|
LAWS OF GRATIANUS 383
IMPPP GRATIANUS VALENTINIANUS THEODOSIUS ET ARCADIUS AUGGG
383 MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS
Tenure of western quaestor no.1
W1/1/1. CTh 6.2.13 (ad Hypatium <pr.pr.> d. 10 Jan 383) Si quis,
senatorium consecutus nostra largitate fastigium vel
generis felicitate sortitus, possessionis alicuius professionem
senatui crediderit occulendam, praedium fisco noverit
vindicandum, quodcumque subtractum publicis iure
compendiis erit. Quique consularitatis insignia
fuerit assecutus, dignitatis obeundae atque
exercendae administraionis huius copiam non habeat, nisi propria
adnotatione digesserit (add se Goth.) senatorium nomen
agnoscere et larem habitationemque vel sedes certas
in provincia atque oppido collocasse nihilque amplius quam
certum professionis modum varias intra provincias
possidere, cuius indicio palatinis scriniis quaestio
quam primum omnis instructio facile declaret,
quibus quantisve nominibus quove in modo perennis
aerarii emolumenta subcreverint. Duorum vero
follium maneat cunctos indiscreta professio, etiam
si possessiones forte non habeant, quos dignitas
consularis vel clarior atque sublimior
potestas ulla provexerit, nemine ad insignia
potestatis admittendo, nisi professionem (se
professione Goth. Momm.app.) vinxerit, et his
tantum a necessitate huiusmodi segregandis,
quos palatinae honore militiae et
stipendiis approbatos debita potius quam
postulata senatorii ordinis societas
advocaverit.
W2/1/2. CTh 5.1.3 (ad Hilarium/Hypatium pr.urb./pr.pr. d. 19 Feb 383
Mediolanum) Quotiens de emancipatae filiae successione tractatur, seu (sive
BG) eam fiduciae nomen obstrinxit (obstruxit Ma) seu (sive
G) etiam (eam O) nulla comitantur (comitante PMLS)
suffragia liberorum, filiis ex ea genitis, etiamsi talis occasus (casus
L) avo vivente contingat, intacta (intestata Gt) pro solido
successio deferatur neque ulla defunctae patri matrique (matrive O)
concedatur intestatae (intactae S) successionis hereditas, cum satis
superque sufficiat adversus omnes legitimo gradu ad successionem venientes in
hereditatibus matrum incolumes ac superstites optabili sorte genitoris
(genitoris HNO genitores E geniti GCPLMS) successio
liberorum.
W3/1/3. CTh 12.1.95 (ad Eusignium procons. Africae d. 26 Feb 383 Mediolanum)
Viri ordinibus nati ad militiae non debent sacramenta confugere. Post XV vero
stipendia vinculo prioris ordinis liberetur, qui se tribus lustris assidue
militasse et neque bellicis necessitatibus neque muneribus militaribus
ostenderit defuisse.
W4/1/4. CTh 13.10.8 (ad populum d. 5 March 383 Mediolanum) Nemo aliquid immune
possideat; sit irritum, si quid domui nostrae tale concessimus; exaequationes
censuum, quas consensus provinciarum, quas nostra responsa, quas censorum et
peraequatorum officia, quas auctoritates denique ordinariorum et amplissimorum
iudicum necessaria emendatione vel constitutione probaverant, inconcussa
aeternitate permaneant. Immunitates vero specialiter datae, iugatio vel
capitatio libris publicis et civitatum ac provinciarum encautariis sine aliqua
probatione factae penes fruentes ereptae (ereptae Iust. erepta V)
in functionem pristinam redeant. 1. His nostrae serenitatis edictis civitatum
tabulariis erit flamma supplicium, si cuiusquam fraude ambitu potestate iniusta
cuiuspiam profiteretur (profiteretur V proferetur
Momm.app. provideretur Kr.) immunitas, ac non secundum
praecedentem definitionem omnes omnino, abolita specialium immunitatium gratia,
necessitas tributariae functionis firmata censorum peraequatorum provincialium
iudicum peraequatione constrinxerit.
W5/1/5. CTh 9.27.5 (ad Marcellinum <vicar.?> d. 4 Apr 383 Mediolanum)
Have Marcelline carissime nobis. Omnes cognitores et iudices a pecuniis atque
patrimoniis manus abstineant neque alienum iurgium putent suam praedam. Etenim
privatarum quoque litium cognitor idemque mercator parem capiti ac vitae, quae
peculatus reos consuevit involvere, cogetur subire iacturam.
W6/1/6. CTh 11.16.13 (ad Hypatium pr.pr. pp. Carthago 13 Apr 383/382) Privatae
rei nostrae privilegiis permanentibus nihil extra ordinem praedia iure perpetuo
consignata sustineant neque adiectis (adiectis Iust. abiectis V)
saepius ac praeter delegationis canonem postulatis adficiantur impendiis,
quandoquidem neque aurario canoni sub privilegiis aestimatio aliquid ex ea
iubentibus nobis praebitionum diversitate decutitur et pari cum ceteris
aestimari sorte non convenit, quos pariter annonarias functiones aestimata
perpetuo pensionum praerogativa nexuerint (nexuerint V Iust.
nexuerit Goth.).
W7/1/7. CTh 12.1.99 (ad Hypatium pr.pr. d. 18/14/15 Apr 383 Mediolanum)
POST ALIA. Iussio, qua sibi Iudaeae legis homines blandiuntur,
per quam eis curialium munerum datur immunitas, rescindatur, cum ne clericis
quidem liberum sit prius se divinis ministeriis mancipare, quam patriae debita
universa persolvant. Quisquis igitur vere deo dicatus est, alium instructum
(instructum Goth. instructus V) facultatibus suis ad munera pro
se complenda constituat.
W8/1/8. CTh 12.1.100 (ad Hypatium pr.pr. d. 19 Apr 383 Mediolanum) Omnes, qui
ex origine curialium se diversis gradibus inseruere militiae, reddi propriis
ordinibus oportebit, exceptis his, quibus legis vetustae, quae certum numerum
stipendiorum (add armatae Seeck) vel palatinae militiae viris
statuit, opitulatur auctoritas.
W9/1/9. CTh 3.1.4 (ad Hypatium pr.pr. d. 2/5 May/March 383 Mediolanum) Quisquis
maior (maiore E maiore iam O) aetate (ob maiorem aetatem
BG) atque administrandis familiarum suarum curis idoneus comprobatus
(comprobatur libri) praedia etiam procul posita distraxerit (contraxerit
BG), etiamsi praedii forte totius quolibet casu minime facta distractio
est, repetitionis in reliquum pretii nomine vilioris copiam minime consequatur.
Neque inanibus immorari (morari O) sinatur obiectis, ut vires sibimet
locorum causetur incognitas, qui familiaris rei scire vires vel merita atque
emolumenta debuerit (debuerat O Iust.).
W10/1/10. CTh 16.7.3 (ad Hypatium pr.pr. d. 21 May 383 Patavium) Christianorum
ad aras et templa migrantium negata (add est H) testandi licentia
vindicamus admissum. Eorum quoque flagitia puniantur, qui Christianae
religionis et nominis (nominis EYDON Cuiac. hominis G)
dignitate neglecta Iudaicis semet (se G) polluere contagiis. Eos vero,
qui Manichaeorum nefanda secreta et scelerosos aliquando sectari maluere
secessus, ea iugiter atque perpetuo (perpetuo Cuiac. perpetua E)
poena comitetur (committetur E), quam vel divalis arbitrii genitor
Valentinianus ascripsit vel nostra nihilo minus saepius secreta iusserunt.
Auctores vero persuasionis huius, qui lubricas mentes in proprium deflexerant
consortium, eademque reos erroris huiuscemodi poena comitetur (committetur
E), quin etiam graviora plerumque pro motibus iudicum et qualitate
commissi extra ordinem promi in nefarios sceleris huius artifices supplicia
censemus. 1. Sed ne vel mortuos perpetua vexet criminationis iniuria vel
hereditariae quaestiones temporum varietate longorum prorsus emortuae in
redivivos semper agitentur (agitentur Momm. exagitentur Cuiac.)
conflictus, huiuscemodi quaestionibus metam temporis ascribimus ut, si quis
(qui Cuiac.) defunctum violatae atque desertae Christianae religionis
accusat eumque in sacrilegia (sacrilegio Eb) templorum vel in ritus
Iudaicos vel ad Manichaeorum dedecus transisse contendit eaque gratia testari
minime potuisse confirmat, intra quinquennium iuge, quod inofficiosis
actionibus constitutum est, proprias exerat actiones futurique iudicii
huiuscemodi sortiatur (sortiatur Iust. sortitur E Cuiac.)
exordium, ut eodem in luce durante, cuius praevaricatio criminanda est,
flagitii huius et sceleris praesens (praesens E particeps Cuiac.
reprehensor Momm.app?) fuisse doceatur publica sub testificatione
testatus, probet indicium, neque enim eam superno nomine tacitus praestitisse
perfidiam sceleribus acquiescens praevaricationem (neque ... praevaricationem
E neque quam superno nomini tacitus praestitit perfidiam eos ad
praevaricationem Cuiac.) deinceps tamquam ignarus accuset (neque enim
eam superno numini iniuriam facienti assensum qui probatur tacitus praestitisse
perfidia sceleribus acquisecens praevaricatione deinceps tamquam ingnarus
accuset Momm.app.).
