat, cetera quasi
(quae M1 Iust.PtLt) expressa ex legis liceat
voluntate colligere: hoc est, ut ea quae lege fieri prohibentur, si fuerint
facta, non solum inutilia, sed pro infectis etiam habeantur, licet legis lator
fieri prohibuerit tantum nec specialiter dixerit inutile debere esse quod
factum est. Sed et si quid fuerit subsecutum ex eo vel ob id quod interdicente
factum est lege, illud quoque cassum atque inutile esse praecipimus. 4. Sed quo
omne fraudis semen per hanc legem curialibus radicitus amputetur, nec fidem
suam pro conductoribus fundorum interponere concedimus curiales. Cur enim
conductio prohibetur, si conductionis periculum vel sollicitudo permittitur?
Secundum praedictam itaque regulam, quam ubique servari factum lege prohibente
censuimus, certum est nec stipulationem eiusmodi tenere nec mandatum ullius
esse momenti nec sacramentum admitti nec actionem quolibet pacto adversus
eum (omit eum OG) fideiussorem competere locatori,
Florenti parens carissime atque amantissime.
Illustris itaque et magnifica auctoritas tua providentissime constituta edictis
propositis ad omnes provincias perferri praecipiat.
E924/27/12. NT 10.1 (Florentio pr.pr. d. 19/24 Apr/17/22 March 439/444 Const.)
Providentissime suggestis lege saluberrima subvenimus. Enervasse curias vel
provinciarum officia effusam in amplissimae praefecturae iudicio postulandi
cupiditatem illecebris immunitatis accensam tui culminis suggestione
comperimus. Dispositiones itaque sublimitatis tuae in hoc quoque secuti negotio
perpetuo lege valitura decernimus curiales, qui post sexaginta quattuor priores
advocatos contra licitum iam (omit iam O Pith.) in
amplissimo foro postulandi sibimet usupavere licentiam, per substitutum munia
suae civitatis agnoscere nulloque sacrarum constitutionum, quae de advocatis
latae sunt, beneficio frui, nisi ad fisci nostri pervenerint (pervenerunt
g) patronatum. Cum vero advocationem fisci susceperint, omnibus aliis
perfruantur, substituto curiam non fraudantes, ulterius neque curiali neque
cohortali advocatorum praefecturae consortio sociando. 1. Sed quo numerus, ut
suggeritur, infinitus eorum, qui post centum quoque et quinquaginta passim
matriculis continentur, quadam valeat provisione diminui, nullum
(d.O nulli g) ad advocationem fori culminis tui post hos,
qui iam matriculis continentur, iubemus (iubemus d.O iubentur
g) accedere, nisi ad centum numerus advocatorum pervenerit. Hunc enim
(g.O etenim d) numerum utpote sufficientem litibus
amplissimae praefecturae nec minui volumus nec augeri concedimus. 2. Sed ne
dura illis, qui supra numerum veniunt constitutum (constitutum vel
constituta Pith.), longi temporis expectatio videatur, liberam eis ad
alia, si voluerint, fora migrandi tribuimus facultatem nulla e minoribus
iudiciis praescriptione pellendis. 3. Superest non solum fugiendi provincias
advocatis necessitatem extinguere, sed etiam amplectandi eas atque in
advocationis earum officio perseverandi ministrare materiam. Quod ita credimus
eventurum, si ipsis quoque advocationis praemium securitas proponatur
(praeponatur g). Sic factiones eorum non timeant, contra quos clientibus
suis fideliter adfuerint (adfuerunt d.O), si officiis
amplissimarum potestatum suas non viderint subiacere fortunas. 4. Quamobrem
nihil advocatis provinciarum vel spectabilium iudicum quis existimet
iniugendum, nulla eis inspectio, nulla ingeratur peraequatio, nulla operis
instructio, nulla discussio, nullum ratiocinium imponatur, nihil denique aliud
eis mandetur praeter arbitrium in ea dumtaxat provincia, ubi advocationis
exercetur officium: quinquaginta librarum auri poena officio feriendo, quod
legis istius (omit i. g) regulas temerare
temptaverit, Florenti parens carissime atque amantissime. Illustris itaque et
magnifica auctoritas tua legem hanc curiis civitatibus provinciis profuturam
edictis propositis ad omnium notitiam perferri praecipiet.
E925/27/13. NT 10.2 (Florentio pr.pr. d. 19/18 Apr 439 Const.) Eloquentia non
ut aliae res senio deterioratur. Nullus enim eius est finis, nisi
exercitationis eius cottidianae studium denegatur. Unde advocationem certo
tempore artare litigatoribus noxium, grave iudicantibus aestimantes
constitutionem abrogamus, quae XX annorum curriculis silentium imperat
advocatis, Florenti parens carissime atque
amantissime. 1. Illustris itaque et magnifica auctoritas tua
saluberrimam legem edictis propositis ad omnium notitiam pervenire praecipiat,
quo (quos g) praeter advocatos virorum illustrium praefectorum, quos ad
finem advocationis specialium privilegiorum fructus, proposita etiam palma
dignitatis hortatur, sciant alii, lege priore sublata, postulandi sibi
licentiam datam nullo tempore praescribendam.
E926/27/14. CJ 1.52.1 (Florentio pr.pr. d. 30 May 439 Const.) Omnibus tam viris
spectabilibus quam viris clarissimis iudicibus, qui per provincias (provinciam
CR) sive militarem sive civilem administrationem gerunt, nec non comiti
commerciorum, magistro aeris sive privatae rei, rationali per Ponticam atque
Asianam dioecesin et assessoribus iudicum singulorum in praebendis solaciis
annonarum hic fixus ac stabilis servabitur modus, ut ea pro annonis (annona
M) et capitu dignitati suae debitis pretia consequantur, quae
particularibus delegationibus soleant contineri.
E927/27/15. NT 5.2 (Florentio pr.pr. d. 8 June/10 July 439/438 Const.)
Suggestionem tui culminis salutarem debita cum laude divinus amplectitur
nostrae perennitatis (serenitatis d.O) assensus, per quam
suggeritur providendum, ne redituum praestatio minor videatur expensis neve
erogatio collationis functionem excedat. Quo evenire monstratur patrimonialibus
fundis ac limitotrofis nec non etiam (omit n.n.e. g) saltuensibus
pro libidine petitorum ad ius privatum securitatemque translatis. Cui rei, ne
ulterius adtemptetur, hac lege perpetuo valitura remedium credidimus afferendum
(Pith. offerendum gd.O) omnes eiusmodi post hanc legem
petitionum materias inhibentes. 1. Praecipimus (Praecepimus g) itaque
nulli iam in posterum licere patrimoniales seu limitotrofos vel saltuenses
fundos, qui per tractum Orientis positi sunt, ad ius transferre (transferri
g) privatim, sive dempto, sive salvo canone iuris fundorum (omit
f. gd.O) immutatio postuletur, legis temeratores quinquaginta
librarum auri poena coercentes, tam videlicet petitorem quam officium, quod
petitionem concedit admitti, licet adnotatio nostra, licet divina pragmatica
contra vetitum proferatur, Florenti parens carissime atque
amantissime. 2. Illustris itaque et magnifica auctoritas tua edictis
propositis quam sanximus ad omnium notitam perferri praecipiat.
E928/27/16. CJ 2.15.2 (ad Florentium pr.pr. d. 15 June 439 Const.) Ne quis vela
regia suspendere vel titulum audeat sine praeceptione iudicis competentis rebus
alienis imponere, quas quocumque modo qualiscumque persona possideat, licet non
dominus, licet iniustus possessor ac temerarius invasor qui possidet doceatur.
1. Eum autem, qui hoc facere ausus fuerit, si plebeius est, ultimo subdi
supplicio, si clarissimus vel curialis vel miles vel clericus, proscribendum
deportandumque (proscriptum deportatumque LbCM) non solum
civitate Romana, sed etiam libertate privari censemus, exsecutoresque huius
legis omnes iudices esse oportere. 2. Deponendi autem vel frangendi titulos vel
etiam conscindendi vela non solum eis, ad quorum praeiudicium tale aliquid
contra fas contraque leges committitur, sed omnibus tam liberis quam servis
sine metu calumniae vel accusatione criminis licentiam ministramus, decernentes
iudices eorumque officia tricenis libris auri multari, si talem accusationem
vel admittant vel depositam scribi concedant.
E929/27/17. NT 11 (Florentio pr.pr. d. 10/9/8 July 439/438/444 Const.) Cum in
omnibus rebus tum vel maxime moderamen desideratur in legibus, per quas
delinquentes pro qualitate criminum convenit emendari (convenient emendare
g). Nec enim utile est vel a iudicibus observandum, quod modum
emendationis excedit. Sic constitutionem, qua matres pupillis vel minoribus
defensionem legitimam non petentes vel relictarum rerum inventarium non
facientes mori praecepit (praecepit g.ONEXC praecipit
HGPMSL) intestatas, utpote amaram ac matres immoderata poena plectentem,
antiquari decernimus. 1. Sed ne superflua vel inhumana resecantes impunitatem
delinquentibus promittere videamur, hac saluberrima lege pupillorum quoque
utilitatibus censuimus providendum. Sciant itaque qui ad successionem vocantur
pupilli mortui, si defuncto eius patre tutorem ei secundum leges non petierint
intra annum, omnem eis, sive ab intestato sive iure substitutionis,
successionem eius, si impubes moritur, denegandam. 2. Idemque observari
(observare g) volumus, et si mater legitima liberorum tutela suscepta ad
secundas contra sacramentum praestitum aspiraverit nuptias, antequam ei tutorem
alium fecerit ordinari (ordinare g) eique quod debetur ex ratione tutelae
gestae persolverit. 3. Quod si contra huius legis auctoritatem, antequam haec
adimpleverit, secundo se marito crediderit copulandam, mariti quoque eius
praeteritae tutelae ratiociniis bona iure pignoris tenebuntur obnoxia, Florenti
parens carissime atque amanatisime. 4. Illustris
itaque et magnifica auctoritas tua legem perpetuo valituram edictis propositis
ab omnibus observari praecipiat.
E930/27/18. NT 12 (Florentio pr.pr. d. 10 July 439 Const.) Consensu licita
matrimonia posse contrahi, contracta non nisi misso repudio dissolvi (d.
libri Iust. M solvi Iust. others)
praecipimus (praecepimus S). Solutionem etenim matrimonii difficiliorem
debere esse favor imperat liberorum. 1. Sed in repudio mittendo culpaque
divortii perquirenda durum est veterum legum moderamen excedere. Ideo
constitutionibus abrogatis, quae nunc maritum, nunc mulierem matrimonio soluto
praecipiunt poenis gravissimis coerceri, hac constitutione repudii culpas
culparumque coercitiones ad veteres leges responsaque prudentium revocare
censemus (censuimus S), Florenti parens carissime
atque amantissime. 2. Ilustris itaque et magnifica auctoritas tua
quae providentissime constituta sunt edictis propositis publicari praecipiat.
E931/27/19. NT 13 (Thalassio pr.pr. Illyr. d. 13/11/12 Aug 439/444 Const.)
Suggestio sublimitatis tuae et nobis non (omit non L)
probatae legis abrogandae materiam ministravit et, quae (add secuta
Meyer.app.?) sit in examinandis litigatorum allegationibus tua
celsitudo, monstravit. Quod enim litigantibus in amplissimo tuae sedis iudicio
relinquitur, si post sententiam, quam nefas est appellatione suspendi, nec
nostrae serenitatis imploretur auxilium? 1. Ideo hac lege perpetuo valitura
litigantibus in amplissimo praetorianae praefecturae iudicio, si contra ius se
laesos affirment, supplicandi licentiam ministramus, licet pro curia vel
qualibet alia (omit a. g) publica utilitate dicatur prolata
sententia. Nec enim publice (publico Iust.) prodest singulis legum
adminicula denegari, Thalassi parens carissime atque
amantissime. 2. Illustris itaque et magnifica auctoritas tua
constitutione, quae adversus sententiam pro curia latam supplicare prohibuit,
omni parte cassata sciat preces intra biennium tantum nostro numini contra
cognitionales sedis tuae sententias offerendas, post successionem videlicet
iudicis numerandum. 3. Huius legis ne quem latere possit utilitas, edictis
propositis eam ad omnium notitiam venire praecipiat.
