iuscivile.com
  Theodora in Scotland

© Ernest Metzger. This page is part of the twin portals Roman Law Resources and Infor­mationsquellen zum römischen Recht, hosted by the University of Glasgow School of Law, SCOTLAND.

Palingenesia of Latin Private Rescripts

III. AD 238 - 280

Theodora in Scotland
 

Editor's Note—The palingenesia presented on these pages was prepared by Professor Honoré to accompany his Emperors and Lawyers, 2nd ed. (Oxford: Oxford University Press, 1994), ISBN 0-19-825769-4. It is reproduced here by the kind permission of the author and of the Oxford University Press. Those who consult the palingenesia are asked to observe all appropriate copyright restrictions.

by years–

238
239
240
241
242
243

244
245
246
249
250
252

254
255
256
257
258
259

260
262
265
267
269
270

271
274
277
278
280

238 PIO ET PONTIANO CONSS

IMPP MAXIMUS (Pupienus) ET B ALBINUS AUGG ET GORDIANUS (III) CAES

Secretary no.12: 21 March 238 (CJ 7.26.5) to 12 June 241 (CJ 8.50.2)

938/12/1. CJ 7.26.5 (Marino pp. 21 March 238) Si partem possessionis mala fide possessor venumdedit, id quidem, quod ab ipso tenetur, omnimodo cum fructibus recipi potest, portio autem, quae distracta est, ita demum recte petitur a possidente, si sciens alienam comparavit vel bona fide emptor nondum complevit usucapionem. 1. Violenter autem possessione amissa, priusquam in domini potestatem perveniat, usucapio emptori, etsi bona fide mercatus est, non competit.

939/12/2. CJ 2.9.2 (Rogato militi pp. 22 June 238) Errores eorum, qui desideria--id est preces--scribunt, veritati praeiudicium adferre non posse manifestum est. et ideo si condemnationem, cuius mentionem libello fecisti, insertam esse proponis, manifeste probare potes non intercessisse, adlegationes tuas laedi non oportere is, qui super negotio disceptaturus est, non ignorat.

940/12/3. CJ 9.1.8 (Gaio militi pp. 16 July 238) Non prohibentur milites actiones quae iudicii publici instar obtineant (BZ k.p. a . . . optineat C accusationes . . . obtineant R) intendere, si suas suorumque iniurias exsequantur, ideoque consobrini tui necem defendere tibi permittimus.

941/12/4. CJ 5.51.5 (Victorino pp. 23 July 238) Omnes tutores seu heredes eorum, qui administraverunt tutelam, ad eundum iudicem ire (ire CR venire V) debere iam pridem constitutum est. cum igitur patrem tuum cum alio tutelam administrasse adlegas, praeses provinciae eundem iudicem adversus te atque heredes contutorum patris tui dare iubebit, quatenus quisque condemnari debeat, examinaturum.

942/12/5. CJ 7.43.2 (Severo s. 29 July 238) Cessante quoque causa peremptorii edicti adversus eos, qui admoniti iudicio adeese noluerunt, sententiam ab iudice posse ferri certum est.

943/12/6. CJ 6.3.11 (Africano pp. 5 Aug 238) Quod ex liberta muliere nascitur, ingenuum est. 1. Is autem, qui libertae suae nubenti (P cum B nubendi CR) commodavit adsensum, quamvis operas ab eo exigere non possit, iura patronatus non amittit.

944/12/7. CJ 2.21.2 (Alexandro pp. 6 Aug 238) Eo tempore, quo soror tua iuvabatur aetatis, si patris intestati bonorum possessionem accipere debuit, licet quinque filios superstites habuerit, non tamen ideo minus ad edicti praerogativam pertinet, scilicet si nunc per aetatem beneficium restitutionis largitur.

945/12/8. CJ 2.19.3 (Gaio pp. 8 Aug 238) Si vi vel metu fundum avus tuus distrahere coactus est, etiamsi maxime emptor eum alii vendidit, si tamen tu avo tuo heres extitisti, ut tibi reddito a te pretio restituatur, postquam placuit in rem quoque (q. C cum B quidem PRb incl. Ra) dari actionem, secundum formam perpetui edicti adito praeside provinciae poteris postulare, si modo qui secundo loco comparavit longae possessionis praescriptione non fuerit munitus.

IMP GORDIANUS (III) AUG

946/12/9. CJ 8.27.6 (Rogato pp. 20 Aug 238) Quamdiu non est integra pecunia creditori numerata, etiamsi pro parte maiore eam consecutus sit, distrahendi rem obligatam non amittit facultatem.

947/12/10. CJ 5.11.2 (Herodoto pp. 21 Aug 238) Si pro dote promissa usuras dare socer tuus spopondit, id quod deberi ostenderis competens iudex solvi tibi praecipiet.

948/12/11. CJ 2.11.14 = Appx LR Visi 1.1 (Iovino pp. 27 Aug 238) Nullam existimationis infamiam avunculus tuus pertimescat (pertimescet Visi), ictibus fustium subiectus ob crimen habita quaestione (ob . . . quaestione omit Visi), si sententia non praecessit ignominiae maculam inrogans.

949/12/12. CJ 8.41.2 (Firmino pp. 1 Sept 238) Ex contractu pecuniae creditae actio inefficax dirigitur, si delegatione personae rite facta iure novationis vetustior contractus evanuit.

950/12/13. CJ 3.1.5 (Marcello pp. 2 Sept 238) A iudice iudex delegatus iudicis dandi non habet potestatem, cum ipse iudiciario munere fungatur, nisi a principe iudex datus fuerit.

951/12/14. CJ 4.35.6 (Aelio Sosibio militi pp. 3/2 Sept 238) Si fideiussor pro reo patiente fidem suam adstrinxit, mandati cum eo post exsolutam pecuniam vel factam condemnationem potest exercere actionem.

952/12/15. CJ 8.13.7 (Marciano pp. 5 Sept 238) Usucapio pignoris conventionem non extinguit.

953/12/16. CJ 10.11.2 (Eutychemo pp. 6 Sept 238) Monente officii sollicitudine, quin immo iussu procuratoris, ut causam ab alio delatam convenienti diligentia instrueres, non ipsum voluntarium delationis munus suscepisse te actorum lectio, quae precibus intexta sunt, manifeste declarat. 1. Eapropter ne quid in persona tua quod est sectae temporum meorum alienum adtemptetur, praeses provinciae vir clarissimus ad sollicitudinem suam revocabit.

954/12/17. CJ 8.9.1 (Aristoni pp. 8 Sept 238) Si te non remittente pignus debitor tuus ea quae tibi obnoxia sunt venumdedit, integrum tibi ius est ea persequi, non interdicto Salviano--id enim tantummodo adversus conductorem debitoremve competit--, sed Serviana actione vel quae ad exemplum eius instituitur utilis adversus emptorem exercenda.

955/12/18. CJ 5.73.1 (Felici pp. 9 Sept 238) Si ea, quae in iura tutoris hereditario (VC vel honorario insert PR) titulo successit, possessionem tuam vendidit, si ut pupillarem distraxit, emptor, qui sciens a tutoris herede mercatus est, cum officium morte finiatur, alienam rem comparando de temporis intervallo nullam potuit adquirere defensionem: si vero ut suam distraxit ignoransque rem alienam emptor comparavit, neque statim per traditionem possessionis dominus effectus est, sed tantummodo adversus te statuti temporis, cum te legitimae aetatis esse non diffitearis, potest uti praescriptione.

956/12/19. CJ 4.14.4 (Heroni pp. 13 Sept 238) Licet servitutis tempore suae pecuniam matris tuae subripuisse dicitur, ob eiusmodi admissum conveniri non poterat, ad libertatem tamen perducta--nam caput noxa sequitur--furti actione tenetur.

957/12/20. CJ 8.23.1 (Lamponi pp. 13 Sept 238) Etiam id quod pignori obligatum est a creditore pignori obstringi posse iam dudum placuit, scilicet ut sequenti creditori utilis actio detur tamdiuque eum is qui ius repraesentat (CRb ius rei praestat PRa re * Ra) tueatur, quamdiu in causa pignoris manet eius qui dedit. 1. Sed si vos usum fructum possesionis tantummodo pignori dedistis, isque (isque C is PR) qui accepit alii eam possessionem, cuius usum fructum nexum habebat, sine vestra voluntate pigneravit, creditor eius in id, quo (quidam dett. id in quo alii in id quod PCR) pignoris vinculum non constitit, distrahens dominio vos privare nequivit. 2. Quod si non fuit vestro creditori usus fructus, sed ipsa possessio pignerata, et ante exsolutum a domino pecuniam creditor secundus pignus acceptum vendidit, non posse venditionem post soluta pecunia rescindi divorum principum placitis continetur.

958/12/21. CJ 6.42.9 (Paulinae pp. 15 Sept 238) Ab eo, qui neque legatum neque fideicommissum neque hereditatem vel mortis causa donationem accepit, nihil per fideicommissum relinqui potest.

959/12/22. CJ 4.29.7 (Viviano pp. 20 Sept 238) Si sciens creditor a marito propter proprium debitum fundum mulieris, licet ea consentiente, pignori accepit, propter senatus consulti auxilium vendendo eum dominium mulieri auferre nequivit, nec tibi necesse est praestito pretio emptori vindicare, si matri heres extitisti.

960/12/23. CJ 5.16.9 (Origeni pp. 25/24 Sept 238) Etsi de tua pecunia mancipia uxori tuae comparata sunt, tamen, si ei sunt tradita, eorum dominium non ad te, sed ad eam pertinet, pecuniae autem tantummodo repetitionem habes, sive negotium eius gerens numerationem fecisti sive in eam donationem conferens quantitatem pretii largitus es: etenim vel in solidum vel quatenus locupletior facta est actione cum ea competenti poteris experiri.

961/12/24. CJ 5.53.4 (Muciano pp. 25 Sept 238) Alio iure est tutor, alio heres eius. tutor enim inventarium ceteraque instrumenta si non proferat, in litem iusiurandum adversus se potest admittere: at enim heres eius ita demum, si reperta in hereditate dolo malo non exhibeat. 1. Sed cum adversus ipsum heredem litem contestatam esse dicatis, transferentibus (V vobis insert PCR) in heredes eius actionem praeses provinciae partes suas exhibebit non ignorans, nisi exhibeantur instrumenta, quatenus iuxta formam constitutionum partes suas debeat moderari.

962/12/25. CJ 8.42.3 (Apollonio pp. 27 Sept 238) Si, cum servus liberam peculii administrationem haberet, mutuam pecuniam ab eo accepisti, eique ante ademptum peculium vel priusquam ademptum cognosceres eam exsolvisti, ea solutione liberatus es.

963/12/26. CJ 6.21.8 (Aeternio militi pp. 29 Sept 238) Certi iuris est militem ad tempus etiam heredem instituere posse.

964/12/27. CJ 5.12.7 (Marco pp. 1 Oct 238) Cum a socero tuo pro uxore dos tibi daretur, si ea in stipulationem deducta non est sub tempore dationis, sed postea, socer tuus tecum paciscendo, si id non ex voluntate filiae suae fecit, condicionem eius laedere non potuit. quandoque enim sola de dote experiens id pactum non debere ad sui dispendium operari de iure defenditur.

965/12/28. CJ 6.21.9 (Valerio pp. 3 Oct 238) Sicut certi iuris est militem, qui scit se filium habere aliosque scripsit heredes, tacite eum exheredare intellegi, ita si ignorans se filium habere alios scribat heredes, non esse filio ademptam hereditatem, sed minime valente testamento, si sit in potestate, eum ad successionem venire in dubiis non habetur.

966/12/29. CJ 2.22.1 (Candiano/Candidiano/Candido militi pp. 5 Oct 238) Si frater tuus, cum mutuam pecuniam acciperet, in patris fuit potestate nec iussu eius nec contra senatus consultum contractum est, propter lubricum aetatis adversus eam cautionem in integrum restitutionem potuit postulare.

967/12/29. CJ 4.13.1 (same) Neque ex eius filii persona, qui, cum sui iuris esset, mutuam pecuniam accepit, pater eius, si non fidem suam obstrinxit, conveniri potest, neque ex eius quem in potestate habet, si sine eius iussu contractum est neque contra senatus consultum Macedonianum mutua data est, amplius dumtaxat de peculio actionem sustinere cogitur. 1. Quapropter pater quoque tuus, si ei pecunia a creditore fratris tui extorta est, ob quam reddendam non tenebatur, praesidis provinciae auctoritate eam recuperabit.

968/12/30. CJ 2.37.2 (Gaiano pp. 5 Oct 238) Si, ut adlegas, minor annis pecuniam fenori accepisti nec ea in rem tuam versa est, adversus cautionem, per quam eo nomine te obligasti, in integrum restitutionis auxilium potes sollemniter postulare.

969/12/31. CJ 2.52.1 (Pudenti militi pp. 5 Oct 238) In his, in quibus laesus es, cum minor annis viginti quinque esses, toto militaris expeditionis tempore auxilium restitutionis postulare potes: tempus etenim post impletam minorem aetatem praestitutum ex die missionis iuxta rationem iuris computari debet.

970/12/32. CJ 6.24.4 (Ulpio pp. 6 Oct 238) Si pater tuus eum quasi filium (C filium suum R) heredem instituit, quam falsa opinione ductus suum esse credebat, non instituturus, si alienum nosset, isque postea subditicius (Mb cum B subditus CRMa) esse ostensus est, auferendam ei successionem divi (divorum edd.) Severi et Antonini placitis continetur.

971/12/33. CJ 7.66.4 (Alexandro pp. 6 Oct 238) Si pater tuus ad decurionatum devocatus appellationem interposuit eaque pendente concessit in fatum, honoris eius quaestio morte finita est.

972/12/34. CJ 4.29.8 (Tryphoni pp. 7 Oct 238) Si paternam obligationem non tantum masculini sexus, verum etiam filiae emancipatae in se receperunt, quamvis filiae virilibus obligationibus eximantur propter exceptionem, quae ex senatus consulto Velleiano descendit, tamen filios in id quod se obligaverunt teneri filiarumque subducta persona patrem in id conveniri posse, in quo conveniretur, si filiae non intercessissent, dubium non est. 1. Pignora tamen patris, etsi in posteriorem obligationem accepta sunt, sine dubio tenentur: sed et si in priore fuerunt, quatenus ad patrem per restitutoriam actionem redit, hactenus tenebuntur.

973/12/35. CJ 8.42.4 (Rufinae pp. 14 Oct 238) Nihil interest, utrum creditori pecuniam mutuam solveris, an ex eius voluntate servo numeraveris. nec enim ex eo, quod creditor in fatum concessit, priusquam instrumenta redderet, evacutae obligationis vires reparari queunt.

974/12/36. CJ 2.39.1 (Protae pp. 15/12/13 Oct 238) Minores viginti quinque annis non tantum in his, quae ex bonis propriis amiserunt, verum etiam si hereditatem sibi delatam non adierint, posse in integrum restitutionem postulare iam dudum placuit.

975/12/37. CJ 6.50.9 (Mestriano pp. 18 Oct 238) Error facti quartae ex causa fideicommissi non retentae repetitionem non impedit. is autem, qui sciens se posse retinere universum restituit, condictionem non habet: quin etiam, si ius ignoraverit, cessat repetitio.

976/12/38. CJ 2.52.2 (Secundino militi d. 22 Oct 238) Si intra legitimam aetatem vel, ea impleta, nondum exacto tempore praestituto pater tuus in fata concessit tuque ei heres extitisti et intra viginti quinque annos vel post eam aetatem intra id tempus, quod ad in integrum restitutionem defuncto supererat, nomen militiae dedisti, praeses provinciae causa cognita per in integrum restitutionem ex persona defuncti subveniri tibi providebit.

977/12/39. CJ 2.52.3 (Muciano/Miniano/Mucrano/Muniano militi d./pp. 24/21/22 Oct 238) Si intra annos, quibus in integrum restitutionis auxilium indulgetur, constitutus es vel eo tempore nomen militiae dedisti et expeditione occupatus es, continuatum beneficium restitutionis per usucapionem, licet ante militiam suppleta sit, non patitur te dispendio rei familiaris adfligi.

978/12/39. CJ 3.32.4 (same) Adversus eos, qui a malae fidei possessoribus fundum bona fide comparaverunt, ita tibi actio competit, si prius, quam usucapionem implerent vel longae possessionis praescriptionem adipiscerentur, dominium ad te pervenerit.

979/12/40. CJ 5.62.12 (Valentiniano pp. 22 Oct 238) Voluntaria tutelae munera privilegiis nihil derogant.

980/12/41. CJ 5.75.3 (Aproniano d. 25 Oct 238) Si tu et collega tuus, cum magistratu fungeremini, minus idoneum tutorem dedistis cautionemque idoneam non exegistis nec alias servari pupillo indemnitas potest et utrique solvendo estis, pro virili parte in vos actionem dari non iniuria postulabis.

981/12/42. CJ 8.42.5 (Celso pp. 26 Oct 238) Nulla tibi adversus creditorem alienum actio superest eo, quod debitam ei quantitatem offerens ius obligationis in te transferri desideras, cum ab eo te nomen comparasse non suggeras, licet solutione ab alio facta nomine debitoris evanescere soleat obligatio.

982/12/43. CJ 9.6.5 (Rufo pp. 26 Oct 238) Defunctis reis publicorum criminum, sive ipsi per se ea commiserunt sive aliis mandaverunt, pendente accusatione, praeterquam si sibi mortem consciverint, bona successoribus eorum non denegari notissimi iuris est.

983/12/44. CJ 8.27.7 (Caro pp. 28 Oct 238) Si cessante solutione creditor non reluctante lege contractus ea quae pignori sibi nexa erant distraxit, revocari (r. CbR vendicari P *****cari Ca) venditionem iniquum est, cum, si quid in ea re fraudulenter fecerit, non emptor a te, sed creditor conveniendus sit.

984/12/45. CJ 4.34.2 (Celsino militi d. 1 Nov 238) Usurae in depositi actione sicut in ceteris bona fidei iudiciis ex mora venire solent.

985/12/46. CJ 4.64.1 (Thraseae militi d. 6 Nov 238) Si, cum patruus tuus venalem possessionem haberet, pater tuus pretii nomine, licet non taxata quantitate, aliam possessionem dedit, idque quod comparavit non iniuria iudicis nec patris tui culpa evictum est, ad exemplum ex empto actionis non immerito id quod tua interest, si in patris iura successisti, consequi desideras. at enim si, cum venalis possessio non esset, permutatio facta est idque, quod ab adversario praestitum est, evictum est, quod datum est, si hoc elegeris, cum ratione restitui postulabis.

986/12/47. CJ 5.43.6 (Felici pp. 9 Nov 238) Pietatis fungeris munere, qui fratris tui filios, ut necessitudo sanguinis suadet, protegere conaris. 1. Si igitur tutores vel curatores eorum non recte administrant, suspectis eis postulatis atque ostensis, ut alii in loco eorum constituantur, facile impetrabis. 2. Quod si nihil in fraudem egerunt, verum ita egeni sunt, ut in eorum administratione fratris tui filiorum substantia periclitetur, an eis iniungendus sit curator, qui idoneis facultatibus sit, rector provinciae aestimabit. 3. Removendi autem licentia non solum parentibus utriusque sexus, sed etiam cognatis et extraneis et infamibus (affinibus dett.) et ipsi cuius res administrantur, si non impubes sit, arbitrio cognatorum bonae opinionis constitutorum conceditur.

987/12/48. CJ 2.26.2 (Serenae pp. 17 Nov 238) Si, cum pater tuus te in sua potestate esse minimeque emancipationem a se factam valere diceret, pro consule super causa cognoscens te (Mb cum B diaginôskôn se, cognoscente CaRMa cognoscente te Cb) eius potestati subiectam pronuntiaverit, cum adversus eam sententiam in integrum restitui postules, is qui provinciam regit in impertienda cognitione suas partes secundum leges exhibebit.

988/12/49. CJ 7.66.5 (Felici pp. 25 Nov 238) Quamvis ancilla, de cuius dominio disceptabatur et a rectore provinciae contra te iudicatum (i. V ius dictatum C vis d. R) fuerat, in fatum concesserit, tamen cum appellationem super ea interpositam fuisse et in numero cognitionum pendere proponas, ea provocatio suo ordine propter peculium ancillae audiri debet.

989/12/50. CJ 8.33.2 (Iustae pp. 4 Dec 238) Si creditor pignus iure dominii a nostra serenitate possidere petiit et post formam praescripti (VP rescripti CRb scripti Ra) alio anno usuras a vobis accepit, a beneficio impetrato recessisse videtur.

990/12/51. CJ 2.4.7 = CG Visi 1.1.1 (Licinio Timotheo evocato pp. 23 Dec 238) Transactionis placitum ab eo interpositum, cui causae actionem, non decisionem litis mandasti, nihil petitioni tuae derogavit.

991/12/52. CIL 3.12336 (Vikanis per Pyrrum militem conpossessorem descriptum et recognitum 16 Dec 238) Id genus quaerellae praecibus intentum ante . . . .iustitia praesidis potius super his quae adlegabuntur instructa discinge quam rescripto principali certam formam reportare debeas.

992/12/53. CJ 5.70.2 (Anicio pp. Dec/1 Jan 238) Orationis divi Severi beneficium, quo possessiones rusticas sine decreto praesidis pupillorum seu adulescentium distrahi vel obligari prohibitum est, non iniuria etiam ad agnatum furiosi porrigitur. 1. Si igitur citra decretum praesidis fundus mente capti etiam ab agnato eius tibi pignori nexus est, vinculum pignoris in eo non consistit, utilem tamen adversus eum personalem actionem, si ob eius utilitatem pecunia mutua accepta est, poteris habere.

239 GORDIANO A ET AVIOLA CONSS

993/12/54. CJ 5.14.3 (Torquatae d. 8 Jan 239) Quamvis pater tuus, cum te nuptui collocaret, pactus sit, ut, si maritus tuus superstitibus filiis communibus in matrimonio decessisset, pars dotis liberorum nomine retineatur, eiusmodi tamen conventio, quominus actionem integrae dotis habeas, proficere non potest.

994/12/55. CJ 5.31.7 (Dionysio pp. 8 Jan 239) Admone eam, quae quondam pupilla tua fuit, cum eam non tantum viri potentem, sed etiam nupsisse proponas, ut sibi petat curatorem. quod si ea petere neglexerit, quo maturius possis rationes reddere administrationis, adito eo cuius super ea re notio est petere curatorem non vetaris.