W11/1/11. CTh 9.1.14 (ad Marinianum vicar. Hispaniae d. 27/28 May/8/9 June 383
Patavium) Qui vel internicivi exerit (exeret H) actionem vel crimen
suspectae (susceptae HBGtEv Pith.) mortis intendit, non
prius cuiusquam (cuiuscumque VH edd.) caput accusatione pulset,
quam vinculo legis astrictus pari coeperit poenae condicione iurgare (iurgari
BGO), ita ut etiam servos si quis (quisquis Bgv si qui
PMLSK) crediderit accusandos, non prius ad miserorum (servorum
BGt) tormenta veniatur, quam se accusator vinculo inscriptionis
(scriptionis PMLK ascriptionis S) astrinxerit.appetendorum
enim causa servorum aut dispendium facultatum est aut poena dominorum.
W12/1/12. CTh 2.19.5 (Hypatio pr.pr. d. 28/27 May 383 Patavium) Intra
quinquennium, quod inofficiosis (inofficiosi O) actionibus constitutum
est, liberis quoque parentum iudicia inofficiosa causantibus eadem temporis
curricula praestituta (restituta BG) sunt.
W13/1/13. CTh 1.3.1 (ad Eusignium procons. Africae d. 16/17 June 383 Verona
acc. 31 July) Si quis asserat cum mandatis nostris se venire secretis, omnes
sciant nemini quicquam, nisi quod scriptis probaverit, esse credendum, nec
ullius dignitate (dignitatem La) terreri, sive ille tribuni sive notarii
sive comitis praeferat potestatem, sed sacras nostras litteras esse quaerendas
(quaerendas N Iust. credendas ABGL).
W14/1/14. CTh 12.1.101 (ad Basilium com.sacr.larg. pp./d. 16 June 383 Roma)
Exemplo senatorii ordinis patris originem municeps unusquisque sequatur. Nec
valeant specialiter delata rescripta, si quis se matris (matris Iust.
magistris V) origine defendens a maiore curia ad minorem transferri
fortasse promeruerit, neque ulla pro more provinciae referri sinatur
exceptio.
W15/1/15. CTh 11.13.1 (ad Probum pr.pr. d. 19 Aug/Jan 383 Mediolanum?)
Privilegia omnia paucis concessa personis in perniciem plurimorum in irritum
devocentur omnesque huiusmodi immunitatis qui quacumque ambitione meruerunt, ad
aequale provincialium ceterorum consortium reducantur prositque iugatio rei
publicae hactenus suspensa. Et quo libentius acquiescant, proprio
aequanimitatem docemus exemplo id contemptui haberi, quod immune hactenus
habeatur facile persuademus ab omnibus faciendum esse quod fecimus. Igitur
sinceritas tua id ipsum per omnem Italiam, tum etiam per urbicarias
Africanasque regiones ac per omne Illyricum praelata oraculi huius auctoritate
firmabit.
W16/1/16. CTh 11.30.40 (ad Basilium com.sacr.larg. d. 31 Aug/Jan 383) Omnem,
quae de libello scripta recitatur, dici volumus atque esse sententiam atque ab
ea provocationis auxilia quisquis efflagitat, ad auditorii sacri venire
iudicium neque illic ex praeiudicio poenam vereri, sed appellationis iniustae
iustaeve discrimen competenti subire luctamine. Praeterea quidquid in cunctis
cognitionibus atque conflictibus libelli (libellis Momm.app.)
absque documento et recitatione decernitur, praeiudicii loco iuste ac
probabiliter putatur. Atque ab eo si vel vocem quisquam provocationis obiecerit
vel libellum, disputatione non indiget, quin (quin V2 qui in V1)
certa atque manifesta praeiudicii condicione teneatur eumque confestim ab eodem
cognitore exigi conveniet ac teneri.
W17/1/17. CTh 11.30.41 (ad Ammianum com.rer.priv. pp. 16/19 Dec 383) Rationales
privatae rei causis vel sacri aerarii praesidentes examen praesente fisci
advocatione suscipiant. Ac si eorum sententia forte fuerit appellatione
suspensa, ad eos iudices disceptationis fata transeant, ad quos privatorum
hominum causae referri ex provocatione consuerunt, ita ut, si ab illis quoque
fuerit provocatum, mansuetudinis nostrae expectetur arbitrium, vel sinceritate
tua vel sacrarum remunerationum comite, prout ad quem negotium pertinebit, quid
super his, de quibus referatur, gestum sit, scriptis currentibus instruente,
ut, sive adhuc superest nostra cognitio, mansuetudinem nostram facta
suggestione commoneat, sive acquiescentibus partibus terminum negotio datum
esse constiterit, plenam rei inquisitionem notitiamque eius accipiat. Sane
tempora tantum volumus privatis fiscalibusque causis non esse communia, ut
antiquo iure fiscalia negotia intra duos menses in eadem provincia, intra
quattuor in contigua, intra sex in transmarina dicantur.
Tenure of western quaestor no.1 ends
W18. CTh 1.22.4 (pars actorum habitorum in consistorio Gratiani Augusti 383).
Gratianus A dixit: Det operam iudex, ut (et G) praetorium suum
(omit suum B) ipse componat 1. Ceterum (iterum L) neque
rectori provinciae plus aliquid praestabitur, quam nos concessimus in annonis
seu (sive GL) cellariis. ET CETERA.
Gratian was killed on 25 August 383. Magnus Maximus had been
proclaimed Augustus in the spring of 383.
END OF THE LAWS OF GRATIAN AUG
LAWS OF VALENTINIANUS II 383-392
IMPPP VALENTINIANUS THEODOSIUS ET ARCADIUS AUGGG
W19. CTh 6.30.6 (ad Probum pr.pr. d. 26 Oct 383/384 Mediolanum acc.
384?) Ab officiis palatinorum excellentia tua sciat ita penitus recedendum, ut
neque ipsa postmodum licitum sibi credat isdem aliquid iniungere et praeterea
provinciarum rectores prohibeat quicquam ulterius tale conari.
IMPPP VALENTINIANUS THEODOSIUS ARCADIUS MAXIMUS ET VICTOR AUGGG
384 RICHOMERE ET CLEARCHO VV CC CONSS
W20. CTh 13.1.12 (ad Atticum pr.pr. d. 13 March 384 Mediolanum) Nemo negotiator
muneribus publicis eximatur exceptis his dumtaxat, qui innocenti industria
fructus domesticos suis possessionibus innatos simpliciter vendunt, officiis et
exactoribus pro his negotiatoribus attinendis, quos excusatos subtractosve esse
constiterit, in duplam quantitatem eius summae, quam illi inferre debuerant.
W21. CTh 9.38.7 (ad Marcianum vicar. d. 22 March 384 Mediolanum) Religio
anniversariae obsecrationis hortatur, ut omnes omnino periculo carceris metuque
poenarum eximi iuberemus, qui leviore crimine rei sunt postulati. Unde apparet
eos excipi, quos atrox cupiditas in scelera impulit saeviora: in quibus est
primum crimen et maxime (maximum Cuiac.) maiestatis, deinde homicidii
veneficiique ac maleficiorum, stupri atque adulterii parique immanitate
sacrilegii sepulchri violatio, raptus monetaeque adulterata figuratio.
W22. CTh 6.5.2 (ad Praetextatum pr.pr. d. 21 May/Dec/20 June 384 Mediolanum)
Caelestis recordationis Valentinianus genitor numinis nostri
singulis quibusque dignitatibus certum locum meritumque praescripsit. Si
quis igitur indebitum sibi locum usurpaverit, nulla se (omit se
insert rei C) ignoratione defendat sitque plane
sacrilegii reus, qui divina praecepta neglexerit.