E932/27/20. NT 14 (Florentio pr.pr. d. 7/6/8/12/1 Sept/Oct/Feb/Aug 439/444
Const.) Officium est imperatoriae maiestatis his etiam, qui nondum nati sunt,
providere et in parentum contractibus futuris quoque liberis fructum naturae
debitum praeparare (reparare G). 1. Praeteritae constitutiones mulierum,
morte mariti matrimonio dissoluto communibus liberis extantibus, donationem
ante nuptias resque alias certis modis (certissimo iure S) ad eam
devolutas ex mariti persona isdem liberis quibusdam condicionibus servare
praeceperant. 2. Haec divus nostrae mansuetudinis avus humana mente viros
quoque, morte mulieris extantibus liberis matrimonio dissoluto, circa dotem
resque alias certis modis ad eum ex persona mulieris devolutas isdem
condicionibus suaserat observare (observari g.E). 3. Nos
feliciter vinculo legis haec a viris observanda censemus. Nam generaliter,
quoquo casu constitutiones ante hanc legem mulierem liberis communibus, morte
mariti matrimonio dissoluto, quae de bonis mariti ad eam devoluta sunt servare
sanxerunt, isdem casibus nos per huius legis auctoritatem maritum quoque quae
de bonis mulieris ad eum devoluta sunt, morte mulieris matrimonio dissoluto,
communibus liberis servare censemus (censemus most censuimus OGE)
nec interesse volumus, si alter pro marito donationem ante nuptias vel pro
muliere dotem crediderit offerendam. Haec observari praecipimus, licet res ante
nuptias donatae, ut assolet fieri, in dotem a muliere redigantur; 4. nam et si
culpa mulieris repudio matrimonium fuerit dissolutum, maritus totam donationem,
non partes ut in altera dote, retinebit. Dominium autem rerum, quae liberis vel
huius legis vel praeteritarum constitutionum auctoritate servantur, ad liberos
pertinere decernimus. Itaque defuncto eo, qui eas liberis reservabat, extantes
ab omni possessore liberi vindicabunt, consumptas ab heredibus eius exigent,
qui eas servare debuerat (debuerat O Iust.Ma debuerant
G others). 5. Alienandi sane vel obligandi suo nomine eas res,
quae liberis reservari praeceptae sunt, eis qui reservaturi sunt adempta
licentia est. Negotia vero liberorum patri utiliter administrare concedimus.
Dividendi quoque res inter eos ipsos liberos parentibus pro suo arbitrio vel
eligendi quem voluerint licentiam non negamus. 6. In his autem casibus, in
quibus res ut paternas mater liberis communibus servare praecepta est, hoc est
ubi morte mariti matrimonio dissoluto mulier ad alias nuptias venit, vel ubi ad
maternas patrem liberis communibus servare censuimus, hoc est ubi morte
mulieris matrimonio dissoluto vir ad alias nuptias venit, si hereditatem eius
parentis qui prior mortuus est non adierint (adierunt g) liberi, licebit
eis, tamquam eius tantum res fuerint, eas sibimet vindicare, scilicet si vel
eius qui posterior moritur hereditatem crediderint adeundam, ne, quod favore
liberorum indictum est, quibusdam casibus ad laesionem eorum videatur inventum.
7. Illud etiam humanis sensibus huic legi credidimus inserendum, ut eo quoque
casu, quo lucratur vel mulier res, quae ad eam a marito perveniunt, vel maritus
eas, quae ex bonis mulieris ad eum transeunt, hoc est ubi primum matrimonium
alterius morte dissolvitur nec (nec g.ONEC ne others)
superstes ad secundas nuptias venit, si res vel maritus vel uxor, hoc est qui
superstes est, non consumpserit vel alienaverit, quod eis ad secundas nuptias
non venientibus quasi rerum dominis concessum esse non dubium est, si
hereditatem eius qui posterior moritur liberi adire noluerint, ut eis liceat
res a patre profectas ut paternas, a matre ut maternas accipere. 8. Quod autem
scitis prioribus continetur, nec a filia quae in potestate est donationem
(donationes K) ante nuptias patri nec a filio dotem acquiri, eo addito
confirmamus, ut defunctis his adhuc in potestate patris, si liberis extantibus
moriantur, ad liberos eorum eaedem res iure hereditatis, non ad patrem iure
peculii transmittantur, nec per nepotes avo videlicet acquirendae, Florenti
parens carissime atque amantissime. 9. Illustris
itaque ac magnifica auctoritas tua legem saluberrime promulgatam ad omnes
populos edictis propositis faciat pervenire.
E933/27/21. NT 15.1 (ad senatum urbis Constantinopolitanae d. 12/10/11 Sept
439/444 Const.) Splendidissimo coetu vestro, patres conscripti,
placere confidimus, si civitatum (curiarum Pith.) commodis consulatur.
Vestrum nempe est velle civitates augeri. Vos curiis peculiariter (specialiter
Pith.) prospicere consuestis, si quidem vobis nostro iudicio res publica
solet gubernanda committi. Nam etsi otio frui vos quodam tempore patiamur, ne
labore videamini fatigari continuo, non tamen ideo cura vos deserit optime
regendae rei publicae. Quamobrem (add de Meyer.app.) lege
curiis profutura vobis, patres conscripti, vel maxime gratulamur.
1. Suggestione viri illustris atque magnifici praefecti praetorio Orientis et
exconsule Florenti comperimus quosdam curiales iniuriis se praesidum subtrahere
(omit subducere O g) cupientes ad senatoriae dignitatis
praerogativam confugere. Hoc curias enervare non dubium est: curialibus quippe
praeturae munus impositum patrias etiam functiones ac suae quemque munia
civitatis, patimoniis eorum eo modo consumptis, denegare compellit. 2. Sed et
quod motibus se iudicum reverentia subtrahant dignitatis, publicis
commoditatibus (civitatibus g) noxium esse perspicitis. Cessat enim debitorum
compulsio, si debitori deferat (deferat g.ESK deserat GXCPM
desiderat Cuj.) executor. Lege itaque perpetuo valitura decernimus
nullum posthac curialem senatoriae sibimet dignitatis infulas usurpare, nulli
curiali licentiam dari clarissimo se permiscendi consortio. 3. Sed ne
providentissime (prudentissime Pith.) constituta quibusdam praeteritis
semiplena reliquisse noscamur, illis etiam curialibus, qui iam senatoriam
adepti sunt dignitatem, praeturae munus remitti decernimus, quo nondum
praetores sunt nominati vel quos nominatos nondum amplissimi vestri coetus
sententia praeturae muneri mancipavit obnoxios.
E934/27/22. NT 16 (Florentio pr.pr. d. 12/11/9/7 Sept/Feb 439/438 Const.) Ita
prodest gentes barbaras nostri numinis (nominis others) imperio
mancipari, ita nostrae victoriae videbuntur oboedientibus fructuosae, si pacis
commoda legum regulis componantur (computantur N). Ideo divinis sensibus
die noctuque res humani generis pertractantes gratum duximus deficientium
quoque voluntatibus subvenire, ut pro suo quisque testetur arbitrio, ut in
potestate sua suam habeat voluntatem, ut invitus nemo nec taceat nec loquatur.
Illud quippe est proprie testamentum, quod testantis meram continet
(g.OK obtinet GXCPM) voluntatem. 1. Natura
talis est hominum, ut quosdam diligant, alios timeant, quibusdam sint
officiosae gratiae debitores, alios suspicentur, quorundam fidem intellegant
eligandam, aliis nihil credendum existiment (existimant g) nec tamen
audeant de singulis quae sentiunt confiteri. Ideo veteres testamenta scripta
testibus offerebant oblatarumque eis tabularum perhiberi testimonium
postulabant. Sed dum iuris antiqui cautelam paulatim mutat posteritatis
imperita praesumptio et testes exigunt omnimodo quae testamento continentur
agnoscere, eo res processit, ut, dum sua quisque nonnumquam iudicia publicare
formidat, dum testibus testamenti sua non audet secreta committere, ne suis
facultatibus inhiantes offendat, intestatus mori quam suae (sua
g.G) mentis arcana periculose patiatur exprimere. 2. Hac itaque
(igitur SKL) consultissima lege sancimus licere per scripturam
conficientibus testamentum, si nullum scire volunt quae in eo scripta (scripta
g.ph.ESK Iust. conscripta others) sunt,
signatam vel ligatam vel tantum clausam involutamve proferre scripturam vel
ipsius testatoris vel cuiuslibet alterius manu conscriptam eamque rogatis
testibus septem numero civibus Romanis puberibus
omnibus simul offerre signandam et subscribendam, dum tamen testibus
praesentibus testator suum esse testamentum dixerit quod offertur eique ipse
coram testibus sua manu in reliqua parte testamenti subscripserit: quo facto et
testibus uno eodemque die ac tempore subscribentibus et signantibus valere
testamentum (t.v. O) nec ideo infirmari, quod testes nesciant quae in eo
scripta sunt testamento. 3. Quod si litteras testator ignoret vel subscribere
nequeat, octavo subscriptore pro eo adhibito eadem servari decernimus
(decernemus K praecipimus ph). 4. In omnibus autem testamentis,
quae vel absentibus vel praesentibus testibus dictantur, superfluum est uno
eodemque tempore exigere testatorem et testes adhibere et dictare suum
arbitrium et finire testamentum. Sed licet alio tempore dictatum scriptumve
proferatur testamentum, sufficiet uno eodemque die nullo actu interveniente
testes omnes, videlicet simul nec diversis temporibus, subscribere signareve
testamentum. 5. Finem autem testamenti subscriptiones et signacula testium esse
decernimus. Non subscriptum namque a testibus atque signatum testamentum pro
infecto haberi convenit. Ex imperfecto autem testamento voluntatem tenere
(teneri OE) defuncti, nisi inter solos liberos habeatur, non volumus. 6.
Per nuncupationem quoque, hoc est sine scriptura, testamenta non alias valere
sancimus, nisi septem testes, ut supra dictum est, simul uno eodemque tempore
collecti testatoris voluntatem ut testamentum sine scriptura facientis
audierint, non ut suum (solum PM), ut assolet fieri, narrantis
arbitrium, hoc est ut manifeste testari se sub isdem testibus sine scriptura eo
ipso tempore dicat, non futurum suae voluntatis promittat arbitrium. 7. Si quis
autem testamento iure perfecto postea ad aliud pervenerit (pervenerit
g.E Iust.PR venerit others Iust.M)
testamentum, non alias quod ante factum est infirmari decernimus, quam id quod
secundum facere testator instituit iure fuerit consummatum, nisi forte, in
priore testamento scriptis his, qui ab intestato ad testatoris hereditatem
successionemve venire non poterant, in secunda voluntate testator eos scribere
instituit, qui ab intestato ad eius hereditatem vocantur. Eo enim casu, licet
imperfecta videatur scriptura posterior, infirmato priore testamento secundam
eius voluntatem non quasi testamentum, sed quasi voluntatem intestati valere
censemus (censuimus g): in qua voluntate quinque testium iuratorum
depositiones sufficient (sufficiant OKL). Quo non facto valebit primum
testamentum, licet in eo scripti videantur extranei. 8. Illud etiam huic legi
perspicimus inserendum, ut, quoniam Graece iam testari concessum est
(concessimus O), legata quoque ac directas libertates, tutores etiam
Graecis verbis liceat in testamentis relinquere, ut ita vel legata relicta vel
libertates directae tutoresve dati videantur, ac si legitimis verbis ea
testator fieri observarique iussisset, Florenti parens carissime
atque amantissime. 9. Illustris itaque et magnifica auctoritas
tua consultissimam legem edictis propositis ad omnium notitiam perferri
(praeferri g) praecipiat.