995/12/56. CJ 2.12.13 (Viciano militi 11 Jan 239) Ita demum super lite persequenda, quam tibi mater mandavit, actionem intendere potes, si, cum primo litem contestareris, non est tibi eo nomine opposita praescriptio militiae: quod nec, cum appellatio agitur, tibi obici poterit. nam si integra res est, ratio perpetui edicti acceptam tibi non permittit alieno nomine actionem intendere.

996/12/57. CJ 6.35.8 (Tatiae pp. 18 Jan 239) Alia causa est eius, qui falsi instituta accusatione ad finem usque quo insimulabat perduxit et contrariam sententiam meruit, alia eius, qui incohatam accusationem non pertulit, cum in illius quidem partem succedat fiscus, hic autem, quo contrariam iudicis sententiam non sustinuit, suae partis non perdat persecutionem.

997/12/58. CJ 5.62.13 (Apollinari pp. 23 Jan 239) Nec senatorum quidem liberti, nedum ceterorum, propterea, quia patronorum negotia gerunt, a muneribus civilibus habent immunitatem. tantummodo etenim unus senatoris libertus, qui patroni negotia gerit, habet a tutela sive cura vacationem.

998/12/59. CJ 8.56.2 (Zoilo pp. 23 Jan 239) Intestata mortua quondam nuru tua neptis tua, quae ex ea filio tuo quaesita est, quandoque potest ad eius venire successionem. 1. Nec tamen ea post mortem filii tui, ex quo quaesierat filiam, alii nuptui se collocando dotem dans prohibebatur quam vellet condicionem eidem doti dicere. 2. Sed si mortis causa donationem in fratrem suum conferens in casum mortis suae eam dotem eundem fratrem suum stipulari passa est, cum divi Severi constitutione etiam in mortis causa donationibus, si de cetero patrimonio quantum Falcidia iubet heres non habet, provisum sit, is qui nurui tuae heres extiterit eius constitutionis beneficium non prohibebitur postulare.

999/12/60. CJ 3.28.13 (Prisciano pp. 30 Jan 239) Cum duobus heredibus institutis, uno ex quinque, altero ex septem unciis, adversus eum qui ex septem unciis heres scriptus fuerat iusta querella contendisse, ab altero autem victum fuisse adlegas, pro ea parte, qua resolutum est testamentum, cum iure intestati qui obtinuit succedat, neque legata neque fideicommissa debentur, quamvis libertates et directae competant et fideicommissariae praestari debeant.

1000/12/61. CJ 5.71.2 (Clearcho et Aphrodisio pp. 30 Jan 239) Non est vobis necessaria in integrum restitutio, si tutores vel curatores vestri possessionem, licet pignori nexam, vendiderunt. 1. Quod si creditores id fecerint, ita demum iuxta formam edicti beneficium tibi impertietur, si fraudulenta venditione, participante consilium emptore (C consilio emptoris R), damnum tibi inflictum esse doceatur.

1001/12/62. CJ 8.42.6 (Alexandro pp. 11 Feb 239) Si inter patrem tuum eosque, quos debitores esse dicebas, non de dubia lite transactio facta est, sed parte tantummodo recuperata universum se recepisse cavit nec de superfluo eos qui verbis obligati erant per acceptilationem liberavit nec donationis causa id factum est, exuberantis debiti integra ei repetitio competit.

1002/12/63. CJ 3.32.5 (Herasiano pp. 12 Feb 239) Domum, quam ex matris successione ad te pertinere et ab adversa parte iniuria occupatam esse ostenderis, praeses provinciae cum pensionibus quas percepit aut percipere poterat et omni causa damni dati restitui iubebit. 1. Eius autem quod impendit rationem haberi non posse merito rescriptum est, cum malae fidei possessores eius quod in rem alienam impendunt, non eorum negotium gerentes quorum res est, nullam habeant repetitionem, nisi necessarios sumptus fecerint: sin autem utiles, licentia eis permittitur sine laesione prioris status rei eos auferre.

1003/12/64. CJ 3.42.5 (Sabiniano militi pp. 12 Feb 239) Ad exhibendum actione non tantum eum qui possidet, sed etiam eum teneri, qui dolo fecit, quominus exhiberet, merito tibi a non contemnendae auctoritatis iuris consulto Modestino responsum est.

1004/12/65. CJ 4.21.4 (Marciano d. 12 Feb 239) Illatae dispensatori pecuniae, si ob amissorum instrumentorum casum probatione defeceris, inspectio rationum fiscalium fidem demonstrabit.

1005/12/66. CJ 4.65.10 (Pomponio Sabino d. 22 Feb 239/28 Dec) Viam veritatis ignoras in conductionibus non succedere heredes conductoris existimans, cum, sive perpetua conductio est, etiam ad heredes transmittatur, sive temporalis, intra tempora locationis heredi quoque onus contractus incumbat.

1006/12/67. CJ 9.1.9 (Severiano pp. 2 March 239) Non ignorat competens iudex eam, quae ultionem et mortem filii persequi adlegat, non temere ad accusationem esse admittendam, nisi prius matrem se esse probaverit.

1007/12/68. CJ 8.44.12 (Philippo pp. 9 March 239) Sive in libertatem evictus est servus quem mercatus es, sive cum comparares convenit, si qua quaestio eius nomine relata esset, etsi necdum evictus esset, ut pretium recuperares, praeses provinciae, quod tibi praestandum animadverterit, restitui iubebit.

1008/12/69. CJ 6.20.4 (Marino pp. 12 March/10 May 239) Filiae dotem in medium ita demum conferre coguntur, si vel ab intestato succedant vel contra tabulas petant: nec dubium est profecticiam seu adventiciam dotem a patre datam vel constitutam fratribus qui in potestate fuerunt conferendam esse. his etenim, qui in familiae defuncti non sunt, profecticiam tantummodo dotem post varias prudentium opiniones conferri placuit.

1009/12/70. CJ 5.64.1 (Guttio pp. 15 March 239) Qui tutores vel curatores dati rei publicae causa afuturi sunt, ad tempus se excusare debent a tutela, ne etiam medii temporis periculo obstringantur. 1. Quod quidem et tu si fecisti, eius intervalli quo afuisti periculum non debes pertimescere. quod si praetermisisti, ut priore loco is conveniatur quo administravit, de iure postulabis.

1010/12/71. CJ 8.26.1 = 8.13.8 (Festo pp. 15 March 239) Pignus intercidit, si novatione facta in alium ius obligationis transtulisti nec, ut ea res pignoris nomine teneretur, cautum est. 1. Quod si pactum inter te eumque, qui postea dominus fundi constitutus novam obligationem susceperat, intercessit, ut idem fundus tibi pignoris nomine teneatur (Pignus . . . teneatur omit 8.13.8), quamvis personali actione expertus adversus reum (vel fideiussores seu mandatores eius add 8.13.8) feceris condemnationem, pignoris tamen (adhuc add 8.13.8) habes persecutionem. 2. Ac si in possessione fueris constitutus, nisi ea quoque pecunia tibi a debitore reddatur vel offeratur, quae sine pignore debetur, eam restituere propter exceptionem doli mali non cogeris. iure enim contendis debitores eam solam pecuniam, cuius nomine pignora obligaverunt, offerentes audiri non oportere, nisi pro illa etiam satisfecerint, quam mutuam simpliciter acceperint. 3. Quod in secundo creditore locum non habet: nec enim necessitas ei imponitur chirographarium etiam debitum priori creditori offerre (Ac . . . offerre omit 8.13.8).

1011/12/72. CJ 5.16.10 (Veriano pp. 30 March 239) Si maritus quondam uxoris tuae, cum sui iuris esset, in eam praedia vel cetera donationis titulo contulit et in ea voluntate usque ad mortem suam perseveravit, ex oratione divi Severi confirmata est donatio: ac (P at C) si eas res pater defuncti iniuriose abstulit, per praesidem provinciae eas restituere cogetur. nec enim, quasi maleficiis eius sit maritus extinctus, crimen intendens sub (sub PB omit PaC) praetextu accusationis quae donata sunt auferre debuit, cum causa liberalitatis a criminatione separata sit.

1012. Letter. CJ 5.5/CG? (Gord A rationalibus d. 1 Apr 239) Manifestum (Manifestissimum CPar) est nuptiis contra mandata contractis (mandata/induta illo tempore contractis/contractus CTPar.a) dotem, quae data (d.q.d. omit libri) illo tempore cum traducta est (c.t.e. omit libri) fuerat (fuerit C omit TPar), iuxta (*ut Par.a) sententiam divi Severi fieri (fieri omit CT) caducam, nec, si consensu (si consensum Par sic casu T) postea coepisse (accepisse libri) videatur matrimonium, in praeteritum commisso vitio potuit mederi.

1013/12/73. CJ 8.27.8 (Maximo pp. 3 Apr 239) Si prius, quam distraheretur pignorata possessio, pecuniam creditori obtulisti, eoque non accipiente contestatione facta eam deposuisti et hodieque (e.h. Pa et hodie PbR hodieque C) in eadem causa permanet, pignoris distractio non valet. quod si prius, quam offerres, legem venditionis exercuit, quod iure substitit revocari non debet (r.n.d. C revocare non debes PR).

1014/12/74. CJ 5.70.3 (Aureliano pp. 7 Apr 239) Si pater tuus mentis compos non est, pete ei curatores, per quos, si quid gestum est, quod revocari oporteat, possit causa cognita in pristinum statum restitui.

1015/12/75. CJ 6.58.2 (Tatianae et aliis pp. 8 Apr 239) Si eius, quae vos heredes instituit, patri non quaesistis hereditatem posteaque mortuo patre ac repudiata eius hereditate defunctae successionem agnovistis, ea quae bonorum sunt defunctae, ab his separari, quae patris vestri fuerunt, praeses provinciae non ignorabit.

1016/12/76. CJ 8.25.4 (Aquilino pp. 21 Apr 239) Cum te a debitore mercatum proponas eam rem, quae alii pignerata erat, si sciente eo ac pignus suum remittente eam mercatus es, cum eius consensu nexus pignoris evanuerit, si non nova voluntas intercessit, quae denuo obligationem pignoris constituerat, ea (ea Cb et eas P et ea Ca) res veluti obstricta non potest vindicari.

1017/12/77. CJ 7.18.1 (Proculo pp. 1 May 239) Dispar causa est eius, qui dissimulata condicione sua distrahi se passus est, et eius, qui pretium participatus est. nam superiore quidem non denegatur libertatis defensio, posteriori autem, et si civis Romanus sit et participatus est pretia (BZ k.p. e.p.e.p. delete Momm.), libertas denegatur. 1. Eandemque et in eo distinctionem adhibendam, cui fideicommissaria libertas debetur, meritissimo (C meritissimi PR axiôs BZ k.p.) iuris auctores responderunt.

1018/12/78. CJ 8.44.13 (Zoilo pp. 17 May 239) Si ob causam iudicati pignora capta sunt ex eius auctoritate, cui praecipiendi ius fuit, ea de quibus complecteris, eaque tu (ea . . . .tu Ma eadem q.c. ea quae tu CRa eaque de q.c. tu RbMb) mercatus es, frustra ab ea quae condemnata est vel quae in eius locum successit eorum refertur quaestio, quandoquidem, etsi evictio eorum ab alio subsecuta fuisset, adversus eos debuisse dari actionem, quibus pretii solutio proficit, meritissime rescriptum est.

1019/12/79. CJ 8.47.1 (Marciae pp. 1 June 239) Hi, qui in aliena sunt potestate, iuxta ius civile non nisi apud eum, apud quem plena legis actio est, adoptari possunt.

1020/12/80. CJ 3.41.2 (Quintiliano et aliis pp. 3 June 239) Si servi vestri inscientibus vobis vel etiam prohibentibus furtim arbores ceciderunt, quibus etiam propria poena iuxta legem saltui datam fuerat praestituta, frustra veremini, ne ex persona eorum ultra noxae deditionem sitis obstricti, cum ex delictis servorum domini ignorantes vel prohibentes, si noxali actione conveniantur, ita condemnari debeant, ut aut (u.a. CRb aut P ut Ra cum B) noxae dedere aut condemnationem (dett. cum B condemnationes PCR) sufferre habeant in sua potestate.

1021/12/81. CJ 9.45.2 (Appio pp. 8 June 239) Si pro eo, qui in crimen subscripsit, fidem tuam adstrinxisti isque destitit et commissa stipulatio est, non ultra quantitatem quam spopondisti obligatus es: eo qui destitit infamia nihilo minus notando et extra ordinem secundum iudicialem motum puniendo.

1022/12/82. CJ 8.41.3 (Muciano pp. 9 June 239) Si delegatio non est interposita debitoris tui ac propterea actiones apud te remanserunt, quamvis creditori tuo adversus eum solutionis causa (CbRb causam Ca modo causa Ra) mandaveris actiones, tamen, antequam lis (CbRMb li*e Ca litem Ma) contestetur vel aliquid ex debito accipiat vel debitori tuo denuntiaverit, exigere a debitore tuo debitam quantitatem non vetaris et eo modo tui creditoris exactionem contra eum inhibere. 1. Quod si delegatione facta iure novationis tu liberatus es, frustra vereris, ne eo, quod quasi a cliente suo non faciat exactionem, ad te periculum redundet, cum per verborum obligationem voluntate novationis interposita (interpositam Momm.) debito liberatus sis.

1023/12/83. CJ 7.43.3 (Antistio pp. 10 June 239) Ab eo iudicato recedi non potest, quod vobis absentibus et ignorantibus atque indefensis dicitis esse prolatum, si, ubi primum cognovistis, non ilico de statutis querellam detulistis. ita enim firmitatem sententia, quae ita prolata est, non habebit, si ei non sit commodatus adsensus.

1024/12/84. CJ 2.11.15 (Sulpiciae pp. 15 June 239) Decreto amplissimi ordinis luctu feminarum deminuto tristior habitus ceteraque hoc genus insignia mulieribus remittuntur, non etiam intra tempus, quo lugere maritum moris est, matrimonium contrahere permittitur, cum etiam, si nuptias alias intra hoc tempus secuta est, tam ea quam is, qui sciens eam duxit uxorem, etiam si miles sit, perpetuo edicto labem pudoris contrahit.

1025/12/85. CJ 2.49.1 (Secundino militi pp. 22 June 239) Postulata in integrum restitutione omnia in suo statu esse debere, donec res finiatur, perspicui iuris est, idque curabit is, ad cuius partes ea res pertinet.

1026/12/86. CJ 5.65.2 (Celeri veterano pp. 29 June 239) Quod placuit veteranos tantummodo conveterani filiorum seu militum, et quidem unam tutelam seu curam eodem tempore administrare compelli, eo pertinet, ut, si aliis dati fuerint, intra sollemnia tempora causas excusationis apud competentem iudicem deferant.

1027/12/87. CJ 8.40.14 (Salvio pp. 5 July 239) Mandati actio personalis est. quae si nomine fideiussoris vel adversus debitorem seu heredes eius competit, praeses provinciae quae deberi compererit reddi iubebit. 1. Pignora etenim, quae reo stipulandi nexa fuerunt, ita demum ad vos transeunt, si facta nominis redemptione solutio celebrata est vobisque mandatae sunt actiones. 2. Quod si factum est, ea quoque vobis persequentibus adversus possessores extraordinariam iurisdictionem idem vir clarissimus impertiet.

1028/12/88. CJ 4.29.9 (Proculo pp. 7 July 239) Quamvis pro alio solvere possit mulier, tamen si praecedente obligatione, quam senatus consultum de intercessionibus efficacem esse non sinit, solutionem fecerit eius senatus consulti beneficio munitam se ignorans, locum habet repetitio.

1029/12/89. CJ 2.18.15 (Muciano pp. 10 July 239) Si paterno adfectu privignas tuas aluisti seu mercedes pro his aliquas magistris expendisti, eius erogationis tibi nulla repetitio est. quod si ut (ut omit PC contra B k.p.) repetiturus ea, quae in sumptum misisti, aliquid erogasti, negotiorum tibi gestorum intendenda actio est.

1030/12/90. CJ 3.32.6 (Austronio/Austronio militi pp./d. 11/15 July 239) Si ea (PvCaR ex ea Cb cum B omit Pt) pecunia quam deposueras is apud quem collocata (R collata PC) fuerat sibi possessiones comparavit ipsique traditae sunt, tibi vel omnes tradi vel quasdam compensationis causa ab invito eo in te conferri iniuriosum est.

1031/12/90. CJ 4.34.3 (same) Si depositi experiris, non immerito etiam (e. omit BZ k.p.) usuras tibi restitui flagitabis, cum tibi debeat gratulari, quod furti eum actione non facias obnoxium, si quidem qui rem depositam invito domino sciens prudensque in usus suos converterit, etiam furti delicto succedit.

1032/12/91. CJ 7.56.2 (Athenio pp. 11 July 239) Res inter alios iudicatae neque emolumentum adferre his, qui iudicio non interfuerunt, neque praeiudicium solent inrogare. ideoque nepti tuae praeiudicare (R praeiudicari V?PC) non potest, quod adversus coheredem eius iudicatum est, si nihil adversus ipsam statutum est.

1033/12/92. CJ 9.35.3 (Donato pp. 14 July 239) Si non es nuntiator, vereri non debes, ne eapropter, quod iniuriae faciendae gratia quidam te veluti delatorem esse dixerunt, opinio tua maculata sit. quin immo adversus eos, quos minuendae opinionis tuae causa aliquid confecisse (confinxisse scr.) comperietur, more solito iniuriarum experiri potes.

1034/12/93. CJ 8.44.14 (Secundino pp. 19 July 239) Sive possessio venditoris fuit, filius eiusdemque (PbRb eiusdem Pa eius eiusdemque Rb eius idemque scr.) patris heres frustra quaestionem movet, sive non patris, sed filii (R cum B filiis PC) eius possessio fuit, de qua iure hereditario auctor laudari potest, controversiam movere non potest.

1035/12/94. CJ 6.23.4 (Rufino pp. 21 July/Dec 239) Si in nomine praenomine seu cognomine testator erravit nec tamen de quo senserit incertum sit, error huiusmodi nihil officit veritati.

1036/12/95. CJ 9.6.6 (Iuliano pp. 27 July 239) Si quis, cum capitali poena vel deportatione damnatus esset, appellatione interposita et in suspenso constituta fati diem functus est, crimen morte finitum est. 1. Idem (idem LR id C) observatur et si accusator pendente appellationis tempore ultimum diem obisset. 2. Sin autem relegationis poenam sustinuit et in parte bonorum damnatus appellatione usus est, etiam post mortem eius nihilo minus appellationis ratio examinabitur, cum desideretur, utrum valeat nec ne particularis publicatio.

1037/12/96. CJ 9.1.10 (Mucatraulo militi pp. 1 Aug 239) Si crimen ad tuam tuorumque iniuriam pertinens exsequeris, sollemnibus te inscriptionibus adstringe, ut praesidem provinciae habere iudicem possis.

1038/12/97. CJ 2.19.4 (Primo et Eutycheti pp. 3 Aug 239) Si per vim vel metum mortis aut cruciatus (C cum B cruciatum APR) corporis venditio vobis extorta est et non postea eam consensu roborastis, iuxta perpetui formam edicti intra annum quidem agentes, quo experiundi potestas est, si res non restituatur, quadrupli referetis condemnationem, scilicet reddito a vobis pretio: post annum vero causa cognita eadem actio in simplum permittitur: quae causae cognitio eo pertinet, ut ita demum decernatur, si alia actio non sit.

1039/12/98. CJ 8.28.2 (Nepoti pp. 3 Aug 239) Debitoris denuntiatio, qui creditori suo, ne sibi rem pignori obligatam distrahat, vel his qui ab eo volunt comparare denuntiat, ita demum efficax est, si universum tam sortis quam usurarum offerat debitum creditori eoque non accipiente idonea fide probationis ita ut oportet depositum ostendat. 1. Nam si vel modicum de sorte vel usuris in debito perseveret, (CR et insert P) distractio rei obligatae non potest impediri, neque ea ratione emptor, tametsi sciat interpositam a debitore creditori denuntiationem, male fide fit possessor.

1040/12/99. CJ 5.37.11 (Caecilio pp. 9/13 Aug 239) Si bonam causam ea cuius tutor es habuit et adversus latam sententiam non appellasti seu post appellationem provocationis sollemnia implere cessaveris, tutelae iudicio indemnitatem pupillae praestare debes.

1041/12/100. CJ 8.22.3 (Antigono pp. 13 Aug 239) In causa iudicati pignora ex auctoritate praesidis capta potius distrahi quam iure dominii possideri consuerunt. si tamen per calliditatem condemnati emptor inveniri non potest, tunc auctoritate principis dominium creditori addici solet.

1042/12/101. CJ 3.1.6 (Iuniae d. 18 Aug 239) Servus in iudicio interesse non potest, nec, si condemnatio aliqua in personam eius facta sit, quod statutum est subsistit.

1043/12/102. CJ 5.4.6 (Valeriae 21 Aug 239) Etsi contra mandata principum contractum sit in provincia consentiente muliere matrimonium, tamen post depositum officium si in eadem voluntate perseveraverit (dett. cum B perseveraverunt PC), iustae nuptiae efficiuntur: et ideo postea liberos susceptos natosque ex iusto matrimonio legitimos esse responsum viri prudentissimi Pauli declarat.

1044/12/103. CJ 4.2.3 (Sempronio pp. 25/24 Aug 239) Eos, qui officium administrant, neque per se neque per suppositas personas tempore officii sui in provincia fenus agitare posse saepe rescriptum est.

1045/12/104. CJ 3.36.6 (Pompeio militi pp. before 1 Sept 239) Ea quae in nominibus sunt non recipiunt divisionem, cum ipso iure in portiones hereditarias (edd. cum B i. portione hereditaria p i. portionem hereditariam CR) ex lege duodecim tabularum divisa sunt.

1046/12/105. CJ 3.36.7 (Aeliano pp. 1 Sept 239/241) Si qua fideicommissorum petitio inter coheredes consistat, praetor vel praeses provinciae eius rei disceptator constitutus vel iudex familiae erciscundae iudicio aditus, ut voluntas testatricis servetur, suas partes debet accommodare.

1047/12/106. CJ 5.39.3 (Prudentiano pp. 5 Sept 239) Si in rem minoris pecunia profecta sit, quae curatori vel tutori eius nomine (P insert minoris CRb minoris eius Ra) mutuo data est, merito personalis in eundem minorem actio danda est.