W23. CJ 1.54.5 (ad Praetextatum pr.pr. d. 9 Sept 384 Aquileia) Multarum severa
compendia aerario nostro protinus esse quaerenda nullus ignoret, nisi ipse
iudex id, quod ad poenam admissi facinoris exculpitur, vel publicis operibus
vel cursui publico vel aliis necessariis causis specialiter deputaverit.
W24. CTh 4.17.4 (ad Symmachum pr.urb. d. 29 Nov 384) Sententia (add rei
donationis E) non valeat (valet K), quae ex libello data
(omit data insert lata Mont.) non fuerit.
W25. CTh 11.30.44 (same). POST ALIA. Obiecta appellatione,
etiamsi a praeiudicio interposita dicatur, vel ad nos vel ad cognitorem sacri
auditorii sollemniter causa mittatur, cum si ea provocatio adversus leges
fuerit emissa, facile post iudicium sacri examinis ab huiusmodi litigatoribus
multa possit exculpi.
W26. CTh 1.6.9 (ad Symmachum pr.urb/praepositum d. 28 Dec/27 Apr 384/385 acc.
Roma Jan 385?) Disputari de principali iudicio non oportet: sacrilegii enim
instar est dubitare, an is dignus sit, quem elegerit imperator. Si quis igitur
iudicum fuerit repertus, qui supercilium suum principali aestimet iudicio
praeferendum, quinque libras auri eius (eius auri A) officium, nisi
formam nostrae sanctionis suggesserit, decem ipse fisci viribus inferre
cogatur.
385 ARCADIO AUG I ET BAUTONE V C CONSS
W27. CJ 1.23.5 (ad Nicetium praef. annon. d. 1 Feb 385 Mediolanum) Sacrilegii
instar est divinis super quibuscumque administrationibus vel dignitatibus
(omit v.d. Pa) promulgandis obviare beneficiis.
W28. CTh 8.5.43 (ad Neoterium pr.pr. d. 1 Feb 385/384) Quibus ius ante non fuit
evectionum abstinentia, quibus fuit faciendarum moderatione rei publicae
prospiciant. Illustres enim viri militiae equestris ac pedestris
magistri, qui hac usurpatione caruerunt, multo in posterum patientius
abstinebunt, cum et amantes rei publicae sint et circa communes utilitates
nostris sibi animadvertant moribus esse vivendum.
W29. CTh 11.36.29 (ad Pelagium com.rer.priv. d. 15 Feb 385 Mediolanum) Ante
certum sententiae tempus et ordinem eventus a discussore vel a rationali
appellare non liceat. ET CETERA.
W30. CTh 11.30.45 (same) POST ALIA. Cum post sententiam
discussoris vel rationalis fuerit provocatum, ad sinceritatem tuam negotium
transferatur, ut, si mediocritas negotii aut longinquitas regionis ad iudicium
tuum litigatores venire non patiatur, iudici provinciae, quem ipse probaveris,
negotium deleges. 1.appellationes vero transmarinae in iudicio tuo intra
anni agantur spatium; de contiguis et non longe positis provinciis
appellationes intra constituta iure tempora peragantur.
W31. Collectio Avellana 4 (Piniano pr.urb. d. 24 Feb 385/386 Mediolanum) Have
Piniane carissime nobis. Populum urbis aeternae gaudere concordia et optimum
eligere sacerdotem, et (omit et Hänel) populi Romani esse
cernimus (credimus Hänel) instituti et nostris gratulamur id
evenire (advenire Hänel) temporibus. Proinde quoniam religiosum
Siricium antistitem sanctitatis sic praeesse sacerdotis (sacerdotio
Hänel) voluerunt, ut Ursinum (Ursicinum Antwerp) improbum
acclamationibus violarent (noluerint Coust.), nostro cum gaudio
memoratus episcopus esse (ipse Hänel) permaneat, Piniane carissime
ac (atque O2) iucundissime: siquidem magnum innocentiae et probitatis
exemplum est in una acclamatione et ipsum eligi et ceteros improbari.
W32. CTh 9.38.8 (ad Neoterium pr.pr. d. 25/15 Feb 385 Mediolanum) Nemo deinceps
tardiores fortassis (fortasse G) affatus (afflatus H affectus
OC) nostrae perennitatis (VHEtOPML Iust.
serenitatis GEvCS) exspectet: exsequantur iudices, quod indulgere
consuevimus. Ubi primum dies paschalis extiterit (paschales extiterint
PMLS), nullum teneat carcer inclusum, omnium (omnia G) vincla
(vincula HGOCS) solvantur. Sed ab his secernimus eos, quibus contaminari
potius gaudia laetitiamque communem, si dimittantur (dimittuntur O),
advertimus (animadvertimus C Iust.). Quis enim sacrilego diebus
sanctis (sacris C) indulgeat? quis adultero vel incesti reo tempore
castitatis ignoscat? quis non raptorem in summa quiete et gaudio communi
persequatur instantius? Nullam accipiat (accipit L) requiem vinculorum,
qui quiescere sepultos quadam sceleris immanitate non sivit (sinit GPMLS
Iust.); patiatur tormenta veneficus (add et G) maleficus
adulteratorque monetae; homicida quod fecit semper expectet; reus etiam
maiestatis de domino, adversum (adversum VC adversus HGOEPMLS
Iust.) quem talia molitus est, veniam sperare non debet (debeat
PMLS).
W33. CTh 8.5.46 (Neoterio/Cynegio pr.pr. d. 9 Apr 385 Mediolanum) Diversorum
officiorum veterani mancipatum debitum cursui publico repraesentent, etiamsi
post contra vim legis aliquam indepti sunt dignitatem aut per suffragium ad
curiarum honorarium patronatum aut ad societatem consortiumque Laurentum aut ad
decuriae Herculeae suffragium (delete suffragium ? insert
suffragio Momm.app.) aspirasse doceantur. In his vero, qui
non terrena, sed caelestia privilegia quaesiverint, hoc custodiendum esse
sancimus, ut, si quemquam ex huiusmodi genere hominum iam tenet religio
sacrosancta eiusque operam non potest accipere mancipatus, facultates memorati
cursus publicus consequatur.
W34. CTh 11.16.16 (ad Neoterium pr.pr. d. 14 Apr 385 Mediolanum) Sordidorum
munerum excusatio delata personis ad heredem successoremve transire non potest.
Neque enim potest esse perpetuum, quod non rebus, sed personis contemplatione
dignitatis atque militiae indulsisse nos constat. Igitur ne superindictorum
nomine cuiusvis domus minus praestet neve quis id audeat postulare, oraculi
nostri definitione sancimus.
W35. CTh 2.1.6 (Neoterio pr.pr. d. 30 Apr/28 Feb 385 Mediolanum) Exceptis his,
quibus extra ordinem subvenitur, omnes iacturam litis incurrant, qui non ante
in proprio foro iurgaverint, siquidem possint venire ad altioris iudicis
notionem, cum iudicatum quod displicet appellatione (appellatio edd.)
excluserint (excluserit PaMS): ita ut, si quis litigator se vel
fastidio vel gratia cognitoris aut non auditum aut dilatum docuerit, et eius
litis quae protracta est aestimationem fisco nostro iudex praestet et (ut
B) in primores officii poena deportationis ilico deprometur (depromatur
BbO deportetur N).
W36. CTh 11.22.2 (ad Neoterium pr.pr. pp. 4 May 385) Habeat unaquaeque civitas
consortem munerum, quem habuit in professione collegam. Iugatio omnis, ubi est
antiquitus ascripta, permaneat: redeat ad se alio in fraudem munerum translata
iugatio. Discant omnes, discant reliqui possessores mutato eo, quod non recte
est impetratum, quem participem possidendi cognoverint, esse etiam in omnibus
socium functionibus.
W37. CTh 12.1.110 (ad Neoterium pr.pr. d. 28 May 385 Mediolanum) Universos
municipes sibimet debitos ordo apud proprium repetat cognitorem, si quidem
nullum magis uniuscuiusque forum competens poterit appellari quam patriae. Si
quis tamen provinciam rexerit curialis, aditum sibi interclusum senatoriae
dignitatis intellegat, nisi patriae quidquid debet ante dissolverit. Et ne
colludio forte municipum quae iussa sunt frustrentur, sciant singularum ordines
civitatum XXX libras auri se esse multandos, nisi ad reposcendos proprios
sedulis institerint querellis.