E935/27/23. NT 17.1 (Florentio pr.pr. d. 20/19 Oct 439/438 Const.) Suggestionem
viri illustris comitis sacrarum largitionum Marcellini, vicem agentis viri
illustris comitis rerum privatarum, admodum comprobamus,
quae et pio nostro proposito convenit et in commune omnium subiectorum
commoditatibus consulit. Felicissimis namque imperii nostri temporibus haec
nobis praecipua (g praecipue d.O) cura est, quemadmodum
liberalitatibus nostris sine cuiusquam pernicie omnes possint divitiis
abundare. Imperatoriae quippe provisionis munus esse censemus, ut omnes nostris
dispositionibus gaudeant, nemo (add eas Meyer.app.?) suis
inique nudatus facultatibus defleat. 1. Quare hac perpetuo lege valitura
sancimus, ut nemini liceat bona defunctorum caduca vel quamlibet rem aliam ad
fiscum nostrum pertinentem vel eam quae eam parit (ei paritur O
Pith.) actionem ullo modo a nostra serenitate competere, nisi (nisi
O Pith. si gd) annus ex die mortis defuncti excesserit vel
ex quo fiscus locum habuit vel habere potuerit, 2. et si sacrum oraculum
mansuetudinis nostrae secundum hanc legem ab aliquo fuerit impetratum, nullo
modo competenti iudicio (add id Meyer.app.) intimari, nisi
prius officio productum in iudicio liberae condicionis delatorem tradiderit vel
in hac alma urbe, si res ad fiscum pertinentes hic inventae fuerint competitae,
quorum interest periculo sub carceralibus vinculis observandum vel moderatori
provinciae sub artissima custodia transmittendum. Servos namque nec ab initio,
quasi nec personam habentes, in iudicium admitti iubemus et, si hoc ausi
fuerint, continuo eos flammis tradi vel bestiis. 3. Neque vero (omit
vero g) praedicti temporis praescriptionem neque delatoris concessione vel
speciali adnotationis beneficio aut sacra pragmatica iussione posse convelli
et, si forte quisquam, quod non credimus, huiusmodi quid per subreptionem
elicuerit, id a nullo iudice admittendum esse decernimus; quod si admiserit,
non modo poenae sacrilegii eum esse obnoxium, sed etiam damna ei, qui eius
iniquitate laesus fuerit, resarcire (resarcire g sarcire
d.O). 4. Illud etiam pro communi omnium commoditate censuimus (c.
g censemus O Pith.) sanciendum, ut, si ab aliquo quicquam
petitum fuerit et semel cuius interest officii instructio praecesserit, nullus
id possit a nostra deinceps clementia postulare neque de eadem causa denuo
fieri liceat instructionem: officio quod id permiserit (i.p. g admiserit
Pith) decem librarum auri poena pro tali obreptione feriendo, Florenti
parens carissime atque amantissime. 5. Illustris
igitur et magnifica auctoritas tua saluberrimam legem edictis propositis ad
omnium notitiam faciat pervenire, ut sciant provinciales nostri pro eorum
quiete serenitatem nostram iugi sollicitudine vigilare.
E936/27/24. CJ 8.11.20 (Cyro pr.urb. d. 1 Nov 439) Qui sine auctoritate divini
rescripti ad iudicium tuae celsitudinis destinandi angiportus integros vel
partes suis domibus incluserint seu porticus usurparint (usurparunt
CRbM), procul dubio iura pristina sacratissimae reddere civitati
iubemus: multa auri quinquaginta librarum non defutura, si quis posthac in
similem audaciam prodire temptaverit.
E937/27/25. CJ 9.27.6 (Florentio pr.pr. d. 26 Nov 439 Const.) Sancimus eiusmodi
viros ad provincias regendas accedere, qui honoris insignia non ambitione vel
pretio, sed probatae vitae et amplitudinis tuae solent testimonio promoveri
(promereri Meyer.app.), ita sane ut, quibus hi honores per sedis
tuae vel nostram fuerint electionem commissi, iurati inter gesta depromant se
pro administrationibus sortiendis neque dedisse quippiam neque daturos umquam
postmodum fore, sive per se sive per interpositam in fraudem legis
sacramentique personam, aut donationis venditionisque titulo aut alio velamento
cuiuscumque contractus, et ob hoc exceptis salariis nihil penitus tam in
administratione positos quam post depositum officium pro aliquo praestito
beneficio tempore administrationis, quam gratuito meruerint (meruerunt
R), accepturos. 1. Et licet neminem divini timoris contemnendo
iureiurando arbitramur immemorem, ut saluti propriae ullum commodum anteponat
(interponat R), tamen, ut ad salutis timorem et necessitas periculi
subiungatur, tunc si quis ausus fuerit praebita sacramenta neglegere, non modo
adversus accipientem, sed etiam adversus dantem accusandi cunctis tamquam
crimen publicum concedimus facultatem, quadrupli poena eo qui convictus fuerit
modis omnibus feriendo.
E938/27/26. CJ 12.23.14 (Florentio pr.pr. before 6 Dec 439 and during tenure of
quaestor no.27) Iubemus viros devotos palatinos rei nostri numinis (nominis
libri) privatae isdem privilegiis decorari, quibus etiam palatini qui in
sacris largitionibus deferuntur. Cum enim par similisque militia sit, iustum et
competens videtur isdem utrumque officium privilegiis gloriari. 1. Primicerios
itaque officii tresque primates scriniorum rerum privatarum finito tempore
militiae inter tribunos militares praetorianos, salvis isdem praestitis
privilegiis sacris constitutionibus, nostram clementiam adorare decernimus, ita
tamen, ut nullam iniunctionem, nullam sollicitudinem privati vel publici
negotii quolibet iudiciario praecepto sustinere possint, sed excepta omni
necessitate omnique fatigatione indeptae dignitatis honore potiantur.
E939/27/27. NT 18 (Cyro pr.pr. d. 6 Dec 439 Const.) Fidem de exemplis
praesentibus mereantur historiae et omni dehinc (dehinc g de
d.O) ambiguitate liberetur antiquitas, quae nobis summos viros
praetulisse (praetulisse d protulisse O rettulisse g) rem
publicam facultatibus indicavit, cum virum illustrem Florentium praetorianae
praefecturae administratione subfultum cernamus non iam cum maiorum laudibus,
sed cum suis magnis in rem publicam meritis praeclari animi aemula virtute
certantem (certante g) existimationem rei publicae non solum consilio suo ac
providentia, sed etiam devotione ac munificentia pudendae turpitudinis labe
atque ignominia liberasse. Nam cum lenonum calliditate damnabili circumventam
veterum videret incuriam, ut sub cuiusdam lustralis praestationis obtentu
corrumpendi pudoris liceret exercere commercium, nec (nec Meyer et
libri) iniuriam sui ipsam quodammodo ignaram cohibere (cohibere d
Meyer conhibere g Kübler) rem publicam, pio circa
omnium verecundiam proposito mansuetudini nostrae amore pudicitiae
castitatisque suggessit ad iniuriam nostrorum temporum pertinere, si aut
lenones in hac liceret urbe versari aut eorum turpissimo quaestu aerarium
videretur augeri (augere g). Ac licet nos illud adverteret execrari
etiam cessante vicaria oblatione vectigal, tamen, ne ullum ad aerarium
incommodum perveniret, propriam possessionem obtulit, ex cuius reditibus possit
accedere, quod praedictum pessimum genus consueverat pensitare. 1. Unde
providentiam et munificentiam eius libenter amplexi hac mansura in
(add omne O) aevum lege sancimus, ut, si quis posthac
manicipia tam aliena quam propria aut ingenua corpora qualibet taxatione
conducta prostituere sacrilega temeritate temptaverit, in libertatem prius
miserrimis mancipiis vindicatis vel ingenuis personis conductione impia
liberatis gravissime verberatus huius urbis finibus, in qua vetitum nefas
crediderit exercendum, ad exemplum omnium emendationemque pellatur, Cyre
parens carissime atque amantissime. 2. Illustris
igitur auctoritas tua ea, quae tuendae honestatis decrevimus gratia,
veneratione debita iubeat custodiri, officio amplitudinis tuae viginti librarum
auri poenam, si praecepta nostra neglexerit, luituro (luituro g.O
inituro Pith.).
E940/27/28. CJ 11.43.5 (Cyro pr.pr. between 26 Nov 439 and end of tenure of
quaestor no.27/440-1) Si quis per divinam liberalitatem meruerit ius aquae, non
viris clarissimis rectoribus provinciarum, sed tuae praecellentissimae sedi
caelestes apices intimare debebit (debet K debent Ia):
condemnatione contra illum qui preces moderatoribus insinuare conatur
quinquaginta librarum auri et contra universos administratores qui rescriptum
per subreptionem elicitum suscipere moliuntur proponenda, apparitoribus nihilo
minus eorundem virorum clarissimorum provinciae moderatorum animadversionibus
pro vigore tui culminis subiugandis: et amplissima tua sede dispositura,
quid (quicquid I) in publicis thermis, quid in nymphaeis
pro abundantia civium convenit deputari, quid his personis, quibus nostra
perennitas indulsit, ex aqua superflua debeat impertiri.
Tenure of eastern quaestor no.27 ends
440 VALENTINIANO AUG V ET ANATOLIO V C CONSS
Tenure of eastern quaestor no.28 begins: Epigenes?
E941/28/1. CJ 8.11.21 (Cyro pr.urb. d. 22 Jan 440 Const.) Basilicam inauratam
et marmoribus decoratam liberam in perpetuum manere neque alicuius imaginis
pictarum cuiuslibet honoris tabularum adumbratione fuscari iubemus, neque in
aliqua (alia CM) parte eiusdem basilicae tabulato quicquam (cuiquam
Meyer.app.) opere stationes ergasteriae constitui sancimus. 1.
Illud quoque decernimus, ne in eam equos liceat intromitti vel nuptias
celebrari.
E942/28/2. CJ 1.14.7 (Cyro pr.pr. et consuli designato d. 5 Apr 440 Const.)
Leges et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis, non ad facta
praeterita revocari, nisi nominatim etiam de praeterito tempore (p.t.
delete Meyer.app. add et M) adhuc
pendentibus negotiis cautum sit.
E943/28/3. NT 19 (Eudoxio com.rer.priv. d. 20 May 440 Const.) Amorem circa rem
publicam sublimitatis tuae suggestio nuper oblata testatur, quippe si
observatione diligenti fuerit custodita, reditus nostros inhibet a deminutione
perpetua. Occupationibus etenim nostris, quibus pro mundi commoditatibus
occupamur, abuti quorundam noxia cupiditas non desinit, qui paulatim canonem
possessionum ad divinam nostri numinis (numinis Pith. nominis
gd.O) domum pertinentem comparantes sub specie contractus furtiva
subreptione patrimonium nostrum exhauriunt. Hac itaque perpetuo valitura lege
sancimus nullum (nullo d nullos O) dempto canone ad comparationem
dominicae possessionis accedere. 1. Quod si quis post hanc legem ad interdictum
contractum accesserit, eum volumus pretia perdere fundos reddere fructus
redhibere perpetuo (perpetuos d.O) nec expensarum vel melioratae
rei (omit e.v.m.r. Fuld.) fructuum exactioni compensationem
(add e.v.m.r. O Meyer.app.?) opponere nec temporis
sibimet contra commoda praescriptione blandiri. 2. Palatinum etiam officium, si
quoquo modo contractus eiusmodi fuerit celebratus vel si talem petitionem
instruxerit, quinquaginta pondo auri poenae nomine inferre privato nostrae
maiestatis aerario, nulla liberalitate nostrae clementiae, nulla sanctione
contra tanta privatae rei commoda valitura, licet adnotatio vel divina
pragmatica sit, quae contra vetitum canonem vendi concedit vel poenam palatino
remittit (remittit g remittat O remittet Pith.) officio,
Eudoxi frater amantissime. 3. Illustris itaque auctoritas tua legem hanc
edictis propositis ad omnium notitiam deferri praecipiat.
E944/28/4. CJ 3.4.1 (Cyro pr. pr. d. 20/21/17 May 440) In causarum
delegationibus illud consultissime praecipimus observari, ut ita valeant, si ad
iurisdictionem pertineant delegantis. 1. Quod si quis alienae iurisdictionis
causam crediderit delegandam, nec praecepto cognitorem datum parientiam
(patientiam edd.) accommodare censemus et, si contra leges
obtemperaverit deleganti, omnia, quae ab ea delegatione geruntur, ita pro
infectis haberi praecipimus, ac si ipsi qui delegaverant alienae iurisdictionis
iudices resedissent, ut nec appellandi quidem necessitas victis adversus eas
sententias imponatur. 2. Haec, nisi iudices a nobis specialiter delegantibus
dati aliis causas delegaverint iudicandas: nam his delegantibus nullo
personarum causarumque habito tractatu appellationem ad eos iure iudicia
remeabunt.