1048/12/107. CJ 6.20.5 (Alexandrae d. 5 Sept 239) Dotis quidem petitio perseverante matrimonio tibi non competebat: quamvis enim eam intestato patre defuncto fratri conferre debueras, non tamen eo nomine adversus maritum tibi actio potuit esse, cum eo minus in partem tibi delatae successionis patris auferre potueris.

1049/12/108. CJ 6.47.4 (Dionysio pp. 5 Sept 239) In legatis et fideicommissis fructus post litis contestationem, non ex die mortis sequuntur, sive in rem sive in personam agatur.

1050/12/109. CJ 1.54.3 (Celeri d. 13 Sept 239) Curator rei publicae, qui Graeco vocabulo logista nuncupatur, multandi ius non habet.

1051/12/110. CJ 5.62.14 (Heraclidae pp. 13 Sept 239) Severiter praeses provinciae exsequetur, si animadverterit avunculum tuum propterea nominari tutorem, ut metu eiusmodi creationis a magistratibus iniuriam redimat. 1. Quin etiam, si aliqua ei excusatio competit et non alia causa nominatus est, quam ut lite fatigetur, quod in eam rem absumptum fuerit, is qui eum nominavit iuxta formam constitutionum ei reddere cogetur.

1052/12/111. CJ 8.13.9 (Attico pp. 29 Sept 239) Si dominium eius possessionis, quae cum (pC tum R omit M cui Momm.) pignori data esset, a debitrice donatu (Momm. ad B dona tua V? donata est Ca donata Cb domina R) ad te translatum est, eamque postea creditor vel eius heredes detinere coeperunt, vindica eam (dett. vindicta eam V? vindicare eam pCR potes add Rb), praeside provinciae curante, ut, fructuum deducta ratione (VRb de insert pCRa) residuoque a te oblato si fuerit satisfactum, ea possessio tibi reddatur.

1053/12/112. CJ 10.3.2 (Heracleoni pp. 5 kal. before 28 Oct 239) Duplex ratio desiderium tuum iuvat, et quod praetermissa hastarum sollemnitate possessiones tuas ex officio distractas suggeris, et quod pretii vilitate ob exiguum debitum gratiosam emptionem in fraudem tuam utilitatemque (inutilitatemque dett.) rationum mearum adversarium commentum fuisse dicis. quapropter illicita ista redargue, tam indemnitati fisci consulturus quam tuae securitati opem laturus.

1054/12/113. CJ 10.3.3 (Crispo pp. 28 Oct 239) Etsi instrumenta emptionis non extent, quibuscumque tamen probationibus uxor tua ostenderit ad se eam domum pertinere, quam a fisco eius nomine dicis comparatam, pretiumque ab ea exsolutum et in eam dominium translatum, frustra fiscum ex persona matris eius referre quaestionem procurator meus non sinet.

1055/12/114. CJ 2.2.2 (Nocturno pp. 6 Nov 239) Venia edicti non petita patronum seu patronam eorumque parentes et liberos, heredes insuper, etsi extranei sint, a libertis seu liberis eorum non debere in ius vocari ius certissimum est: nec in ea re rustictati venia praebeatur, cum naturali ratione honor eiusmodi personis debeatur. cum igitur confitearis patroni tui filium sine permissu praesidis in ius vocasse, poenam edicto perpetuo praestitutam rescripto tibi concedi temere desideras.

1056/12/115. CJ 3.35.2 (Muciano pp. 6 Nov 239) Legis Aquiliae actione expertus adversus eum, quem domum tuam deposuisse vel incendio concremasse damnoque te adflixisse proponis, ut id damnum sarciatur, competentis iudicis auctoritate consequeris. quin etiam, si aqua per iniuriam alio derivata est, ut in priorem statum restituatur, eiusdem iudicis cura impetrabis.

1057/12/116. CJ 8.41.4 (Stratonico pp. 13 Nov 239) Non abstulit tibi procurator tuus actionem si, cum ei mandasses exactionem pecuniae, quam hi tibi debebant, contra quos supplicas, parte accepta de reliquo eos liberavit, cum neque contra voluntatem tuam novationem facere neque in eo quod non solvebatur eos liberare potuerit.

1058/12/117. CJ 7.19.4 (Menedemo d. 22 Nov 239) Si status controversiam pateris, lite prius liberali terminata, si pro te fuerit pronuntiatum, agere etiam adversus eum, qui se dominum tuum esse contendit, non prohiberis. 1. Quod si ideo te ab accusatione elidet, quasi servum non proprium sed alienum, liberale quidem iudicium cessat, causae autem examinatio apud eum qui iudicat ostendet (ostendit PCRa), utrumne accusatio induci debeat propter statum personae, an evanescat.

1059/12/118. CJ 5.3.4 (Marco pp. 24 Nov 239) Quod sponsae ea lege donatur, ut tunc dominium eius adipiscatur cum nuptiae fuerint secutae, sine effectu est.

1060/12/119. CJ 3.28.14 (Prisco pp. 26 Nov 239) Eum, qui inofficiosi querellam delatam non tenuit, a falsi accusatione non submoveri placuit. idem observatur et si e contrario falsi crimine instituto victus postea de inofficioso actionem exercere maluerit.

1061/12/120. CJ 6.13.1 (Herculiano pp. 26 Nov 239) Licet ex causa fideicommissi manumissus sit, quem ex voluntate patris sorore te manumisisse proponis, tamen, si extraneos scripsit heredes, partis legitimae contra tabulas eius bonorum possessionem petendo, vel contra nuncupationem, si testamentum sine scriptis conditum est, intra tempora edicto praestituta eam partem poteris obtinere.

1062/12/121. CJ 8.40.15 (Claudiano pp. 27 Nov 239) Si indebitam pecuniam quasi ex causa fideiussionis obstrictus in cautionem per errorem deduxisti, tam doli mali exceptione uti quam condicere, ut obligatio tibi accepto feratur, potes. 1. Non est autem dubium fideiussorem, rei promittendi bonis ad fiscum devolutis si idem fiscus ob debitum restituendum fuerit conventus et solverit, liberari.

1063/12/122. CJ 7.41.1 (Marco pp. 29 Nov 239) Quamvis fluminis naturalem cursum opere manu facto alio non liceat avertere, tamen ripam suam adversus rapidi amnis impetum munire prohibitum non est. et cum fluvius priore alveo derelicto alium sibi facit, ager quem circumivit prioris domini (CR cum B dominii V) manet. quod si paulatim ita auferat aliique (aliique V ut utrique Ca ut alteri Cb ut alicui R) parti applicet, id adluvionis iure ei quaeritur, cuius fundus crescit.

1064/12/123. CJ 4.58.2 (Petilio Maximo pp. 1 Dec 239) Cum proponas servum, quem pridem comparasti, post anni tempus fugisse, qua ratione eo nomine cum venditore eiusdem congredi quaeras, non possum animadvertere: etenim redhibitoriam actionem sex mensum temporibus vel quanto minoris anno concludi manifesti iuris est.

1065/12/124. CJ 9.20.4 (Paulinae pp. 3 Dec 239) Non valet procuratoris sententia, si vicem praesidis non tueatur, qui legi Fabiae locum esse pronuntiavit, cum eius legis disceptatio ad praesidis provinciae pertineat notionem.

1066/12/125. CJ 9.9.12 (Aquilae pp. 5 Dec 239) Si, dum in tuo matrimonio uxor tua esset, se adulterio polluit, in ea provincia in qua id factum est adulterium more solito persequi debes: nec enim ab ea quae iam nupta est adulterium passa exordium accusationis sumi potest, si denuntiatio criminis nuptias non praecessit.

1067/12/126. CJ 6.42.10 (Firmo pp. 11 Dec 239) Verbum `volo' licet desit, tamen quia additum perfectum sensum facit, pro adiecto habendum est.

1068/12/127. CJ 7.57.4 (Asclepiadi pp. 11 Dec/13 Oct 239) Interlocutio praesidis apud acta signata: `nisi solutioni debiti is qui convenitur obsequium praestitisset, duplum seu quadruplum inferat' voluntas potius comminantis quam sententia iudicantis est, cum, placitum eiusmodi ne rei iudicatae auctoritatem obtineat, iuris ratio declaret.

1069/12/128. CJ 3.6.1 (Candidae d. 13/9 Dec 239) Si, cum esses (e. delete Kr.) pupillaris aetatis, sine tutoris auctoritate cum adversario consisteres, praeses provinciae adversus te pronuntiavit, minime auctoritate iudicati nititur quod statutum est.

1070/12/129. CJ 4.48.4 (Silvestro militi pp. 18/d. 19 Dec 239) Cum inter emptorem et venditorem contractu sine scriptis inito (CR ** contractu s.s. initio V contractus s.s. initio P) de pretio convenit moraque venditoris in traditione non intercessit, periculo emptoris rem distractam esse in dubium non venit.

1071/12/130. CJ 2.4.8 (Iunio militi pp. 19 Dec 239) De alimentis praeteritis si quaestio defertur, transigi potest, de futuris autem sine praetore seu praeside interposita transactio nulla auctoritate iuris censetur.

1072/12/131. CJ 2.50.4 (Mestriano d. 21 Dec 239) Ignorare non debes eorum, qui rei publicae causa sine dolo malo absunt, si absentes boni viri arbitratu non defunduntur, bona tantum possideri, venditionem autem in id tempus differri, quo rei publicae causa abesse desierint.

1073/12/132. CJ 2.19.5 (Rufo militi pp. 27 Dec 239) Non interest, a quo vis adhibita sit patri et patruo tuo, utrum ab emptore an vero sciente emptore ab alio, ut vi metuve possessionem vendere cogerentur. nam si adhibita vi compulsi sunt possessiones suas quae maiore valebant minimo distrahere, (oblato emptori pretio add BS) iurisdictionis tenore, ut id quod improbe factum est in priorem statum revolvatur, impetrabunt.

1074/12/133. CJ 9.34.2 (Valenti pp. 31 Dec 293) Si pater tuus in te donationem contulit et, cum emancipatus esses, traditionibus dominium corporum in te transtulit posteaque creditorem sortitus quasdam earum rerum sine tua voluntate velut proprias suas obstrinxit, ius tuum non laesit. nec tamen iniuria stellionatus crimine petetur, cum sciens alienam rem te non consentiente velut propriam suo nexuit creditori.

240 SABINO II VENUSTO CONSS

1075/12/134. CJ 5.11.3 (Claudio pp. 1 Jan 240) Si, cum ea quae tibi matrimonio copulata est nuberet, is cuius meministi dotem tibi non addita quantitate, sed quodcumque arbitratus fuisset pro ea daturum se rite promisit et interpositae stipulationis fidem non exhibet, competentibus actionibus usus ad repromissi emolumentum iure iudiciorum pervenies: videtur enim boni viri arbitrium stipulationi insertum esse (videtur . . . esse insert a Just. BZ).

1076/12/135. CJ 7.2.7 (Iustae pp. 23 Jan 240) Contra voluntatem matris tuae libertatem in eum conferre, quem illa liberum fieri prohibuit, non debes, ne videaris iura pietatis violare.

1077/12/136. CJ 4.15.3 (Primiano pp. 27 Jan 240) Si debitum non infitiantur hi, quos obnoxios debitoribus fisci esse proponis, potest videri non esse iniquum quod desideras, ut ad solutionem per officium procuratoris compellantur. nam si quaestio aliqua refertur, id concedi non oportere et ipse perspicis.

1078/12/137. CJ 5.12.8 (Agrippinae pp. 1 Feb 240) Etiamsi non dotem reddi sibi mater, sed ea, quae in dotem data sunt, ut eam sequerentur vel ad se pertineant in matrimonio defuncta filia, stipulata sit, durante matrimonio filia decedente actionem ex stipulatu videri quaesitam aequissimum esse iudicamus. cui consequens est, ut etiam id, quod additamenti causa in dotem datum est, eadem actione repetatur.

1079/12/138. CJ 5.43.7 (Gorgoniae pp. 23 Feb 240) Eum, quem ut suspectum tutorem vel curatorem accusas, pendente causa cognitionis abstinere ab administratione rerum tuarum, donec causa finiatur, praeses provinciae iubebit. alius tamen interea in locum eius in administratione rerum ordinandus est.

1080/12/139. CJ 9.19.1 (Zenoni pp. 27 Feb 240) Res religioni destinatas, quin immo religionis effectas, scientes qui contigerint et emere et distrahere non dubitaverint, tametsi iure venditio non subsistat, laesae tamen religionis in crimen inciderunt.

1081/12/140. CJ 8.29.4 (Eudemo pp. 1 Apr 240) Cum contra bonam fidem venditionem obligatae possessionis a creditore factam adleges, non observatis, quae in distrahendis pignoribus celebrari consueverunt, adito praeside provinciae experire actione competenti non tantum adversus creditorem, verum etiam adversus possessorem, si fraudem eum participasse cum creditore potueris docere, ut revocatis, quae mala fide gesta constiterit, et fructuum ratio et damni quod inrogatum apparuerit haberi possit.

1082/12/141. CJ 8.45.2 (Sabino pp. 6 Apr 240) Si a creditrice iure pignoris fundos pater tuus comparaverit, evictis praediis ita demum petitionem adversus creditricem habere iure potes, si (V sive PCR), cum vendiderit, de evictione rei promisit vel etiam dolo malo, cum sciret prudensque esset rem sine vitio non esse, eam patri tuo, cui successisti, venumdedit. nam sicut genus eiusmodi contractus inscium creditorem vinculo evictionis non adstringit, ita eum, qui fraudem admisit vel decepit, non excusat.

1083/12/142. CJ 4.57.4 (Corneliae Iucundae pp. 26 Apr 240) Si is, qui pretium pro te acceperat, ut statuto tempore te libertate donaret, moram repromissae libertati praestitit, ex eo te liberum esse factam manifestum est, ex quo, cum posset dari libertas, non est praestita. et ideo ex te natos ingenuos videri procreatos non est incertae opinionis.

1084/12/143. CJ 9.41.6 (Herodiano pp. 9 May 240) Pridem placuit domestica servorum seu libertorum propriorum vel maternorum interrogatione in causis ad dominos vel patronos pertinentibus abstinendum esse, ut neque pro his neque adversus eos in capitalibus vel pecuniariis quaestionibus veritatis vim obtinere possit, quod in confessionem ab eis fuerit deductum.

1085/12/144. CJ 2.50.5 (Secundino militi pp. 10 May 240) Neque rei publicae causa absentibus nec aliis maioribus ad titulum in integrum restitutionis pertinentibus praescriptionem quadriennii post factam a fisco venditionem obesse posse manifestum est.

1086/12/145. CJ 7.14.2 (Pompeiae pp. 11 May 240) Ingenuam natam neque nutrimentorum sumptus neque servitutis obsequium faciunt ancillam neque manumissio libertinam.

1087/12/146. CJ 6.44.4 (Alexandro pp. 18 May 240) Si dotem, ut proponis, defuncta in matrimonio uxore tua patri eius reddidisti, vel etiam ea non reddita testamenti verbis, ut adseveras, munitus es, quibus recepisse dotem universam quondam socer tuus significavit, ne hoc nomine conveniaris, sollicite agere non debes, cum aut soluta dote nulla supersit actio aut non reddita adversus petentem iuxta defuncti voluntatem parata sit exceptio.

1088/12/147. CJ 8.30.2 (Domitio pp. 21 May 240) Intellegere debes vincula pignoris durare personali actione submota.

1089/12/148. CJ 9.9.13 (Basso pp. 1 June 240) Etsi crimine adulterii damnatus restitutus non esset, ut proponis, si tamen soror tua, cum qua adulterium commissum dicebatur, non est accusata, nec poenae nec infamiae subici potuit, et multo magis, cum et accusatorem vita esse functum proponas.

1090/12/149. CJ 2.6.3 (Flaviano pp. 9 June 240) Si sub specie honorarii, quod advocato usque ad certum modum deberi potuisset, eam quantitatem, quam desiderio complecteris, te daturum cavisti et, quasi mutuam pecuniam accepisses, eam te redditurum promisisti nec temporis spatio gesto negotio consensum ac fidem accommodasti, competenti exceptione non numeratae pecuniae tutus es et ex hac causa cautionem interpositam usitato more potes condicere.

1091/12/150. CJ 5.14.4 (Agatho pp. 9 June 240) Pactum dotale, quo matrem convenisse cum patre tuo proponis, ut, si in matrimonio decessisset, tibi et fratribus tuis dos restitueretur, si stipulatio ex persona vestra, cum in potestate patris constituti non essetis, legitima minus intercessit, defuncta ea in matrimonio actionem vobis quaerere non potuit. sed si (si omit Momm.) obligatione verborum rite intercedente dotis petitionem habere potuisti (h.p. omit Momm.), maxime si ad vinculum potestatis patriae non attigeris, petitionem exsequi non prohiberis.

1092/12/151. CJ 4.21.5 = CG Visi 4.12.2 (Aurelio Prisco et Marco/Prisco et Marco militibus pp. 29 June/30 May 240) Sicut iniquum est instrumentis vi ignis extinctis debitores quantitatum debitarum renuere solutionem, ita non statim casum conquerentibus facile credendum est. intellegere itaque debetis non existentibus instrumentis vel aliis argumentis probare fidem precibus vestris adesse.

1093/12/152. CJ 7.73.6 (Severianae pp. 7 July 240) Cum patrem tuum fisci debitorem fuisse demonstres eumque nubenti tibi possessionem dedisse adleges, procuratorem ius fisci exsequentem eam iure pignoris revocare potuisse intellegis.

1094/12/153. CJ 6.37.12 (Muciano pp. 11 July 240) Cum responso viri prudentissimi Papiniani, quod precibus insertum est, praeceptionis legatum et omissa parte hereditatis vindicari posse declaratur, intellegis desiderio tuo iuxta iuris formam esse consultum. 1. Verba vero responsi haec sunt: Filiae mater praedium ita legavit: `praecipito sumito extra partem hereditatis': cum hereditati matris filia renuntiasset, nihilo minus eam recte legatum vindicare visum est.

1095/12/154. CJ 2.11.16 (Domitiano pp. 30 July 240) Fustibus caesum, cui per praeconem ita dictum est: `katêgorian aneu tinos dikaias hupostaseôs houtôs agenês huparchôn mê enistaso' ut calumniatorem videri notatum ideoque esse famosum manifestum est.

1096/12/155. CJ 6.45.2 (Ammonio pp. 8 Aug 240) Ex his verbis: `Titio decem millia vel insulam relinquo, ita ut quinque millia ex his vel eandem insulam Mevio restituat', licet antea neque legati neque fideicommissi petitio nascebatur, tamen in libertate a divo Severo hoc admissum est. 1. Sed in pecuniariis causis voluntatis tuendae gratia non immerito recipiendum est, ut etiam ex huiusmodi verbis, sive ad condicionem sive ad modum respiciunt, sive ad dandum vel faciendum aliquid, fideicommissi actio omnifariam nascatur, videlicet in condicionibus post exitum earum. 2. Sin vero legato aut fideicommisso relicto testator legatarium seu fideicommissarium prohibuerit heredem suum vel alium quendam debitum exigere, habet debitor adversus legatarium seu fideicommissarium agentem usque ad quantitatem relicti fideicommissi sive legati exceptionem.

1097/12/156. CJ 2.20.3 (Aquilino pp. 13 Aug 240) Non possunt obesse tibi tempora, quae in actione de dolo solent computari (firmant Gr. non possunt t.t.i.a.d.d. computari Momm.), quibus rei publicae causa, ut adlegas, occuparis: sed exinde tibi incipiet tempus cedere, ex quo muneribus liberatus facultatem agendi intra praestituta tempora coeperis obtinere.

1098/12/157. CJ 4.57.5 (Aurelio Marino pp. 17 Aug 240) Ea quidem mancipia, quorum venditio eam legem accepit, ne ad libertatem perducantur, etiamsi manumittantur, nancisci libertatem non possunt. neque enim condicio, quae personae eius cohaesit, immutari facto eius qui ea lege comparavit potest. 1. Nec tamen, poenae exactio si qua addita est condicioni non servatae, iustam exigendi tribuit causam. 2. Qua igitur ratione te poterit vocare ad officium procuratoris, qui eam legem venditioni dedit, perspici (prospici libri) non potest, cum nec in privatorum contractibus fiscus se interponere debeat et litterae ad te missae personae factum, si non ipse manumiseris, non (Vb? omit V vel VaCR) contineant (continent libri).

1099/12/158. CJ 6.6.5 (Sulpiciae pp. 3 Sept 240) Etiam liberis damnatorum consuetum obsequium libertos paternos praestare debere in dubium non venit. proinde si non agnoscunt reverentiae debitae munus, non immerito videntur ipsi (ipso V contra B) adversus se provocare severitatem.

1100/12/159. Cons 9.15 (Flavio Herculano pp. 19 Oct 240) Super iudicato non subsecuta appellatione frustra transigi non est opinionis incertae.

1101/12/160. CJ 5.4.7 (Apro pp. 29 Oct 240) Si, ut proponis, post querellam de marito a filia ad te delatam dissociatum est matrimonium nec te consentiente ad eundem regressa est, minus legitima coniunctio est cessante patris voluntate, in cuius est potestate: atque ideo non (non omit BZ k.p.) paenitente filia petitionem dotis (pBZ non petente filia p.d. C non renitente filia petitioni d. Cuiac.) repetere non prohiberis.

1102. Letter. CJ 1.50.1 (Domitio pr pr d. 3 Nov/Feb 240) In causa quae spectat ad utilitatem rei publicae eum qui vice praesidis provinciae administrat potuisse cognoscere in dubium non venit. sane si in aliquo captum est ius rei publicae, iuxta scita divorum principum defensores rei publicae, si modo adesse fiduciam negotio putant, restitutionis auxilium possunt flagitare.

241 GORDIANO A II ET POMPEIANO CONSS

1103/12/161. CJ 2.17.1 (Legitimo et aliis pp. 6 Jan 241) Rei publicae viribus (non iuribus recte libri cum B Kr.) adiuvari te sub obtentu quantitatis, quam eidem rei publicae debes, contra iuris rationem desideras.

1104/12/162. CJ 7.57.5 (Iucundo pp. 21 Jan 241) Iudex, qui disceptationi locum dederat, partium adlegationes audire et examinare debuit. nam subscriptionem ad libellum datam talem, quae diversam partem in possessionem fundi mitteret, vicem rei iudicatae non obtinere non ambigitur.