W38. CTh 8.4.15 (ad Neoterium pr.pr. d. 12 June 385 Mediolanum) Si apparitor
diffugerit criminosus, edictum, quo revocari possit, adiecta condicione legibus
subsequatur; cui nisi fuerit satisfactum, merito in latitantem a iudice pro
qualitate peccati sententia proferetur: veniam enim talibus nos promittimus non
daturos, ut saltem huiusmodi oraculi sanctione perterriti, cum de indulgentia
desperare coeperint, aut scelera nulla committant aut noverint crimina nec
fugae latebris nec indulgentiis relaxanda.
W39. CTh 2.4.4 (ad Romulum consular. Aemiliae et Liguriae d. 18/23/19 June 385
Mediolanum) Post celebratam denuntiationem seu (sive BG) edicto seu
editione rescripti, quod (quo GL) tamen iure sit impetratum, lis (litis
NLS) exordium auspicatur inter iustas videlicet legitimasque personas.
Et si qui (qui NPMLS quis ABGO) perennitatis (serenitatis
L) nostrae pendentibus temporibus responsa protulerit (protulerint
NLS), non modo tempora, quorum erunt (eunt Momm.) curricula, non
dilatentur, sed et quidquid elicitum erit (fuerit BG), frivolum
iudicetur.
W40. CTh 7.2.2 (ad Neoterium pr.pr. d. 10 July 385 Mediolanum) Quisquis cinguli
sacramenta desiderat, in ea urbe, qua natus est vel in qua domicilium collocat
(collocavit Seeck), primitus acta conficiat et se ostendat non patre,
non avo esse municipe penitusque ab ordinis necessitatibus alienum, sciturus se
in perpetuum revocandum nec temporis nec militiae praerogativa, si ita non
gesserit, defendendum (defendendum, si ita non erit Momm.app?).
Ordines etiam urbium noverint, si cuiquam praestitisse se (se Goth.
Momm. omit R) gratiam doceantur ac non vera actis promendo
per mendacium quemquam abire (ambire Fornerius) permiserint, se periculo
subiacere.
W41. CTh 2.26.4 (Neoterio pr.pr. d. 26 July 385 ) Quinque pedum praescriptione
summota finalis iurgii vel locorum libera peragatur intentio. Sola sit igitur
huiusmodi (i.h. Erf. cum Pal. h.i. Guelf) litibus
(litibus Lachmann legibus Erf. cum Pal.) una
praescriptio, quae improbi petitoris refrenare possit invidiam, si veteribus
signis limes inclusus finem congruum erudita arte praestiterit. Nec vero
prolixioris temporis in huiusmodi iurgiis locum habebit ulla praescriptio, cum
diuturno otio alienum rus quis se asserat diligentius coluisse, quando omne
huiusmodi iurgium solo praecipimus iure discingi, quo artis huius peritis omnem
commisimus sub fideli arbitrio notionem.
W42. CTh 13.1.14 (ad Principium pr.pr. d. 4 Nov/Aug 385 Verona?) Eos, quos
peractae militiae labor decurso stipendiorum ordine vel protectoris honore
cumulavit vel honestae vel causariae missionis necessitate donavit, quindecim
solidorum in mercimoniis omnibus immunitatem habere iubemus, agnituros publicum
munus, si ultra praestitutum legis nostrae modum emendis vendendisque rebus
laxiore sumptu operam voluerint commodare.
W43. CTh 6.30.10 (ad Principium pr.pr. d. 31 Aug 385 Aquileia) Si quis iudicum
palatino vel profligationem debitorum putaverit esse mandandam vel eius
impertiendum litigatori auxilium in lite privata, tam ipse quam eius officium
per singulos, quibus vetita curanda commiserit, quinas auri libras fisci
viribus inferre cogatur.
W44. CJ 11.60.1 (ad Licinium/Principium vicar. Africae/pr.pr. d. 14 Sept 385
Aquileia) Tiberianus ad possibilitatem singulorum quorumque locorum intuens
statuit certas possessiones, quae ad limitem frumenta conveherent (conveherent
X convenirent KOIb). 1. Quocirca generali lege sancimus Tiberiani
dispositionem oportere servari, amoventes, quidquid vel potentia uniuscuiusque
elicuit vel furtiva deprecatio, addentesque nihilo minus in futurum nulli
licere adversus utilem vetustatem et praesentem legem nostram importuna et
respuenda reposcere.
W45. CTh 10.1.13 (ad Messianum procons. Africae d. 17 Sept 385 Aquileia) In
omnibus fiscalibus causis, quisquis iudicum cognitor resederit, exceptis
magnificis viris largitionum nostrarum comitibus, quos extra ordinem negotia
definire non multo ante lata (latam V) secundum veteres mores
constitutione (constitutionem V) praecepimus (praecipimus V), si
intra eandem provinciam res agatur, duos menses satis abundeque sufficere
censemus; si ex contigua personae atque instructiones necessariae putabuntur,
quattuor; si ex transmarina, sex. Cum vero de causae meritis interposita
provocatione tractabitur, in eadem provincia partibus constitutis intra
viginti, si ex contigua, intra quadraginta dies negotium terminetur.
W46. CTh 9.40.14 (ad Principium pr.pr. d. 18 Sept/1 June 385/1 Jan 386) Ne diu
apparitorum prava admodum venalisque perfidia in publica impune commoda
desaeviret, censuimus etiam in absentes pro competenti ultione deberi
consurgi.
W47. CTh 8.7.16 (ad Principium pr.pr. d. 18 Sept 385 Aquileia) Praeter eos, qui
de officio eminentium potestatum numero stipendiorum et curriculis evolutis
urbique praefecti, vicariae etiam potestatis, serenitatis nostrae annis
singulis attingere purpuram venerarique praecepti sunt, nulli prorsus vel ex eo
numero vel illorum certe, qui provincialia officia peregerunt, tranquillitatis
nostrae muricem adorare sit liberum omnium suffragiorum obreptione cessante. 1.
Adeo autem unumquemque ea, quibus vel sponte initiatus est vel suorum retinetur
consortio maiorum, non sinimus civilium officiorum sacramenta defugere, ut
etiam ad palatina hos atque agentum in rebus vetemus officia, nisi omnibus
expeditis, quae eorum peragi poscit ordo militiae. 2. Si quis igitur ea, quae
sunt salubriter cauta, violarit (violaret R), non solum se ilico sciat
esse retrahendum, verum etiam bonorum media parte multandum ac mancipatus
statim muneri subiugandum, ita ut per hoc tempus, quod hac lege praescriptum
est, istius functionis muneri se norit esse subdendum. 3. Omnes itaque iudices
civilis (civilis T civiles R) arbitrii tua magnificentia moneat
curam his oportere inesse quam maximam (maximam R maxime T), ne
quis apparitionis propriae desertorem ad indebitam aspirare (indebitum
aspirasse T) patiatur. Retrahi enim oportet contumacem ac legis laqueis
implicari.
W48. CTh 1.2.9 = 11.1.20 (Principio pr.pr. d. 24 Sept 385 Aquileia) In fraudem
annonariae rei ac devotionis publicae elicitum (illicitum Pith.)
damnabili subreptione (obreptione 11.1.20 Pith.)
rescriptum, manifestum est vires non posse sortiri (vires non posse sortiri
11.1.20 non posse a possessore teneri Pith.). Circa
omnes igitur par atque aequalis illationis (collationi Pith.) forma
teneatur.
W49. CTh 10.20.12 (ad Principium pr.pr. d. 26 Sept 385 Aquileia) Si quis
naviculam functioni muricis et legendis conchyliis deputatam ausus fuerit
usurpare, duarum librarum auri illatione teneatur.
W50. CTh 8.8.3 = 11.7.13 = 2.8.18 (ad Principium pr.pr. d./pp. 3/2 Nov/30 Oct
Aquileia acc. 24 Nov Roma 385/386) Solis die, quem dominicum rite (recte
GX merito PMLS) dixere (edixere Ca) maiores, omnium omnino
litium (add et 11.7.13) negotiorum conventionum
(omit c. 11.7.13 conventionumque HBG)
quiescat (conquiescat E) intentio; debitum publicum privatumque nullus
efflagitet; (add et E) ne (nec OCPML) apud ipsos quidem
arbitros vel in (in R e 11.7.13 EaCPM
omit HBGOL Pith. 2.8.18) iudiciis
(iudices G Pith.) flagitatos vel sponte delectos (electos
HBG) ulla sit agnitio iurgiorum. Et (omit et
2.8.18) non modo notabilis, verum etiam sacrilegus
iudicetur, qui a (omit a PMLS) sanctae religionis instinctu
(instituto RHNBOE) rituve deflexerit.