E945/28/4. CJ 7.62.32 (same) Praecipimus ex appellationibus spectabilium
iudicum, quae per consultationes nostri numinis disceptationem implorant, non
nostram ulterius audientiam expectari, ne nostris occupationibus, quibus pro
utilitate mundi a singulorum nonnumquam negotiis avocamur, aliena
fraudari commoda videantur. 1. Sed si a proconsulibus vel Augustali vel
comite Orientis vel vicariis fuerit appellatum, virum illustrem praefectum
praetorio, qui in nostro est comitatu, virum etiam illustrem quaestorem nostri
palatii sacris iudiciis praesidentes disceptationem iubemus arripere eo ordine,
ea observatione, isdem temporibus, quibus ceterae quoque lites fatali die post
appellationem in sacris auditoriis terminantur. Et hoc, licet quidam
praedictorum spectabilium iudicum iure concesso ut sacri iudices appellationes
acceperint. 1a. Quod si a duce (adhuc voce R) fuerit appellatum, si idem
et praeses sit, praefectura necessario tantum (tamen Ra) iure ordinario
in sacro auditorio iudicabit. 2. In his autem omnibus iudiciis, quae
(add in R) consultationum introduximus loco, vel apostolos vel ea
quae apud eum gesta sunt, contra cuius sententiam dicitur appellatum, suscipere
ab appellatoribus et cognitiones inducere apud viros illustres praedictos
iudices et ea quae geruntur excipere scribere scriptaque litigatoribus edere
nostros epistulares praecipimus: officiis videlicet eorum, cum quibus vir
illustris quaestor iudicat, exsequentibus iudicata. 3. Haec, si appellatio
fuerit oblata iudici, qui non ex delegatione cognoscit. Eorum enim sententiis
appellatione suspensis, qui ex delegatione cognoscunt (cognoscent R),
necesse est eos aestimare, iuste nec ne fuerit appellatum, qui causas
delegaverint iudicandas. 4. Huic saluberrimae legi illud etiam consultissime
credidimus (credimus Ra) inserendum, ut, si privato, non illustri, uni
pluribusve, ut assolet, nostra serenitas adita delegaverit causam et eius
eorumve definitio fuerit appellatione suspensa, vir quidem magnificus
praefectus praetorio, qui in nostro est comitatu, cum viro illustri quaestore
temporali (tempore fatali Kr.) iudicet die. 4a. Nostri vero libellenses
quae apud arbitros gesta sunt suscipiant, cognitiones inducant et ea quae
geruntur excipiant scribant scriptaque litigatoribus edant; qui etiam apud
arbitros, licet illustres sint, ex delegatione nostra cognoscentes excipiunt,
si in sacratissimo nostri numinis comitatu causae dicantur. 5. Sane si
illustrium et magnificorum iudicum sententiae fuerint appellatione suspensae,
eorum videlicet, quorum sententias licet appellatione suspendi, per
consultationem (consultationes C) nostram volumus audientiam expectari,
licet antea privato homini, id est non illustri, lite a nobis delegata is
postea tempore definitionis illustri decoratus dignitate reperiatur: eodem
observando et si aliter ei coniunctus sit arbiter, qui non illustrem meruit
dignitatem. 6. Quidquid autem hac lege specialiter non videtur expressum, id
veterum legum constitutionumque regulis omnes relictum intellegant.
E946/28/4. CJ 7.63.2 (same) Tempora fatalium dierum pro saeculi nostri
beatitudine credidimus (credimus LRM) emendenda ubique dilationum
materias amputantes. Et primi quidem fatalis diei tempora post appellationem,
sive a viro clarissimo rectore provinciae sive a spectabili iudice fuerit
appellatum, sex mensuum esse iubemus. 1. Quod si primo fatali die lapsus est
appellator, tricesimum primum diem alterum volumus esse fatalem. Quod si eo
quoque appellator exciderit, tertium similiter totidem diebus intermissis
fatalem observari decernimus. Quod si tertius quoque lapsus fuerit temporalis,
quartum etiam fatalem post tricesimum primum diem similiter observari
decernimus. 2. Quod si ita contigerit, ut quattuor fatalibus diebus qui
appellavit excederit, tunc intra trium alium mensum spatium a nostro numine
reparationem peti praecipimus: qua petita nec adversarium decernimus admoneri
nec temporalem diem a petitione (ad petitionem RM) reparationis
numerari, sed trium mensum spatio ex quarto fatali numerando causam induci
praecipimus, licet ante unum diem reparatio fuerit impetrata, licet adlegata in
iudicio virorum illustrium praefectorum non fuerit. 3. Nec hoc parti nocebit
adversae, cum non dubius, sed notus omnibus dies fatalis appareat. Haec, si
adversus viri clarissimi rectoris provincae vel spectabilium iudicum sententias
fuerit appellatum. 4. Quod si arbitro in provincia ex delegatione sacra
disceptante appellatio subsequatur, post priorem fatalem lapsum tres alii
tantum fatales dies similiter ut supra dictum est servabuntur, nulla
reparatione a nostro numine postulanda, ita ut nonaginta tribus diebus elapsis
iudicata congruae exsecutioni mandentur. 5. Sin autem ex sententia praetorianae
praefecturae vel magistri officiorum vel alio (ab alio Meyer.app.
cum B) illustri dignitate decorato arbiter in hac sacratissima
urbe fuerit delegatus et appellatio contra definitionem vel sententiam eius
subsecuta fuerit, primus quidem fatalis dies duorum mensum, alii vero tres ad
similitudinem supra dictorum fatalium numerentur. 6. Qui vero (add
contra Meyer.app.) delegatum vel a spectabili iudice seu praeside
provinciae arbitrum appellaverit, primum quidem fatalem diem duorum mensum,
tres vero alios ad similitudinem praedictorum fatalium dierum habeat. 7. Illud
etiam circa observationem fatalium dierum custodiri decernimus, ut, si forte
temporales in feriatos quoque modo inciderint, praecedentes eos dies ut
temporales a litigantibus observentur. Quod si quis secus, ac iura praecipiunt,
lapsus die fuerit temporali et hoc primo loco vel a praesente adversario vel
etiam a iudice, si solus litigat, appellatori fuerit oppositum probatumque, pro
eo habebitur appellator, ac si sententiam quoquo modo non coactus susceperit.
E947/28/5. NT 7.2 (Cyro pr.pr. d. 21/20 Sept 440 Const.) Omnes odiosae sunt
fraudes et hae maxime quae legibus fiunt, quae contra commoditatem publicam
exquiruntur. His itaque legum convenit auctoritatem opponi. Fori
praescriptiones noxia quidam interpretatione suis assertionibus aptare
festinant, qui cinguli praerogativa iudiciarias eludere posse cognitiones
existimant, nescientes veteres quoque leges specialiter eiusmodi
praescriptionibus et contractus et negotia gesta et delicta subtrahere nec pati
eum, qui aliquid (aliquem qui quid Pith.) in qualibet provincia
criminose commiserit vel qui alicubi contraxerit vel qui in quodam loco negotia
gesserit aliena, memorata se posse praescriptione defendere. 1. Sed tua
celsitudo per suggestionem edocuit quosdam eorum etiam, qui (si g) ad
curiam vocantur quive cohortalibus deberi dicuntur officiis vel qui debitis
publicis obligantur quive superexactionum vel concussionum criminibus
involvuntur, in tantum audaciae processisse, ut sub specie militiae excelsae
tuae quoque sedis iudicio praescribere (perscribere g) non horrerent:
cui quis dubitat nullam personam in quocumque negotio posse praescribere
(perscriber g)? 2. Ideo divinis sensibus callida memoratorum resecantes
incepta hac perpetua lege sancimus excelsae quidem tuae sedis neminem sub
specie fori praescriptionis in quolibet negotio declinare posse sententias. Sed
ne (nec Pith.) provincialibus quoque iudiciis posse fori praescriptionem
opponere eos, qui ad curiam vocantur vel cohortalibus deberi dicuntur officiis,
vel eos (omit o.v.e. g), qui debitis publicis obligantur, eosve qui
superexactiones vel concussiones perpetrasse firmantur quive criminose quid
arguuntur in provincia commisisse quive contraxisse vel alienum dicuntur
gessisse negotium in ea provincia, in qua conveniuntur, hac saluberrima lege
decernimus, licet talis officii videatur apparitor, quod specialiter, ut
(omit ut dO) apud suos tantum iudices responderet, de nostri
numinis (nominis libri) impetravit clementia. 3. Quod si quis contra tam
saluberrimam legem pertinaciter (add attentare Pith.) voluerit
impetratis sibimet vel suo corpori scitis uti caelestibus, sciat tam tua
sublimitas quam moderatores provinciarum adversus eum tamquam in contumacem
sententiam proferendam, Cyre parens carissime atque
amantissime. Illustris itaque atque magnifica auctoritas tua legem
saluberrimam edictis propositis ad omnium notitam perferri praecipiat.
E948/28/6. NT 20 (Cyro pr.pr. et consuli designato d. 21/20 Sept/July 440
Const.) Suggestionibus tui culminis semper magnum (permagnum KL) aliquid
rei publicae conferendi materia (materia d.Grom. materiae
g others) ministratur, semper nobis aliquid porrigitur
emendandum. Quanta itaque magnitudinis tuae provincialium cura est, per eas
quoque non dubie declaratur. 1. Adluvionum, quae contingere solent in praediis
quae ripis quorundam fluminum terminantur, ea natura est, ut semper incerta
possessio, incertum sit eius dominium quod possessori per adluvionem adcrescit
(adcrescet L Grom.). Nam quod hodie possidemus nonnumquam altero
die vicini fundi dominio (domino Meyer.app.?) in alteram fluminis
ripam translatum acquiritur nec tamen apud quem adcrescit semper remanet (manet
ES) acquisitum, sed plerumque redit ad (apud ph. Meyer?)
priorem dominum cum augmento, saepe nec ad posteriorem manet nec ad priorem
redit sed in harenam fluminis inundatione dissolvitur. 2. Ideo suggestionem tui
culminis admittentes non Aegyptiis solis nec de Nili tantum adluvionibus
loquimur, sed quid salubre est orbi terrarum atque omnibus provinciis
promulgamus. Et ea, quae per adluvionem possessoribus acquiruntur, neque ab
aerario vendi neque a quolibet peti nec separatim censeri (recenseri
Grom.) vel functiones exigi hac perpetuo lege valitura sancimus, ne vel
adluvionum ignorare vitia vel rem noxiam possessoribus videamur indicere. 3.
Similiter nec ea quidem, quae paludibus antea vel pascuis videbantur ascripta,
si sumptibus ac laboribus possessorum nunc ad frugum fertilitatem translata
sunt, vel vendi vel peti vel quasi fertilia separatim censeri vel functiones
exigi concedimus, ne doleant diligentes operam suam agri dedisse culturae nec
diligentiam suam sibi damnosam intellegant. 4. Huius legis temeratores
quinquaginta librarum auri condemnatione coerceri decernimus. Inter quos
habendum est officium quoque tuae sedis excelsae, si aliquid eiusmodi
suggesserit disponendum vel si preces instruxerit petitoris, Cyre parens
carissime atque amantissime. 5. Illustris itaque et
magnifica auctoritas tua, suggestione tui culminis hac dispositione non admissa
tantum sed etiam collaudata, legem hanc edictis propositis ad omnium notitiam
perferri praecipiat.
E949/28/7. NT 7.3 (Cyro pr.pr. d. 29/30 Dec 440 Const.) Nos quidem semper
singulis atque universis ea provisionum maiestate consulimus (consuluimus
Pith.), qua re Romana paulatim ad totius orbis terrarum processit
imperium. Quibus enim acquiruntur artibus bona, iisdem scimus etiam acquisita
servari. Quis dubitat suis commodis veteres rei publicae commoda praeferentes
mundi finibus imposuisse Romanos? Sic nos in legibus maxime (maximis g)
promulgandis non quid forte quibusdam separatim, sed quid universis in commune
prodest, divinis sensibus ponderamus. Sed nonnumquam ea, quae saluberrrime
promulgantur, interpellatione (interpretatione Meyer.app.
cum Ritter.) quidam non recta deformare contendunt. 1. Nuper
curiis civitatibus, ipsis etiam provinciis consulentes cavimus lege perpetua
non debere passim cinguli praerogativa vel illustrissimae praefecturae vel
rectorum provinciarum declinari sententias. Hanc legem etiam de nostris
militibus quosdam comperimus dicere promulgatam. Ne itaque male interpretandi
scita nostra quibusdam detur occasio, sciat sublimitas tua de scholaribus
nostris, comitibus etiam ac tribunis nec (tribunis nec Meyer tribunis et
g1) militaribus consuetudinem observari velle nos hactenus observatam,
de ceteris vero militibus armatis vel de (omit de g)
tribunis, qui numeros agunt, prorsus legem nuper promulgatam non loqui
certissimum est, Cyre parens carissime atque amantissime. 2. Illustris igitur
et magnifica auctoritas tua legem perpetuo valituram edictis propositis ad
omnium notitiam perferri praecipiat.
