|
Valentinianus, son of Constantius and Galla Placidia,
was made Caesar at Thessalonica on 23 October 424.
Ioannes was captured and executed at Ravenna in the spring of 425.
THEODOSIUS AUG ET VALENTINIANUS CAES
425 THEODOSIO AUG XI ET VALENTINIANO CAES I CONSS
Tenure of western quaestor no.15 begins; Antiochus senior?
W565/15/1. Sirm 6 (Amatio pr.pr. Gall. 9/10/17 July/8 Oct/6 Aug 425
Aquileia/Const.) Privilegia ecclesiarum vel clericorum omnium, quae saeculo
nostro tyrannus inviderat (omit quae..inviderat Flor.), prona
devotione revocamus. Scilicet ut quidquid a divis principibus (add
constitutum est vel quae Momm.app.) singuli quique antistites
impetrarunt (impetrarant 16.2.47), iugi solidata
aeternitate serventur nec cuiusquam (cuiquam Flor.) audeat titillare
praesumptio, in quo nos magis praestitum confitemur. Clericos etiam
(omit e. insert igitur omnes Flor.), quos indiscretim
(indiscrete et Flor.) ad saeculares iudices debere deduci infaustus
praesumptor edixerat, episcopali audientiae reservamus, his manentibus,
quae circa eos sanxit antiquitas. Fas enim non est, ut divini muneris
ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Illustris itaque
auctoritas tua omni aevo mansura quae iussimus in provinciarum missa (missam
Zb) notitiam praecipiet etiam sub poena sacrilegii custodiri,
specialiter in illustribus comprehensura praeceptis, ut in omnibus circa
ecclesiastica privilegia veterum principum statuta serventur. Diversos vero
episcopos nefarium Pelagiani et Caelestiani dogmatis errorem sequentes per
Patroclum sacrosanctae (sanctae YDO) legis antistitem praecipimus
conveniri: quos quia confidimus emendari, nisi intra viginti dies ex
conventionis tempore, intra quos deliberandi tribuimus facultatem, errata
correxerint seseque catholicae fidei reddiderint, Gallicanis regionibus expelli
atque in eorum loco sacerdotium fidelius subrogari, quatenus praesentis erroris
macula de populorum animis tergeatur et futurae bonum disciplinae iustioris
instituatur (i. Z2 instituat Z1Y). Sane quia religiosos
populos nullis decet superstitionibus depravari, Manichaeos omnesque haereticos
vel schismaticos sive mathematicos omnemque sectam catholicis inimicam ab ipso
aspectu urbium diversarum exterminari debere praecipimus, ut nec (ut nec
Th ne ZYD Flor.) praesentiae (praesentium Flor.)
quidem criminosorum contagione foedentur. Iudaeis quoque vel paganis causas
agendi vel militandi licentiam denegamus: quibus Christianae legis nolumus
servire personas, ne occasione dominii sectam venerandae religionis immutent.
Omnes igitur personas erroris infausti iubemus excludi, nisi his emendatio
matura subvenerit.
W566/15/2. CTh 16.5.62 (ad Faustum pr.urb. <Romae> 17 July/6 Aug 425
Aquileia) Manichaeos (add omnesque Sirm 6) haereticos (add
vel Sirm 6 sive CTh 16.5.64)
schismaticos sive mathematicos (omit s.m. E CTh
16.5.64) omnemque sectam catholicis inimicam ab ipso
aspectu urbis Romae exterminari (add debere Sirm 6)
praecipimus, ut nec praesentiae criminosorum contagione foedetur (foedentur
Quesn. Colb. Sirm 6 CTh
16.5.64). Circa hos autem maxime exercenda (exercere
urgenda E) commonitio (commotio E Quesn. Colb.
Hincm.) est, qui pravis suasionibus a venerabilis papae sese communione
suspendunt, quorum schismate plebs etiam reliqua vitiatur. His conventione
praemissa viginti dierum condonavimus (condonamus Quesn. Colb.
Hincm.) indutias, intra quos nisi ad communionis redierint unitatem,
expulsi usque ad centesimum lapidem solitudine (sollicitudine Ea) quam
eligunt macerentur.
W567/15/3. CTh 16.5.63 (Georgio procons. Africae d. 4 Aug/6 July 425 Aquileia)
Omnes haereses omnesque perfidias, omnia schismata superstitionesque gentilium,
omnes catholicae legi (legi Momm.app. legis EYO) inimicos
insectamur errores. Si quos vero ... haec quoque clementiae nostrae statuta
poena comitetur et (omit et Y) noverint (et noverint VE
noverint ergo O) sacrilegae superstitionis auctores participes conscios
(conscii se O Momm.app.) proscriptione plectendos, ut ab
errore perfidiae, si ratione retrahi nequeunt, saltem (saltim E) terrore
revocentur (vocentur E) et universo supplicationum aditu in perpetuum
denegato criminibus debita severitate plectantur. ET CETERA.
W568/15/3. CTh 16.2.46 (same) POST ALIA. Privilegia praeteritarum
legum ecclesiae sive clericis delata serventur. ET CETERA.
W569/15/4. CTh 16.5.64 (Basso com.rer.priv. d. 6 Aug 425 Aquileia) POST
ALIA. Manichaeos haereticos sive schismaticos omnemque sectam catholicis
inimicam ab ipso aspectu urbium diversarum exterminari praecipimus, ut nec
praesentiae criminosorum contagione foedentur. Omnes igitur personas erroris
infausti iubemus excludi, nisi his emendatio matura subvenerit. ET
CETERA.