1105/12/163. CJ 2.38.2 (Herodotae pp. 3 Feb 241) Si, cum avi tui testamento te heredem reliquissent, hereditates eorum non adisti, liberum tibi est repudiata paterna successione per in integrum restitutionis auxilium, quo te aetatis iure dicis esse munitam, hereditatem parentum tuorum, licet antea non adisti, nunc obtinere.

1106/12/164. CJ 4.16.1 (Hermeroti pp. 19 Feb 241) Pecuniam, quam tibi a matre debitam fuisse dicis, ab heredibus eius coheredibus tuis pro parte tibi competenti petere debes. sed et res, si quae tibi ob idem debitum obligatae sunt, persequi non prohiberis.

1107/12/165. CJ 5.4.8 (Romano d. 25 Feb 241) In copulandis nuptiis nec curatoris, qui solam rei familiaris sustinet administrationem, nec cognatorum vel adfinium ulla auctoritas potest intervenire, sed spectanda est eius voluntas, de cuius coniunctione tractatur.

1108/12/166. CJ 5.64.2 (Reginio pp. 25 Feb 241) Certum est eos, qui rei publicae causa abesse desierunt, ab omni nova tutela anno vacare debere.

1109/12/167. CJ 9.2.4 (Archelao pp. 7 March 241) Si accusatoribus absentibus et non per contumaciam adesse iudicio cessantibus ex una (parte insert Momm.) postulatione aditus praeses provinciae non causa cognita sententiam dixit, qua eum de quo querimoniam detulisti (C detulistis R) liberandum existimavit, criminatione etiam nunc perseverante, quae contumacia vel cessatione accusatorum non interveniente auferri non potuit, causa intentati criminis apud eundem vel successorem eius more iudiciorum tractabitur.

1110/12/168. CJ 2.30.2 (Solanae pp. 10 March 241) Etsi minor (viginti insert edd cum B itp?) annis, ut adlegas, constituta servum tuum ab eo circumscripta in consilio manumisisti, tamen vindictae impositio, qua libertas iusta munitur, nec obtentu quidem aetatis rescindi potest. indemnitati vero tuae, a manumisso scilicet sarciendae, ab eo cuius iurisdictio est, quatenus iuris ratio permittit, consuli debet.

1111/12/169. CJ 8.53.2 (Leonidi pp. 14 March 241) Si nominis persecutionem in te emancipatam pater tuus titulo donationis transtulisti, frustra praetendit, qui debitori tuo heres extitit, consensum fuisse debitoris necessarium, cum satis fuerit actiones eo nomine tibi mandatas fuisse.

1112/12/170. CJ 3.35.3 (Dolenti pp. 28 March 241) Ex morte ancillae, quam caesam conquestus es, tam legis Aquiliae damni sarciendi gratia actionem quam criminalem accusationem adversus obnoxium competere posse non ambigitur.

1113/12/171. CJ 2.3.14 (Caecilio militi pp. 1 Apr 241) Si pacto, quo poenam adversarium tuum promisisse proponis, si placito non stetisset, stipulatio subiecta est, ex stipulatu agens vel id quod in conventionem devenerat, ut fiat, consequeris vel poenam stipulatione comprehensam more iudiciorum exiges. Nam bona adversarii tui in te transferri citra sollemnem ordinem frustra deprecaris.

1114/12/172. CJ 2.4.9 (Agrippino pp. 8 Apr 241) Si super possessione, quae tibi (fuerit tibi per filium tuum ex matris eius hereditate BZ) quaesita est, cum quaestionem patereris a fratre uxoris tuae, pactum conventum et stipulatio inter vos, ut adlegas, interposita est, ut, si intra diem certum idem adversarius tuus (t. dett. cum B k.p. omit CR) decem aureos tibi numerasset, possessione (possessionem libri) ei cederes, vel, si eam inferre quantitatem non curasset, ulterius quaestionem non patereris, et is qui ita spopondit promisso satis non fecit, consequens est te ad quem res pertinet vim ab eo pati non debere: cuius rei gratia vir clarissimus praeses provinciae interpellatus vim prohibebit, praecipue cum, etiamsi in rem diversae parti actio competeret, huiusmodi pactione propter utilem exceptionem posset submoveri.

1115/12/173. CJ 5.52.1 (Optato pp. 10 May 241) Si post finitum administrationis officium collegae tui indemnitati praestandae idonei fuerunt posteaque, dum non conveniuntur, minus idonei effecti sunt, vitium alienae cessationis ad dispendium tuum pertinere iuris ratio non patitur.

1116/12/174. CJ 8.40.16 (Maximo pp. 12 June 241/31 Dec 239) Fuit liberum (l. PCbR integrum Ca), antequam adversus omnes fideiussores lis contestaretur, unum eorum eligere creditori, si modo ceteros minus idoneos existimaret. at nunc post litis contestationem petitionem divisam redintegrari (C redintegrare PR) iuris ratio non patitur.

1117/12/175. CJ 8.50.2 (Publiciano pp. 12 June 241) Ab hostibus redempti, quoad exsolvatur pretium, in causam pignoris constituti quam in servilem condicionem videntur esse detrusi: et ideo si nummi eo nomine expensi donatio intercedat, pristinae condicioni eos reddi manifestum est. 1. Proinde si ab hostibus redemptam post dissolutum veluti naturalis pignoris vinculum in matrimonio habere coepisti, nihil est, quod de statu eius seu liberorum communium debeas pertimescere.

Gordianus A without consular date: assigned to secretary no.12

1118/12/176. CJ 4.31.8 (Gord A Aurelio Emerito militi) Si propter fructus ex possessione tua perceptos vitricus tuus debitor tibi constitutus est, cum id, quod a matre tua legatum est, a te petere coeperit, mutuo debitae quantitatis apud eum qui super ea re iudicaturus est compensationem non immerito obicies.

1119/12/177. CJ 4.34.4 (Gord A Timocrati militi) Si deposita pecunia is qui eam suscepit usus est, non dubium est etiam usuras debere praestare. sed si, cum depositi actione expertus es, tantummodo sortis facta condemnatio est, ultra non potes (expertus . . . potes dett. cum BZ k.p. expertus est . . . potest PCR) propter usuras experiri: non enim duae sunt actiones alia sortis alia usurarum, sed una, ex qua condemnatione facta iterata actio rei iudicatae exceptione repellitur.

1120/12/178. CJ 4.45.1 (Gord A Licinio Rufino) Re quidem integra ab emptione et venditione utriusque partis consensu recedi potest: etenim quod consensu contractum est, contrariae voluntatis adminiculo dissolvitur. at (dett. et PCR) enim post traditionem interpositam nuda voluntas non resolvit emptionem, si non actus quoque priori similis retro agens venditionem intercesserit.

1121/12/179. CJ 4.51.2 (Gord A Grattiae Aeliae) Distrahente marito rem iuris tui, si consensum non accommodasti (CRb non ei commodasti PRa ei omit Ra), licet sigillo tuo venditionis instrumentum fraude conquisita signaveris, eiusmodi tamen commentum (PbRb commento Pa?CRa) emptori usucapione non subsecuta vel longi temporis praescriptione non munito nullam praestitisse potest securitatem.

1122/12/180. CJ 4.52.1 (Gord A Apollodoro evocato) Si nulla usucapionis praerogativa vel diuturni silentii praescriptio emptorem possessionis, quam a coheredibus patrui tui distractam suggeris, pro portione tua munit, in rem actio incolumis perseverat: aut si receptum ius securitatem emptori praestitit, est arbitrium tibi liberum conveniendi eos, qui pro portione satis illicitam venditionem celebraverunt.

1123/12/181. CJ 4.52.2 (Gord A Herenniano militi) Multum interest, utrum coheredes tui possessionem communem distraxerunt, an vero fiscus, cum partis dominus esset, soliditatem iuxta proprium privilegium vendidit. etenim si a fisco facta est venditio, fidem eius infringi minime rationis est. 1. Si vero coheredes soliditatem vendiderunt, licet emptor ab his delegatus partem pretii fisco solverit alteramque in cautionem deduxit, tamen portioni tuae ea venditio non potest obsistere.

1124/12/182. CJ 4.54.5 (Gord A Aurelio Longino evocato) Initio venditionis si pactus es, ut is cui vendidisti possessionem pretii tardius exsoluti tibi usuras pensitaret, non immerito existimas etiam eas tibi adito praeside ab emptore praestari debere. nam si initio contractus non es pactus, si coeperis experiri, ex mora dumtaxat usuras tam ab ipso debitore quam ab eo, qui in omnem causam empti suam fidem adstrinxit, de iure postulabis.

1125/12/183. CJ 5.6.3 (Gord A Rogatiano) Cum proponas ei, quam matrimonio tuo iunctam suggeris, post liberos susceptos curatorem patrem tuum datum, quem contendis nec te in potestate habuisse: cum rite contractum matrimonium ex post facto vitiari non potuerit, iusta interpretatione (i.i. dett. iustam interpretationem CM istam i. fortasse scr.) metuere non debes, ne liberi quos habetis non ex iusto matrimonio suscepti videantur. 1. Ut autem omnis scrupulus auferatur, insistere pater tuus debet nec non et uxor tua, ut alius loco eius detur: habebit enim facultatem repetendae rationis negotiorum gestorum ab eo qui fuerit substitutus.

1126/12/184. CJ 7.2.6 (Gord A Pisistrato) Si hereditas eius, a quo testamento dicis te esse manumissum, ob aes alienum spernitur ab heredibus, conservandae libertatis gratia (c.l.g. delete Kr. cum BZ k.p.) non iniusta ratione creditoribus hereditariis satis offerens iudicium testatoris servari tibi (t. omit BZ k.p.) postulabis, maxime cum id etiam a divo Marco consultissimo principe sit constitutum: quod in extranea quoque persona observari oportet.

1127/12/185. CJ 7.9.1 (Gord A Epigono) Si ita, ut lege municipali constitutionibusque principum comprehenditur, cum servus publicus esses, ab ordine consentiente etiam praeside provinciae manumissus es, non ex eo, quod is quem dederas vicarium in fugam se convertit, iugo servitutis, quod manumissione evasisti, iterato cogeris succedere.

1128/12/186. CJ 7.9.2 (Gord A Hadrianae) Si decretum ordinis auctoritas rectoris provinciae comprobavit, quo is libertatem acceperat, cui postea fueras (Rb fuerat CRa), ut proponis, matrimonio copulata, natam ex huiusmodi matrimonio et civem Romanam esse et in patris potestate non est incertae opinionis.

1129/12/187. CJ 7.36.1 (Gord A Veneriae) Diuturnum silentium longi temporis praescriptione corroboratum creditoribus pignus persequentibus inefficacem actionem constituit, praeterquam si debitores vel qui in iura eorum successerunt obligatae rei possessioni incumbant. ubi autem creditori a possessore longi temporis praescriptio obicitur, personalis actio adversus debitorem salva ei competit.

1130/12/188. CJ 7.46.3 (Gord A Aemilio) Haec sententia: `omnem debiti quantitatem cum usuris competentibus solve' iudicati actionem parere non potest, cum apud iudices ita demum sine certa quantitate facta condemnatio auctoritate rei iudicatae censeatur, si parte aliqua actorum certa sit quantitas comprehensa.

1131/12/189. CJ 7.46.4 (Gord A Saturninae) Haec sententia: `quae bona fide accepisti (a.b.f. B), solve', cum incertum esset, quid accepisset quantumque ab eo peteretur, praesertim cum ipse qui extra ordinem iudicabat interlocutus sit dotem datam quae repeteretur non liquidam esse, iudicati auctoritate non nititur. cum igitur is qui postea iudicabat contra te certam sententiam protulit neque ab statutis provocaveris, ipsa tuo facto confirmasti iudicatum.

1132/12/190. CJ 7.48.2 (Gord A Liciniae) Si militaris iudex super ea causa, de qua civilibus actionibus disceptandum fuit, non datus, a quo dari poterat, cognovit, etiam remota appellatione id quod ab eo statutum est firmitatem non habet iudicati.

1133/12/191. CJ 7.58.4 (Gord A Herennio pp. 9 Sept) Iudicati exsecutio solet suspendi et soluti dari repetitio, si falsis instrumentis circumventam esse religionem iudicantis crimine postea falsi illato manifestis probationibus fuerit ostensum.

1134/12/192. CJ 7.72.2 (Gord A Aristoni) Est iurisdictionis tenor promptissimus indemnitatisque remedium edicto praetoris creditoribus hereditariis demonstratum, ut, quotiens separationem bonorum postulant, causa cognita impetrent. praeoptabis (reportabis Russardus) igitur convenientem desiderii tui fructum, si te non heredum fidem secutum, sed ex necessitate ad iudicium eos provocare demonstraveris.

1135/12/193. CJ 7.72.3 (Gord A Claudianae) Ex contractu, qui cessionem rerum antecessit, debitorem contra iuris rationem convenies, cum eum aequitas auxilio exceptionis muniat ac tunc demum iteratam possis desiderare conventionem, cum tantum postea quaesiit, quod praesidem ad eius rei licentiam debeat promovere.

1136/12/194. CJ 9.47.11 (Gord A Attiano) Metalli supplicium tam ad personas liberas quam etiam ad serviles pertinet condiciones (servilis p. condicionis scr.).

1137/12/195. CJ 10.1.2 (Gord A Sereno) Instar obtinere minime potest rei iudicatae computatio a tabulariis facta, nisi sententia procuratoris fuerit comprobata.

1138/12/196. CJ 10.51.1 (Gord A Cassiano) Si ea caecitate pater tuus oppressus est, ut utriusque oculi aciem prorsus amiserit, levamentum personalium munerum sentiet.

1139/12/197. CJ 10.69.1 (Gord A Dionysio) Muneribus civilibus non fungeris, quae personis mandantur, si quinque filios incolumes habeas. at si contra id privilegium ad munus fatigandi tui causa quidam te devocaverint tuque appellatione interposita securitatem reportaveris, a nominatoribus sumptus quos in litem feceris recuperabis.

1140/12/198. CJ 11.34.1 (Gord A Severino) Hi, qui a te collegaque tuo magistratus creati sunt, etiamsi maxime fideiussores non exegistis, tamen si per id temporis quo magistratus honor deponebatur solvendo fuerunt, periculo vos creationis non fecerunt obnoxios ex eo, quod casu aliquo patrimonium eorum mutilatum sit, cum cessationi suae id debeant imputare damnaque rei publicae, si qua ob culpam eorum passa est, sarcire, qui, cum nomine publico eos convenire potuissent, id facere supersederunt.

1141/12/199. CJ 11.36.2 (Gord A Valenti) Quotiens duobus non separatim, sed pro indiviso munus iniungitur, et ita, ut unusquisque eorum periculo soliditatis (KI solidatis dett. sodalitatis liber Cuiac.) videatur obstrictus, manus ad nominatorem, priusquam utrique qui id munus administravenunt sollemniter fuerint excussi, nulla ratione possunt porrigi. 1. Si vero separatis portionibus ad munus nominati sunt, prius pro portione conveniantur qui administraverint, item fideiussores eorum: si nec ab his quidem indemnitas fuerit servata, tunc demum creatorem ac, si nec is quidem sufficiat, novissime participem muneris conveniri debere praeses non ignoret.

1142/12/200. CJ 12.36.4 (Gord A Gallo militi) Cum adlegas te a fratre tuo eodemque commilitone in isdem castris institutum heredem, successionem eius potius ex (V in KO) castrensi peculio tuo quam patri cuius in potestate es per te quaesitam videri rationis est. 1. Etenim peregrinationis (per peregrinationes Momm.) labor sociatus commiliti eius et obeundorum munerum consortium adfectioni fraternae nonnihilum addidisse, quin immo vice mutua cariores invicem sibi reddidisse credendum est.

End of secretary no.12

1143. CJ 5.16.11 (Maximo pp. 27 June 241) Sicut cessat petitio quantitatis, quam de suo maritus uxori in menses singulos vel annos singulos proprii usus eius gratia promittit (M cum B permittit PC), ita ex ea causa nummi (n. gloss Momm.) soluti erogatique non dari repetitionem manifestum est.

1144. CJ 10.11.3 (Caecilio pp. 30 June 241) Nulla macula vel crimine delatoris aspergitur is, qui, cum ab officialibus fundum seu domum fisci possidere contenderetur, non se sed alium eius rei possessorem esse monstravit.

Secretary no.13: 1 July 241 (CJ 2.22.2: end of overlap 8 Sept 241, CJ 8.25.5) to 12 July 246 (CJ 5.46.2)

1145/13/1. CJ 2.22.2 (Tryphoni militi pp. 1 July 241) Filius familias, si minor viginti quinque annis pro extraneo fideiussit, in integrum restitutionem postulare non prohibetur. sed et si pro patre suo fideiussor extitit eique diem suum functo non successit, in integrum restitutionem postulare potest.

1146/13/2. CJ 6.40.1 (Bono pp. 20 July 241) Legatum alii (dett. cum B aliis CR) sub condicione sic relictum, si uxor nuptui se post mortem mariti non collocaverit, contractis nuptiis condicione deficit ideoque peti legatum nequaquam potest.

1147/13/3. CJ 4.24.7 (Iuliano pp. 20 July 241) Creditor, qui fundos et domos pignori vel hypothecae accepit, damnum in decidendis arboribus domibusque destruendis ab eo datum in rationem deducere cogitur et, si dolo vel culpa rem suppositam deteriorem fecerit, eo quoque nomine pigneraticia actione tenebitur, ut talem restituat, qualis fuerat tempore obligationis. 1. Creditor autem necessarios sumptus, quos circa res pigernaticias fecit, exigere non prohibetur.

1148/13/4. CJ 3.44.7 (Claudio pp. 30 July 241) Statuas sepulchro superimponere vel monumento, quod te extructurum profiteris, ornamenta quae putas super addere non prohiberis, cum in iure suo eorum quae minus prohibita sunt unicuique facultas libera non denegetur.

1149/13/5. CJ 2.17.2 (Tertullo s. 2 Aug 241 ) Cum adlegas partem rerum vel actionum dimidiam fisco, quo magis viribus eius protegaris, velle te donare, huiusmodi litium donationem admitti temporum meorum disciplina non patitur. unde ius tuum, si quod tibi competit, citra invidiam fisci mei tueri sollemniter cura (B add kai ôs boulei phulaxon).

1150*. CJ 6.30.3 (Florentino militi pp. 18 Aug 241) Si fratris tui mortis tempore in patris sui fuit potestate, sive ex asse heres institutus est, etiam clausis tabulis heres potuit existere, sive ex parte, nihilo minus statim suus heres ei extitit nec eapropter, quod intra paucos dies mortis patris sui concessit in fatum, tu ad eiusdem fratris tui potes accedere successionem. 1. Quod si, cum sui iuris esset, ante aditam hereditatem decessit tuque fratri tuo legitimus heres extitisti seu intra tempora edicto praefinita bonorum possessionem agnovisti: quae facultatum sunt, vel quae ab alio iniuria detinentur, praesidis diligentia tibi restituentur.

1151*. CJ 8.25.5 (Asclepiadi pp. 8 Sept 241) Debitum, cuius meministi, quod per pacti conventionem inutiliter factam remisisti, etiam nunc petere non vetaris et usitato more pignora vindicare.

End of period of overlap between no.12 and no.13

1152/13/6. CJ 9.2.5 (Paulino pp. 11 Sept 241) Non ideo minus crimine seu atrociorum iniuriarum iudicio tenetur is qui in istam accusationem incidit, quod dicat alium se huius facti mandatorem habuisse. namque hoc casu praeter principalem reum mandatorem quoque ex sua persona conveniri posse ignotum non est.

1153/13/7. CJ 6.24.5 (Cassiano pp. 27 Sept 241) Non ideo minus uxor (uxor C uxor tua R) iure heres videtur instituta, quod non uxor, sed adfinis testamento nominata est.

1154/13/8. CJ 5.23.2 (Domitianae pp. 3 Oct 241) Mariti, qui fundum communem cum alio in dotem inaestimatum acceperunt, ad communi dividundo iudicium provocare non possunt, licet ipsi possint provocari.

1155/13/9. CJ 2.12.14 (Sabiniano pp. 5 Oct 241) Non hoc minus sententia adversus te lata iuris ratione subsistit, quod adversaria tua minor viginti quinque annis constituta causam suam marito sine curatore agendam mandavit. minoribus etenim aetas in damnis subvenire, non in rebus prospere gestis obesse consuevit.

1156/13/10. CJ 5.37.12 (Octavianae pp. 5 Oct 241) De his, quae in fraudem administrationis a tutore gesta vel neglegenter acta a curatoribus eorum quibus successisti adlegas, agere debes, si modo annos legitimae aetatis implesti. neque enim ignoras non multum patrocinari fecunditatem liberorum feminis ad rerum suarum administrationem, si intra aetatem legitimam sunt constitutae.

1157/13/11. Cons 9.10 (Cliniae Antoniae pp. 7 Oct 241) Pacta, quae contra bonos mores interponuntur, iuris ratio non tuetur.

1158/13/12. CJ 6.50.10 (Diogenio pp. 9 Nov 241) Quamquam pater tuus fratrem tuum rogaverit, ut, si sine liberis diem suum fungeretur, portionem hereditatis tibi restitueret, tamen intestato eodem (eo dett. cum BZ k.p.) diem suum functo id, quod beneficio legis Falcidiae habere potuit, ad successorem intestati pertinere ideoque non immerito sororem tuam, quae simul tecum ab intestato ei successit, emolumenti quod retineri potuit portionem sibi vindicare manifestum est.

1159/13/13. CJ 5.73.2 (Crispinae pp. 17 Dec/16 June 241) Si contra amplissimi ordinis decretum possessiones tuae distractae sunt, conveni earum possessorem, ut, si ita probaveris gestum, et possessio retrahatur et fructus universi revocentur, si non bona fide emptorem fuisse qui emit constiterit.

1160/13/14. CJ 6.42.11 (Papiniano/Appiano pp. 31 Dec 241) Quotiens ab omnibus, qui alienatione facta ad fideicommissi petitionem adspirare possint, venditio celebratur aut quibusdam vendentibus alii consenserint, auctoritas contractus convelli nequaquam potest.

242 ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS

1161/13/15. CJ 3.3.1 (Vicanis pp. 1 Feb 242) Procuratori nostro non vice praesidis agenti dandi iudices inter privatas personas non competere facultatem manifestum est: et ideo si, ut adlegatis, inter privatas personas is cuius meministis arbitros dandos putavit, sententia ab eis prolata nullo iure subsistit.