E950/28/8. CJ 2.7.8 (Cyro pr.pr. consuli designato d. 30 Dec 440) Cum advocatio
praetoriana centum quinquaginta numero togatis minime vel imminuendo vel
augendo concludatur, iubemus eos, qui ex his ad fisci patronatum pervenerint, a
cohortis vel alterius vilioris condicionis nexibus cum liberis quandocumque
(quinque R) genitis liberos custodiri postque tale officium depositum
annumque completum advocatorum consortio (insert senatores factos
Kr.) abscedere cum comitiva consistoriana: omneque, quod togatis fori
celsitudinis tuae quolibet casu (omit q.c. C contra
BS) quolibet acquiritur titulo, ut castrense sibimet vindicare
nec patribus vel avis paternis earum rerum commodum acquirere legis istius
auctoritate decernimus: his omnibus etiam ad urbicariae praefecturae
advocationem trahendis.
E951/28/9. CJ 12.57.13 (Thomae pr.pr. ? 440) Nullum ex primipilaribus, nullum
ex principe cohortalis officii vel ad aliam posse militiam aspirare vel
ministeriis sibi contra publicam utilitatem blandiri vel ad quamlibet aliam
dignitatem ad praeiudicium (a.p. edd. apud iudicium OIX)
praeteriti status accedere concedimus. 1. Quod si contra hanc tam saluberrimam
formam vel responsa caelestia quaedam militia aut dignitas audacter eliciatur,
pro ingestis haberi, etiamsi (etsi KX) speciali adnotatione nostrae
indulgentiae eam obtinuisse videatur, nec assertionem ei quoque modo patere,
qui se memoratis artibus publicae studet commoditati subtrahere, sed statim
civitatis unde oriundus est curiae tradi praecipimus (praecepimus O).
Tenure of eastern quaestor no.28 ends
441 CYRO V C CONS
Tenure of eastern quaestor no.29 begins
E952/29/1. NT 7.4 (Ariobindo mag.mil. d. 6 March 441 Const.) Quae de fori
praescriptione nuper saluberrima lege decrevimus, ipsius legis definitionibus
demonstrantur. Sed suggestione tuae sublimitatis admoniti quosdam etiam de
apparitionibus magisteriae potestatis excipi postulantis (postulantes
g.O Pith.), ad eam quoque partem ordinandam divina
moderatione pervenimus. Itaque neque pulsatis (pulsatis g pulsatos
O Pith.) ab adversariis suis vel in amplissimae praefecturae
iudicio vel in provinciis ad praescribendum sufficiat apparitorem magisteriae
se dicere potestatis, et sint certi, quos obsequiis magistri militum deputatos
ad alia iudicia inconsulto suo iudice trahi non liceat. 1. Per singula officia
virorum illustrium magistrorum militum trecentos excipi lege pridem promulgata
decrevimus, quos nec in provincialibus nec in praetorianae vel urbicariae
praefecturae iudicio sine permissu viri illustris (magnifici Pith.)
magistri militum litigare conveniet; ceteros omnes, qui supra praedictum sunt
numerum quasi nec militantes et apud illustrissimas praefecturas et apud viros
clarissimos rectores provinciarum de quolibet negotio pulsari (pulsare
g) et conveniri (convenire g) et respondere (responderi g)
sine cinguli praescriptione decernimus. 2. Probari autem apparitores
magisteriae potestatis neque curiales neque cohortales neque censibus volumus
ascriptos. 3. Quo autem sit certum, qui trecentorum numero continentur, in
sententiis vel praeceptis, quae apparitoribus magisteriae potestatis exsequenda
mandantur, vel in commeatibus, si forte quis eorum ad sua reverti voluerit
commeatu, virum magnificum magistrum militum subnotare (subnotari g)
censemus de numero trecentorum eum esse, cui praecepta vel sententiae mandatae
sunt exsequendae vel cui ad sua per commeatum reverti concessum est. 4. Si quis
igitur conventus ex sententia tuae excelsae sedis vel urbicariae praefecturae
vel moderatoris provinciae apparitorem se magisteriae potestatis dicat nec
magistri militum talem subscriptionem protulerit, fori eiusmodi praescriptionem
in eius persona cessare decernimus. 5. Quod si qualem diximus magistri militum
subscriptionem protulerit, si quidem ille est, cui neque a curia neque a
cohortali officio de statu moveatur (movetur g) controversia, nec
tributa vel functiones debere firmatur, statim dimittendus est utpote fori
alterius litigator. 6. Quod si ab eo proferatur saepe dicta subscriptio, qui a
curia vel officio cohortali de statu patitur controversiam, vel ab eo, qui ut
tributa vel functiones debens in provincia detinetur, de eius persona et ad
virum magnificum magistrum militum, cuius se apparitor dicit, et illustrissimam
praefecturam referri (referri g) decernimus, ut, si intra quattuor
menses non fuerit a magistro militum causa rectori provinciae delegata, tunc ex
sententia tui culminis negotium vel in tuo iudicio vel apud rectorem provinciae
peroretur. 7. Quod si apud illustrem atque magnificam tuam sedem postulatio
contra talem fuerit apparitorem deposita, ab ea quoque sede ad virum magnificum
magistrum militum scribi conveniet (conveniat g). Quo facto intra tres
menses cum amplissima tua sede viro quoque magnifico magistro militum iudicante
causam ordine legum determinari censemus. 8. Sed et eo casu apparitor
magisteriae potestatis de statu supra dicto in provincia patitur controversiam,
si sententia vel interlocutio rectoris provinciae fuerit appellatione suspensa,
similiter utroque amplissimo iudice cognoscente causae iubemus merita
ponderari, licet magister militum rectori provinciae causam delegaverit
perorandam. 9. In cognitionibus autem futuris omnes ex iure venientes
assertiones partibus illibatas servari censemus (concedimus O),
Ariobinde parens carissime atque amantissime. 10.
Illustris igitur et magnifica auctoritas tua legem hanc edictis propositis ad
omnium notitiam perferri praecipiat. Eodem exemplo Aspari
v.i. com. et mag.mil. et
exconsuli ordinario.
E953/29/2. NT 21 (Phlegetio mag.off. d. 17/16 Apr/March 441 Const.) Scholarium
nostrorum devotio probata nostris parentibus circa nostrae maxime serenitatis
affectionem enituit (innotuit O Pith.). Inde quidquid ad fovenda
servandave eorum privilegia postulatur statim credimus (credidimus Iust.
most) admittendum: ideoque (ideoque Iust. inde
gd.O) suggestionem tui culminis approbantes viris
spectabilibus comitibus scholarum verberandi regradandive senatores ac
ducenarios licentiam denegamus. Ea namque, quae tali commotione digna sunt, ad
tuae sublimitatis volumus referri notitiam. 1. Domesticos etiam eorum a
gradibus lege praeterita designatis fieri, non senatores vel ducenarios
centenariosve decernimus. 2. Quae super his observandis, poena circa
temeratores statutorum promissa (praemissa Pith.) tua statuit celsitudo,
ut quinque librarum auri qui de gradibus supra dictis ad indebitum domesticatus
accedit officium, decem librarum auri scrinium barbarorum (barbariorum
Pith.), si tale quid vel attemptari passum fuerit vel attemptatum contra
legem non suggesserit, quinque etiam librarum auri vir
spectabilis comes scholarum (scholarum g scholae
d.O), si quid adversum hanc legem vel commiserit vel committi
concesserit, percellatur, firma per istius quoque legis auctoritatem esse
praecipimus, eum, qui contra vetitum ad domesticatum quoque modo temptaverit
aspirare, post quinque librarum auri illationem militia quoque pelli non
immerito decernentes. 3. Illud etiam observari non sine ratione conveniet, ne
quis, cui domestici officium per militiae gradum vel (vel Iust.
Pith. omit gd.O) quinquennii tempus interdici
censuimus, familiaritate comitis simulata rem prohibitam alio nomine valeat
usurpare, Flegeti frater amantissime. 4. Illustris itaque auctoritas tua legem
hanc perpetuo valituram ad devotissimorum scholarum notitiam perferri
praecipiat.
E954/29/3. NT 5.3 (Cyro pr.pr. d. 26/25 June 441 Const.) In omnibus quidem
rebus publicam convenit utilitatem privatis commodis anteponi, sed tum
praecipue, cum saluti pariter provincialium ac imperii nostri felicitati
consulitur (consuletur Pith.), unde singulorum quoque fortunis ac
securitatibus prospici debere non habetur incertum. 1. Quoniam igitur per
consultissimam tuae sublimitatis suggestionem comperimus Armeniae tractum in
ipso paene limitis aditu Persarum constitutum, pridem regalium fundorum copiis
ac praesidiis munitum, in praesenti Persicis eruptionibus expositum fuisse eo,
quod eosdem fundos et maxime Theodosiopolitanae et Satalenae civitati
(civitatibus Pith.) contiguos vel propinquantes quorundam petitio
diversis retro temporibus in propria iura mutato pristino canone (nomine
Pith.) transtulerit, hac in perpetuum victura lege censuimus statuendum,
ut universi, qui nostram in his munificentiam meruerunt, sub ea condicione
possessiones habere donatas concedantur, si contatos (cunctatus
d.O) et bastagas et paraveredos et species nec non (add et
d.O) coemptiones secundum pristinam consuetudinem dispositione tuae
magnificae sedis iniungendas et alia universa fisci calculo sollemniter
(omit s. O) sine mora dependant et agnoscant aut resistentes pro
utilitate communi publicae possessioni continuo praedia refundant; sub ea
scilicet observatione, ut nulli deinceps eosdem fundos liceat insidiosis et
derogantibus rei publicae precibus emereri aut ad sua compendia despectis
publicis utilitatibus transferre, centum pondo auri poenae nomine tam his, qui
preces offerre temptaverint, quam scriniariis vel aliis quorum interest, si
supplicationes oblatas ausi fuerint instruere, feriendis, Cyre parens
carissime atque amantissime. 2. Sublimis igitur et
magnifica auctoritas tua hanc saluberrimam legem edictis ex more propositis ad
omnium notitiam faciat pervenire.
E955/29/4. CJ 1.55.10 (Cyro pr.pr. d. 18 Aug 441 Const.) Nulli defensorum
licere decernimus, si de publica sollicitudine voluerit se liberare, nisi
divinos affatus intimaverit tuae sublimitatis iudicio, triginta librarum auri
poenam tam moderatoribus provinciarum quam ceteris iudicibus vel temeratoribus
sacri nostri oraculi subituris, si neglecta fuerit auctoritas principis.
442 EUDOXIO VC ET DIOSCURO CONSS
E956/29/5. CJ 10.71.4 (Cyro pr.pr. between 26 Nov 439 and 25 Feb 442)
Boëthos logistarum demogrammateos logographos diastoleos, quae vocabula
publicis dicuntur subiacere necessitatibus, sive quolibet alio nomine
nuncupentur, non honore aut alicuius privilegii colore subnixos pro definitione
legum inexorabilium suam fortunam subire compelli, quatenus nec publicis
quicquam noceatur (noceantur O) aut minuatur (minuantur Oa)
utilitatibus, et suis corporibus illi reddantur (reddentur I), quos vel
patris vel maiorum obligatio vel sua constringit.
E957/29/6. CJ 11.43.6 (Cyro pr.pr. between 26 Nov 439 and 25 Feb 442/440) Omnis
servitus aquarum aquaeductus Hadriani sive domorum sive possessionum sive
suburbanorum sive balneorum vel per divinos affatus intimatos in quolibet
iudicio vel per usurpationem impertitos (expect acquisita Kr.)
penitus exprobretur: maluimus etenim praedictum aquaeductum nostri
palatii publicarum thermarum ac nymphaeorum commoditatibus inservire. Et
decernimus hanc dispositionem modis omnibus in posterum servari, nemini
licentia tribuenda ab eodem aquaeductu precibus oblatis usum aquae petere vel
eum audere perforare: scientibus his, qui qualibet ratione putaverint ad
huiusmodi molimen accedere, vel officio, si ausum fuerit instruere vel minus
instructis precibus parere, centena pondo auri multae nomine fiscalibus
rationibus se esse illaturos. 1. Super his sancimus sulcum publicum aquarum
nullis intra decem pedes arboribus coartari, sed ex utroque latere decempedale
spatium integrum illibatumque servari. 2. Praeterea de plumbeis fistulis
ducentibus ad thermas, quae Achillis nuncupantur, quas providentia tuae
magnificentiae factas esse cognovimus, eandem formam servari censemus. 3.
Etenim memoratas fistulas thermis tantum et nymphaeis, quibus eminentia tua
deputaverit, volumus inservire: facultate praebenda tuae sublimitatis
apparitoribus circumeundi sine formidine domus suburbana balnea ad requirendum,
ne qua deceptio vel suppressio vel insidiae contra publicam utilitatem a
quoquam penitus attemptetur.