W570/15/5. CTh 16.2.47 (Basso com. rer.priv. d. 8 Oct/6 Aug/9/17 July 425
Aquileia) Privilegia ecclesiarum (add vel clericorum Sirm6)
omnium, quae (quaeque YD quaecumque Hincmar) saeculo nostro
tyrannus inviderat, prona devotione revocamus, scilicet ut quidquid a divis
principibus constitutum est vel quae singuli quique antistites pro causis
ecclesiasticis (omit p.c.e. Sirm) impetrarant (impetrarunt
YD Hincm. Sirm6), sub poena sacrilegii iugi solidata
aeternitate serventur. 1. Clericos etiam, quos indiscretim ad saeculares
iudices debere deduci infaustus praesumptor edixerat, episcopali audientiae
reservamus. Fas enim non est, ut (uti YD) divini muneris ministri
temporalium potestatum subdentur arbitrio. ET CETERA.
Valentinian was proclaimed Augustus at Ravenna on 23 October 425.
IMPP THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AUGG
426 THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AUGG CONSS
W571/15/6. CTh 10.10.33 (ad senatum d. 3 Jan/27 Dec 426 Roma) Nusquam
calumnia perstrepet; nullus innocentium fortunarum delator occurret; stabit
legitima servitutis libertatisque discretio; iura dominorum servorum non impune
rebellium restitutione sancimus; patricii fori solidantes privilegia
inviolabilem manere decrevimus trabeatam quietem; competitorum (petitorum
V1) non tantum vitia comprimimus, sed ipsum etiam nomen abolemus.
ET CETERA.
W572/15/6. CTh 10.26.2 (same) POST ALIA. Conductores domus
nostrae ab omni militiae privilegio submovemus. Vivant aequa sorte cum ceteris,
nec umquam, si ratio poscat, examinis severitatem iudiciariam ullo cinguli
frustrabuntur obiectu, sed potius pari disceptationis eventu in omnibus causis
legibus serviant, quibus tenentur et principes.
W573/15/7. CTh 5.1.7 (Albino pr.urb. d. 30 Jan/Aug 426 Roma) Sicut mater, quae
(quod S) liberorum iure subnixa est, patruo capite deminuto dare iussa
est tertiam portionem, ita (omit ita Ha) etiam, quae nullo
huiusmodi fulcitur auxilio, patruo quattuor cedat unciis facultatum. 1. In illa
quoque parte (omit parte H) matris (matri GCPMS patris
NEt) non est privilegium transeundum, in qua Constantinianae legis
potissimum constitutum tenendum esse censemus (censuimus HBECa), ut,
sicuti nulli umquam vel ex prioris generis parte venientum vel (omit vel
NB) ex consequenti sanguine probatorum agnationis compositionisve nomine
de successione filii (add nulla O) iusta cum matre potuit esse
contentio praeterquam patruo, filio patrui et eius nepoti, ita omnibus reliquis
(contra omnes reliquos BGCPMLS), sicut custoditum hactenus arbitramur,
persona potior (potius BG) matris (patris N) habeatur. 2.
Emancipati quoque fratris merita tractamus, qui, ut agnationis iure integro
matrem in totum (omit in totum O) a successione filii decendentis
excludit, ita capite deminutus nihil penitus consequitur (consequatur
BGEb). Exemplo igitur patrui etiam huic cum patre hanc volumus esse
rationem, ut quatuor uncias hereditatis accipiat. 3. Lata (lata
HNGE latam B laxata Lb)
vero decernimus sanctione (sanctionem BC), ut statuta nostra non
solum futurarum ambigua quaestionum, verum etiam pendentium negotiorum hoc
ordine fata (facta BGOELS) discingant (distinguant BGOE).
W574. CTh 6.2.25 (ad senatum urbis Romae d. 24 Feb/26 Apr 426 Roma)
RECITATA IN SENATU PER THEODOSIUM
PRIMICERIUM NOTARIORUM. Oblationem nobis amplissimi ordinis
prompta liberalitate promissam partim remittimus vobis, partim
patriae communi urbique largimur.
W575/15/8. CTh 10.26.1 (Basso pr.pr. d. 6 March 426 Ravenna) Conductores
hominesve augustissimae domus nostrae nullum cuiuslibet nomen militiae
usurpent, nullius cingulo dignitatis utantur, ne ex hoc sibi erigendi
supercilii fastus, sacro numini (nomini Vb) nostrae pietatis oriatur
invidia. Sed quotiens de causa ad domum regiam pertinente aliquid quaestionis
emergit, non aliter quam ex legum ordine, quibus similiter omne hominum genus
tenetur, vel excipiant vel inferant actionem, nec aliorum litigatorum negotio
intercedant nec sententiam iudicantum aut illicito patrocinii sui fomite iura
conturbent nullique exsecutionis suae turbulentum ministerium audeant
commodare; non privatis se negotiis, non publicis misceant; nec
quiescentem domum delatio ulla sollicitet, ne eos inconsultae pertinaciae sero
paeniteat.
W576/15/8. CJ 12.1.14 (same) Praecipimus, ut senatori in qualibet provincia
constituto nullam habeant iudices iniungendi aliquid forte publici muneris
potestatem.
W577/15/9. CTh 4.10.3 (Basso pr.pr. d. 30 March 426 Ravenna) POST
ALIA. Libertinae condicionis homines numquam ad honores vel palatinam
aspirare militiam permittimus. Sane hanc distinctionem volumus custodiri, ut ex
manumissis nati ad locum usque proximum (proximi vel Seeck) protectoris
licitum (add his Goth. licet ultra Momm.app?)
nullatenus adire (audire Vat.) mereantur ita, ut patronis patronorumve
heredibus reverentiae privilegia conserventur. Nam si militantes etiam
docebuntur ingrati, ad servitutis nexum procul dubio reducentur. Ipsos vero,
qui manumissi sunt, nulla ratione ad ullum quamvis humilis militiae locum
sinimus admitti.
W578/15/9. CJ 11.48.18 (same) Colonos nulla ratione ad ullum quamvis humilioris
militiae locum sinimus admitti: sed nec apparitores magisteriae potestatis
censibus ascriptos probari concedimus, quia in hac parte et dominorum iuri et
publicae consulimus honestati.