1162/13/16. CJ 6.11.2 (Cornelio pp. 18 Feb 242) Bonorum quidem possessionem ex edicto praetoris non nisi secundum eas tabulas, quae septem testium signis signatae sunt, peti posse in dubium non venit. Verum si eundem numerum adfuisse sine scriptis testamento condito doceri potest, iure civili testamentum factum videri ac secundum nuncupationem bonorum possessionem deferri explorati iuris est.

1163/13/17. CJ 9.32.4 (Basso pp. 24 Feb 242) Adversus uxorem, quae socia rei humanae atque divinae (d. LR omit C) domus (domum Cuiac.) suscipitur, mariti diem suum functi successores expilatae hereditatis crimen intendere non possunt. 1. Et ideo res, quas per eandem abesse quereris, competenti in rem actione vel, si dolo malo fecerit, quo minus res mobiles possideret, ad exhibendum persequere. 2. Fructus autem rerum quas male fide tenuit, licet expilatae hereditatis non teneatur crimine, suos non facit, sed extantes quidem vindicari, absumptos vero condici posse procul dubio est.

1164/13/18. CJ 9.33.1 (Valerio pp. 1 March 242) Vi bonorum raptorum actionem, quae cum poena sua retrahit ablata, potius ad mobilia moventiaque quam ad fundos per iniuriam occupatos spectare explorati iuris est.

1165/13/19. CJ 4.32.15 (Claudio Portorio d. 7 March/May 242) Cum adleges uxorem tuam ea condicione mille aureorum numero quantitatem sumpsisse, ut, si intra diem certum debito satis non fecisset, cum poena quadrupli redderet quod accepit, iuris forma non patitur legem contractus istius ultra (u. CR vel ultra P) poenam legitimarum usurarum posse procedere.

1166/13/20. CJ 9.9.14 (Silvano pp. 7 March 242) Adulteram (dett. cum B adultera LCR), si postea quam crimen contra eam incohatum est provincia excessit, etiam absentem inter reos recipi posse explorati iuris est.

1167/13/21. CJ 8.40.17 (Brasidae pp. 10 March 242) Omissis quoque pignoribus fideiussorem a creditoribus utiliter conveniri, nisi in id quod ex his refici non potuerit acceptus sit, explorati iuris est.

1168/13/22. CJ 9.9.15 (Hilariano militi pp. 12 March 242) Si quondam uxor tua, antequam crimine adulterii peteretur (p. C accusaretur R), provincia excessit, neque absens accusari potest neque in eam provinciam in qua stipendium facis transmitti iure deposcitur. 1. Sane cum per occupationes militares (C non insert R) licuerit, accusare eam sollemniter poteris: nec enim tempus, quo muneribus militaribus occuparis, vindictam tibi, quam maritali dolore percussus reposcis, debet auferre.

1169/13/23. CG Visi 3.6.1 (Aurelio Alexandro militi pp. 12 March 242) Vineas in alieno agro institutas solo cedere et, si a malae fidei possessore id factum sit, sumptus eo nomine erogatos per retentionem servari non posse incognitum non est.

1170/13/24. CJ 5.75.4 (Arruntiano pp. 15 March 242) Adversus nominatorem tutoris vel curatoris minus idonei non ante perveniri potest, quam si bonis nominati itemque fideiussoris eius nec non collegarum quoque, ad quorum periculum consortium administrationis spectat, excussis non sit indemnitati pupilli vel adulti satisfactum.

1171/13/25. CJ 7.55.2 (Anniano pp. 18 March 242) Quotiens a tutoribus singulis procuratoribus datis insequitur in omnium persona condemnatio, periculum sententiae videri esse divisum. ideoque quod ab uno servari non potuerit, a ceteris exigi non posse explorati iuris est.

1172/13/26. CJ 6.6.6 (Cornelio pp. 30 March 242) Libertos sive libertas, maxime quibus impositae operae non sunt, consuetum potius obsequium quam servile ministerium manumissoribus exhibere debere neque (neque debere Momm.) vincula perpeti non est opinionis incertae.

1173/13/27. CJ 9.34.3 (Hadriano pp. 13 Apr 242) Stellionatus accusatio inter crimina publica non habetur.

1174/13/28. CJ 4.10.1 (Valeriae pp. 27 Apr 242) Data certae pecuniae quantitate ei cuius meministi in vicem debiti actiones tibi adversus debitorem, pro quo solvisti, dicis esse mandatas et, antequam eo nomine litem contestateris, sine herede creditorem fati munus implesse proponis. quae si ita sint, utilis actio tibi competit.

1175/13/29. CJ 2.11.17 (Magno pp. 24 Sept 242) Verbum precibus insertum potius verecundiam onerare quam ullam existimationis maculam videtur adspergere. etenim cum non causa cognita dictum est `sukophanteis', sed ad postulatum patroni interlocutione iudicis responsum sit, nequaquam hoc infamiam inrogat.

1176/13/30. CJ 7.53.5 (Amando pp. 13 Oct 242) Etiam nomen debitoris in causa iudicati capi posse ignotum non est.

243 ARRIANO ET PAPO CONSS

1177/13/31. CJ 5.16.12 (Secundinae pp. 27 Jan 243) Si maritus tuus creditores sortitus post factam in te donationem fundum, quem ex donatione iuri tuo vindicas, isdem specialiter obligavit, eandem obligationem defensionis tuae firmitatem inrumpere intellegere debes, cum sit manifestum non solum ex huiusmodi obligatione, sed etiam ex donatione vel venditione vel alio quolibet modo rebus alienatis revocatam esse a viro in mulierem factam donationem.

1178/13/32. CJ 3.33.7 (Ulpiano militi pp. 1 Feb 243) Eum, ad quem ususfructus pertinet, sarta tecta suis sumptibus praestare debere explorati iuris est. proinde si quid ultra quam impendi debeat erogatum potes docere, sollemniter reposces.

1179/13/33. CJ 9.2.6 (Avidiano pp. 2 Apr 243) Absentem capitali crimine accusari non posse, sed requirendum tantummodo adnotari solere, si desit, vetus ius est. 1. Et ideo cum absentem te et ignorantem, cui numquam ullum crimen denuntiatum esset, per iniuriam a praeside provinciae in metallum datum dicas, quo magis in (in R in re C) praesenti te agente, ut adseveras, iam nunc fides veri possit illuminari, praefectos praetorio adire cura, qui, quidquid novo more et contra formam constitutionum gestum deprehenderit, pro sua iustitia reformabunt.

1180/13/34. CJ 9.16.2 (Quintiano pp. 3 Apr 243) Is, qui adgressorem vel quemcumque alium (v.q.a. omit BZ k.p.) in dubio vitae discrimine constitutus occiderit, nullam ob id factum calumniam metuere debet.

1181/13/35. CJ 5.37.13 (Longino pp. 24 Apr 243) Tutores debita pupillaria seu deposita reposcentes ad satisdationem compelli non posse manifestum est.

1182/13/36. CJ 6.22.1 (Petronio militi pp. 21 July 243) Quamquam omnium bonorum socer tuus itemque frater eius socii fuerunt, tamen non eo minus idem frater eius, cum fati munus impleret, testamento suo potuit sibi heredem instituere quem vellet. 1. Item non idcirco minus is testamenti factionem habet, quod indivisam successionem cum sorore sua dicatur habuisse.

1183/13/37. CG Visi 3.8.1 = CJ 1.18.2 (Sextio Iuvenali/Iuvenali pp. 18 Oct 243) Ex re certa heredem institutum sic haberi, ac si sine eius rei commemoratione heres institutus fuisset, sane officio familiae herciscundae iudicis convenire, ut non plus emolumenti consequatur, quam aliquis esset habiturus, ac si ex re certa heres institui potuisset, in dubium non venit. Falcidiam quoque in matris testamento cessare falso tibi persuasum est. Proinde (Ex re . . . proinde omit CJ) cum iuris ignorantia (ignorantia iuris CJ) excusari facile non possis, si maior annis hereditati matris tuae renuntiasti, sera prece subveniri tibi desideras.

1184/13/38. CJ 5.62.15 (Tauro pp. 25 Oct 243) Quamquam in tutela detentus eo, quod excusatio quam obiciebas non est admissa, provocationis auxilium flagitares et in medio tempore hi quorum meministi in adulta aetate agere coeperunt, tamen non eo minus causa interpositae provocationis propter periculum administrationis eius temporis iudiciorum more examinanda est.

1185/13/39. CJ 6.50.11 (Maximae pp. 26 Oct 243) Si, ut adlegas, pater tuus eam portionem, ex qua te fecit heredem, fratribus tuis restituere iussit certisque speciebus pro Falcidia praecepit esse contentam, auxilium legis Falcidiae, quod imploras, apud suum iudicem non prohiberis flagitare.

1186/13/40. CJ 4.14.5 (Chresto pp. 16 Nov 243) Si, ut adlegas, antequam a domina manumittereris, fundos eius coluisti posteaque adempto peculio libertate donatus es, ob reliqua, si qua pridem contracta sunt, res bonorum, quas postea propriis laboribus quaesisti, inquietari minime possunt.

1187/13/41. CJ 3.36.8 (Telesphoro pp. 6 non. 243) Bona, quaecumque sunt tibi communia cum fratre tuo (c.f.t. omit PaRa) ex hereditaria successione patris vel matris, cum eodem familiae erciscundae iudicio experiens, ut dividantur, impetrabis.

244 PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS

1188/13/42. CJ 9.2.7 (Proculo pp. 6 Jan 244) Ea quidem, quae per officium praesidibus nuntiantur, et citra sollemnia accusationum posse perpendi incognitum non est. verum falsis nec ne notoriis insimulatus (dett. id est accusatus CR) sit, perpenso iudicio dispici debet.

1188A/13/43. CJ 6.10.1 (Marcianae pp. 15 Jan 244) Quotiens pluribus liberis cessante legitima successione bonorum possessio liberis defertur, beneficium edicti perpetui quibusdam omittentibus his solis qui (s.q. P qui soli CR) bonorum possessionem agnoverunt portionem non petentium adcrescere in dubium non venit.

Gordianus A without consular date: assigned to secretary no.13

1189/13/44. CJ 3.36.9 (Gord A Nerviae) Non est ambiguum, cum familiae erciscundae titulus inter bonae fidei iudicia numeratur, portionem hereditatis, si qua ad te pertinet, incremento fructuum augeri.

1190/13/45. CJ 3.36.10 (Gord A Philoterae) Quotiens inter omnes heredes testator successionem dividit ac singulos certis possessionibus cum mancipiis, quae in isdem sunt constituta, iubet esse contentos, voluntati eius salva legis Falcidiae auctoritate obtemperandum esse manifestum est: nec mutat, quod in sequentibus verbis mancipia sua universa nulla facta eorum discretione commendanda putavit heredibus, cum utique his ea videatur insinuasse, quibus etiam testamento relinquenda esse decrevit.

1191/13/46. CJ 4.32.16 (Gord A Flavio Sulpicio pp.) Cum non frumentum, sed pecuniam fenori te accepisse adleges, ut certa modiatio tritici praestaretur, ac, nisi is modus sua die fuisset oblatus, mensurarum additamentis in fraudem usurarum legitimarum gravatum te esse contendis, potes adversus improbam petitionem competente uti defensione.

1192/13/47. CJ 4.35.7 (Gord A Aureliano militi) Si litteram eius secutus, qui pecuniae (p. delete Momm.) auctor fuerat, ei qui tibi litteras tradidit pecunias credidisti, tam adversus eum qui a te mutuam (PR pecuniam insert C) sumpsit, quam adversus eum, cuius mandatum secutus es, mandati (m. delete Kr.) actio tibi competit.

1193/13/48. CJ 7.21.5 (Gord A Severo) Quod est constitutum post quinquennium de statu defunctorum quaestionem incipere non posse, ad speciem emancipationis, iure nec ne perfecta sit, minime pertinet.

1194/13/49. CJ 7.50.1 (Gord A Secundo pp. 1 March) Neque suam neque decessoris sui sententiam quemquam posse revocare in dubium non venit: nec necesse esse ab eiusmodi decreto interponere provocationem explorati iuris est.

1195/13/50. CJ 7.52.4 (Gord A Antonino d. 9 March) Sub specie novorum instrumentorum postea repertorum res iudicatas restaurari exemplo grave est.

1196/13/51. CJ 7.62.3 (Gord A Victori pp. 4 k/n./i.) Appellatione interposita, licet ab iudice repudiata sit, in praeiudicium deliberationis nihil fieri debere et in eo statu omnia esse, quo tempore pronuntiationis fuerint, saepissime constitutum est.

1197/13/52. CJ 7.64.3 (Gord A Ingenuo) Si, ut proponis, suspensa apud amplissimos iudices cognitione provocationis, quam te ob id interposuisse dicis, quod decurio nominatus esses, ad duumviratum vocatus es, manifestum est praeiudicium futurae notioni memoratorum iudicum fieri non potuisse.

1198/13/53. CJ 9.51.6 (Gord A Fabiano) In insulam filio deportato hacque ratione vinculo paternae potestatis exempto, si postea ex indulgentia divi Alexandri, ut proponis, reditus in patrium solum praecedensque dignitas restituta sit, potestas tamen patria repetita non videtur.

1199/13/54. CJ 10.39.2 (Frontoni) Si, ut proponis, ea, quae ex causa fideicommissi te manumisit, ab ea libertatem iustam fuerit consecuta, quae originem ex provincia Aquitania ducebat, tu quoque eius condicionis eiusque civitatis ius obtines, unde quae te manumisit fuit. eorum enim condicionem sequi ex causa fideicommissi manumissos pridem placuit, qui libertatem praestiterunt, non qui rogaverunt.

1200/13/55. CJ 10.53.2 (Gord A Heracliano) Grammaticos seu oratores decreto ordinis probatos, si non se utiles studentibus praebeant, denuo ab eodem ordine reprobari posse incognitum non est.

1201/13/56. CJ 10.70.1 (Gord A Asiatico) Si ante diem subeundi honoris atque muneris pater tuus defunctus est, conveniri eo nomine heredes eius non oportere praeses provinciae minime ambigit.

1202/13/57. CJ 11.34.2 (Gord A Rufino) Si successoris tui successor non idoneum loco suo magistratum denominavit, administrationis eius periculum ad personam tuam spectare nequaquam potest. etenim nominati successoris dumtaxat quisque periculum suscipere compellitur nec ad nominatoris nominatorem manus iure porrigi possunt.

Gordianus A without consular date: unassigned

1203. CJ 4.31.9 (Gord A Licinniae Euctemonidi pp. 13 Jan) Eius, quod non ei debetur qui convenitur, sed alii, compensatio fieri non potest.

1204. CJ 7.8.7 (Gord A Iulianae) Sive cum nupsisses mancipia in dotem dedisti, sive post datam dotem de pecunia dotis maritus tuus quaedam comparavit, iuris rationibus dominia eorum ad eum pervenerunt. ideoque frustra quaestionem super statu manumissorum conaris inferre, qui eius facti, qui comparavit vel in dotem accepit, ab eo iure potuerunt manumitti.

1205. Letter. CJ 8.40.13 (Gord A) Si Barsagoram latronem Lysanias decurio inventurum se spopondisset, aut exhibere compellendus est aut transmittendus ad praefectum praetorio vel ad praesidem provinciae.

1206. CJ 9.49.4 (Gord A Callimorpho pp. 23 Oct) In metallum damnatus poenae servus efficitur et ideo eiusmodi sententiam passi bona vindicantur rationibus fisci. quare si quid rerum habuit is, quem postea indulgentia liberatum esse proponis, ad ius fisci potius quam ad ipsius dominium pertinet.

1207. CJ 10.1.3 (Gord A Atticae) Si minori pretio, quam res est, aperta fraude emptoris vel gratia quae obligata sunt a (a O cum B si K omit dett.) fisco venierunt, aditus procurator meus debitam quantitatem inferenti restitui ea praedia iubebit.

1208. CJ 10.2.1 (Gord A Saturnino et aliis) Non iniusta ratione desideratis repromissa fisco indemnitate eos principali loco conveniri, qui reliqua contraxerunt, mox ad vos perveniri, qui ab his quaedam mercati estis.

1209. CJ 10.41.2 (Gord A Cyrillo) Ab honoribus ad eosdem honores quinquenii datur vacatio, trienii vero ad alios. legatione autem perfunctus bienii vacatio concessa est.

1210. CJ 10.46.1 (Gord A Ianuario) Muneris publici vacationem ea continere, quae non lege, non senatu consulto, non constitutionibus principum iniunguntur, merito responsum est. ad quam formam iuris pertinens si coeperis ad munera extraordinaria a magistratibus devocari, appellatione interposita poteris apud praesidem iuris rationibus protegi.

1211. CJ 10.61.2 (Gord A Ulpio) Ad tempus exsulare decurio iussus et impleto tempore regressus pristinam quidem dignitatem recipit, ad novos vero honores non admittitur, nisi tanto tempore his abstinuerit quanto per fugam afuit.

1212. CJ 12.35.5 (Gord A Valentino et aliis militibus) Cum adlegatis septem annos in desertione egisse maritum sororis vestrae et indulgentia nostra esse restitutum, non recte desideratis, ut id tempus, ac si in castris fuerit, habeatur. 1. Proinde excepto eo tempore, quod ad desertores pertinet, restitutus nostra indulgentia residuo militare debebit: ideoque nec stipendia temporis quo in desertione fuerit, exigere poterit.

1213. CJ 12.35.6 (Gord A Bruto militi) Semel causaria (I causarie K cassaria O) missis militibus instauratio non solet concedi obtentu recuperatae valetudinis melioris, quando non temere dimittantur, nisi quos constet medicis denuntiatibus et iudice competente diligenter etiam investigante vitium contraxisse.

1214. CJ 12.35.7 (Gord A Domno veterano) Frustra vereris, ne nota, quae propter delictum militare intercessit, existimationem tuam iam veterani laesisse videatur, maxime cum nec ex eo delicto, quod et in paganorum potest cadere personam notatos milites post missionem placuerit esse famosos.

IMP PHILIPPUS AUG

1215/13/58. CJ 3.42.6 (Polemonidi pp. 14 March 244) Instrumenta ad ius tuum pertinentia partem diversam invasisse adseverans, si quidem crimen intendis, sollemnibus accusationibus (accusationis Cuiac.) impletis fidem adseverationi (C asseverationis PR) tuae fac, sin vero ad exhibendum intendis, iudiciorum more experire.

1216/13/59. CJ 2.4.10 (Apollophaniae pp. 31 March 244) Fratris tui filiis de paterna successione ac statu etiam nunc contra fidem sanguinis itemque placitorum quaestionem inferre parum probe postulas. nullus etenim erit litium finis, si a transactionibus bona fide interpositis coeperit facile discedi.

1217/13/60. CJ 6.20.6 (Claudio d. 25 Apr 244) Ea demum ab emancipatis fratribus his qui manserunt in potestate conferri consueverunt, quae in bonis eorum fuerunt eo tempore, quo pater fati munus implevit, exceptis videlicet quae ab ipsis aliis debentur.

1218/13/61. CJ 9.34.4 (Euprepeti pp. 10 May 244) Ignorantia creditoris, cui res pridem apud alios obligatae pignoris seu hypothecae iure obligantur, non sine periculo capi consuevit. etenim eiusmodi fraudes ad extraordinariam criminis exsecutionem spectare ac stellionatus commissum severissime esse vindicandum saepe rescriptum est. 1. Proinde sive ignorantiam tuam debitor circumvenire temptaverit, seu obligatione rite perfecta (R o.r. perfectam C obligationem r. perfectam BZ k.p) participato fraudis consilio per subiectam quasi anteriorem (q.a. omit BZ k.p.) personam dispendium tuum ad occultum compendium suum pertemptat, adire suum iudicem potes congruentem iuri ac debitae religioni sententiam relaturum.

1219/13/62. CJ 1.18.3 (Marcellae pp. 16 June 244) Si emancipata a patre intra annum bonorum possessionem petere cessasti, praetendere iuris ignorantiam nullis rationibus potes.

1220/13/63. CJ 3.44.8 (Iuliae pp. 16 June 244) Ius familiarium sepulchrorum ad adfines seu proximos cognatos non heredes constitutos minime pertinet.

1221/13/64. CJ 9.1.11 (Saturnino pp. 19 June 244) Data opera partis adversae res vestras incendio exarsas esse adseverantes crimen Corneliae de sicariis exsequi potestis.

1222/13/65. CJ 2.43.3 (Aniciae pp. 30 June 244) In una eademque causa iteratum in integrum restitutionis auxilium non iure, nisi novae defensiones praetendantur, posci saepe rescriptum est.

1223/13/66. CJ 5.34.3 (Dolenti pp. 20 July 244) Luminibus captum curatorem habere (h. V cum B haberi R habere debere P debere haberi C) falso tibi persuasum est.

1224/13/67. CJ 5.34.4 (Emerito militi pp. 23 July 244) Armatae militiae muneribus occupatus neque si legitimus sit neque si ex testamento datus fuerit nec alio modo, etsi voluerit, tutor aut curator fieri potest: sed si errore ductus res administraverit, negotiorum gestorum actione convenitur.

1225/13/68. CJ 5.62.16 (Theodoto pp. 23 July 244) Si, ut adlegas, his tutor datus es, cum quibus disceptationem hereditatis tibi esse proponis, et tempora antiquitus excusationibus praestituta etiam nunc opitulantur, adire praesidem provinciae potes, formae super ea re (s.e.r. Mb super ea CR omit Ma) statutorum principalium obtemperari pro sua gravitate iussurum.

1226/13/69. CJ 8.42.7 (Antiocho pp. 27 July 244) Eius quantitatis, cuius petitionem ratio compensationis excludit, usuram non posse reposci manifestum est.

1227/13/70. CJ 8.40.18 (Smyrnae pp. 28 July 244) Si, ut proponis, fundum ob debitum obligatum non iusto pretio vendidisti, residuam quantitatem, quam ex pretio eiusdem servare potuisses, refundi tibi a fideiussore non iure poscis (posces La reposces PR reposcis LbC).

1228/13/71. CJ 4.65.11 (Aurelio Theodoro pp. 8 Aug 244) Invitos conductores seu heredes eorum post tempora locationis impleta non esse retinendos saepe rescriptum est.