W51. CTh 12.12.10 (Principio pr.pr. d. 5 Nov 385 Aquileia) Quotienscumque ex
diversis provinciis ad sacrum mansuetudinis nostrae comitatum legationes, quas
instruxere decreta, necesse erit commeare, in auditorio quidem celsitudinis
tuae universa tractentur, sed ita, ut nullum finem capiat ordo gestorum
illibataque rerum decisio singularum nostro auditui sententiaeque servetur, ita
ut deinceps excellentia tua, cum in consistorio mansuetudinis nostrae secundum
consuetudinem ex decretis petitiones legatorum de nostris scriniis recitantur,
motum proprii arbitrii ratione decursa sententiis, quas pandimus, referat.
W52. CTh 1.10.3 (ad Florentinum/Florentium/Florianum com.sacr.larg. d. 25/27
Nov 385 Aquileia) In omnibus causis ita cognitioni iurgiorum operam dabis, ut
extra ordinem ac sine temporibus recognoscens mature, cum ratione tulerit, ac
rursus severius, si iustitia persuaserit, definitivam scias promendam esse
sententiam.
W53. CTh 11.36.30 (same) Saepe cautum est evidentissimos debitores appellantes
audiri nullatenus oportere, deinde ab exsecutione adeo posse neminem provocare,
ut, si forte temptaverit ut postea (praepostere Goth.) a praeiudicio
appellans, ad quinquaginta librarum argenti multam iure retinendus est.
ET CETERA.
W54. CTh 11.30.46 (same) POST ALIA. Cum super fiscali debito
emerserit provocatio, in eadem provincia vicesimo die negotii merita noscenda
sunt, ita ut secundum generalis arbitrium sanctionis XL dierum ex contigua
provincia spatia sufficiant.
W55. CTh 8.7.17 (ad Principium pr.pr. d. 10/11 Dec 385 Aquileia) Exceptores
omnes iudicibus obsequentes, qui nec militiam sustinent neque a fisco ullas
consequuntur annonas, absque metu navare coeptis operam, etiamsi decuriones
sint (sunt T), minime prohibemus, dummodo munia propriae (propria
T) civitatis agnoscant et peracto (peractos T) secundum morem
exceptionis officio ad propriam sibi curiam redeundum esse non nesciant.
W56. CTh 11.16.17 (ad Principium pr.pr. d. 11 Dec 385 Aquileia) Cogendarum
intuitu pensionum a fundis patrimonialibus vel enfyteuticis extraordinaria
sarcina removeatur; capiti (capiti Goth. capitis V) atque
fortunis eorum iudicum atque officiorum, qui privilegia tanta temeraverint,
discrimine minime defuturo, si similem rursus inquietudinem movere
temptaverint. Fundos enim tam patrmonialis iuris quam enfyteutici absque his,
quae divali (divalia V) lege praecepta sunt, ad alia iubemus onera non
vocari.
W57. CTh 13.5.17 (ad Principium pr.pr. d. late 385/20 Apr 386) Omnes
navicularii per omne aevum ab omnibus oneribus et muneribus et collationibus et
oblationibus subleventur, cuiuscumque loci fuerint vel dignitatis. Et quicumque
contra istam fecerit legem, seu custos litorum seu vectigalium praepositus seu
exactor vel decurio seu rationalis vel iudex cuiuscumque provinciae, exhibitus
sublatis universis facultatibus suis capitali sententiae subiugetur.
386 HONORIO NOB PUER ET EVODIO V C CONSS
W58. CTh 16.1.4 = 16.4.1 (ad Eusignium pr.pr. d. 23 Jan 386 Mediolanum/Const.)
Damus copiam colligendi his, qui secundum ea sentiunt, quae temporibus divae
memoriae Constanti sacerdotibus convocatis ex omni orbe Romano expositaque fide
ab his ipsis, qui dissentire noscuntur, Ariminensi concilio,
Constantinopolitano etiam confirmata in aeternum mansura decreta sunt.
Conveniendi etiam quibus iussimus patescat arbitrium, scituris (omit
Damus ... scituris 16.4.1) his, qui sibi tantum
(tantummodo 16.4.1) existimant colligendi copiam
contributam, quod (omit quod 16.4.1), si turbulentum
quippiam contra nostrae tranquillitatis praeceptum faciendum esse temptaverint,
ut seditionis auctores pacisque turbatae ecclesiae, etiam (omit etiam
16.4.1) maiestatis capite ac sanguine sint supplicia
luituri, manente nihilo minus (add contra) eos supplicio, qui contra
hanc dispositionem nostram obreptive aut clanculo supplicare temptaverint
(omit manente ... temptaverint 16.4.1).
W59. CTh 12.12.11 (ad Eusignium pr.pr. d. 15 Feb 386 Ticinum) Si quis vel
civitatis vel provinciae vel corporis alicuius ita prosequi desideria voluerit,
ut non omnia mandata litterarum decretorum (decretarum Momm.app?)
auctoritate demonstret, inauditus ac sine effectu (effecto V) remeare
protinus iubeatur.
W60. CTh 1.9.2 (ad Principium mag.off. <d. 385> pp. 9 March 386
Hadrumetum) Nefas est a minoribus maiora vel posci vel sperari: ideoque nemo a
nobis postulet agentum in rebus aliquem militiae potiori sociari nisi
quem tua acceptio probari debere (deberi A) significat, ita ut petitorem
constet loco esse potiorem. Ordinem vero militiae atque (militiaeque A)
stipendia nemo praevertat, etiamsi nostri numinis (nominis traditur) per
obreptionem detulerit indultum: ac si formam istius modi docebitur obtulisse,
in locum, ex quo indecenter emerserat, revertatur, ut is gradu ceteros
antecedat, quem stipendia longiora vel labor prolixior fecerit anteire.
W61. CTh 10.13.1 (ad Gorgonium/Gregorianum com.rer.priv. d. 6 June 396
Mediolanum) Si quispiam alienae substantiae petitor mora ludificante in longum
protrahere coeperit possidentem et (qui app.) tertio conventus cum
delatore noluerit adesse iudiciis, non solum iurgii, quod exortum est,
amissione multetur, verum etiam sumptus et litis expensas ei reddere
compellatur, quem superfluo litigio credidit esse vexandum. Quod quidem etiam
in absentem contumacem post trinam, ut dictum est, conventionem statuendum esse
censemus.
W62. CTh 6.35.13 (ad Pinianum pr.urb. d. 6 July 386 Mediolanum) Omnes, qui in
palatio militando diversis actibus paruerunt, secundum legem domini germani
nostri in tantum eius dignitatis, cuius meruerint missionem, obtinere norint
insignia, ut his omnibus praeferantur in ordine atque consessu, qui posteriore
tempore regendas provincias dignitatesque susceperint palatinas. Hoc autem
generale decretum si quisquam temeraria usurpatione violare temptaverit,
sacrilegii reus legibus censeatur.
W63. CTh 8.7.18 (ad Eusignium pr.pr. d. 14 July 386 Mediolanum) Nullus ex his,
quos claruerit militia resolutos (militare solutus R), indebita denuo
sacramenta suscipiat. Si quis autem id per obreptionem forte meruerit, quinque
librarum auri multetur incommodo.
W64. CTh 1.32.5 (ad Eusignium pr.pr. d. 29 July 386 Mediolanum) Cum
procuratores metallorum intra Macedoniam Daciam mediterraneam Moesiam
seu Dardaniam soliti ex curialibus ordinari, per quos sollemnis
profligetur exactio, simulato hostili metu huic se necessitati
subtraxerint, ad implendum munus retrahantur ac nulli deinceps licentia
laxetur prius indebitas expetere dignitates, quam subeundam
procurationem fideli sollertique exactione compleverint.
W65-6. CTh 11.37.1 (ad Eusignium pr.pr. d. 18/19/20 Nov/Aug 386 Mediolanum) Cum
de possessione et momento causa dicitur (dicetur N), etsi appellatio
interposita fuerit, tamen lata (data S) sententia sortiatur effectum
atque (et O) ita demum ad nostram scientiam referatur. Ita tamen
possessionis reformationem fieri oportet (oporteat PMLS), ut integra
omnis (in omnes O) proprietatis causa servetur.