W579/15/10. CTh 16.7.7 (Basso pr.pr. d. 7/6 Apr 426 Ravenna) POST
ALIA. Apostatarum sacrilegum nomen singulorum vox continuae accusationis
incesset et nullis finita temporibus huiuscemodi criminis arceatur indago. 1.
Quibus quamvis praeterita interdicta sufficiant, tamen etiam illud iteramus, ne
quam, postquam a fide deviaverint, testandi aut donandi quippiam habeant
facultatem, sed nec venditionis specie facere legi fraudem (legis fraude
E Iust.C) sinantur (signantur Ea) totumque ab
intestato Christianitatem sectantibus proprinquis potissimum deferatur. 2. In
tantum autem contra huiusmodi sacrilegia perpetuari volumus actionem, ut
universis ab intestato venientibus etiam post mortem peccantis absolutam vocem
insimulationis (simulationi E insimulationi Cuiac.) congruae non
negemus. Nec illud (illud Cuiac. Iust. illum E) patiemur
obstare, si nihil in contestatione (contestationem Cuiac.) profano
dicatur vivente (vivente Cuiac. Iust. veniente E)
perductum. 3. Sed ne huius interpretatio criminis latius incerto vagetur
errore, eos praesentibus insectamur oraculis, qui nomen Christianitatis induti
sacrificia vel (omit vel Cuiac.)
fecerint vel facienda mandaverint (omit v.f.m. E
Cuiac.), quorum etiam post mortem comprobata perfidia hac ratione
plectenda est, ut donationibus testamentisque rescissis ii, quibus hoc defert
legitima successio, huiusmodi personarum hereditate potiantur.
W580/15/11. CTh 16.8.28 (Basso pr.pr. d. 8 Apr 426 Ravenna) Si Iudaei vel
Samaritae filius filiave seu nepos, unus aut plures, ad Christianae religionis
lucem de tenebris propriae superstitionis consilio meliore migraverint, non
liceat eorum parentibus, id est (omit id est E) patri vel matri,
avo vel aviae, exheredare (add eos Momm.app.) vel in
testamento silentio (add eum O) praeterire vel minus aliquid eis
relinquere, quam poterant, si ab intestato vocarentur, adipisci. Quod si ita
forsitan evenerit, iubemus eum ab intestato rescissa voluntate succedere,
libertatibus, quae in eodem testamento datae fuerint, si intra legitimum
numerum sunt, suam obtinentibus firmitatem. Si quid maximum crimen in matrem
patremve, avum vel aviam tales filios vel nepotes commisisse aperte potuerit
(poterit O potuerint YDb) comprobari, manente in eos ultione
legitima, si accusatio interea iure processerit, parentes tamen sub tali
elogio, cui suppeditabunt probabilia et manifesta documenta, solam eis
Falcidiam debitae successionis relinquant, ut hoc saltem in honorem religionis
electae meruisse videantur, manente, ut diximus, criminum, si probata fuerint,
ultione. ET CETERA.
W581/15/12. CJ 1.14.2 (ad senatum urbis Romae d. 7/8/6/5/10/11 Nov/26 Oct 426
Ravenna) Quae ex relationibus vel suggestionibus iudicantium per consultationem
in commune florentissimorum sacri nostri palatii procerum auditorium
(auditorium CRMb in auditorio PaLa? auditorio Ma)
introducto negotio statuimus vel quibuslibet corporibus aut legatis aut
provinciae vel civitati vel curiae donavimus, nec generalia (ea generalia
Pa) iura sint (sunt PCM), sed leges fiant his dumtaxat negotiis
atque personis, pro quibus fuerint promulgata, nec ab aliquo retractentur:
notam infamiae subituro eo, qui vel astute (statuta PLa?) ea
interpretari voluerit vel impetrato impugnare rescripto, nec habituro fructum
per subreptionem eliciti (edicti PLtMa elicito Cb): et
iudices (iudice Mb), si dissimulaverint vel ulterius litigantem
audierint vel aliquid allegandum admiserint vel sub quodam ambiguitatis colore
ad nos rettulerint, triginta librarum auri condemnatione plectendi (plectendo
Rb) sunt (iudice, si dissimulaverit v.u.l. audierit v.a.a. admiserit
v.s.q.a.c.a.n. rettulerit t.l.a.c. plectendo B).
W582/15/12. CJ 1.14.3 (same) Leges ut generales ab omnibus aequabiliter
in posterum observentur (conserventur C), quae vel missa (missae
C cum BZ) ad venerabilem coetum oratione conduntur vel
inserto edicti vocabulo nuncupantur, sive eas nobis spontaneus motus ingesserit
sive precatio vel relatio vel (relatione M) lis mota legis occasionem
postulaverit. Nam satis est edicti eas nuncupatione censeri vel per omnes
populos iudicum programmate divulgari vel expressius contineri, (add vel
M) quod principes censuerunt (add et CbM) ea, quae
in certis negotiis statuta sunt, similium quoque causarum fata componere. 1.
Sed et (omit et M) si generalis lex vocata est vel ad omnes iussa
est pertinere, vim obtineat edicti; interlocutionibus, quas in uno negotio
iudicantes protulimus (permittimus R) vel postea proferemus, non in
commune praeiudicantibus, nec his, quae specialiter quibusdam concessa sunt
civitatibus vel provinciis vel (sive M) corporibus, ad generalitatis
observantiam pertinentibus.
W583/15/12. CJ 1.19.7 (same) Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus
praecipimus refutari, nisi forte aliquid est (omit est M), quod
non laedat alium et prosit petenti vel crimen supplicanti (supplicanti
PL cum B supplicantibus CRM) indulgeat.
W584/15/12. CJ 1.22.5 (same) Etsi legibus consentaneum sacrum oraculum mendax
precator attulerit, careat penitus impetratis et, si nimia mentientis invenitur
improbitas (improbitas invenitur R), etiam severitati subiaceat
iudicantis.