IMP PHILIPPUS AUG ET PHILIPPUS CAES

1229/13/72. CJ 4.29.10 (Tryphaenae pp. 15 Aug 244) Si adversarius tuus non cum marito tuo, sed tecum negotium gessit, reliqua conductionis, quae dicis esse contracta, obtentu eiusmodi obligationum non potes recusare. enimvero si, cum eosdem fundos non tibi, sed marito tuo locaret, personam tuam ut idoneam secutus est, beneficio amplissimi ordinis, quod est factum de intercessionibus feminarum, te tueri potes.

1230/13/73. CJ 4.29.11 (Theodorae pp. 24 Sept 244) Etiam constante matrimonio ius hypothecarum seu pignorum marito remitti posse explorati iuris est.

1231/13/74. CJ 7.43.4 (Domitio pp. 11 Oct 244) Si, ut proponis, pars diversa die feriato absente et ignorante te ab iudice dato sententiam pro partibus suis, quasi contumaciter deesses, impetravit, non immerito praeses denuo negotium alterius iudicis notioni terminandum commisit.

1232/13/75. CJ 6.36.2 (Asclepiodotae pp. 15 Oct 244) Hereditatem quidem neque dari neque adimi codicillis posse manifestum est: verbis tamen precariis per huiuscemodi etiam novissimi iudicii ordinationem iura non faciunt irritas voluntates. 1. Unde inefficaciter te codicillis rogatam esse, ut quibusdam rebus contenta portionem quam testamento fueras consecuta aliis restitueres, falso tibi persuasum est.

1233/13/76. CJ 6.42.12 (Rufino pp. 15 Oct 244) Post mortem suam rogatam restituere hereditatem defuncti iudicio et antequam fati munus impleat (dett. immineat CR) posse satisfacere--id est restituere hereditatem--quarta (quarta C etiam q. R) parte vel retenta vel omissa, si voluerit, explorati iuris est.

1234/13/77. CJ 6.49.2 (Iuliano pp. 15/20 Oct 244) Ad eum, cui ex Trebelliano senatus consulto pars hereditati restituitur, successionis onera seu legatorum praestationem pro competenti portione spectare indubitati iuris est.

1235/13/78. CJ 5.43.8 (Proculo pp. 20 Oct 244) Si non suspectum contutorem tuum postulare ac removere ab administratione bonorum pupilli curaveris, admitti nequaquam potest ratio desideriii tui iam nunc postulantis tutelam tibi nomine eiusdem pupilli restitui.

245 PHILIPPO A ET TITIANO CONSS

1236/13/79. CJ 6.39.2 (Victoriae pp. 1 Jan 245) Eum, qui, cum testamento posset (dett. possit CR) obtinere hereditatem, ab intestato ius successionis voluit amplecti, libertatibus eodem testamento datis obesse non posse iam pridem placuit. 1. Quod si, cum neque adiri ex testamento hereditas neque bonorum possessio peti possit, iudicium defuncti non usurpabitur (non insuper habitum Cuiac.), sed ad irritum iuris ratione vocatum est, petitio relictorum nullo iure procedit. 2. Sin vero iure facto testamento cessante herede scripto alter ab intestato adiit hereditatem, neque libertates neque legata ex testamento posse praestari manifestum est.

1237/13/80. CJ 7.71.2 (Abascanto pp. 17 Jan 245) Si quantitatem, quam--licet rei publicae--condemnatus debeas, inferre paratus es, frustra vereris, ne verbum bonorum cessionis temere a te prolatum privare te necdum distractis facultatibus iuris rationibus possit.

1238/13/81. CJ 9.32.5 (Sulpicio pp. 18 Jan 245) Obtentu expilatae hereditatis emolumentum legatorum, maxime suspensa cognitione, legatariis isdemque libertis defuncti auferri non oportet.

1239/13/82. CJ 4.28.6 (Theopompo pp. 2 March 245) Si filius tuus in potestate tua agens contra senatus consultum Macedonianum mutuam sumpsit pecuniam, actio de peculio adversus te eo nomine efficaciter dirigi nequaquam potest. 1. Quod senatus consulti auxilium, licet filii familias meminit, ad nepotes et ad pronepotes porrigitur.

1240/13/83. CJ 9.22.6 (Ulpio pp. 18 March 245) Qui falsas tabulas dixerit nec tenuerit, ad defuncti iudicium adspirare non potest.

1241/13/84. CJ 8.10.4 (Victori pp. 29 March 245) Si, ut proponis, socius aedificii ad refectionem eius sumptus conferre detractat, non necessarie extra ordinem tibi subveniri desideras. etenim si solus aedificaveris nec intra quattuor mensuum tempora cum centesimis nummus pro portione socii erogatus restitutus fuerit, vel, quominus id fieret, per socium id (id delete Hal.) stetisse constiterit, ius dominii pro solido vindicare vel obtinere iuxta placitum antiquitus poteris.

1242/13/85. CJ 5.38.3 (Gratiano pp. 30 March 245) Si res pupillares, quas horreo conditas habere aut etiam venumdare debuisti, in hospitio tuo, ut adseveras, vi ignis absumptae sunt, culpam seu segnitiam tuam non ad tuum damnum, sed ad pupilli tui spectare dispendium minus probabili ratione deposcis.

1243/13/86. CJ 4.19.5 (Sertorio pp. 7 Apr 245) Instrumenta domestica seu privata testatio seu adnotatio, si non aliis quoque adminiculis adiuventur, ad probationem sola non sufficiunt.

1244/13/87. CJ 8.42.8 (Rufo pp. 11 May 245) Usuras, quae quotannis in urbe numerandae sunt, promittere alio loco dependi nisi ex iusta causa exempli ratio minime sinit.

1245/13/88. CJ 4.19.6 (Romulo pp. 15 May 245) Rationes defuncti, quae in bonis eius inveniuntur, ad probationem sibi debitae quantitatis solas sufficere non posse saepe rescriptum est. 1. Eiusdem iuris est et si in ultima voluntate defunctus certam pecuniae quantitatem aut etiam res certas deberi sibi significavit.

1246/13/89. CJ 5.63.2 (Auluzano pp. 19 May 245) Tutores, quos postea quam bona pupillorum administraverunt a praeside provinciae quasi re integra excusari se impetrasse adseveras, periculum administrationis evitare minime posse manifestum est.

1247/13/90. CJ 3.28.15 (Aphrodisiae pp. 28 July 245) Filiam praeteritam a matre ad successionem eius citra inofficiosi querellam adspirare non posse explorati iuris est.

1248/13/91. CJ 8.44.15 (Menandro pp. 1 Aug 245) Si non iniuria iudicantis, sed iuris ratione superatus es, pignus ob evictionem acceptum sollemniter persequi potes.

1249/13/92. CJ 5.37.14 (Clementi pp. 4 Aug 245) Rationes curae administratae ante impletum vicesimum et quintum annum durante officio posci iure non posse manifestum est.

1250/13/93. CJ 5.6.5 (Apuleio pp. 18 Aug 245) Curatorem adulto suo filiam suam nuptui collocare non posse falso tibi persuasum est.

1251/13/94. CJ 3.29.1 (Nicanori et Papinianae pp. 19 Aug 245) Si, ut adlegatis, mater vestra ad deludendam inofficiosi querellam paene universas facultates suas, dum ageret in rebus humanis, factis donationibus sive in quosdam liberos sive in extraneos exhausit ac postea vos ex duabus unciis fecit heredes easque legatis et (et P vel CR) fideicommissis exinanire gestivit, non iniuria iuxta formam super inofficioso testamento constitutorum subveniri vobis utpote quartem partem non habentibus desideratis.

1252/13/95. CJ 5.38.4 (Floro pp. 21 Aug 245) Tutoribus seu curatoribus fortuitos casus, adversus quos caveri non potuit, imputari non oportere saepe rescriptum est.

1253/13/96. CJ 2.26.3 (Aelianae pp. 15 Oct 245) Adversus sententiam eius, qui tunc vice principis iudicavit, in integrum restitutionis auxilium apud praetorem seu praesidem provinciae clarissimum virum flagitare nequaquam potes: nam adversus eius sententiam, qui vice principis cognovit, solus princeps restituet.

1254/13/97. CJ 3.32.7 = CG Visi 3.6.3 (Aurelio Antonio/Antonio pp. 19/20/23 Oct 245) Partum ancillae matris sequi condicionem nec statum in hac specie patris considerari explorati iuris est.

1255/13/98. CJ 5.48.1 (Dextro pp. 21 Oct 245) Tutores, qui necdum administrationis rationem (a.r. C administrationem R administraciones M reddiderunt neque administrationem Momm. ex B) ad curatores transtulerunt, defensioni causarum pupillarum adsistere oportere saepe rescriptum est. 1. Et ideo, si, ut proponis, instrumenta, quibus adseri possunt causae provocationis, etiam nunc hi quorum meministi apud se detinent, aditus praeses provinciae periculi sui eos admoneri praecipiet.

1256/13/99. CG Visi 2.3.1 (Aedio Maximo pp. 12 Nov 245) Minoribus annis deceptis, non decipientibus subvenitur: et ideo si ad circumveniendum emptorem mentitus aetatem ex adspectu te maiorem annis probari effecisti, lubricum frustra praetendis.

1257/13/100. CJ 4.65.12 (Aurelio Nicae pp. 29 Oct 245) Damnum, quod per adgressuram latronum in possessionibus locatis rei tuae illatum esse proponis, a domina earundem possessionum, quam nullius criminis ream facere te dicis, sarciri nulla ratione desideras.

1258/13/101. CJ 3.44.9 (Faustinae pp. 26 Nov 245) Locum quidem religiosum distrahi non posse manifestum est. verum agrum purum monumento cohaerentem profani iuris esse ideoque efficaciter venumdari non est opinionis incertae.

246 PRAESENTE ET ALBINO CONSS

1259/13/102. CJ 3.34.5 (Luciano militi pp. 1 Feb 246) Si quid pars diversa contra servitutem aedibus tuis debitam iniuriose extruxit, praeses provinciae revocare ad pristinam formam, damni etiam ratione habita, pro sua gravitate curabit.

1260/13/103. CJ 4.2.4 (Maximo pp. 15 Feb 246) Si absentis pecuniam nomine eius fenori dedisti ac reprobato nomine mandatis actionibus experiris, praeses provinciae iurisdictionem suam praebebit. 1. Idem, si cessare mandatum animadverterit, utilem tibi adversus debitorem eo nomine actionem competere non negabit.

1261/13/104. CJ 6.24.6 (Antonio pp. 18 Feb 246) Si compensandi debiti gratia uxor maritum fecit heredem, desiderio tuo praeter portionem hereditatis debitum quoque restitui postulantis non tantum iuris severitas, verum etiam defunctae voluntas refragatur.

1262/13/105. CJ 4.24.8 (Saturnino pp. 22 Feb 246) Si nulla culpa seu segnitia creditori imputari potest, pignorum admissorum dispendium ad periculum eius minime pertinet. sane si simulata amissione etiam nunc eadem pignora, ut adseveras, a parte diversa possidentur, adversus eum experiri potes.

1263/13/106. CJ 6.42.13 (Sempronio pp. 22 Feb 246) Quotiens principali loco heres institutus testatori succedit, legata seu fideicommissa a substituto data posci iure non possunt.

1264/13/107. CJ 3.32.8 (Philippo militi pp. 6 March 246) Si, ut proponis, pars diversa pecunia tua quaedam nomine suo comparavit, praeses provinciae utilem vindicationem obtentu militiae tibi eo nomine impertiri desideranti partes aequitatis non negabit. idem mandati quoque seu negotiorum gestorum actionem inferenti tibi iurisdictionem praebebit.

1265/13/108. CJ 5.67.1 (Severo pp. 20 March 246) Pater tuus si maior est annis septuaginta, ad tutelam seu curam devocatus excusare se sollemniter potest.

1266/13/109. CJ 7.57.6 (Cassiano pp. 23 March 246?) Programma, si quod a praeside propositum est, vim rei iudicatae nequaquam potest obtinere. nec comminationem vim rei iudicatae continere manifestum est.

1267/13/110. CJ 6.20.7 (Tyranniae pp. 26 Apr 246) Filiam testamento patris institutam heredem fratribus isdemque coheredibus dotem conferre non oportere, nisi pater hoc ipsum specialiter designavit, explorati iuris est.

1268/13/111. CJ 6.21.10 (Iustino militi pp. 21 May 246) Si, cum vel in utero haberetur filia inscio patre milite, ab eo praeterita sit, vel cum in rebus humanis eam non esse falso rumore prolato pater putavit, nullam eius testamento fecit mentionem, silentium huiusmodi exheredationis notam nequaquam infligit. 1. Is autem miles, qui testamento filiam appellavit eique legatum dedit, non instituendo eam heredem exheredavit.

1269/13/112. CJ 6.21.11 (Aemilio militi pp. 25 June 246) Captatorias institutiones et in militis testamento nullius esse momenti manifestum est.

1270/13/113. CJ 6.21.12 (Domitiae pp. 2 July 246) In testamento militis legem Falcidiam et in legatis et in fideicommissis cessare explorati iuris est. sane si quid ultra vires patrimonii postulatur, competenti defensione tueri te potes.

1271/13/114. CJ 5.46.2 (Asclepiadi et Menandro pp. 12 July 246) Quaedam pupillorum vestrorum a matre itemque avo paterno administrata eorumque nomine indemnitatem vobis promissam esse adseveratis. quae si ita sunt et idem pupilli legitimae aetatis effecti non adversus matrem suam itemque avum, sed contra vos congredi malunt, non immerito indemnitatem ab his praestari desiderabitis, quos et administrationem suo periculo pridem suscepisse proponitis.

1272/13/115. CIL 3.14191.1-4 (Phil A et Phil C Marco Aurelio Eglecto per Titium Ulpium Didymum frumentarium 244-7) Proconsul (proconsule edd.) vir clarissimus perspecta fide eorum quae adlegas (scribis edd.), ne quid iniuriose geratur, ad sollicitudinem suam revocabit. Vale (V edd. non recte).

Philippus A et Philippus C without consular date: assigned to secretary no.13.

1273/13/116. CJ 3.36.11 (Phil A et Phil C Antoniae pp.14/13 Feb) Inter filios ac filias bona intestatorum parentium pro virilibus portionibus aequo iure dividi oportere explorati iuris est.

1274/13/117. CJ 4.32.17 (Phil A et Phil C Aurelio Euxeno) Si ea lege possessionem mater tua apud creditorem tuum (t. omit BZ k.p. tuetur Thal. BZ) obligavit, ut fructus in vicem usurarum consequeretur, obtentu maioris percepti emolumenti propter incertum fructuum eventum rescindi placita non possunt.

1275/13/118. CJ 5.6.4 (Phil A et Phil C Hygiae) Libertinum, qui filio suo naturali, quem in servitute susceperat, postea manumisso pupillam suam eandemque patroni sui filiam in matrimonio collocavit, ad sententiam amplissimi ordinis, qui huiusmodi nuptiis interdicendum putavit, pertinere dubitari non oportet.

1276/13/119. CJ 5.63.3 (Phil A et Phil C Otani) Si, ut proponis, pars diversa administratione tutelae seu curae tuae itemque fratris tui ambitione potius quam iuris ratione se excusavit, periculo iniuncti muneris minime liberatus est.

1277/13/120. CJ 7.2.8 (Phil A et Phil C Gemello) Cum testator libertatem tempore nuptiarum filii sui vel filiae servo dari iussit, non tempus praestandae libertati praestituit (edd. praestitit libri), sed potius condicioni locum fecit, ut non insecutis nuptiis libertas iure (i. omit BZ k.p.) posci non possit.

1278/13/121. CJ 7.14.3 (Phil A et Phil C Felicissimo) Si aviam tuam (R ancillam insert C) manumissam postea ingenuam sollemniter constitit statumque eius iustae sententiae tuetur auctoritas, filios eius quamvis ante sententiam susceptos ingenuam libertatem non immerito flagitare, si cum peritioribus tractatum habuisses, facile cognosceres.

1279/13/122. CJ 7.43.5 (Phil A et Phil C Longino) Si, ut proponis, praeses provinciae, cum certum locum causae cognoscendae dedisset, alibi per obreptionem aditus sententiam adversus te absentem protulit, quod ita gestum est, ad effectum iuris spectare minime oportet.

1280/13/123. CJ 7.53.6 (Phil A et Phil C Titiano) Si, ut proponis, rerum iudicatarum exsecutor datus partes sibi iudicis vindicavit et contra ea, quae pridem pro partibus tuis fuerunt statuta, aliquid pronuntiandum putavit, sententia ab eo dicta vim rei iudicatae obtinere nequaquam potest.

1281/13/124. CJ 7.62.4 (Phil A et Phil C Probo) Si ad scribatum nominatus non provocasti, convelli statuta non possunt.

1282/13/125. CJ 9.49.5 (Phil A et Phil C Arruntiano) Si, ut proponis, bona eius, qui tutelam tuam administravit, sententiam passi ad fiscum sunt devoluta, procuratorem nostrum adire cura, qui, si quid iure posci animadverterit, non negabit.

1283/13/126. CJ 10.39.3 (Phil A et Phil C Patroclo) Filios apud originem patris, non in materna civitate, etsi ibi nati sunt, si modo non domiciliis retineantur, ad honores seu munera posse compelli explorati iuris est.

1284/13/127. CJ 10.52.2 (Phil A et Phil C Severino) Filium ab hostibus captum ac necdum reversum ad excusationem munerum personalium patri proficere non posse magis placuit.

1285/13/128. CJ 10.64.1 (Phil A et Phil C Claudio) Malchaeam, quae aliunde oriunda alibi nupta est, si non in urbe Roma maritus eius consistat, non apud originem suam, sed apud incolatum mariti ad honores seu munera, quae personis cohaerent quorumque is sexus capax esse potest, compelli posse saepe rescriptum est. patrimonii vero munera necesse est mulieres in his locis in quibus possident sustinere.

1286/13/129. CJ 11.31.1 (Phil A et Phil C Crescentiae) Fundum vectigalem, si quis quibusque temporibus debitae quantitates inferantur, invito possessore auferri non posse manifestum est.

1287/13/130. CG Visi 3.6.2 (Phil A et Phil C Aurelio Victorino et Marco et Valerio pp. 1 Oct) Aedificium in alieno agro extructum solo cedere sumptusque eo nomine factos non nisi bonae fidei emptorem per retentionem posse servare certissimi iuris est.

End of secretary no.13

249 AEMILIANO ET AQUILINO CONSS

1288. CJ 9.32.6 (Basiliae pp. 20 Feb 249) Expilatae hereditatis crimen loco deficientis actionis intendi consuevisse non est iuris ambigui.

1289. Letter FV 272 = CJ 8.55.1 (Agilio Cosmiano/Cosmiano d. 17 June 249) Cosmiano suo salutem. Inter patronos et libertos de iure donationum tractari non oportet, cum (Cominio . . . .cum omit CJ) etsi perfectis donationibus in possessionem inductus libertus quantolibet tempore ea quae sibi donata sunt pleno iure ut dominus possederit, tamen, si ingratus sit (s.i.s. omit FV habent Gr.), omnis donatio mutata patronorum voluntate revocanda sit. 1. Quod observabitur et circa ea, quae libertorum nomine, pecunia tamen patronorum et beneficio comparata sunt. 2. Nam qui obsequio suo (obsequiis suis CJ) liberalitatem patronorum provocaverunt, (non add CJ) sunt digni, qui (qui edd. quo libri quin FV) eam non (non omit CJ) retineant, cum coeperint obsequia neglegere, cum magis (in add CJ) eos collata liberalitas ad obsequium inclinare debeat (debet CJ) quam ad insolentiam erigere. Fundus autem, quem ais Agilio liberto donasse te, tribus et decuria, quae ipsius nomine comparatae sunt, re . . . libertus vindican . . . .cum eas tantum donationes vel pecuniae largitiones libertus obtinere debeat, circa quas voluntas patronorum in supremam usque diem perseveraverit (Fundus . . . perseveraverit omit CJ). 3. Hoc tamen ius stabit intra ipsorum (ipsos CJ) tantum (qui add CJ) liberalitatem (M libertatem LCR ? cum Gr.) qui donaverunt (dederunt CJ). ceterum neque filii eorum neque successores ad hoc beneficium pervenient (pertinebunt CJ): neque enim fas est omni (ullo CJ) modo inquietari donationes, quas is qui donaverat in diem vitae suae non revocavit (retractavit CJ anekalesato BZ).

Philippus A et Philippus C with consular date: unassigned

1290. Interlocutory judgment after consulting council. CJ 7.26.6 (Philippus A) Cum sit probatum rem pignori fuisse obligatam et postea a debitore distractam, palam est non potuisse eam quasi furtivam usucapi.

1291. CJ 7.45.5 (Phil A et Phil C Montano) Cum eorum, qui principaliter fisco tenebantur, bona ea lege fideiussoribus procurator tradi iusserit, ut ipsi indemnitatem fisco praestarent, nec a sententia eius intercesserit provocatio, consequens est datae formae obtemperari.

1292. CJ 9.51.7 (Phil A et Phil C Cassio) Generalis indulgentia nostra reditum exsulibus seu deportatis tribuit, non etiam loca militiae pridem adempta concessit neque integram atque illibatam existimationem reservavit (reseravit Momm.).

1293. CJ 10.52.3 (Phil A et Phil C Nonno) Nepotes in locum parentum succedentes vice eorum prodesse consueverunt. 1. Et ideo si quinque numerus liberorum ex amissorum filiorum nepotibus suppletur, a muneribus personalibus is, quem patrem tuum esse dicis, iuxta constituta excusatur.

1294. CJ 10.53.3 (Phil A et Phil C Ulpiano) Poetae nulla immunitatis praerogativa iuvantur.

1295. CJ 12.35.8 (Phil A et Phil C Maccio) Causaria missus nulla existimationis macula adspergitur.

1295A. CIL 3 supp. 14191.27-8 (Phil A et Phil C?) Quae libello complexi estis ad proconsulem misimus qui dabit operam ne diutius quaerellis locus sit.

IMP DECIUS AUG

1296. CJ 10.16.3 (Citicio pp. 16 Oct 249) Indictiones non personis, sed rebus indici solent: et ideo, ne ultra modum earundem possessionum quas possides conveniaris, praeses provinciae prospiciet.

1297. CJ 4.16.2 (Telemachae pp. 19 Oct 249) Pro hereditariis partibus heredes onera hereditaria agnoscere etiam in fisci rationibus placuit, nisi intercedat pignus vel hypotheca: tunc enim possessor obligatae rei conveniendus est.