E958/29/7. CJ 12.8.2 (Cyro pr.pr. between 26 Nov 439 and 25 Feb 442/early 441)
Omnes privilegia dignitatum hoc ordine servanda cogoscant, ut primo loco
habeantur ii, qui in actu positi illustres peregerint administrationes: secundo
venient vacantes, qui praesentes in comitatu illustris dignitatis cingulum
meruerint: tertium ordinem eorum prospicimus (proponimus Ot), quibus
absentibus cingulum illustris mittitur dignitatis: quartum honorariorum, qui
praesentes a nostro numine (nomine OX) sine cingulo codicillos tantum
honorariae dignitatis adepti sunt: quintum eorum, quibus absentibus similiter
sine cingulo mittuntur illustris insignia dignitatis. 1. Sed administratores
quidem, etiam comites rei privatae, omnibus vacantibus omnibus honorariis
anteponi censemus. 2. Vacantes autem post administratores venientes non omnes
iam omnibus honorariis credidimus praeponendos, sed eos vacantes illis
honorariis, qui similem adepti sunt dignitatem, ut praefectorius praefectorio,
non quaestorius praefectorio praeponatur, parique modo quaestorius quaestorio,
non vacans comes thesaurorum vel comes rei privatae honorario quaestorio vel ex
magistro officiorum praeferatur. 3. Inter administratores illos etiam
(add tunc O) numerari decernimus, quibus illustribus in sacro
nostro consistorio cinctis (cinctis Cuiac. cunctis
IbX) aliquid ordinariae dignitatis vel antea commisimus vel
postea committemus peragendum, verbi gratia si vacanti magistro militum
belli cura committatur. 4. Cur enim aut vir magnificus Germanus magister
militum vacans appellatur, cui bellum contra hostes mandavimus? Aut cur
excellentissimus Pentadius non egisse (exegisse K) dicitur praefecturam,
cuius illustribus cincti (cuncti ObIv) dispositionibus vice
praetorianae praefecturae miles in expeditione copia commeatuum abundavit
(abundabit Ia)?
E959/29/8. CJ 12.21.5 (Cyro pr.pr. between 26 Nov 439 and 25 Feb 442) Eos, qui
ordine transcursa militia post ducenam ad desideratum principis pervenerint
(perceperint Ia) gradum aut adiutores viri illustris magistri officiorum
extiterint, cum inter honoratos coeperint numerari, vicarianae dignitatis
titulis decorari censemus.
E960/29/9. CJ 12.50.21 (Cyro pr.pr. between 26 Nov 439 and 25 Feb 442/440-1)
Nullus penitus cuiuslibet ordinis seu dignitatis vel sacrosancta ecclesia vel
domus regia tempore expeditionis excusationem angariarum seu parangariarum
habeat (habet K).
E961/29/10. CJ 10.32.60 = 1.3.21 (Thomae pr.pr. d. 25 Feb 442 Const.) Nullus,
qui nexu generis curiae tenetur obnoxius, per substitutam quamcumque personam
curiales impleat functiones, sed ipse per se debitum patriae munus exsolvat,
etsi spectabili dignitate decoratus sit, nisi hoc ei speciali beneficio sit
concessum (omit Nullus ... concessum 1.3.21). 1. Ad
similitudinem tam episcoporum (delete a.s.t.e. add tam episcopi
Kr.?) orthodoxae fidei quam presbyteri et diaconi (omit ad ...
diaconi 10.32.60) ii (add vero
10.32.60), qui honorario titulo illustrem dignitatem
consecuti sunt, per substitutos periculo suarum facultatum curiae muneribus
satisfacere non vetentur.
E962/29/11. CJ 3.26.11 (Artaxi praep.sacr.cub. d. 9 Apr 442) Hac lege sancimus,
ut, sive agat domorum nostrarum colonus aut inquilinus aut servus seu pulsetur
ab aliquo super criminali vel civili negotio non alibi quam tui culminis ac
viri spectabilis comitis domorum petatur examen: nullius adlegatione super fori
praescriptione penitus admittenda (add sit M).
E963/29/12. CJ 2.7.9 (Apollonio pr.pr. d. 21 Aug 442 Const.) Si quis de togatis
fori celsitudinis tuae vel Illyricianae seu urbicariae praefecturae sive de
his, qui in provincialibus iudiciis causarum patrocinium profitentur, electione
tuae sedis regendae provinciae munus potestatemque susceperit, post peractam
integre ac sine ulla opinionis labe administrationem ad illud (aliud R)
officium, unde abstractus est et unde sibi vitae subsidia comparabat, remeandi
habeat facultatem nec causas orare denuo quadam prohibeatur invidia.
Tenure of eastern no.29 ends
Tenure of eastern quaestor no.30 begins: Procopius?
E964/30/1. NT 22.1 (Apollonio pr.pr. d. 16/21/18/17 Dec/May 442/443 Const.)
Nulla professione virtutum (virtutum G virtutis others) nullaque
re alia potius homines deo quam prona liberalitate iunguntur. Nam cum
beneficiorum fontibus genus amplificetur humanum, divinam benevolentiam nobis
credimus obligari, unde spes tota vicissitudinis expectatur. Quod si quis bene
de se meritum (d.s.b.m. OH) laedat, ex amore omnium, quam liberalitas
meruit, communi necesse est odio condemnetur ingratus. 1. Huius iniquissimae
rei acerbitate commotam celsitudinem tuam a nobis remedium postulasse praesens
suggestio declarat (declarat GaO declaravit Gb
others). Multi enim saepe nullam trahentes sorte maiorum decurionatus
originem sua sponte liberalique sententia pietatis quoddam insigne duxerunt
magnificis patriam muneribus beneficiisque donare; alii, cum extruendi publici
operis nulla eis necessitas immineret, diversis eam aedificiorum ornatibus
extulerunt. Id augendae patriae desiderium maximis laudibus ac praeconiis
efferendum alios curialibus oneribus, alios discussionum laqueis implicavit.
Et, quod ultra omnem indignationem est, rationem liberalitatis suae dare
cogitur (cogetur OGE) qui luxuriae non dedisset. Quod nisi provida
dispositione curetur, quotusquisque erit tam sui suaeque utilitatis ignarus,
qui vel in operibus construendis largitatem exercere velit, cui discussor
immineat, vel in conferendo aliquo munere gloriari, cum id quod munus fuerat
incipit esse iam debitum? Qui (quis O) denique sic patriam suam diligat,
ut, cum frui liceat opibus otiosis, iactura patrimonii sui sollicitam redimat
egestatem? 2. Quapropter ipsis civitatibus (civibus GPM) potissimum
consulentes, quibus suorum civium benevolentiam nolumus interclusam, huius
aeternae legis saluberrima latione decernimus, ut, si quis sua sponte nullique
eiusmodi oneri subditus in qualibet civitate per se alteriusve personam
quodcumque munus ediderit vel honorem gesserit, nullum ex voluntaria largitate
vel praeiudicium sui status incurrat vel discussionis ratiociniis obligetur.
Hoc enim pacto, cum ex voluntate praebeatur quod, si necessitas immineat,
evitetur, nec gratos suae circa patriam benevolentiae paenitebit nec excusatio
relinquetur ingratis. 3. Illi etiam parti solita (solita g.ES
Pith. sollicita others) nobis circa res humanas providentia
suggerente consulendum esse credidimus: quantum favoris splendorisque legitimae
proli ex legum suffragatione praestatur, tantum naturali ac degeneri suboli
derogatur. Nam cum de successionibus (functionibus K) paternarum
facultatum quaedam severiora, quaedam humaniora circa eos iura prolata sint,
nulla lex eis adeo pepercit, ut eiusmodi sorte conceptos saltem in aliorum loco
poneret, quos naturae coniunctione proximos invenisset. Sed nos, a quibus solet
in hominum genus semper aliquid procedere quo iuventur, una eademque
saluberrima sanctione et horum condicioni et curiarum commoditati subveniendum
esse perspeximus (perspeximus OXCK prospeximus GE), ut, cum et
naturalium liberorum vilitas splendidiorem fortunam et decurionum nobilitas
multitudinem desideret auctiorem, utriusque generis utilitatibus in commune
perpensis ab altero commodetur quod alteri deficit lexque undique
temperatissima collocetur, quae et naturae vitium dignitatis impertitione
soletur et ordinum dignitatum a corporum exiguitate defendat. 4. Hac igitur
perpetuo duratura promulgatione decernimus, ut, si cui et legitimorum et
naturalium liberorum progenies suppetat, veterum illibata constitutionum
auctoritate servata iustae ac legitimae subolis iura nulla imminutione
decrescant. 5. Si qui (qui g.O. others quis Iust.)
vero parentibus amissis naturalem dumtaxat fecunditatem, non etiam legitimam
sortiatur, seu liber ipse seu curiae sit nexibus obligatus, et tradendi filios,
vel omnes vel quos quemve maluerit, eius civitatis curiae unde ipse oritur et
in solidum heredes scribendi liberam ei concedimus (concessimus PM)
facultatem. 6. Parentibus vero superstitibus si naturalis pater vitae munus
impleverit, quartam partem bonorum contemplatione gradus legitimi patri
matrive, avo vel aviae salvam intactamque servamus, ut, si quis eorum vel
praeteritus vel parum quam ei debebatur ex legibus fuerit consecutus, movere de
inofficioso (add testamento most) querelam pro
iuris ordine concedatur. Quos ex hac nostra dispositione nec laedi credimus nec
offendi. Nec enim aliquid ex eorum iure decoquitur, cum nequeant, in quoscumque
heredes sorte transmissa quicquam amplius ex filiorum suorum nepotumve
facultatibus praeter memoratam defendere quantitatem. Nisi forte moleste
ferendum sit natura sibi cohaerentes, licet iure seiuncti sint, alienissimis
anteferri rerumque esse participes, quos consortes sanguinis confitentur. 7.
Quod si cui non ex urbe sed vico vel possesione qualibet oriundo naturales
liberi contigerunt eosque velit sub definitione praedicta et curiae splendore
cohonestare (honestare O Iust.) et hereditatis opibus aduivare,
eius civitatis ascribendi sunt ordini, sub qua vicus ille vel possessio
censeatur. 8. Quod si alterutram regnantium civitatem patriam sortiatur, sit ei
liberum susceptam ex inaequali coniugio subolem cuiuscumque (cuiusque g)
civitatis decurionibus immiscere, dummodo civitas quae eligitur totius
provinciae teneat principatum. Indignum est enim, ut, qui sacratissimae urbis
ubere gloriatur, naturales (n. Pith. O Iust. natales
g others) suos non illustris ordine civitatis illuminet. 9. Haec
sive cum postrema definiat sive cum donationem cuiuslibet quantitatis habita
ratione parentum in liberos naturales pater conferat, quod de subeunda sorte
curiali seu testamento seu actorum fide constituat, ita ratum esse
stabiliterque (stabilitumque G) volumus observari (observare g),
ut, sive abstinendo hereditatibus sive abdicando donationes naturales liberi
curialem voluerint evitare fortunam posteaque paternarum opum vel in solidum
vel ex parte reperti fuerint possessores, licet eas alienaverint, omnimodo ad
condicionem, in quae pater eos amplificatis opibus esse voluit, etiam inviti
cogantur accedere, Apolloni parens carissime atque
amantissime. 10. Illustris itaque et magnifica auctoritas tua quae
sanximus edictis propositis ad universorum nostro imperio subiectorum notitiam
commeare perficiat.
E965/30/2. CJ 10.30.3 (Apollonio pr.pr. d. 28 Dec 442) Per singulas provincias
vel civitates honoratis usque ad comitivam consistorianam nec non etiam
militantibus et suis obsequiis non adhaerentibus, advocatis quin etiam fori
provincialis mandari discussionis iugorum (iugerum KvIX)
sollicitudinem decernimus.
443 MAXIMO ET PATERIO VV CC CONSS
E966/30/3. CJ 1.46.3 (Anatolio mag.mil. d. 28 Jan 443 Const.) Nemo de his
(dehinc?), qui in virorum spectabilium ducum (ducum omit C)
officiis militaverint (militaverit CRM), scholae agentum in rebus
quacumque subreptione post completam militiam societur, ne agendi vices (vice
M) viri clarissimi principis accipiat facultatem. Si quis autem adversus
haec nostrae perennitatis decreta venire conetur (conabitur M), militia
spoliatus proscriptionis poena pro parte bonorum tertia constringatur.
E967/30/3. CJ 12.59.7 (same?) Ad splendidioris militiae privilegia, posteaquam
priorem continuo labore compleverint, eos venientes admittimus, qui ea voto
adipiscendi honoris crediderint expetenda (expectanda K), non eos, qui
studio exercendae cupiditatis ambierint, ut velut in meliore fortuna
positi aut ea scelera quae prius commisisse doceantur occultent aut alia
deinceps possint impune committere.