W585/15/12. CTh 1.4.3 (same) POST ALIA. Papiniani, Pauli, Gai,
Ulpiani atque Modestini scripta universa firmamus (mandamus A) ita, ut
Gaium quae (atque BG) Paulum, Ulpianum et ceteros (cunctos MS)
comitetur auctoritas lectionesque ex omni eius (eorum
L) corpore (corpore NBG opere AML) recitentur.
Eorum quoque scientiam, quorum tractatus atque sententias praedicti omnes suis
operibus miscuerunt, ratam esse censemus (concessimus N censuimus
BG), ut Scaevolae, Sabini, Iuliani atque Marcelli omniumque, quos illi
celebrarunt, si tamen eorum libri propter antiquitatis incertum codicum
collatione firmentur. Ubi autem diversae sententiae proferuntur, potior (potius
NBG) numerus vincat auctorum, vel, si numerus aequalis sit, eius partis
praecedat auctoritas, in qua excellentis ingenii vir Papinianus emineat, qui ut
singulos vincit, ita cedit duobus. Notas etiam Pauli atque Ulpiani in Papiniani
corpus factas, sicut dudum statutum est, praecipimus (praecepimus L)
infirmari. Ubi autem eorum pares sententiae recitantur, quorum par censetur
auctoritas, quos (quos NABM quod GLS) sequi debeat, eligat
moderatio iudicantis. Pauli quoque sententias semper valere praecipimus
(praecepimus NAaL). ET CETERA.
W586/15/12. CTh 4.1.1 (same) POST ALIA. Patrem aliqua ex parte
minorem esse matribus non sinemus. Nam cum etiam infantis morientis mater
bonorum solacia consequatur, cur de aetate eius pater graves patiatur
tendiculas, non videmus (vidimus N); et cum legitima successio
(possessio X) non modo in matre, verum etiam in successoribus
(add non E) longius constitutis non bonorum possessionis
petitionem, non cretionis sollemnitatem cogitur (cogetur NBE) custodire,
(add et B) qualicumque contenta (contempta
B) aditae vel adeundae hereditatis indicio (iudicio
B), quanto magis pater talibus est vinculis exuendus? Atque ideo hac
oratione (oratione HO ratione NBEXC ordinatione PMLQSK)
sancimus, ut pater etiam infantis filii successionem, sive ille matre eius
moriente adeundae hereditatis vel petendae (appetendae) bonorum possessionis
fuerit exsecutus officium sive ista neglexerit, morienti (moriente HN)
filio infanti in qualibet aetate sine (add qualibet O)
ambiguitate (omit s.a. L) succedat.
W587/15/12. CTh 5.1.8 (same) POST ALIA. Mater, quae habens ius
liberorum defuncto filio sine liberis filiave cum eius sorore succedit, pari
sortis paternae teneatur exemplo, ut, si torum priorem secundo non mutarit
(mutaret NBGCS mutaverit HE)
amplexu, omnia filia morte delata (derelicta BE) pleno iure
conquirat; si vero alterius elegerit coniugium (consortium
O) mariti, extrinsecus quidem quaesita filio filiave (filiae
N) simili firmitate possideat, rerum vero paternarum defuncti solo
usufructu humanitatis contemplatione potiatur, proprietatem fratribus
transmissura defuncti. Si vero filius qui moritur (moriatur H) filiave
filios (filiave filios NBEXC filiam vel filios H filios vel
filias O) derelinquit (derelinquat O), omnimodo patri suo matrive
ipso (add proprio Gt) iure succedant. Quod sine dubio et de
pronepotibus observandum esse censuimus (censuimus NBGECMLS
Iust.M censemus HP Iust.rel. decernimus
O) ET CETERA.
W588/15/12. CJ 6.30.18 (same) Si infanti, id est minori septem annis, in
potestate patris vel avi vel proavi constituto vel constitutae hereditas sit
derelicta vel ab intestato delata a matre vel linea ex qua mater descendit vel
aliis quibuscumque personis, licebit parentibus eius sub quorum potestate est
adire eius nomine hereditatem vel bonorum possessionem petere. 1. Sed si hoc
parens neglexerit et in memorata aetate infans decesserit, tunc parentem quidem
superstitem omnia ex quacumque successione ad eundem infantem devoluta iure
patrio quasi iam infanti quaesita capere. 2. Parente vero non subsistente, si
quidem post eius obitum tutor infanti sit vel datus fuerit, posse eum etiam
adhuc infante pupillo constituto nomine eius adire hereditatem sive vivo
parente sive post mortem eius ad eum devolutam vel bonorum possessionem petere
et eo modo (eandem R) eidem infanti hereditatem quaerere. 3. Sin vero
vel (omit vel C) non sit tutor vel, cum sit, ea facere
neglexerit, tunc eodem infante in ea aetate defuncto omnes hereditates ad eum
devolutas et non agnitas ita intellegi, quasi ab initio non essent ad eum
delatae, et eo modo ad illas personas perveniant, quae vocabantur, si minime
(minus PL) hereditas infanti fuisset delata. Ea vero, quae de infante in
potestate parentium constituto statuimus, locum habebunt et
si quacumque causa sui iuris idem infans inveniatur. 4. Sin autem septem
annos aetatis pupillus excesserit et priore parente mortuo in pupillari aetate
fati munus (add is PL) impleverit, ea obtinere praecipimus, quae
veteribus legibus continentur, nulla dubietate relicta, quin pupillus post
impletos septem annos suae aetatis ipse adire hereditatem vel possessionem
bonorum petere consentiente parente, si sub eius potestate sit, vel cum tutoris
auctoritate, si sui iuris sit, poterit vel, si non habeat tutorem, adire
praetorem et eius decreto hoc ius consequi.