250 DECIO A II ET GRATO CONSS

1298. CJ 6.30.4 (Athenaidi pp. 20 Feb 250) Filio familias delata hereditate si pater pro herede voluntate filii gessit, sollemnitati iuris satisfactum videri saepe rescriptum est.

1299. CJ 8.53.3 (Marcellino pp. 7 March 250) Spem futurae actionis plena intercedente donatoris voluntate posse transferri non immerito placuit.

1300. CJ 7.32.3 (Rufo pp. 28 March 250) Donatarum rerum a quacumque persona infanti vacua possessio tradita corpore quaeritur. quamvis enim sint auctorum sententiae dissentientes, tamen consultius videtur interim, licet animi plenus non fuisset adfectus (Cb effectus PCaR), possessionem per traditionem esse quaesitam: alioquin, sicuti viri consultissimi Papiniani responso continetur, ne quidem per tutorem possessio infanti poterit adquiri.

IMP DECIUS AUG ET DECIUS CAES

1301. CJ 5.12.9 (Urbicanae pp. 8 June 250) Dotis tuae potiorem causam magis esse convenit quam rei publicae, cui postea idem maritus obnoxius factus est.

IMP DECIUS AUG ET DECIUS ET QUINTUS CAESS

1302. CJ 3.22.2 (Felici pp. 1 Dec 250) Procuratores nostros status causas (R causam PC) examinare non posse omnibus notum est.

1303. CJ 6.58.3 (Asclepiodotae pp. 4 Dec 250) Consanguinitatis iure et feminas ad intestatorum sucessionem admitti posse explorati iuris est. 1. Proinde cum fratris tui intestato (R intestati C) mortui ad te consanguinitatis iure hereditas pertineat, nulla ratione alterius fratris tui filii ad eandem successionem adspirare desiderant: nam et cessante iure agnationis in persona omnium praetorii (dett. praetoris CR) iuris beneficio ad te potius, quae secundum gradum obtines, hereditas pertinet quam ad fratris tui filios, qui tertio gradu constituti sunt.

IMPP GALLUS ET VOLUSIANUS AUGG

252 GALLO II ET VOLUSIANO AA CONSS

1304. CJ 3.36.12 (Rufo pp. 14 March 252) Non ideo divisio inter te ac fratrem tuum, ut proponis, facta irrita habenda est, quod eam scriptura secuta non est, cum fides rei gestae ratam divisionem satis adfirmet.

1305. CJ 2.18.16 (Eutychiano pp. 21 Apr 252) Si negotium sororis tuae gerens pro ea tributa solvisti, vel mandante ea vel rogante id fecisti, negotiorum gestorum actione vel mandati id, quod solvisse te constiterit, recipere poteris.

IMPP VALERIANUS ET GALLIENUS AUGG

254 VALERIANO II ET GALLIENO AA CONSS

1306. CJ 2.8.2 (Frequenti pp. 24 Feb 254) Potes auctoribus nobis adversus fiscum quoque patrocinium exhibere privatis, dum eam scilicet causam, quam tu, cum fisci advocatus fueras, forte tractasti, suscipere declines.

1307. CJ 2.50.6 (Germano centurioni pp. 2 Apr 254) Si, cum militaribus laboribus operam dares, creditoris tui heredes possessiones sibi obligatas distraxerunt, poteris adito praeside provinciae in integrum restitutionem impetrare retractataque venditione recipies possessiones, oblato ante debito vel pretio, si minus debito fuisset.

255 VALERIANO III ET GALLIENO II AA CONSS

Secretary no.14 (eastern): 4 July 255 (CJ 6.23.5) to 17 May 259 (CJ 8.46.4)

1308/14/1. CJ 6.23.5 (Lucillo acc. 2 July 255/4 July 254) Neque professio neque adseveratio nuncupantium filios, qui non sunt, veritati praeiudicant: et quae ut filiis testamento relinquuntur, iuxta ea quae a principibus statuta sunt non deberi certi iuris est.

1309/14/2. CJ 6.21.13 (Claudiae pp. 5 Aug 255/254) Et militibus nostris, centurionibus quoque ob flagitium militare damnatis non aliarum quam castrensium rerum testamenta facere permittitur et intestatis iure proprio succeditur a fisco.

1310/14/3. CJ 6.42.14 (Falconi pp. 19 Aug 255) Ea, quam frater tuus instituerat, sive quaesita sive non quaesita hereditate decesserit, cum tamen simpliciter, antequam duodecimum annum aetatis implesset, verbis precativis testamento facto nonnullos ei voluerit substitutos, nihil prohibet fideicommissum peti vel ab ipsius heredibus (vel ab his insert dett.), qui bona intestati tenent. 1. Tunc enim locum habet, quod regulariter traditur ea quae in testamento relinquuntur, si ex testamento non adeatur hereditas, non valere, cum verbis relicta directis adiri potuit hereditas, non cum illa ipsa sic data est, ut esset etiam (R omit C) ab intestato (ab intestati scr.) successoribus postulanda. 2. Quod rescripsimus sequentes adseverationem tuam, quasi heres non fuerit iure adoptata. alioquin si in familia relicta (est insert Momm.) heres facta decessit, et consequenter ipsius heredes petitioni fideicommissi respondere coguntur.

1311/14/4. CJ 4.20.3 (Rosae pp. 30 Aug/May 255) Etiam iure civili domestici testimonii fides improbatur.

1312/14/5. CJ 2.4.11 (Gaiano militi pp. 17 Nov 255) De fideicommisso a patre inter te et fratrem vicissim dato, si alter vestrum sine liberis excesserit vita, interposita transactio rata est, cum fratrum concordia remoto captandae mortis alterius voto improbabili retinetur. et non potest eo casu rescindi, tamquam circumventus sis, cum pacto tali consenseris, cum neque eam cui subveniri solet aetatem agere te proponas nec, si ageres, isdem illis de causis in integrum restitutionis auxilium impetrare deberes.

1313. FV 18 (255) . . . secundum ius in facinorosos . . . emptores inquietari, sed actione fiduciae . . .

Valerianus and Gallienus AA without consular date: assigned to secretary no.14

1314/14/6. CJ 7.12.2 (Val et Gall AA Theodoro) Is quidem, qui testamento vetitus est manumitti, ad libertatem non potest pervenire. 1. Sed in proposito interest, utrumne eos, quos cum filio educatos esse testator expresserit, propter familiare ministerium et usum filiorum necessarium et venire et manumitti (e.v.e.m. R nec non v.e.m. C veniri omit n.n.e.m. BZ k.p.) noluerit, an quasi male meritis poenam inrogaverit. 2. Nam priore casu, morte eius cui consulebatur obsequii necessitate finita, libertas potest pervenire, posteriore id, quod poenae causa in servos statutum est, necesse est vires suas obtinere, quando divis parentibus meis placuerit eiusmodi testamentorum leges perpetuam servitutem male meritis servis inrogare, ut nec per suppositum emptorem ad libertatem produci possint.

1315/14/7. CJ 7.43.6 (Val et Gall AA Domitio) Si praeses quasi desertam ab adultis tuis causam appellationis, quae ab adiutore suo facta fuerat, circumduxit eo tempore, quo adulti curatores non habebant, repetitus notionem suam exhibebit. neque enim debet adultis nocere, quidquid eo tempore statutum est, quo defensione iusta et curatoris auxilio fuerant destituti.

1316/14/8. CJ 9.51.8 (Val et Gall AA Seleuco) Frustra adhuc servum esse tui iuris existimas, qui in metallum datus poena eius postea liberatus est. per huiusmodi enim indulgentiae occasionem integrari dominium prius non placuit. verum idcirco tamen impune tibi eum praeses provinciae iniuriosum esse non patietur. quod si quid rerum tuarum tenet, procurator vobis iudex erit: fisci enim coepit esse mancipium.

Valerianus and Gallienus AA without consular date: unassigned

1317. CJ 4.38.1 (Val et Gall AA Aurelio Paulo d. 20 Apr) Venditiones, etsi in alio loco quam in quo possessiones constitutae sunt fiant, non ideo irritae esse creduntur.

1318. CJ 4.62.3 (Val et Gall AA Aurelio Tusco et aliis) Non solent nova vectigalia inconsultis principibus institui. ergo et exigi aliquid, quod illicite poscatur, competens iudex vetabit et id quod exactum videtur, si contra rationem iuris extortum est, restitui iubebit.

1319. CJ 7.44.1 (Val et Gall AA Quinto) Arbitri nulla sententia est, quam scriptam edidit litigatoribus, non ipse recitavit. si igitur nihil fallis, omissa provocationis mora ex integro iudicari impetrabis a rectore provinciae.

1320. CJ 10.42.4 (Val et Gall AA Neroni) Non videtur abhorrere ratione sententia, qua praeses provinciae equos curules (Cuias. rulescuriales Ia curiales KOIb) alere non personarum, sed patrimonii esse decrevit. et tamen si iniqua esset, omisso a te appellationis auxilio necessario permanet.

1321. CJ 10.65.1 (Val et Gall AA Achillino) Pater trium incolumium liberorum legationibus publicis liberatur.

1322. CJ 12.62.1 (Val et Gall AA Domitio) Commoda primipilatus post administrationem deberi incipiunt, et si is, qui ea percipere debuit, prius rebus humanis eximatur, heredibus petitio salva sit.

256: MAXIMO II ET GLABRIONE CONSS

IMPP VALERIANUS ET GALLIENUS AUGG ET VALERIANUS CAES

1323/14/9. CJ 9.9.16 (Arcesilao pp. 18 May 256) Abolitionem adulterii criminis postulans praesidem in cuius officio accusatio fuerit instituta adire debes. 1. Ceterum erras tu marite existimans, etiam si simpliciter, id est sine abolitione, destitisses, senatus consulto in persona tua futurum locum non fuisse: diversum enim divi principes saepe sanxerunt. 2. Quin hoc amplius scias nullam fuisse tibi ulterius potestatem instituendae huiusmodi accusationis, quia et decreto patrum et lege Petronia ei, qui iure viri delatum adulterium non peregit, numquam postea id crimen deferre permittitur.

1324/14/10. CJ 3.29.2 (Aetiae pp. 27 July/13 Jan 256) Pater si omne patrimonium suum impetu quodam immensae liberalitatis in filium effudit, aut in potestate is permansit, et arbitri familiae erciscundae officio congruit, ut tibi quartam debitae ab intestato portionis praestet incolumem, aut emancipatus fuerit, et, quia donatio non indiget alieno adminiculo, sed suis viribus nititur, iuxta constitutiones is qui provinciam regit ad similitudinem inofficiosi querellae auxilium tibi aequitatis impertiet.

1325/14/11. CJ 6.42.15 (Philocrati pp. 10 Oct 256 Rome) Quamvis simpliciter te ac fratrem tuum (Rb fratres tuos C frater tuus Ra) aliquis instituerit heredes eiusque hereditatis commodum pater ex tua fratrisque persona pro portionibus vestris potestatis ratione quaesierit, tamen quia inferioribus verbis testamenti vos sui iuris facere testator curavit, intellegi potest restituendi hereditatis commodi fideicommisso (r.h.c.f. edd. restituende h.c.f. C restituende h.commo** fideicommissum Ra restituendi h. commodum fideicommisso Rb) patrem obstrictum esse.

1326/14/12. CJ 6.32.2 (Alexandro pp. 21 Dec 256) Testamenti tabulas ad hoc tibi a patre datas, ut in patria (B patriam CR) proferantur, adfirmans potes illic proferre, ut secundum leges moresque locorum insinuentur, ita scilicet, ut testibus non praesentibus adire prius vel pro tribunali vel per libellum rectorem provinciae procures ac permittente eo honestos viros adesse facias, quibus praesentibus aperiantur et ab his rursum obsignentur.

257: VALERIANO IIII ET GALLIENO III AA CONSS

1327/14/13. CJ 4.6.3 (Aurelio et Alexandro pp. 1 Apr 257) Ea lege in vos collata donatio, ut neutri alienandae suae portionis facultas ulla competeret, id efficit, ne alteruter eorum dominium prorsus alienaret, vel (ne . . . vel delete Momm. tô men nomô hê ekpoiêsis ou kekôlutai, ho de ekpoiêsas katechetai tô tes apaitêseôs dikaiô B) ut donatori vel heredi eius condictio, si non fuerit condicio servata, quaeratur.

1328/14/14. CJ 8.31.1 (Tauro d. 17 Apr 257) Manifesti et indubitati iuris est defuncto creditore multis relictis heredibus actionem quidem personalem inter eos ex lege duodecim tabularum dividi, pignus vero in solidum unicuique teneri.

1329/14/15. CJ 6.30.5 (Paulo pp. 16 June 257) Potuit pupillus pro herede tutore auctore gerendo consequi successionem, sed ipsius actus et voluntas fuit necessaria. nam si quid nesciente eo tutor egit, illi hereditatem non potuit adquirere.

1330/14/16. CJ 9.9.17 (Victorino pp. 27 July 257) Sine metu legis Iuliae de adulteriis coercendis revocare uxorem in matrimonium potes, cum nihil amplius quam libellos accusationis obtulisti, quia postea comperisse te adfirmas, quod vana indignatione ad accusationem incitatus fueris. 1. Is enim committit in poenam, quam lex certo capite denuntiat, qui vel publice adulterio damnatam habet vel adulteram sciens, ut ignorationem simulare non possit, retinet uxorem.

1331/14/17. CJ 3.29.3 (Aeliano pp. 23 Oct 257) Precibus quidem tuis proposita rescripta eos parentes denotant, qui, cum testamento facto vivi patrimonium suum immensis donationibus exinanissent, (dett. insert et APCR) inane nomen heredum liberis reliquissent. sed ad intestatos quoque eadem ratio aequitatis extenditur.

1332/14/18. CJ 6.25.5 (Maximae/Maximo/Maximiano pp. 20 Nov 257) Reprehendenda tu magis es quam mater tua. illa enim si (nisi Momm.) heredem te sibi esse vellet, id quod est inutile, matrimonium te dirimere cum viro non iuberet. 1. Tu porro voluntatem eius divortio comprobasti: oportuerat autem, etsi condicio huiusmodi admitteretur, praeferre lucro concordiam maritalem. enimvero cum boni mores haec observari vetent, sine ullo damno coniunctionem retinere potuisti. 2. Redi igitur ad maritum sciens hereditatem matris, etiamsi redieris, retenturam, quippe quam retineres, licet prorsus ab eo non recessisses.

258: TUSCO ET BASSO CONSS

1333/14/19. CJ 5.71.3 (Theodosiano et aliis pp. 3 Jan 258) Cum emancipatis vobis praedium adquisitum foret, alienari a patre eodemque curatore sine praesidis auctoritate non potuit, maxime si, tamquam suum esset, non tamquam pupillare vendiderit, illibataque vobis persecutio eius manet.

1334/14/20. CJ 4.29.12 (Sepiducae pp. 21 Feb 258) Si dotare filiam volens genero res tuas obligasti, pertinere ad te beneficium senatus consulti falso putas: hanc enim causam ab eo beneficio esse removendam prudentes viri putaverunt.

1335/14/21. CJ 9.9.18 = 5.3.5 (Theodorae acc. 15 May 258 Antioch) Eum qui duas simul habuit uxores sine dubitatione comitatur infamia. in ea namque re non iuris effectus, quo cives nostri matrimonia contrahere plura prohibentur, sed animi destinatio cogitatur (Eum . . . cogitatur omit CJ 5.3.5). 1. Verumtamen ei (Ea CJ 5.3.5), quae tibi ut sponsae daturum se repromisit is, qui te ficto caelibatu, cum aliam matrem familias in provincia (i.p. delete add domi CJ 5.3.5) reliquisset, sollicitavit ad nuptias, crimen etiam stupri, a quo tu remota es, quod uxorem te esse credebas, ab accusatore legitimo sollemniter inferetur. 2. Certe res tuas omnes, quas ab eo interceptas matrimonii simulatione deploras, restitui tibi omni exactionis instantia impetrabis a rectore provinciae: nam ea quidem, quae se tibi ut sponsae daturum promisit, quomodo repetere cum effectu potes quasi sponsa? (crimen . . . . sponsa omit 5.3.5 add cum effectu non potest cum tu sponsa uxore domi posita non fuisti).

IMPP VALERIANUS ET GALLIENUS AUGG ET VALERIANUS (Saloninus) CAES

1336/14/22. CJ 9.22.7 (Heliodoro pp. 29 June 258) Ipse significas, cum primo adversarii instrumenta protulerunt, fidem eorum te (LR tunc C) habuisse suspectam. facta igitur transactione difficile est, ut is qui provinciam regit velut falsum, cui semel adquievisti, tibi accusare permittat.

1337/14/23. CJ 9.45.3 (Arcadio pp. 6 July 258) Quamvis eum ordinem scriptura contineat, ut primo abolitio criminis posceretur, tunc de omnibus placitis obtemperaretur, non observantibus tamen adversariis pactorum fidem instaurare accusationem minime potes, a qua ipse destitisti.

1338/14/24. CJ 2.40.2 (Theodotae pp. 12/13 Aug 258) Adulescentiae tempus non imputari in id quinquennium liberis, cuius praescriptio seram inofficiosi moventibus quaestionem opponi solet, manifeste ante rescripsimus. impleta igitur aetate legitima non est in integrum restitutio necessaria, quia non integratio amissae causae his datur, sed integra ipsa causa servatur.

1339/14/24. CJ 3.28.16 (same) Contra maiores viginti quinque annorum duplicem actionem inferentes, primam, quasi testamentum non iure (CR iure non P) sit perfectum, alteram, quasi inofficiosum, licet iure perfectum, praescriptio ex prioris iudicii mora quinquennalis temporis non nascitur, quae officere non cessantibus non potest.

1340/14/25. CJ 8.54.1 (Gamicae pp. 26 Nov 258) Si doceas, ut adfirmas, nepti tuae ea lege a te esse donatum, ut certa tibi alimenta praeberet, vindicationem etiam hoc casu utilem eo, quod legi illa obtemperare noluerit, impetrare potes, id est actionem, qua dominium pristinum restituatur tibi. 1. Nam condictio quidem hoc casu, id est in personam actio (id . . . . actio delete Hal.), iure procedit: verum vindicationem quoque divi principes in hoc casu dandam esse sanxerunt.

259: AEMILIANO ET BASSO CONSS

1341/14/26. CJ 2.4.12 (Primo pp. 14 Feb 259) Praeses provinciae aestimabit, utrum de dubia lite transactio inter te et civitatis tuae administratores facta sit, an ambitiose id, quod indubitate deberi posset, remissum sit. nam priore casu ratam manere transactionem iubebit, posteriore nocere civitati gratiam (CbR cum B noceri civitatis gratia Ca) non sinet.

1342/14/27. CJ 2.3.15 (Pactumeio? pp. 20 Feb 259) Pactum, quod dotali instrumento comprehensum est, ut, si pater vita fungeretur, ex aequa portione ea quae nubebat cum fratre heres patri suo esset, neque ullam obligationem contrahere nec libertatem testamenti faciendi mulieris patri potuit auferre.

1343/14/28. CJ 4.65.13 (Aurelio Heraclidae pp. 8 March 259) Si divisa conductio fuit et in (in omit V contra BZ k.p.) singulis pro partibus facta, alieno nomine conveniri vos non oportet. si autem omnes qui conducebant in solidum locatori sunt obligati, ius ei competens conveniendi quem velit non debeat auferri. 1. Habetis sane vos facultatem locatori offerendi debitum et, ut transferantur in vos ea, quae ob hanc conductionem ab his quorum nomine inquietamini obligata sunt, postulandi.

1344/14/29. CJ 5.17.2 (Paulinae pp. 26/28 March 259) Liberum est filiae tuae, si sponsum suum post tres peregrinationis annos expectandum (spectandum libri) sibi ultra non putat, omissa spe huius coniunctionis matrimonium facere, ne opportunum nubendi tempus amittat, cum posset nuntium remittere, si (si PR et si C) praesente eo consilium mutare voluisset.

1345/14/30. CJ 8.46.4 (Gallae pp. 17 May 259) Congruentius videtur intra domum, inter te ac filios tuos si quae controversiae oriuntur, terminari. 1. Sed si ita res fuit, ut (in insert Momm.) iniuriis eorum et ad ius experiundum et ad vindictam processeris, aditus praeses provinciae super disceptationibus quidem pecuniariis consuetum exerceri iubebit ordinem iuris: reverentiam autem debitam exhibere matri filios coget et, si provectam ad inclementiores iniurias improbitatem deprehenderit, laesam pietatem severius vindicabit.

Valerianus et Gallienus AA et Valerianus C without consular date: assigned to no.14

1346/14/31. IGRR 3.1020 (Val et Gall AA Aurelio Mareae et aliis) Regum antiqua beneficia consuetudine etiam insecuti temporis adprobata is qui provinciam regit remota violentia partis adversae incolumia vobis manere curabit.

End of secretary no. 14

Secretary no.15 (western): 15 March 259 (CJ 4.49.2) to 24 Sept 260 (CJ 2.30.3)

1347/15/1. CJ 4.49.2 (Flavio Domitiano pp. 15 March 259) Venditi actionem ad recipiendum residuum pretium intendere adversario tuo poteris. 1. Nec quod in compensationem venerit, quasi et tu invicem deberes, id obesse tibi poterit, si in bonae fidei contractu, in quo maiores etiam viginti quinque annis officio iudicis in iis quae dolo commissa sunt adiuvantur, iusto errore te ductum vel fraude adversarii captum, quasi debitum id esset, quod re vera non debebatur, pepigisse monstraveris. 2. Fructus quoque perceptos ante venditionem contractam, quos, cum venditioni non accessissent, eundem emptorem invasisse proponis, eodem iudicio reposces.

1348/15/2. CJ 4.6.4 (Aemiliae pp. 27 Apr 259) Si, cum exiguam pecuniam re vera susciperes, longe maiorem te accepisse cavisti eo, quod tibi patrocinium adversarius repromitteret, cum dicas fidem promissi non secutam, ut libereris obligatione eius, quod non acceptum propter speratum patrocinium spopondisti, per condictionem consequeris.

1349/15/3. CJ 5.18.5 (Tauro pp. 6 May 259) Si quidem vivit apud hostes uxor tua, nondum frater eius quasi heres dotem repetere potest. si vero diem functa est et hereditatem eius possit vindicare, dotis quoque repetitio ei iure competit, cum in stipulatum deducta sit.