W67. CTh 8.8.4 (ad Eusignium pr.pr. d. 3 Dec 386 Mediolanum) Nullus apparitor
amplitudinis tuae vel de officio palatinis ad eam provinciam, ex qua oriundus
est vel in qua collocaverit larem, obtentu publicae necessitatis vel exsecutor
privati negotii dirigatur. Etenim officii celsitudinis tuae primiscrinius tres
libras auri fisci utilitatibus sine dilatione persolvet, si statuta fuerint
temerata, apparitor vero, qui huic se muneri passus est deputari, solutus
militia mancipum corpori sociabitur. Haec vero poena etiam ceteris irrogata
est, ut, si domesticus aut protector, strator (stratorve
Momm.app?) vel agens in rebus vel palatinus utriusque officii vel
ad eam provinciam, in qua natus est, vel ad eam, in qua collocarit
(insert matriculis quidem Ra) larem, cum huiusmodi usurpatione
perrexerit (porrexerit?), matriculis quidem exemptus ipse, qui se voluit mitti,
auri libram unam fisci viribus inferre cogatur (cogetur R Iust.),
adiutores vero officiorum palatinorum ac numerarii comitum illustrium virorum
sive actuarii libram fisci viribus solvant, nisi statuta fuerint custodita.
W68. CTh 12.1.114 (ad Eusignium pr.pr. d. 25 Dec 386) Curiales, qui sese
privilegio domus nostrae defendi posse crediderint, ad curiam retrahantur
(add ut Seeck) et propriis functionibus mancipentur et publica
damna sarciant. Tamen si quis in his domui divinae detectus fuerit quippiam
debere, exsolvat.
387 VALENTINIANO AUG III ET EUTROPIO CONSS
W69. CTh 5.17.3 (ad Florentinum/Florentium com.sacr.larg. 386-7?) ...
Quod si dominus servum aut colonum alienum regionis dumtaxat
nostrae sciens in domo vel in agro suo consistentem iudicibus non
praesentat aut admonitus a fugitivi domino eum assignare dissimulat, multam
retentatoris incurrat.
W70. CTh 13.3.13 (ad Pinianum pr.urb. d. 22 Jan 387 Mediolanum) Si quid
impetratis subrepticiis in iudicio suo magnificentia tua viderit actitatum, ut
his legibus, quae ad relationes promulgatae sunt, videatur aliquid imminutum,
rescissis omnibus, quae per gratiam gesta videbuntur, eorum tenorem super
archiatris ordinandis, quae a divae memoriae patre nostro constituta sunt, a
nobis quoque confirmata ex huius auctoritate rescripti faciet omnifariam
custodiri.
W71. CTh 1.29.6 (Eusignio pr.pr. d./acc. 25 Jan 387) Hi potissimum
constituantur defensores, quos decretis elegerint civitates (civitatis
ABMS civitatum N). Quod si quis ad locum defensionis ambitione
pervenerit, confestim eum sinceritas tua reiectum quinque libras auri fisci
utilitatibus cogat (cogatur NG1LS) inferre.
W72. CTh 6.28.4 (ad Pinianum pr.<urb.> d. 8 Feb/Sept 387 Mediolanum)
Nulla exsecutio sine adnotatione principis usurpatione officii concedatur, hoc
adiecto, ut etiamsi intercessio in locis degentis officii fuerit impertita,
ascriptio tamen principis executionem fieri oportere demandet. Quae definitio
si fuerit praeterita, decem libras auri fisco nostro ab officio
sinceritatis tuae statim iubemus inferri. Qua admonitione etiam causarum
patronos volumus esse conventos, ne ignorante principe ullam postulationem
introducant neve ab unius persona susceptis (susceptis Momm. suscepti
R) fraude quadam aliena negotia inserenda esse pertemptent.
W73. CTh 15.3.3 (ad Eusignium pr.pr. d. 26 Feb 387) A viarum munitione nullus
habeatur immunis, et eorum praediorum actores, qui forte iniuncto oneri
privilegiorum contemplatione parere minime voluerint, nostrae domui
vindicentur.
W74. CTh 6.24.4 (ad Eusignium pr.pr. d. 6 March 387) Domestici et protectores
osculandi, cum salutaverint, vicarios tui culminis habeant potestatem.
Poena (paene Momm.app.) enim sacrilegii similis erit, si
his honorificentia non deferatur, qui contingere nostram purpuram digni
sunt aestimati.
W75. CTh 11.22.3 (ad Eusignium pr.pr. d. 14 Apr 387) Transferat, qui orando
meruerit ex iudicio tuae magnitudinis, in annonariis dumtaxat commeatibus ex
alio loco ad urbem aliam professionem publicae functionis. Qui diversis in
urbibus non sufficiet respondere exactorem numero crebriori, ad unum, ubi magis
possidet, iugationis reliquum modum sine publico detrimento exactorem
(exactorem Beck exactorum V) transmittat.
W76. CTh 11.30.48 (ad Eusignium pr.pr. d. 19 May 387) Revocare appellationem
suam unicuique minime permittatur, sed sacro auditorio totius negotii
examinatio reservetur. Quod si hac lege neglecta (add quis perire causam
per Momm.app?) gratiam siverit appellationis, et ipse
quinquaginta libras argenti et eius officium parem summam condemnationis
inferre cogetur.
W77. CTh 14.1.2 (ad Sallustium pr.urb. d. 11 June 387/386/384 Mediolanum)
Privilegiorum antea decurialibus concessorum firmitatem mutare nec volumus nec
debemus; quin immo ea, quae primitus statuta perdocentur, etiam nostrae
mansuetudinis sanctione permaneant.
W78. CTh 14.3.18 (same) Ut concessa decurialibus privilegia nolumus abrogari,
ita (de Momm.app.) lege super mancipibus data nihil iubemus
imminui. Nam si qui ob hoc ad decurias illicite transierunt, ut munus evaderent
mancipatus, necesse est erga eos privilegia non posse servari, quos (quos
Pith. Goth. qui V quos mancipatui
Momm.app.?) obnoxios sibimet recte vindicat functio memorata. In
tantum etiam defensiones diversorum principum largitate concessas (concessas
Goth. concessa V) erga decurias manere decernimus et mancipatui
obnoxios iubemus addici, ut, si quispiam super absolutione mancipatus nostrae
maiestati preces obtulerit, bonorum amissione plectatur (plectetur V).
Quod quidem non solum in decurialibus, sed etiam in ceteris decernimus perpetua
lege servari.
W79. Collectio Avellana 3 (Sallustio pr.urb. after 8 Feb 387)
Desiderantibus nobis contemplatione venerationis antiquitus iam sacratae
basilicam Pauli apostoli pro sanctimonio religionis ornare, pro quantitate
conventus amplificare, pro studio devotionis attollere gratum fuit tuae
sublimitatis officium, quod ad inspicienda universa, ut res (rex V)
exigebat, detulisti et omnem situm locorumque faciem sermonis congrui
diligentia nostrae serenitatis auribus intimasti. Instructiones enim nos iubere
decuit, quae iubenda sunt. 2. Quare participato examine cum venerabili
sacerdote intimatisque omnibus et magnificentissimo ordini et Christiano
populo, quae iubemus, sublimitas tua rem diligentiore (diligentiorem
Meyer) tractatu et plena rerum inspectione discutiat. Ac si placuerit
tam populo quam senatui iter vetus, quod (quo V) basilicae praeterit
dorsum quodque ripae Tiberini amnis adiacet, innovari, ita ut praesens via
spatiis (spatii V spatio Bar.) futuri operis applicetur, eatenus
per architectos futurae basilicae diriget formam, quatenus se planities
extructionis amica praetulerit, ne ulla inaequalitas splendorem fabricae
amplificatioris oblimet (amplificentiori sublimet V), siquidem in omni
moenium facie decor summus est, quem servari oportere prima statim fronte
magnarum aedificationum demonstrat intentio. 3. Iam illud ipsa res exigit, ut
et synopsis operis construendi fideli tendatur (pendatur Petschenig)
examine sumptuumque omnium iuxta pretia rerum, quae (add sunt
Meyer) in sacratissima urbe, praetaxatio plenius ordinetur atque ad
nostram clementiam debita maturitate referatur; ut communis (communi?) omnium
consilio nostrae quoque serenitatis nutus accedat, quo facilius id, quod devota
mens statuit, pro tantae religionis meritis explicetur. ET ALIA
MANU PRINCIPIS. Divinitas te servet per multos annos, parens
carissime atque amantissime.
W80. CJ 1.29.1 (ad Eusignium pr.pr. <Illyr.> 386-7) Viri illustres
comites et magistri peditum et equitum in provinciales nullam penitus habeant
potestatem, nec amplissima praefectura in militares viros.