W589/15/12. CTh 8.18.9 (same) POST ALIA. Si uxor (uxor si
Ca) intestata defecerit superstitibus communibus filiis in patria
potestate degentibus, utitur (utetur NC) maritus prisco beneficio iuris
ac legum circa usumfructum retinendum, quamdiu filii in potestate consistunt,
aut in praebenda (ferenda Et) filiis
libertate (liberalitate OECPMS) circa trientem sibi ex
Constantinianae legis beneficio conquirendum. 1. Si vero viva matre emancipati
sunt filii, tunc demum, quoniam (quoniam NBOECP Iust. quia
H?MLS) omni commodo destituitur (destituetur NCPMLS) pater
nec retinet (requirat Cb) usumfructum (usumfructum Momm. usus
fructus libri Iust.), virilis ei inter filios, seu unus seu
plures sunt, usumfructum tribuimus portionis. 2. Si vero mulier moriens alios
ex filiis emancipatos a patre, alios in patria potestate dimiserit, in casu
dispari utitur (utetur C) maritus defunctae beneficio, quod casui (casu
N Iust.) utrique praescripsimus (praescribemus N), id est
circa eorum quidem portionem, quos adhuc in sacris retinet, usumfructum ex
legum auctoritate retinebit (tenebit Pith.) et praemium delatae (debitae
HGPML), cum volet, emancipationis accipiet: in eorum vero parte, quod
exisse de potestate viva matre constiterit, usumfructum virilis inter eos
portionis secundum praescripta (perscripta BEPM) percipiet. 3. In
nepotibus etiam vel neptibus hoc observandum esse censemus (censemus
HOPMLS Iust. censuimus NBGEC), ut maritus, qui uxore
mortua non (omit non HNOCPMLS) extantibus (existentibus E)
filiis cum solis nepotibus vel neptibus ex hac lege ad emolumentum vocandus
est, si unus vel una pluresve nepotes ex filio uno vel pluribus, qui in
potestate defecerunt, procreati sunt, hoc iure utatur, quod de filiis
constitutum est. Nam licet hoc novum praesens lex constituat in nepotes
(nepotes NBGECPML Iust., nepotibus H?O
Pith.), non est tamen ab re, ut in hoc casu deteriores esse nepotibus
filii non (omit non O) sinantur. Habeat igitur avus veniens
cum nepotibus in potestate durantibus usumfructum bonorum omnium quae ex
defunctae aviae successione delata sunt. Cum vero his quoque libertatem
emancipatione largitur, similiter et ab ipsis, sicut de filiis constitutum est,
trientem pro praemio manumissionis accipiat, vel, si ex pluribus alteros
manumittit alteros retinet, ex parte manumissorum trientem, ex parte vero in
potestate manentium retineat usumfructum. 4. Quod si nepotes sint neptesve aut
ex emancipato filio aut ex filia procreati aut ab ipso sacris avia vivente
dimissi, idem avus virilis cum ipsis portionis habeat usumfructum. Si vero ex
nepotibus neptibusve tempore, quo in aviae successionem vocantur, alii in avi
sunt potestate, id est mariti defunctae, alii sui iuris sint, circa personam
quidem eorum, qui in potestate consistunt, et in usufructu (usum fructum
G) consequendo (conquirendo O) et in triente ex emancipationis
praemio conquirendo ratio supra dicta servetur: in his vero, qui sui iuris sunt
(sint PMLS), facultas capiendi ususfructus virilis inter eos portionis
habeatur. 5. Eadem autem et de pronepotibus sexus utriusque sancimus, manente
definitione, quae de singulis sancita est, si filii sunt pariter ac nepotes.
ET CETERA.
W590/15/12. CTh 8.18.10 (same) POST ALIA. Si sine liberis (filiis
H) unus vel una moriatur (morietur ECPMLS) e filiis et
superstitem fratrem vel fratres sororem vel sorores et patrem relinquat, sive
is emancipatus sive in potestate defecerit, eius portionem, quam ex bonis
maternis vel undeunde (aliunde X) iure quaesierit (quaesierit
HNBGECS quaesiverit OPML conquisiverit Pith.), pater sine
dubio consequatur iugi dominio possidendam. 1. Quod si novercam superduxerit,
ea quidem, quae filius defunctus extrinsecus acquisierat, sibi habeat pater et
perpetuo iure dominii (dominioque NE) possideat (possidenda
Pith.), bonorum vero ex matris (patris N) patrimonio filio qui
defunctus est quaesitorum (inquisitorum HNBEC) solum (add volumus
G) usumfructum retentet (retineat O), ad alios filios
(omit filios Pith.) ex eodem matrimonio natos post eius obitum
proprietate reditura. Et (sed C) si ante mortem filii domum secundis
nuptiis occupavit (occupaverit BG), similem causam (causam NC
Pith. casum HBGOEMPLS) sequatur, ut filio extrinsecus acquisita
perpetuo iure possideat, maternarum autem rerum eius solum usumfructum retentet
(retentet OEC Pith. retinet B retentans PMS). 2.
Quod si filius filiave extantibus liberis adhuc positi in potestate defecerint,
portionis eorum totius solum usumfructum morientis (morientibus Pith.
omit Momm.app. cum O) retentet (retineat
HBG) nepotibus, id est defuncti filiis, proprietate servata. Si vero
nepotes tempore mortis maternae extra avi sint potestatem, ipsi ilico in patris
sui matrisve successionem (successione BGC) vocentur (revocentur
G). ET CETERA.
W591/15/12. CTh 8.19.1 (same) POST ALIA. Cum venerandae leges
vetuerint patribus iure potestatis acquiri (HNBGOC Pith.