E968/30/3. CJ 12.54.4 (Apollonio mag.mil.praes. et Anatolio mag.mil. per
Orient. same?) Numerarios virorum illustrium magistrorum militum tam
praesentalium quam Orientalium qui ordine stipendiis militiae fuerint decorati,
exeuntes tribunis praetorianis partis militaris sudoribus eorum beneficium
deferentes sociari praecipimus: ita videlicet, ut post completam militiam ab
omnibus indictionibus tam militarium quam civilium iudicum semper habeantur
(habentur O) immunes. 1. Principatus vero munere functos tribunis
vigilum militaribus volumus adgregari (a.v. K).
E969/30/4. NT 22.2 (Apollonio pr.pr. d. 9/8/11/12/14 March 443 Const.) Nulla
paene res adeo pro utilitate humani generis invenitur, quae non callidis
hominum consiliis ad fraudem malitiamque convertitur. Nonnulli enim curiales,
quorum corpori semper volumus esse consultum, parum habent sua commoda nostris
beneficiis adiuvari, nisi eis ad aliorum abutantur incommodum (incommodum
g.CP3 incommoda OMG). Sed nos, quibus ingenitum est
prodesse cunctis obesse nemini, sicut eorum utilitatibus providendum esse
censemus, ita fraudibus etiam ducimus obsistendum. Hic enim est expeditissime
(e. Meyer) sanctionis effectus, qui dum aliis prospicit aliorum iura non
minuit. 1. Meminimus quippe nuper emissa lege divali portionem quartam de
facultatibus curialium fati munus implentium, ex qualibet novissima voluntate
vel ab intestato etiam ad quemcumque, praeterquam si ad filios deferantur,
curiarum deputasse corporibus. Sed multi tamquam corrumpendi totius patrimonii
occasione captata uniuscuiusque rei sibi particulam vindicando adeo totas
dilacerant facultates, ut, dum participibus relictarum opum nocere cupiant, sua
quoque iura praecipitent. 2. Quorum nimiam licentiam provida dispositione
frenantes ipsis quidem curialibus occupandi sua auctoritate res mortui copiam
denegamus, optionem vero damus heredi, ad quem (add vel Brev.) ab
intestato vel ex postrema voluntate directis vel fideicomissariis verbis
decurrit hereditas, utrum aestimationem quartae partis curiae velit offerre an
omne patrimonium quod relictum est in partes quattuor pro sua voluntate
dividere, ut rebus totis in sortitum casumque deductis vel curiae quadrantis
vel immobiles heredi ac fideicomissario per universitatem dodrantis electio ex
sortis condicione contingat. Ita scilicet et praefati successores et curia
promiscui rerum dominii liberabuntur incommodo. Naturale quippe vitium est
neglegi, quod communiter possidetur, utque se nihil habere, qui non totum
habeat, arbitretur. Denique suam quoque partem corrumpi patitur, dum invidet
(invidit XCPM invidet others Iust.Z) alienae. 3.
Sed ubi quarta pars bonorum mortui curiae debet offerri (offerre g),
immobiles quidem res, quae nec latere facile possunt nec quicquam si
divulgentur officiunt, sub aspectu etiam curialium aestimari dividive
concedimus: mobiles autem res vel se moventes vel instrumenta vel si quid etiam
in huiusmodi iure consistat in medium proferri divulgarique non patimur, sed
iuratis successoribus, cum apud se diligenter aestimaverint quae quantique sint
(sunt g) pretii facultates, credi oportere decernimus. Quid enim tam
durum tamque inhumanum est, quam publicatione pompaque rerum familiarium et
paupertatis detegi vilitatem et invidiae patere divitias? In exigendis vero
debitis, si pretium, quod pro quarta parte actionum curiae competit,
successores praestare noluerint, cautionibus iurata fide prolatis in medium
unusquisque a debitoribus convenientem sibi exigat actionem eque diverso aes
alienum, si cui defunctus fuerat obligatus, tam idem successores quam curia pro
sua sorte restituere compellentur (c. G Iust. compellantur
O compelluntur others). 4. Quod si saepe dicti successores
sacramentum sibi crediderint excusandum, tum vero ad similitudinem rerum
immobilium diligentior curialibus omnium rerum indago praebebitur (p. O
praebetur G most), scilicet ut universis mortui facultatibus in
aperto propositis vel aestimatio rerum vel divisio, prout successores
elegerint, sub praesentia curialium celebretur. 5. In omnibus autem casibus,
ubi quarta pars curiae competit, transactiones interpositas firmas illibatasque
manere decernimus. 6. Ad filiorum vero numerum, ad quos integras opes venire
censuimus, filium nepote, pronepotem patrem avum et proavum ad virilis sexus
originem pertinentes, etsi aliena sint curia (curia g.H curiae
others), iubemus adiungi, ut has quoque personas ex ultima voluntate vel
ab intestato delapsae facultates nullius partis imminutione ditescant (d.
Meyer ditescant libri). 7. Filiam quin etiam neptem proneptemve
principali (principalis PM) eiusdem civitatis, unde pater avus vel
proavus oritur, nuptam rerum vel ab intestato vel ex dispositione voluntatis
ultimae quaesitarum integrum nullaque parte minutum dominium habere sancimus.
8. Quod si post parentum obitum inveniantur innuptae vel viduae, in impuberibus
quidem post transactam pubertatem, in aliis vero, quae pubertatem excesserint,
vel etiam in viduis post mortem parentis triennium dumtaxat volumus expectari
(O expectare g others), ut interim quarta portio suspensa
vel apud eam, si in matrimonio curialis eiusdem civitatis fuerit collocata,
perpetuo iure permaneat vel, si intra id temporis alienum eadem curia (e.c.
g.HXCK Iust. ex e.c. others) sortiatur maritum
penitusve nupta non fuerit, memorata pars curiae cum triennii tam urbanorum
quam rusticorum praediorum dumtaxat fructibus addicatur: ita tamen, ut et
optionis condicio in offerendis rebus auratae partis seu eius pretio et
sacramenti tam de quantitate quam de aestimatione rerum mobilium deque
actionibus inferendis excipiendisve, sicut in extraneis personis dictum est,
ratio conservetur, (add et GPM) ceteris videlicet, quae super hac
re prolata constitutio continet, firmiter duraturis. 9. Sed et si mater mortui
vel avia tempore, quo filius neposve moritur, in coniugio curialis inventa
fuerit, ne ipsas quidem patimur quartae portionis subire iacturam. 10.
Extraneum quin etiam heredem, propinquitatis quidem iure discretum, curiae
tamen eiusdem civitatis obnoxium, supradictae portionis dispendio liberamus.
11. Femineo vero sexui non hac tantum provisione, sed illa insuper iuris
adiectione (addictione Pith.) consulimus: praecipimus namque, ut ad
similitudinem naturalium filiorum, quos decurionatus sorti paterna sententia
dedicavit, filia quoque naturalis in matrimonium curialis ascita, si tamen
nulla patri eius suppetat legitima suboles idque paternae visum fuerit
voluntati, et omnes res patrias donationis titulo consequatur et heres
scribatur ex integro: ita tamen, ut et parentum, quibus quarta pars patrimonii
reliquenda est, et locorum, unde gener eligitur principalis, ad formam nuper
emissae constitutionis ratio conservetur (consequatur g.G). Quod
enim interest utrum per filios an per generos civitatum commoditatibus
consulatur et utrum novos lex faciat curiales an foveat quos invenit? 12. Aliam
quoque de negotio curiali caliginem suggestione tuae celsitudinis moti recenti
interpretatione discutimus. Et imprimis discriptionis onere siliquarum
quattuor, quas lucrativis iugationibus tantum, non humani vel animalium
censibus neque mobilibus rebus iubemus indici, etsi curiales non sint, maiores
ac posteros liberamus, ut, si pater avus vel proavus filio nepoti pronepotive
vel filiae nepti proneptive - nec interest nuptae sint curialibus necne -
postrema voluntate vel inter vivos etiam donatione quicquam de suis opibus
largiatur, memoratae discriptionis cesset indictio: eque diverso ut, si idem
posteri ad maiores praedicta sibi consanguinitate devinctos praefatis titulis
suas conferant facultates, nullius accessione gravaminis huiusmodi liberalitas
oneretur. Ita enim necessariis sibi coniunctisque personis sub liberalitatis
appellatione debitum naturale (n. Brev. Iust. naturae g)
persolvitur. 13. Cuius auctoritatem iuris pariter valere sancimus, et si ab
intestato succedant praefati sibi generis ordine sociati. Ex his enim
successionibus maxime debiti potius solutio quam muneris oblatio comprobatur,
quae non largientibus etiam dominis ipsa propinquitatis serie deferuntur.
Ceteri vero, licet quadam inter se cognatione iungantur, numquam tamen curiale
praedium sine praedicto onere (g.OHP3K honore XC
Iust.) lucrabuntur, nisi forte is, cui lucro res cesserit, eiusdem
civitatis ordini sit obstrictus: qui, licet inter extraneos numeratur, vacuum
tamen ea functione quod datum est consequitur. Nam cum personae condicio non
mutetur, ne rei quidem statum convenit immutari. 14. Lucrativas vero res eas
tantum volumus appellari ac praedictae discriptionis (discriptionis
g.HPMSK descriptionis most Iust.) gravamen
excipere, quae hereditatis legati fideicommissi iure mortis causa donatione vel
cuiuslibet postremae voluntatis arbitrio ad quempiam delabuntur. 15. Inter
vivos etiam donatio simplici liberalitate confecta lucrativae merebitur et
nomen et sarcinam. Si vero vel socer futurus filii nepotis vel pronepotis
sponsae affinitatis coeundae causa donaverit vel parens etiam filiam neptem vel
proneptem (proneptemve GPMS) curiali seu extraneo nubentem dotaverit,
licet casus eventu res eius cui data est vertatur ad lucrum, nec inter
lucrativas numerabitur nec discriptionis oneri subiacebit. Nec enim iuris
optimi est matrimonium, cum tot tantisque suis difficultatibus opprimatur,
adventiciis etiam cumulare ponderibus. 16. Res vero, quae memoratis causis
lucrativae semel nomen exordiumque sortita est, licet ab eo qui suceperit ad
alterum emptionis vel cuiuscumque contractus iure migraverit, cum praedicto
discriptionis gravamine procul dubio transferetur, ut vel sciens sibi imputet
qui accepit oneratam vel, si ignoraverit, quod interest consequatur: contraque
si cuiuslibet contractus exordio lucrativae nomen evaserit et si postea lucri
titulo in dominatum alicuius ceciderit sarcinam memoratae discriptionis
(descriptionis libri Iust.) effugiet. Nulla enim in huiuscemodi
causis confusionis intercedit occasio, si ad primordium tituli posterior quoque
formetur (firmetur H) eventus, nisi forte res decurionis, quae ad eum
cuiuslibet mercimonii iure pervenerit, ad alterum fuerit postrema eius
voluntate vel ab intestato vel inter vivos donatione translata. Tunc enim, quia
semel in personam cecidit principalis, veterum titulorum nequaquam ratione
perspecta condicionem et onus merebitur lucrativae, Apolloni parens
carissime atque amantissime. 17. Illustris igitur et
magnifica auctoritas tua edictis ex more propositis sanctionem nostrae
clementiae, quam in perpetuum volumus observari, ad omnium notitiam pervenire
constituat.