388 THEODOSIUS AUG II ET CYNEGIO V C CONSS
Maximus was killed on 27 August 388 and Victor was killed in the same
year
IMPPP VALENTINIANUS THEODOSIUS ET ARCADIUS AUGGG
Tenure of western quaestor no.2 begins
389 TIMASIO ET PROMOTO VV CC CONSS
W81/2/1. CTh 15.14.8 (Constantiano pr.pr. Gall. d. 14 Jan 389
Mediolanum) Omnes, qui tyranni usurpatione provecti cuiuslibet acceperunt nomen
illicitum dignitatis, codicillos atque epistulas et promere iubemus et reddere.
Iuris quoque dictionem atque sententias, quas promere nequiverunt qui iudicum
nomen habere non potuerunt, ex omnibus publicorum monumentorum scriniis iubemus
auferri, ut abolita auctoritate gestorum nullus his iudicatis conetur inniti,
quae et tempore et auctore delentur. Exceptis his tantum negotiis atque in sui
integra firmitate mansuris, quae conventionibus pactisque finita sunt, si dolo
metuve caruerunt: his quoque pariter exceptis, quae donatio transtulit,
emancipatio (emancipatio Goth. mancipatio V) liberavit, contulit
manumissio praemia meritae servitutis (praemia meritae servituti Momm.
praemio emeritae servitutis Goth.), quia in his omnibus voluisse sat
iuris est.
W82/2/2. CJ 5.5.4 (ad Andromachum com.rer.priv. 23 Feb 389/392) Qui contra
legum praecepta vel contra mandata constitutionesque principum nuptias forte
contraxerit (contraxerat PL), nihil ex eodem matrimonio, sive ante
nuptias donatum sive deinceps quoque modo datum fuerit, consequatur. Idque
(LbMN idemque PLa? ideoque C) totum, quod ab
alterius liberalitate in alterum processerit, ut indigno indignaeve sublatum
fisco vindicari sancimus: 1. Exceptis (exemptis C) tam feminis quam
viris, qui aut errore acrissimo, non affectato insimulatione, neque ex causa
vili decepti sunt aut aetatis lubrico lapsi. 2. Quos tamen ita demum legis
nostrae laqueis eximi placuit, si aut errore comperto, aut ubi ad legitimos
pervenerint (pervenerunt C) annos, coniunctionem huiuscemodi sine ulla
recrastinatione dirimerint.
W83/2/3. CTh 5.1.4 (Constantiano pr.pr. Gall. d. 25 Feb 389 Mediolanum) Si
defunctus cuiuscumque sexus aut numeri reliquerit (relinquerit H) filios
et ex filia diem functa (diem defuncta E defuncta others)
cuiuscumque sexus aut numeri nepotes, eius partis, quam defuncti filia
superstes patri inter fratres suos fuisset (esset O) habitura, duas
partes consequantur nepotes ex eadem filia, tertia pars fratribus sororibusve
eius quae defuncta est, id est filiis filiabusque eius, de cuius bonis agitur,
avunculis scilicet sive materteris eorum, quorum commodo legem (lege
NBGO) sancimus, adcrescat. 1. Quod si hic defunctus, de cuius bonis
loquimur, habebit ex filia nepotes et praeterea filios non habebit, sed (sed
HNBGECPMLS et O edd.) qui praeferri nepotibus (add
non C) possint, habebit agnatos, in quandam (quartam BG)
Falcidiam hi (hi Goth. Momm.) et in dodrantem nepotes iure
succedant. 2. (add et BG) Haec eadem, quae de avi materni bonis
constituimus, de aviae maternae sive etiam paternae simili aequitate sancimus;
nisi forte avi ad elogia iniurenda impiis nepotibus iusta se motos ratione
monstraverint. 3. Non solum autem, si intestatus avus aviave defecerit, haec
nepotibus quae sancimus iura servamus (reservamus G), sed si avus vel
avia, quibus huiusmodi nepotes erunt (erunt BNGOEC Iust. erant
BPMLS), testati (intestati BO) obierint et praeterierint nepotes
aut exheredaverint, easdem (eosdem most) et de iniusto avorum testamento
et si quae filiae poterant (poterint BG) vel de re vel de lite competere
actiones nepotibus deferimus (deferemus NC) secundum iustum nostrae
legis modum quae de parentum inofficiosis testamentis competunt filiis.
W84/2/4. CTh 4.22.3 (ad Messianum com.rer.priv. pp./d. 14 June 389 Treveri)
Plerosque (plerumque NGEv) detectum (depectum PMQ) est in
(omit in BGPMQS) rem privatam nostram, quam publicatio celebrata
quaesierat (quaesiverat HEPMLQS), invasisse: quam nos a retentatoribus
ereptam sociari iubemus aerario, punientes contumacius quam decus publicum
sinebat erectos (ereptos BGPMLQK), ut, qui litem inferre potuissent,
nollent expectare iudicium ac (et S) spernerent victoriam, quam
iustitiae praescripsisset (praescripsissent HS) eventus, et
amplecterentur, quod dedisset audacia. Cadat (cedat most) igitur ille,
quisquis opperiri noluerit litis eventum et quod recipere lege potuisset,
contemptor examinis violentus amittat. Illi vero, quos in tantum furorem (furor
PMLQSK) provexit audacia (audaciae PMLQSK), ut, quod iurgaturi
apud examinis fidem sperare non possent, ante eventum iudicialis arbitrii
illicita praesumptione temerarent, aestimationem rei, de qua litigari (litigare
C) convenerat, cogantur exsolvere. Quod quidem etiam in privatis
observandum negotiis generali lege sancimus. Illud autem ab officio
magnificentiae tuae cavendum esse decernimus, ut sacratissima domus nostra
expectare litem, non inferre cogatur, neque expetat, sed patiatur examen.
W85/2/5. CTh 11.16.20 (Messiano com.rer.priv. d. 15 June 389/395 Mediolanum)
Evidenter atque absolute iubemus, ne fundi ad patrimonium nostrum pertinentes,
seu conductionis titulo seu perpetuo iure tenentur, aliquid praeter ordinem
superindicti vel pretii petiti nomine vel de sordidis quibuscumque muneribus
agnoscant. Nam hoc et a divis pricipibus impetratum est et a nostra serenitate
reparatum. Quisquis igitur iudicum (iudicium R) contra fecerit, quinque
pondo auri de facultatibus, alia de officiis suis, totidem et de curialibus,
qui exsequi male iussa festinant, noverit eruenda.
W86/2/6. CTh 6.26.5 (Constantiano/Constantio <pr.pr. Gall.> pp./d. 8 Nov.
389 Treveri) In sacris scriniis nostris militantes ordinarii iudices a
salutatione non arceant, etiam inviti in consessum accipiant; scituris vel
principe vel corniculario vel capitibus officii ternas libras auri ex
suis facultatibus eruendas, si consistorium nostrum saepe ingredientibus
secretarii iudicium non patuerit ingressus aut reverentia non fuerit in
salutatione delata aut sedendi cum iudice societas denegata.
Tenure of western quaestor no.2 ends
390 VALENTINIANO AUG IV ET NEOTERIO CONSS
W87. CTh 10.18.3 (Neoterio pr.pr. <Gall.> pp./d. 2 March 390
Confluentes/Const.) Eos, qui suadente numine vel ducente fortuna thesauros
reppererint, reppertis laetari rebus sine aliquo terrore permittimus.
W88. CTh 6.29.7 (Neoterio pr.pr. <Gall.> d. 28 May 390) Quia vel honore
militiae vel fiducia iussionis agentibus in rebus maiorem ad obsistendum remur
futuram esse constantiam, ex his, quos in eminentioribus tantum urbibus
sollicitudinem cursualem agere mandavimus, magnificentia tua noscat unum esse
considerandis transeuntium evectionibus relictum neque eos quicquam ultra hanc
formam in cursum habere commune.
391 TATIANO ET SYMMACHO VV CC CONSS
392 ARCADIO AUG II ET RUFINO V C CONSS
W89. CTh 10.10.20 (Flaviano pr.pr. pp. 8 Apr 392) Plerisque mancipia
vaga, tacita fideicommissa, bona vacantia et caduca monstrantibus quies
possidentibus abnegatur. Ideoque praecipimus, ut omnium officiorum periculo
custodiatur, vicarii etiam atque ordinarii cognitores monentur - ea
animadversione proposita, quae non facultates eorum sit expetitura, sed
sanguinem -, ut nullum huiusmodi rescriptum mansuetudinis nostrae, nec si
specialis super hoc adnotatio proferatur, nisi una cum delatore suscipiant et
ante (et ante Momm. ut Cuiac. omit V) de animo eius et
facto vel impletis probationibus vel desertis iuxta constituta legum, quae
super hoc iam dudum a divis principibus lata sunt, iudicetur.