Iust. conquiri PMLS) quidquid eorum filiis avus avia, proavus
proavia a linea materna venientes quocumque titulo contulissent (contulerint
BG), hoc quoque convenit observari (observare N), ut, quidquid
vel (omit vel H) uxor marito non emancipato vel maritus uxori in
potestate positae (omit positae CS) quocumque titulo vel iure
contulerit sive (seu HGEC Iust.) transmiserit, hoc patri
nullatenus acquiratur, atque ideo in eius tantum, cui delatum est, iure durabit
(duravit NEC debebit H). ET CETERA.
W592/15/12. CTh 8.13.6 (same) POST ALIA. Donationem circa filium
filiamve, nepotem neptemve, (neptem vel HNBGEPMLS) pronepotem
proneptemve (proneptem vel S proneptem BGE omit HC)
emancipationis tempore celebratam (deliberatam PMS) pater (mater
Pith.) seu (sive B) avus vel proavus revocare non poterit nisi
edoctis (doctis HEaPMLS) manifestissimis causis,
quibus eam personam, in quam (qua HNBGPMLS) collata donatio est,
contra ipsam venire pietatem et ex causis, quae legibus continentur, fuisse
constabit ingratam. Quas tamen causas in cognitione discuti oportebit et nostro
admitti (amitti GEL) iudicio, cum hoc inter partes competenti visum
fuerit cognitori (omit c. S). Alias iubemus non audiri
parentis (parentum BG) querellas. ET CETERA.
W593/15/13. CTh 4.6.7 (Basso pr.pr. before 20 Feb 428/426) Naturalium
his nomen sancimus imponi, quos sine honesta celebratione
matrimonii procreatos legitima coniunctio fuderit in
lucem; servos autem ex ancillae utero ipso iure generari
patet, quamvis per vim naturae ne illis quidem possit
naturalium nomen auferri. In hereditariis tamen cor ... <from
Burg. R. 37.3,4) Naturales sane, si ex ancilla nati fuerint et non
manumittuntur a domino, inter hereditaria mancipia computantur. Quod si aut de
ingenua fuerint naturales aut de liberta aut certe libertina (libertina
Cuiac. liberti libri), ultra sesunciam matri cum naturalibus
filiis dari amplius non licebit, hac ratione, ut donatio nuptialis in
hereditatis supputatione non veniat, sed de eo, quod supra donationem nuptialem
fuerit, inde sesuncia deputata naturalibus iure debetur. Quod si aliquid ultra
aut per donationem aut per testamentum aut per suppositam quamcumque personam
illis fuerit derelictum, ab herede legitimo legibus revocetur.
W594/15/14. CJ 5.4.21 (Basso pr.pr. before 25 Feb 428/426) A caligato milite
usque ad protectoris personam et sine aliqua sollemnitate matrimoniorum liberam
cum ingenuis dumtaxat mulieribus contrahendi coniugii permittimus
facultatem.
Tenure of quaestor no.15 ends
427 HIERIO ET ARDABURE VV CC CONSS
428 FELICE ET TAURO VV CC CONSS
W595. CTh 7.13.22 (Volusiano pr.pr. d. 25 Feb 428 Ravenna) Mansura in saeculum
auctoritate praecipimus proconsularis provinciae non eandem sacerdotalium, quae
est de ceteris, in praebendis tironibus habendam esse rationem. Non inique si
quidem ea potissimum ab hoc officio provincia videtur excepta, quae omnium
intra Africam provinciarum obtinet principatum cuiusque (cuiusque Cuiac.
cuiuscumque R) maioribus sacerdotes fatigantur expensis, in quarum
solacium indemnem esse convenit dignitatem.
W596. CTh 1.10.8 (ad Volusianum pr.pr. d. 27 Feb 428 Ravenna) Non amplius quam
semel intra eandem provinciam publici muneris palatinus exerceat, sed adiutoris
suggestio gestis expressa teneatur, quae et nomen palatini et ei, qui
dirigendus est (add est Momm.app.), in eandem provinciam
nihil ante commissum evidenter expromat (expromat non exprimat
A). Quod si aut huiusmodi sollemnitate neglecta aut repetito actu ad
provinciam missus fuerit palatinus, adiutorem officii et primicerium atque
secundicerium triginta librarum auri poena percellat, nec uti licebit his
fortasse praestigiis, quod eidem, non eadem tamen, possint gerenda committi:
eundem enim palatinum intra eandem provinciam quicquam publici muneris iterum
procurare non licet. Palatini vero sciant sibi cum provincialibus nihil esse
commune. Iudicibus sane (add eos Momm.app.) oportebit
insistere et si inter eos breves, quod ad (in A) provinciam
deferent, et eos, qui a provinciarum tabulariis proferuntur, fuerit aliqua
diversitas, ascitis sibi in consilium ex provincia quinque honoratis inter
palatinum ac tabularium provinciae moderator cognoscat (agnoscat A) et
discussa brevium fide adcelerari exactionem iubebit aut censurae legum veterum
subiacebit. Noverint sane provinciarum moderatores nullam prorsus exactionis
partem ad palatinum officium pertinere nec umquam his adminicula praebenda. Sed
nec susceptori quidem aut tabulario provinciae palatinus incumbet, neque a
susceptore summam illatorum neque nominatorios breves a tabulario postulabit,
cum haec omnis sollicitudo sit iudicis. Comitibus quoque titulorum, si quando
eos ad provinciam mitti ratio necessitatis exegerit, nulla adminicula de
palatino dari iubemus officio, sed sola eis (eius Ab) provincialis
apparitio parebit, poena viginti librarum auri comitem titulorum et officium
feriente palatinum, si quis palatinorum cuilibet comiti titulorum fuerit
adiunctus.
429 FLORENTIO ET DIONYSIO VV CC CONSS
W597. CTh 11.1.35 (Volusiano pr.pr. d. 14 Feb 429) POST
ALIA. Ne provinciales, ad quorum utilitates spectat omnis haec nostra
provisio, a devotione revocet nimia securitas et solvendi voluntas cesset
necessitate (cesset necessitate Goth. cessent necessitates V)
submota, ea, quae nostro aerario pensitantur, hac ratione dissolvent, ut omni
modo, antequam elabatur indictio, annua tributa gratus beneficiis nostris
possessor exsolvat. Si quis vero solutionem voluerit in tempora longiora
differre, hunc provinciae rector omni exactionis acerbitate compellat.