E970/30/5. NT 23 (Apollonio pr.pr. d. 22 May/21 June 443 Aphrodisias) Cum summo
studio totisque viribus enitamur (nitamur Pith.) civitates dicioni
nostrae subiectas in perpetua felicitate versari, nihil tam (tamen g)
iniquum esse neque a nostris temporibus dissentiens arbitramur, quam si eas
adventiciis quidem subsidiis adiuvari velimus, propriis vero facultatibus
nudari spoliarique patiamur. Quapropter cum voti causa per Heracleotanam
civitatem transitum faceremus, petitionibus civium eiusdem maxima sumus
commiseratione commoti (commoti Pith. commoniti gd.O),
qui tam murorum suorum quam aquaeductus nec non etiam aliorum operum
publicorum, utpote longo tempore neglectorum, curam fieri oportere
nostris provisionibus flagitarunt. Et quoniam saepe ab una civitate vel homine
postulatum remedium generalem solet formam correctionis afferre, horum
desideriis adnuentes liberalitatem nostram ad omnes provincias ducimus
propagandum. Tunc enim maxime vota proficiunt, cum statui rei publicae, quae
causa votorum est, consulatur. 1. Omnibus itaque consiliis diu nostro animo
volutatis nullam salubriorem causam revocandae pristinae beatitudinis
invenimus, quam si praedia tam urbana quam rustica nec non etiam tabernae, quae
ad ius civile pertinent et a quibusdam quolibet modo intra triginta annos
abhinc retro (vero d) numerandos detentae sunt, universis civitatibus
assignentur exceptis videlicet tantum his, quae vel a procuratore divinae domus
vel a viro illustri comite rerum privatarum
iussu nostrae clementiae vel communi consensu civitatum (civium
Meyer.app.?) cum scripturae interpositione distractae sunt. Nemo
igitur quodcumque memorati iuris praeter civitates, quas suis volumus opibus
frui, sibi deinceps existimet possidendum, ne propositum nostrae pietatis
offendat, quod divinitus nobis in mentem venisse confidimus. 2. Et credimus
quidem nostris praeceptionibus divulgatis neminem tam incautum esse, ut
dispositionibus nostris obviam ducat esse veniendum: verum quia nulla paene res
adeo tuta atque inviolanda (inviolata O Pith.) est,
contra quam hominum naturalis aviditas non umquam aliquid existimat
(existimet Pith.) moliendum, totius rei perfectionem
amplitudini tuae, cuius provisionem amoremque circa rei publicae commoditates
(commoditates Meyer commoda O Pith.) ipsis rerum
documentis saepe sumus experti, una cum viro illustri magistro officiorum,
cuius administratio probatissima nobis est, delegamus, Apollonio parens
carissime atque amantissime. 3. Illustris itaque
auctoritas tua certo scitura, quod tam nobis haec causa huiusque rei
efficacitas cordi est, ut omnibus eam paene aliis praeponamus, quae per hanc
divinam legem sanximus ad omnium provinciarum notitiam edictorum propositione
pervenire constituat, quatenus summa cum celeritate modis omnibus impleantur.
E971/30/6. NT 24 (Nomo mag.off d. 12 Sept 443 Const.) Cum nulla paene res adeo
parva sit, quae non plurimum de nostra clementia consequatur, praecipuam
(perpetuam x?) limitibus (limitibus g militibus dosx)
curam impertiendam esse censemus, quibus maxime communitur universa res
publica. Haec una res enim diligentissime procurata multarum nos rerum
sollicitudine relaxabit nec singulis cogemur adhibere medicinam, si generali
remedio cuncta sanemus. 1. Imprimis itaque duces limitum et praecipue, quibus
gentes quae maxime cavendae sunt appropinquant, iudicio nostrae clementiae
provehi volumus, quorum integritatem fortitudinem vigilantiam probata (probata
g prolata dosx) rerum documenta commendat: capitali poena
videlicet ambitus libidine restinguenda. Eos igitur, quos nostra aestimatio,
sicut iam dictum est, promovendos esse censuerit, in ipsis plerumque limitibus
commorari et milites ad antiquum redigere numerum imminentibus magisteriis
potestatibus diurnisque (d. Hänel diuturnis libri
Iust.) eorum exercitationibus inhaerere praecipimus (praecepimus
S). Castrorum quin etiam ipsis lusoriarumque pro antiqua dispositione
curam refectionemque mandamus. 2. Quibus cum principe castrorumque praepositis
pro laborum vicissitudine limitanei tantum militis (milites gsdx)
duodecimam annonarum partem, distribuendam videlicet inter eos magisteriae
potestatis arbitrio, deputamus. De Saracenorum vero foederatorum aliarumque
gentium annonariis alimentis nullam penitus eos decerpendi aliquid vel
auferendi licentiam habere concedimus. Sciant plane, quod, si quid amplius,
quam eis ex nostra auctoritate statutum est, audeant usurpare, utpote sacrae
pecuniae violatores, et ipsi, facultatibus suis tui culminis dispositione
limitibus assignandis, poenam gladii sustinebunt et qui tanti flagitii vel
potius proditionis publicae ministros participesve se dederint, pari supplicio
subiacebunt nullum effugium nec sacra adnotatione nec lege pragmatica divinisve
mandatis, nullam spem salutis habituri. 3. Viros autem illustres magistros
militum priorem integritatem suae administrationis imitaturos in posterum
quoque ab omni limitaneorum militum ac foederatorum gentium concussione
temperaturos suaque officia prohibituros esse confidimus. Quod si quis
huiusmodi fuerit perpetratum, apparitiones, quae his obsequuntur, quadrupli
(quadruplem S2) solutionem agnoscere isdem addicendam limitibus
imperamus. Id enim ipsis quoque viris eminentissimis magistris militum amicum
esse non dubium est, qui semper omnia sua compendia pro salute rei publicae
contempserunt. Quis enim dubitat eos communem statum sui opibus praelaturos,
qui defensione strenua bellicisque conflictibus imperium nostrum suo saepe
sanguini praetulerunt? Universis videlicet, qui hoc nefandum atque illicitum
facinus perpetrare temptaverint, adeo tam sacrae adnotationis quam legis
pragmaticae mandatorumque nostrorum subsidio, etsi aliqua forsitan obreptione
meruerint, excludendis, ut neque intimatio, licet admissa fuerit, penitus
prosit et ducis seu magistri militum vel cuiuslibet iudicis, si (iudicis, si
Meyer iudicis qui dsx omit g) insinuationi adnuerit
officium, centenarum librarum auri damnatione multetur: quam summam ad eorundem
limitum refectionem volumus proficisci (proficere Pith.). 4. Agros etiam
limitaneos universis (u. G universos dos Iust.) cum
paludibus omnique iure, quos et prisca dispositione limitanei milites ab omni
munere vacuos ipsi curare pro suo compendio atque arare consueverant
(consuerant x), et si in praesenti coluntur ab his, firmiter ac sine
ullo concussionis gravamine detineri, et si ab aliis possidentur, cuiuslibet
spatii temporis praescriptione cessante ab universis detentoribus vindicatos
isdem militibus sine ullo prorsus, sicut antiquitus statutum est, collationis
onere (honore dsx) volumus assignari: in his etiam contra eos, qui
praeceptionibus nostris obviam venire temptaverint, eadem poenarum acerbitate,
quae adversus ducum aviditatem prolata est, valitura. Nam si quis forte, quod
minime audere debuerat, emptionis titulo memorati iuris possidet praedia,
competens ei (et g) actio contra venditorem intacta servabitur. 5. Id
autem curae perpetuae tui culminis credimus (credidimus ds Iust.)
iniungendum, ut tam Thracici quam Illyrici nec non etiam Orientalis ac Pontici
limitis, Aegyptiaci insuper Thebaici Libyci quemadmodum se militum numerus
habeat castrorumque ac lusoriarum cura procedat, quotannis mense Ianuario in
sacro consistorio significare nobis propria suggestione procures, ut,
uniuscuiusque tam industria quam desidia nostris auribus intimata, et strenui
digna praemia consequantur et in dissimulatores competens indignatio
proferatur. Credimus namque, quod, re militari ad eum modum disposumius
observata, quocumque terrarum se hostis movere temptaverit victoria nobis
propitia secundum numinis voluntatem nuntiabitur ante quam proelium, Nome
frater amantissime. 6. Illustri igitur auctoritas tua, cuius
integram fidem ipsis experta est nostra perennitas, hanc generalem
saluberrimamque nostrae clementiae sanctionem et observationi perpetuae
effectuique mancipari praecipiat et edictis ubique propositis ad omnium
notitiam venire perficiat.
444 THEODOSIO AUG XVIII ET ALBINO V C CONSS
E972/30/7. NT 25 (Nomo mag.off. d. 16 Jan 444 Const.) Cum inter multa
privilegia, quae militaribus (militariis g) detulit viris antiqua
provisio, habitaculis etiam eorum certae portionis domorum sorte prospexerit
(prospexit DSX), nos, quibus familiare est universa negotia competenti
temperatione disponere, suggestione tuae magnitudinis moniti ita hospitiis
militantium volumus esse consultum, ut tamen honore praeditis in excusationibus
aedium debita dignitati reverentia conservetur. 1. Meminimus quippe nos divina
promulgatione tam consularium virorum quam praefecturae infulis ornatorum
ceterorumque illustrium nec non etiam silentiariorum certas domos in hac
sacratissima urbe sitas metatorum praebendorum onere (honore GSX)
liberasse: cui nunc addi oportere censemus, ut his consularibus, qui auspiciis
etiam patriciatus exultant, ternarum domorum excusationis licentia concedatur,
in heredibus etiam eorum, quibus excusationis ius datum est, immunitatis aedium
privilegio pro tenore sacratissimae constitutionis, quae super hac re loquitur,
firmiter valituro. 2. Sed ne liberalitate nostra laxius quam oporteat propagata
vel hospitalis commoditas militantibus abnegetur vel nihil emolumenti referatur
in publicum, id imprimis constituendum (constituendum g statuendum
dosx) esse censemus, ut, si quis vel (omit vel
Meyer.app.) ius excusandarum aedium non habens vel (omit
n.h.v. Meyer.app.), licet habeat, in pluribus tamen domibus, quam
ex sacratissima constitutione concessum est, (add exerceat
Meyer.app.?) beneficium excusationis, ut metati onere sit
immunis, seu sacro oraculo seu quocumque modo vel iam consecutus est vel
consequetur in posterum, tertiae partis domus super quem oportuit numerum
excusatae pensionem arbitrio tui culminis in rationes publicas conferre cogatur
(cogitur g cogetur dosx), ut aurum ex huiusmodi titulo
profligatum pro iussu nostri numinis cura tuae sublimitatis, quo visum nobis
fuerit, erogetur. Idque in omnibus huius almae urbis domibus custodiri
decernimus, ceteris videlicet omnibus, qui metata in suis domibus praestant,
sive hospitia praebuerint metatoribus seu quolibet pacto (facto g) satis
eis fecerint, nullam vel pensionis vel discussionis domus gratia molestiam
sustinere cogendis. 3. Deinde neminem volumus cuiuslibet loci vel ordinis in
hac florentissima urbe domum propriam excusantem metatum sibi in alienis
domibus privilegio militiae vindicare. 4. Et his quidem, quibus iam praebendi
metati immunitatem illustris favor dignitatis indulsit, licet vacantis militiae
cingulo usi sint (sunt S) vel utantur vel honorariae praerogativae
potiantur insignibus, inviolata, ut cautum est, excusationis iura largimur. In
posterum vero hi quidem, quibus illustrem dignitatem ius actae administrationis
attribuit, domos suas pro modo, quem sacratissima constitutio praefiniendum
censuit, excusabunt, ceteris vero, quibus illustris dignitas cum cingulo vel
citra cingulum pro solo honore delata est, excusandarum aedium licentiam
penitus denegamus. 5. Hoc iuris in his etiam praecipimus (praecepimus
ds) observari, quos ipsa quidem administrationis condicio spectabiles
novit, honor tamen additus a nostra liberalitate reddit illustres:
excepto videlicet viro spectabili primicerio notariorum, cui volumus in
excusandis aedibus illustrium magistratuum privilegium convenire. 6. Sed et si
quis tam illustrem dignitatem inter vacantes vel honorarios consecutus domum
postea in hac sacratissima civitate possederit, hunc quoque iubemus esse
privilegiorum excusationis alienum. 7. Scituris omnibus, quod si quis,
cum cingulo perfruatur et excusationem ita propriae domus impetravit, ut a
pensione etiam portionis tertiae sit immunis, et militiae causa metatum in
alienis domibus sibi crediderit vindicandum, si quidem honore praeditus
excusationis ius habeat, carebit legum privilegiis, quas fraudare conatus est:
si vero inter eos quibus nulla suffragatur dignitas numeratur, centum librarum
auri sacratissimis largitionibus pendendarum illatione multabitur, Nome
frater amantissime. 8. Illustris igitur auctoritas tua, quae per
hanc divinam legem diximus sancienda, sollemniter ad omnium notitiam pervenire
constituat.
E972a. CJ 12.1.15 (ad Neuthium pr.urb. between 426 and 26 Feb 444) Clarissimis
vel spectabilibus universis ad genitale solum vel quolibet alio et sine
commeatu proficiscendi et ubi voluerint commorandi habitandive permittimus
facultatem.
E973/30/8. CJ 12.1.16 (Apollonio pr.pr. between 25 Feb 442 and 26 Feb 444) Si
gravius ullum facinus admittatur, nocente persona extra carceralem custodiam
substitutione (sub tuitione Cuiac. sub fideiussione Iv) habita,
super illustribus quidem nobis suggeri iubemus, super ceteris vero quadam
m |