Valentinian II died on 15 April 392
END OF THE LAWS OF VALENTINIAN II
LAWS OF MAXIMUS 383-388
Maximus was proclaimed Augustus in Britain in the spring of 383 and was
probably recognized in the east from 384 to the spring of 388.
IMPPP VALENTINIANUS THEODOSIUS ARCADIUS MAXIMUS ET VICTOR AUGGG
384 MAXIMO AUG I CONS
385 ARCADIO AUG 1 ET BAUTONE CONSS
W90. CTh 9.36.1 (Desiderio vicar. d. 12 July 385 Trier) Quisquis
accusator reum in iudicium sub inscriptione detulerit, si intra anni tempus
accusationem coeptam persequi supersederit vel, quod est contumacius, ultimo
anni die adesse neglexerit, quarta bonorum omnium parte multatus aculeos
consultissimae legis incurrat, scilicet manente infamia, quam veteres iusserant
sanctiones.
W91. Collectio Avellana 40 (ad Siricium <episcopum Romae> 385/386)
Siricio parenti. Accepimus litteras sanctitatis tuae, quae nobis fuere
gratissimae quaeque plane et nomini sacerdotis et dignitati urbis
splendidissimae convenirent (convenere Meyer?). Fidei vero catholicae,
de qua clementiam nostram consulere voluisti, quo maius circa me et speciale
iudicium divinitatis experior, hoc me confiteor curam habere maiorem, qui
videlicet ad imperium ab ipso statim salutari fonte conscenderim et cui in
omnibus semper conatibus atque successibus deus fautor adfuerit cuiusque hodie
et, ut spero, perpetuo protector et custos esse dignetur, pater carissime. 2.
Ceterum de Agroecio (Agricio Car.), quem indebite ad presbyterii gradum
conscendisse commemoras, quid religioni nostrae catholicae possum praestare
reverentius, quam ut de hoc ipso, cuiuscemodi esse videatur, catholici iudicent
sacerdotes? Quorum conventum ex opportunitate omnium, vel qui intra Gallias vel
qui intra quinque provincias commorantur, in qua elegerint urbe constitutam, ut
isdem residentibus et cognoscentibus, quid habeat consuetudo, quid legis sit,
iudicetur. Haec enim, quae libris sunt asserenda, et maiorum nostrorum
religiossimis constitutis, ipsi possint melius astruere, qui norunt. Ceterum id
nobis animi et voluntatis esse profitemur, ut fides catholica procul omni
dissensione summota (delete summota) concordantibus universis
sacerdotibus et unanimiter deo servientibus illaesa et inviolabilis perseveret.
Nam noster adventus ita inquinata aliqua et sceleratorum labe polluta
deprehendit et repperit, ut, nisi nostra provisio atque medicina, quae ex dei
summi timore veniebat, his opem celeriter attulisset, ingens profecto divulsio
atque perditio fuisset exorta, ut (ut V et Car. et ut
Meyer?) vix sananda postea vitia concrevissent. 4. Ceterum quid adhuc
proxime proditum sit Manichaeos sceleris admittere, non argumentis neque
suspicionibus dubiis vel incertis sed ipsorum confessione inter iudicia
prolatis malo ex gestis ipsis tua sanctitas quam ex nostro ore cognoscat, quia
huiuscemodi non modo factu turpia verum etiam foeda dictu proloqui sine rubore
non possumus. ET MANU IMPERATORIS. Divinitas te servet per
multos annos.
386 HONORIO NOB PUER ET EVODIO V C CONSS
W92. Collectio Avellana 39 (ad Valentinianum <iuniorem Aug.> March/Apr.
386) Nisi clementiae nostrae circa serenitatem tuam fides simplex esset et
gratia plenae (plena Car.) concordiae, confido etiam quod (quod et
Meyer?) commoda rationibus meis esse possent haec, quae nunc agi
dicuntur in partibus tranquillitatis tuae: catholicae legis turbatio atque
convulsio. Quid enim tam optandum possit (add esse Car. esse
possit O2) ei, si quis esset inimicus, quam adversus ecclesias dei, hoc
est adversus deum ipsum, te aliqua moleri et, ubi error excusabilis non est,
ibi velle peccare? 2. Sed quoniam serenitati nostrae et in deum religio maior
quam (add ut eum Günther) violari et ab inimicismo quoque
(add non O2) optabile nobis arbitremur (arbitremur R2
arbitramur V), et (ut eam Meyer) circa serenissimam iuventutem
tuam tam arta nostri cura, tam sedula est, ut recte facta magis nos sua quam
errata delectent: idcirco perennitatem (serenitatem R2) tuam credidimus
commonendam, ut introspecta ratione numinis summi et maiestatis ipsius
considerata potentia, quid agere debeas, sollicita mente perpendas. 3. Audio
(audivi O2 Car.) enim - nam fama non patitur occultari,
praesertim quod agitur in populos - novis clementiae tuae edictis ecclesiis
catholicis vim illatam fuisse, obsideri in basilicis sacerdotes, multam esse
propositam, poenam capitis adiectam et legem sanctissimam sub nomine nescio
cuius legis everti. Hoc quam grave est, poteris intueri, si dei magnitudinem
volueris cogitare. Erubesco, si quam crediderit serenitas tua astruere vellem
(velle V) rationem et dei agere causam. Quid enim, si hoc solum esset?
Si enim iam per tot saecula coalita et confirmata mutares, parvamne excitare
discordiam videreris? Ipsis humanis legibus in hac mortalitate habet nostra
reverentiam consuetudo et in re iam vetusta atque usitata aliquid novum fecisse
(fuisse V) reprehensio est. 4. Italia omnis atque Africa hoc sacramento
credunt; hac fide gloriantur Gallia, Aquitania, omnis Hispania, Roma ipsa
venerabilis, cuius etiam in hac parte principatus est, quod deum sicut sequi
voluit agnovit. Confitebor ipse - quod non sine maerore dictum est - solum
dissentiebat Illyricum. Utinam quod errasset non extaret exemplum. Utinam illud
incolume Arrianae legis Musinense oppidum permaneret et non ad iudicium quondam
(quoddam R2) erroris miseri concidisset, ut, quia ipsos erudisset
auctores, praecipua irati numinis ultione procumberet. Periculose, mihi crede,
divina temptantur. 5. Venerabilis memoriae divus Valentinianus, pater
clementiae tuae, hac fide fideliter imperavit. Nihil ille attingere voluit,
quod bene constitutum videbat. Hi certe sub eodem episcopi iam fuerunt: quae
tanta mutatio, ut, qui antea sacerdotes, nunc sacrilegi iudicentur? Isdem certe
praeceptis, isdem sacramentis dicati eadem fide credunt, qua ante crediderunt.
6. An putat venerabilis mihi serenitas tua conceptam semel in animis hominum
religionem, quam deus ipse constituit, posse convelli? Quantae ex hoc
discordiae excitabuntur? Quanta contentio oborietur? Quam crebrae et pestiferae
seditiones? Quanta et quam pervenientia ad deum vota iustorum, cum inter
Christianos, quod dictu sit nefas, quaedam persecutionis imago nascatur? 7.
Videris, in quam partem hanc sedulitatem nostram interpreteris; nullo certe
maiore genere curam meam circa clementiam tuam probare te posse (tibi possem
O2 recte possem Hartel probari credo posse Meyer), quam si
te horter, ut desinas: puto enim recognoscas, quod nemo hoc suaderet inimicus.
Haec amabiliter a nobis dicta esse opto ut intellegas, spero quod credas. 8.
Unde aequum admodum est, ne sancto numini dicata convellas, Italiam omnem et
venerabilem Romam ceterasque provincias suis ecclesiis, suis sacerdotibus
reddas neque te medius (medium O2) interseras, cum fas sit iustius, qui
a catholica ecclesia Arrianorum interpretatione discesserit, errorem suum vera
religione mutare quam recte sentientibus suam immittere pravitatem.
387 VALENTINIANUS AUG II ET EUTROPIO V C CONSS
388 MAXIMO AUG II CONS
Maximus was killed on 28 August 388.
END OF THE LAWS OF MAXIMUS
LAWS OF EUGENIUS 392-4
Eugenius was proclaimed emperor in the west by Arbogastes on 22 August
392.
392 IMPPP THEODOSIUS ARCADIUS ET EUGENIUS AUGGG
393 THEODOSIO AUG III ET EUGENIO AUG I CONSS
394 NICOMACHO FLAVIANO V C CONS
No law of Eugenius survives.
Eugenius was killed on 6 September 394.
|