ET CETERA.
W598. CTh 11.1.34 (Celeri <procons. Africae> d. 25 Feb 429). Celeri suo
salutem. Numquam dissimulatione iudicum pro (d.i.p. Momm.app. pro
dissimulatione iudicum V) compulsore aut opinatore Africanus possessor
mittatur in praedam, sed quattuor mensum ab edicti publicati die indutiis datis
aurum possessore Capitolio studio spontaneae devotionis sancimus inferri: ultra
id tempus si tarditas afferatur, tunc militi debiti postulati delegandam esse
rationem. Quae pietatem nostram viri spectabilis Bubulci (Bubulci Pith.
et Goth. ad 12.1.186 Bubuli V)
comitis et legati decernere coegit eloquium.
W599. CTh 11.30.68 (same) Celeri suo salutem. In privatae rei causis praeter
pensionum et competitionum negotia de ceteris titulis ex appellatione a
rationalis iudicio proconsulem oportet cognoscere. Salva enim nostrae
reverentia maiestatis ius nobis cum privatis non dedignamur esse commune.
W600. CTh 12.6.32 (Volusiano pr.pr. d. 27 Feb 429 Ravenna) POST
ALIA. Aurum sive argentum quodcumque a possessore confertur, arcarius
vel susceptor accipiat, ita ut provinciae moderator eiusque officium ad crimen
suum noverit pertinere, si posessoribus ullum fuerit ex aliqua ponderum
iniquitate illatum dispendium. 1. Possessori sane securitatem sub designatione
titulorum arcarius vel susceptor emittat et quidquid ex provinciis ad nostrum
dirigetur aerarium, id non solum ad illustres viros aerarii nostri comites, sed
etiam ad eminentiam tuam pari relatione deferatur. 2. Contra haec nostra si
quicquam (quicquam Iust.K quisquam V
Iust.OI) vetito ausu palatinus audebit, licebit provinciae
moderatori eundem correptum ad sublimitatis tuae iudicium sub prosecutione
dirigere, licebit provinciali, etsi probatur obnoxius, palatini contra vetitum
exactionem sibi vindicantis temeritatem legitime repellere. Quam si
provincialis pulsare nequiverit et delata ad illustres viros aerarii comites
querimonia impediente palatino officio non meruerint ultionem, tunc demum
licebit magnificentiae tuae possessorum querellas et probata apud se dispendia
vindicare.
W601. CTh 12.1.185 (Celeri procons. Africae d. 27 Apr 429 Ravenna) Semel
securitatem de refusione munerum emissam ab alio proconsule non liceat
refricari. Et ideo spectabilitas tua saluberrimae ac iustissimae praeceptionis
formam secuta prohibebit in posterum eos ad discussionem transacti muneris
constringi, quos claruit acceptae securitatis prosperitate laetari.
W602. CTh 12.1.186 (same) Legatio proconsularis provinciae per Bubulcum
spectabilem virum comitem curiales pro aliis, qui nec in (qui nec in
Momm. quin V) eodem territorio possident, deflevit astringi, quod
ab obnoxiis saepe debetur (debetur saepe Momm.app.) devotissimi
quique cogantur exsolvere. Quae res pro arbitrio compulsorum vel opinatorum
sive iudicum in eam famam mali iugitate pervenit, ut nullus paene curialis
idoneus in ordine cuiusquam urbis valeat inveniri. Cuius praesumptionis abolita
consuetudine iubemus neminem curialem pro alieni territorii debitis attineri,
sed tantum municipem pro gleba propria conveniri. Spectabilitas tua,
salubrem sanctionem secuta, unumquemque debitorem suo deinceps nomine faciet
attineri.
W603. CJ 1.14.4 (ad Volusianum pr.pr. d. 11 June 429 Ravenna) Digna vox
maiestate regnantis legibus alligatum (allegatum RaMa?) se
principem profiteri: adeo de auctoritate iuris nostra pendet auctoritas. Et re
vera maius imperio (imperium C) est submittere legibus principatum. Et
oraculo praesentis edicti quod nobis licere non patimur indicamus.
W604. CJ 11.71.5 (same?) Praedia domus nostrae, si semel iure perpetuo vel
(omit vel Ia) nostra praeceptione vel auctoritate illustris viri
comitis aerarii privati apud aliquem fuerint (fuerunt KI) vel iam dudum
sunt (sint OIX) collocata (collata KX), ad alium transferri
perpetuarium non oportet. 1. Aperte enim definimus hoc edicto, ut a perpetuario
numquam possessio transferatur, etiamsi alteri eam imperator vel exoratus vel
sponte donaverit sive adnotatione sive pragmatica. 2. Cui si forte contra
perpetuarium vir illustris comes privatarum (add rerum
KIbX), dum adlegabitur, acquiescet, et (etiam K) ipse
de proprio centum libras auri et alias centum fisci viribus palatinum
inferre cogatur (cogatur inferre O) officium. 3. Nec tamen post
adlegationem habebit huiusmodi iussio firmitatem, sed nec locabitur alteri,
licet ingenti superare videatur augmento, possessio. 4. Iure igitur perpetuo
publici contractus firmitate perpetuarius securus sit et intellegat neque a se
neque a posteris suis vel his, ad quos ea res vel successione vel donatione
sive venditione vel quolibet titulo pervenit sive aliquando pervenerit, esse
retrahenda. 5. Sane quia non ex omni parte excludenda est largitas principalis,
rem divinae domus suae imperator, si velit, donabit ei, qui eam possidet iure
perpetuo, sive ipse iam (eam Momm.app?) meruit (meruerit
IX) sive cuiuslibet tituli iure successit. Videtur enim suam concedere
pensionem, non (nec K) alteri nocere liberalitas, quae possidentem iure
perpetuo dominum vult vocari. 6. Sane si quis non perpetuo iure, sed ad
tempus locatam ab illustri viro comite rerum privatarum possessionem videtur
adeptus (ademptus Ka incl. Ia), non erit obstaculo
principali largitati, si voluerit in alterum donatione transferre, quod ad
definitum tempus alter forte conduxit. Si vero (sive K) pro tali praedio
ab altero conductore offeratur (afferatur K) augmentum, sit in arbitrio
conductoris prioris, cui res ad tempus locata est, ut, si ipse quos alter
adiecit (adicit Ia) obtulerit, maneat penes eum (illum O)
temporalis illa conductio. 8. Si vero idem hanc ipsam rem aliquando meruerit
iure perpetuo possidere, habebit et ipse superius expressam perpetuam
firmitatem.
430 THEODOSIO XIII ET VALENTINIANO III AUGG CONSS
W605. CTh 12.6.33 (Theodosio pr.pr. d. 15 Feb 430 Ravenna) A Byzacena
provincia dudum impetratum fuisse comperimus, ut urbium suariorum (suarum ne
Momm.app.) curiales horreorum custodiam curamque susciperent;
ideoque sancimus proconsularis provinciae horreis non (add magis
Momm.app?) praefici principalem.
W606. Hänel no. 1183 = Cod. Par. 2796 (ad <Albinum?> pr.pr. d. 18
Dec 430 Ravenna) Audemus quidem sermonem facere solito plus timore capti, de
sanctis et veneralibus sacerdotibus, et secundis sacerdotibus, vel etiam
levitis, et eos cum omni timore nominare, quibus omnis terra caput inclinat.
Audivimus enim perfidiam in urbe ad deum vivum et imperium nostrum fieri. Sed
si quis ausus aut temerarius legi ecclesiae vel clerico, per quos nostrum
pollet imperium, audere voluerit, si accusationem ditior persona protulerit,
reposita poena fisco nostro, id est, centum pondo auri et centum pondo argenti
inferre cogatur, et sic cum actoribus ecclesiae causam dicat. Si autem
infirmior fuerit persona, prius cogitet animo suo perfido, et sic accuset, et
criminis causam dicat. Numquam obrepto patrimonio nostro nescio qua perfidia
tentare audeat militantes in palatio Christi; terrae curiae hinc adduci
iussimus et manus eius implumbari. Si autem voluerit liberam degere vitam,
nihil illi sint curae ecclesiae catholicae. De obnoxiis vero, si qui
ambulaverint cum episcopo vel cum presbytero vel etiam diacono sive in platea,
sive in agro, sive in quolibet loco, nullo pacto eos retineri vel adduci
iubemus, quoniam in sacerdotibus ecclesia constat.
431 BASSO ET ANTIOCHO CONSS
W607. CTh 11.1.36 (Flaviano pr.pr. d. 29 Apr 431 Ravenna) Excepto patrimonio
pietatis nostrae, cuius quidem reditus necessitatibus publicis frequentissime
deputamus, universos possessores functiones (functionis V) in canonicis
et superindicticiis titulis absque ullius beneficii exceptione agnoscere
oportere censemus. Igitur tua sublimitas pragmatici nostri statuta custodiens
indifferenter cunctum possessorem obnoxium videlicet publicae functioni ad
subeunda designatione distributa compellet.
432 AETIO ET VALERIO CONSS
W608. CTh 6.23.3 (Flaviano pr.pr. d. 24 March 432 Ravenna) Decurionibus
et silentariis vel his, qui post hanc militiam honoratae quietis otio
perfruuntur vel ad superiorem gradum successu meliore transcendunt, omnia
privilegia, quae iam dudum divorum principum iudicio meruerunt, legis istius
praeceptione noveris (noveris Iust.IbX novere Rb)
esse firmata. Illa quoque, quae prioribus indultis omissa videntur, adicienda
esse censemus, ne angarias vel parangarias sive paraveredos ulla eis
amplissimae (add potestatis Momm.app?)
praeceptionis imponat auctoritas. A sordidis quoque muneribus,
excoctione calcis et superindicticiis titulis, non praeiudicatura
quacumque generalitate pragmatici, peculiari eos beneficio esse
iubemus alienos, permissa veniendi ad comitatum licentia praeter
evocatoriae securitatem, et multa X librarum auri iudicibus provinciarum
eorumque officiis infligenda, si statuta numinis nostri
crediderint esse temnenda.
433 THEODOSIO AUG XIIII ET MAXIMO VC CONSS
434 ASPARE ET ARIOBINDO CONSS
435 THEODOSIO AUG XV ET VALENTINIANO IIII AUGG CONSS
W609. CJ 4.61.13 (Flaviano pr.pr. before 3 Aug 435) Exceptis his
vectigalibus, quae ad sacrum patrimonium nostrum quocumque tempore pervenerunt,
cetera (cetera Mb ceterarum CRMa) rei publicae civitatum atque
ordinum aestimatis dispendiis, quae pro publicis necessitatibus tolerare non
desinunt, reserventur, cum duas portiones aerario nostro conferri prisca
institutio disposuerat (disposuerit R): atque hanc tertiam iubemus adeo
in dicione (condicione C) urbium municipumque consistere, ut proprii
compendii curam non in (omit in CR) alieno potius quam in suo
arbitrio noverint constitutam. 1. Designatae igitur consortium portionis
eatenus iuri ordinum civitatumque obnoxium maneat, ut etiam (iam R)
locandi quanti sua (sui CRb) interest licentiam sibi noverint
contributam.
436 ISIDORO ET SENATORE CONSS
437 AETIO II ET SIGISVULTO VV CC CONSS
|