1350/15/4. CJ 9.20.5 (Iulianae pp. 7 May 259) Si fratrem tuum adversarius supprimit, legis eum Fabiae adito praeside provinciae reum debes postulare.

1351/15/5. CJ 7.73.7 (Diodoro pp. 18 May 259) Si in te ius fisci, cum reliqua debitoris, pro quo satisfaciebas, tibi competens iudex adscripsit, et (et delete Kr.) transtulit, ab his creditoribus, quibus fiscus potior habetur, res quas eo nomine tenes non possunt inquietari.

1352/15/6. CJ 4.65.14 (Aurelio Iulio pp. 25 May/Dec 259) Si hi, qui a vobis redemerant frumentum et hordeum annonae inferendum, accepta pecunia fidem fefellerunt, ex locato agere cum his potestis.

1353/15/7. CJ 4.22.1 (Rufino pp. 30 May 259) In contractibus rei veritas potius quam scriptura prospici (respici Momm. skopeisthô B) debet.

1354/15/8. Cons 9.14 (Aurelio pp. 30 May 259) Praeses provinciae aestimabit, utrum de dubia lite transactio inter te et civitatis tuae ordinem facta sit, an de re iudicata, quia de re iudicata pacisci nemo potest.

1355/15/9. CG Visi 3.7.1 (Aurelio Auxonio pp. 1 June 259) Instrumenti scriptura non oberit, quod nomen contineat alterius emptoris, ad cuius fidem ipse confugeras, cum dominium possessionis, quod habuisse te semper et adhuc habere proponis, securus obtineas.

1355A. Letter. CG Visi 2.2.1 (C Avinio Octaviano suo salutem d. 12 June 259) Precibus tuis et iuris auctoritas et aequitas adsistit. Neque enim dubium est ea, quae sponsae adfinitatis contrahendae causa a minore donantur, repeti non posse, quando huiuscemodi causas communis voti complendi ratio provocet. 2. Propter quae et in integrum restitutio denegatur: tametsi inter minores verti videatur, non discrepat ab his, qui legitimae aetatis ad huiuscemodi contractus prodeunt. 3. Quare quaecumque Iulius Agrippinus vir clarissimus filiae tuae Aviniae sponsae donavit, repetere nullo modo poterit: ac si hoc facere temptaverit, opponet auctoritatem suam Iulius Donatus vir clarissimus praefectus urbi amicus noster, ut tam improba petitio repellatur.

1356/15/10. CJ 4.26.6 (Matronae d. 20/17 June 259) Si servus tuus sine permissu tuo accepta pecunia mutua in usurarum vicem habitandi facultatem concessit, nullo iure adversarius tuus hospitium ex hac causa sibi vindicat, cum te servi factum non obligaverit: et ingrediens rem tuam contra vim eius auctoritate competentis iudicis protegeris.

1357/15/11. CJ 9.22.8 (Marino pp. 29 June 259) Si falsos codicillos ab his contra quos supplicas factos esse contendis, non ideo accusationem evadere possunt, quod se illis negent uti. nam illis prodest instrumenti usu abstinere, qui non ipsi machinatores falsi esse dicuntur et quos periculo solus usus adstrinxerit. qui autem compositis per scelus codicillis in severitatem legis Corneliae inciderunt, non possunt defensiones eius recusando crimen evitare.

1358/15/12. CJ 5.42.1 (Titio et Flaviano pp. 7 July 259) Si nondum vobis aetas legitima completa est, satisdationem ab his, quos minus idoneos curatores vobis ab adversario, cum magistratu fungeretur, datos dicitis, postulate. prohibentur enim ab administratione, nisi securitati vestrae satisdatione prospexerint.

1359/15/13. CJ 4.34.5 (Claudio d. 15 July 259) Propter instrumenta quidem, quae te deposuisse cum adversario tuo dicis, ut residua pecunia quae ex conductione debebatur dissoluta ea reciperes, si id quod placuerat implesti, sequestrem potes convenire. quamvis autem haec reddita non fuerint, tamen adversus eum a quo fundum conduxeras, si omne quod ex hoc contractu debebatur reddidisti, ipsis solutionibus tutus es.

1360/15/14. CJ 4.65.15 (Aureliae Euphrosynae pp. 13 Aug 259) Si fundo a locatore expulsa es, agere ex conducto potes poenamque, quam praestari rupta conventionis fide placuit, exigere ac retinere potes.

1361/15/15. CJ 7.71.3 (Lenillae pp. 19 Nov 259) Si pater tuus bonis cessit propter onera civilia, ipsius facultates oportet inquiri, non patrimonium, quod tibi emancipatae quaesitum dicis, inquietari. quod ut fiat, implorare aequitatem praesidis debes.

1362/15/16. CJ 10.32.1 (Caesoni pp. 27 Nov 259) Si, cum pater te decurionem esse voluisset (edd. et insert libri), illo in rebus humanis agente honor tibi iste delatus est, tenentur quidem etiam heredes eius rei publicae--nam in hac parte vice fideiussoris pater accipitur--sed non ante nisi tuis rebus excussis.

1363/15/17. CJ 4.35.8 (Aurelio Lucio d. 29 Dec 259) Si tibi pupillorum pater, ut pecuniam in rem suam servis eius crederes, mandavit et in hanc rem aeque ipso praecipiente pignora sunt obligata, et mandati actione pupillos post mortem patris convenire et exsequi ius obligationis pignorum poteris, si in solutione cessabitur.

1364/15/18. CJ 5.45.1 (Marcello 259) Etiam mulieres, si res pupillares pro tutore administraverunt, ad praestandam rationem tenentur.

1365/15/19. CJ 9.35.4 (Vindi pp. 2 k./n./i. 259) Atrocem sine dubio iniuriam esse factam manifestum est, si tibi illata est, cum esses in sacerdotio et dignitatis habitum et ornamenta proferres: et ideo vindictam potes eo nomine exsequi.

260: SAECULARE II ET DONATO CONSS

1366/15/20. CJ 4.10.2 (Celso pp. 19/16 Jan 260) Nominibus in dotem datis, quamvis nec delegatio praecesserit nec litis contestatio subsecuta sit, utilem tamen marito actionem ad similitudinem eius qui nomen emerit dari oportere saepe rescriptum est.

1367/15/21. CJ 5.28.5 (Daphno pp. 27 Feb 260) Si pupillorum pater alienum servum, de quo postulas, et tutorem esse voluit et liberum, ante tamen (VC manente tamen M) tutore (t. VQ omit CR) alio pupillis dato, redimi et manumitti hunc apud praesidem et curatorem adiungi oportet.

1368/15/21. CJ 7.4.10 (same) Etsi non adscripta libertate testator servum suum tutorem filiis suis dederit, receptum est et libertatis et pupillorum favore, ut per fideicommissum manumisisse eum videatur. 1. Et si non suum proprium, sed alienum servum condicionem eius sciens tutorem adscripserit, aeque fideicommissariam libertatem datam, nisi aliud evidenter defunctum sensisse appareat, prudentibus placuit.

1368A/15/22. CG Visi 3.8.2 (Antonio Polito pp. 22 March 260) Si domum cuius meministi pater tuus, cum in potestate eius ageres, nomine tuo donandi animo comparavit, iure quidem non subsistere donationem scire debuisti: verum si in extremum fati diem pater eadem animi destinatione duravit, iudicium eius iuxta formam constitutam esse servandum indubitati iuris est.

1369/15/23. CJ 5.71.4 (Mithridati pp. 17 Apr 260) Non solum per venditionem rustica praedia vel suburbana pupilli vel adulescentes (adulescentis VLCR cum Thal. in B ut videtur) alienare (VCa cum B alienari LCbR) prohibentur, sed neque transactionis ratione neque permutatione et multo magis donatione nec alio quoque modo ea transferre e (e Kr. a LCb omit VCaR) dominio suo possunt. 1. Igitur et tu si fratribus tuis per transactionem fundum dedisti, vindicare eum potes. sed si quid invicem ab eis ex eodem pacto consecutus es, id mutuo restituere debebis.

1370/15/24. CJ 3.20.1 (Messiae pp. 25 Apr 260) Illic, ubi res hereditarias esse proponis, heredes in possessionem rerum hereditariarum mitti postulandum est. ubi autem domicilium habet qui convenitur, vel si ibi ubi res hereditariae sitae sunt (dett. sint PCR) degit, hereditatis erit controversia terminanda.

1371/15/24. CJ 8.1.2 (same) Praeses provinciae in eum, qui eiusdem provinciae non est, nec ex interdicto potest cognoscere.

1372/15/25. CJ 8.7.1 (Germano pp. 25 Apr 260) Si in potestate patris fuerant impuberes filii et vos eis estis substituti atque ita ad vos intra pubertatem illis decedentibus coepit hereditas pertinere, de exhibendis testamenti tabulis interdicto uti potestis.

1373/15/26. CJ 9.33.2 (Longino pp. 25 Apr 260) Si res mobiles, quarum in te fuerat dominium perfecta donatione translatum, violenter heres donatricis abripuit, vi bonorum raptorum actionem intra annum quidem, quo experiundi potestas fuit, in quadruplum, post annum in simplum (p.a.i.s. tuetur B omit BZ k.p.) intendere non vetaris.

1374/15/27. CJ 5.71.5 (Sereno pp. 29 Apr 260) Etsi praeses decreverit alienandum vel obligandum pupilli suburbanum vel rusticum praedium, tamen actionem pupillo, si falsis adlegationibus circumventam religionem eius probare possit, senatus reservavit: quam exercere tu quoque non vetaris.

1375/15/28. CJ 9.45.4 (Patrophilo pp. 6 May 260) Si is, de quo supplicas, contra parentes vestros desertam, ut dicis, accusationem coeperit persequi, praescriptio illi in iudicio praesidis destitutae rei poterit opponi.

1376/15/29. CJ 8.17.6 (Philoxeno pp. 14 May 260) Si generaliter bona sint obligata et postea res alii specialiter pignori dentur, quoniam ex generali obligatione potior habetur creditor qui ante contraxit, si ab illo tu (tu VCb tempore PCaR) comparasti, non oportet te ab eo qui postea credidit inquietari.

1377/15/30. CJ 5.6.6 (Lucio pp. 15 May 260) Si patris tui pupillam nondum reddita tutelae ratione vel post redditam nondum exacto quinto et vicesimo nec non etiam utili anno uxorem duxisti, nec matrimonium cum ea habuisse nec filium ex huiusmodi coniunctione procreasse videri potes. 1. Sane si hoc pater puellae, cum decederet, postulavit, et nuptiae rite contractae et filius videtur iure susceptus.

1378/15/31. CJ 5.36.4 (Euploio pp. 15 May/March 260) Licet tutorem habenti tutor dari non potest, tamen certis ex causis alius idoneus substitui sententia competentis iudicis solet, id est in locum suspecti, qui convictus ac remotus est, et in locum excusati vel defuncti vel relegati tutoris.

1379/15/31. CJ 5.42.2 (same) Et eum tutorem qui superest, si secundum praesidis praeceptum et iuris formam satis non dat, removeri a tutela--si inopia hoc faciat, sine infamia, si fraude, etiam cum nota--aditus provinciae rector iubebit: et in locum defunctorum alios idoneos substitui praecipiet, praesertim cum patrimonium pupilli nova hereditate auctum esse proponas. 1. Tutores autem dati ab heredibus eorum, quos decessisse dicis, rationem tutelae reposcent.

1380/15/32. CJ 7.21.6 (Pollae pp. 8 June 260) Si mater tua quasi ingenua communi opinione vixit et quinquennium a die mortis eius excessit, potes rem publicam et pupillos, si tibi status quaestionem movere temptaverint, nota praescriptione repellere. 1. An autem pro ingenua in diem mortis egerit, in iudicio requiritur. quod si varietas interveniat, posteriora tempora spectari convenit.

Valerianus et Gallienus AA et Valerianus (Saloninus) C without consular date: assigned to no.15

1381/15/33. CJ 4.50.4 (Val et Gall AA et Val C Aurelio Cyrillo d. 5 May) Quamvis instrumento emptionis socrus nomen inscripseris, tamen si possessionem tenes (PC tenens R), dominus effectus es. ob eam rem frustra calumniam mulieris, quamvis ipsa contractus tabulas habeat, formidas.

1382/15/34. CJ 7.16.6 (Val et Gall AA et Val C Vausumetio pp.) Nec si volens scripsisses servum te esse, non liberum, praeiudicium iuri tuo aliquid comparasses: quanto nunc magis, cum eam scripturam dare compulsum te esse testaris?

1383/15/35. CJ 10.2.2 (Val et Gall AA et Val C Patrophilo) Fisco quidem contra te manet actio, quod argentum, quod inferre debebas, rationibus fuit relatum, si cautioni, quae tibi super eo exposita est, tabularius non subnotavit. aequum est tamen, ut prius de bonis eius qui exactor fuit, si solvendo est et conveniendi eius facultas datur, indemnitati fisci satisfiat, tunc a te, si servari hic modus non possit, reposcatur.

1384/15/36. CJ 10.65.2 (Val et Gall AA et Val C Marco) Cum vos proprio nomine sumptus ob defensionem publicam susceperitis, id, quod ad proprias erogationes collega vester acceperat, non vobis reddere heredes eius, sed si in ea causa est, ut restitui omnino oporteat, rei publicae debent potius inferre. 1. Sane si honorariis advocatorum erat ea quantitas destinata, restitui illud vobis, qui haec praestaturi estis, non iniuria postulatis. 2. Eum autem collegam vestrum, quem defensione patriae destitisse dicitis, apud provinciae praesidem desertae adlegationis (legationis dett.) arguere potestis.

Valerianus et Gallienus AA et Valerianus C without consular date: unassigned.

1385. CJ 7.64.4 (Val et Gall AA et Val C Iuliano) Cum magistratus datos iudices et unum ex his pronuntiasse proponas, non videtur appellandi necessitas fuisse, cum sententia iure non teneat.

IMP GALLIENUS AUG ET VALERIANUS CAES

1386/15/37. CJ 7.10.4 (Zoilo pp. 23 July 260) Si non proprietatem donaveras, sed ministerium ancillae dederas, libertatem mancipio dando ea, quae precarium usum haberet, dominio tuo nihil praeiudicavit. nemo enim alienum servum, quamvis ut proprium manumittat, ad libertatem producere potest.

1387/15/38. CJ 4.65.16 (Aurelio Timotheo pp. 29 July 260) Legem quidem conductionis servari oportet nec pensionum nomine amplius quam convenit reposci. sin autem tempus, in quo locatus fundus fuerat, sit exactum et in eadem locatione conductor permanserit, tacito consensu eandem locationem una cum vinculo pignoris renovare videtur.

1388/15/39. CJ 2.30.3 (Marthonae et Sabinillae pp. 24/23 Sept 260) Quos retrahi in servitutem postulatis, si non in consilio causa cognita, cum minores annis viginti fuissetis, manumisistis, non per in integrum restitutionem, sed ipso iure persequi potestis. quod si probata causa libertas praestita est, restitutio in integrum contra libertatem locum habere non potest. 1. Si tamen in ea re culpa seu fraude liberti eiusdemque curatoris ratio vestra laesa sit, sarciri damnum ab eo qui hoc intulit praeses provinciae curabit, non dubitaturus etiam graviorem exsecutionem adhibere, si quid tam aperta fraude commissum est, ut puniendum in liberto crimen deprehendatur.

End of secretary no.15

1389. CJ 10.16.2 (Antiocho pp. 260) Aes quidem alienum pro portionibus, ex qua (qua KaO quibus Kb) quisque defuncto heres extitit, praestare oportet, annonas autem is solvere debet, qui possessiones tenet et fructus percipit.

IMP GALLIENUS AUG

1390. CJ 2.11.18 (Antiocho pp. 19 Dec 260) Non damnatos quidem dumtaxat iniuriae, sed pactos quoque perpetuum infamat edictum. verum pactos eos demum, qui ullos adversariis nummos pro mala conscientia ex transactione numerassent, in hac causa placuit intellegi. ceterum simplex eius rei gratia integram (R adversariis insert C pacti insert Momm.) existimationem illibatamque conservat. quod si iureiudando decisa contentio est, nemo dubitaverit, quin religionem absolutio iudicantis sequatur.

1391. FV 19 (260) Res pupillorum a creditoribus patris propter debita paterna iure vindicari nullo possunt. Si igitur abstinuisti paterna hereditate non agnita, contra venditionem a creditoribus patris tui rei tuae factam praesidem adi, qui inquietari te in possessione non sinet . . .

262: GALLIENO A V ET FAUSTINO CONSS

1391A. CG Visi 4.11.2 (Metrodoro pp. 8 June 262) Si potes probare omnem pecuniam exsolutam creditori tuo, cautio tua quae apud heredem eius remansit inanis est: ut tamen aut ipsa reddatur tibi aut incisa apud creditorem remaneat, heredem eius convenire potes.

1392. CJ 4.19.7 (Sabino pp. 4 Sept 262/5 March 266) Exemplo perniciosum est, ut ei scripturae credatur, qua unusquisque sibi adnotatione propria debitorem constituit. unde neque fiscum neque alium quemlibet ex suis subnotationibus debiti probationem praebere posse oportet.

1393. CJ 3.8.3 (Demetrio pp. non . . . 262) Cum civili disceptationi principaliter motae quaestio criminis inciderit vel crimini (PR crimine C) prius instituto civilis causa adiungitur, potest iudex eodem tempore utramque quaestionem sua sententia dirimere.

1394. FV 25 (262) . . . mtico possessionem paternam . . . ab aliquo directi iuris emptore

265: VALERIANO II ET LUCILLO CONSS

1395. CJ 5.62.17 (Epagatho d. 8 Jan 265) Licet orationis sub divo Marco habitae verba deficiant, is tamen, qui post contractas nuptias nurui suae curator datur, excusare se debet, ne manifestam sententiam eius offendat et labem pudoris contrahat.

1396. CJ 9.16.3 (Munatio pp. 20 Jan 265) Si, ut adlegas, latrocinantem peremisti, dubium non est eum, qui inferendae caedis voluntate praecesserat, iure caesum videri.

1397. CJ 5.44.3 (Valerio pp. 1 Apr 265) Ad protegendam causam tutor sive curator datus conveniri non potest administrationis periculo, cum sola suscepti negotii tutela mandata est. si nihil igitur, ut adlegas, praeter negotium gessisti, frustra conveniris.

267: PATERNO ET ARCESILAO CONSS

1398. CJ 5.44.4 (Irenaeo pp. 1 Nov 267) Ad litem datus tutor si quod bona fide erogasti, a contutoribus more solito exigere potes.

Gallienus A without consular date: unassigned

1399. FV 21 (pp. 24 Oct Pavia?) . . . alienandae non sunt. Aditus itaque . . . cedente eius iussione, qui i . . .

IMP CLAUDIUS AUG

269: CLAUDIO A ET PATERNO CONSS

1400. CJ 3.34.6 (Prisco pp. 25 Apr 269) Praeses provinciae usu aquae, quam ex fonte iuris tui profluere adlegas, contra statutam consuetudinis formam carere te non permittet (Rb permittit PCRa), cum sit durum et crudelitati proximum ex tuis praediis aquae agmen ortum silentibus agris tuis ad aliorum usum vicinorum iniuria propagari.

IMP AURELIANUS AUG

270: ANTIOCHIANO ET ORFITO CONSS

1401. CJ 1.23.2 (Epagatho d. 26 Oct 270) Falso adseveratur auctoritatem rescriptorum devoluto spatio anni obtinere firmitatem suam non oportere, cum ea, quae ad ius rescribuntur, perennia esse debeant, si modo tempus, intra quod adlegari vel audiri debeat, non sit comprehensum.

271: AURELIANO A I ET BASSO II CONSS

1402. FV 30 (271) Si praedii, de quo controversia est inter vos, ita in possessione fuisti, ut proponis, et inde . . . eiectus inveneris, is erit . . . vir clarissimus . . . pro sua aequitate ad effectum . . .

274: AURELIANO A II ET CAPITOLINO CONSS

1403. CJ 2.44.1 (Agathocleti pp. 1 July/24 June 274) Eos, qui veniam aetatis (principali clementia insert P contra B) impetraverunt, etiamsi minus idonee rem suam administrare videantur, in integrum restitutionis auxilium impetrare non posse manifestissimum est, ne qui cum eis contraheret principali auctoritate circumscriptus esse videatur (R cum B contraherent p.a. circumscripti e. videantur PC).

Aurelianus A without consular date: unassigned

1404. CJ 5.3.6 (Aur A Donatae) Cum in te simplicem donationem dicas factam esse die nuptiarum et in ambiguo possit venire, utrum a sponso an marito donatum sit, sic distinguendum est, ut, si in tua domo donum acceptum est, ante nuptias videatur facta esse donatio, quod si penes se dedit sponsus, retrahi possit: uxor enim fuisti.

1405. CJ 5.72.2 (Aur A Pulchro pp. 13 Jan Byzantium) Illud requirendum est, an adito principe Saturninus vir clarissimus specialiter ius venditionis acceperit. ad instar enim praesidialis decreti concessio principalis accedit.

1406. CJ 7.16.7 (Aur A Secundo) Si ab eo cuius servus fuisti manumissus es, frustra libertatis controversiam sustines, maxime ab herede eius qui manumisit, cum, etsi iure libertas non processit, respectu tamen aditae hereditatis voluntatem defuncti suo consensu firmare debuit.

1407. CJ 10.62.2 (Aur A Aspasio) Cum appellasse te dicas, ostendis causam ad te pertinere: potueras enim nominato filio tantum contestari et non consentire honori ei delato.

IMP PROBUS AUG

277: PROBO A ET PAULINO CONSS

1408. CJ 8.55.2 (Felici pp. 5 May 277 Sirmium) Si apud provinciae praesidem aviam filiae tuae quasi paenitentia ductam subtracta instrumenta donationum igni exussisse constiterit, vereri te non oportet, ne id, quod iure vires acceperat, ex post facto possit in dubium revocari.

278: PROBO A ET LUPO CONSS

1409. CJ 2.16.1 (Octaviano d. 28 June 278) Saepe rescriptum est ante sententiam signa rebus, quas aliquis tenebat (alius teneat Momm. cum B), imprimi non oportere. et ideo ea rebus aut fructibus apud te constitutis illicite imposita poteris ipse licite detrahere, ut amotis his causa, quae ex officio tibi infertur, terminetur.

280: MESSALA ET GRATO CONSS

1410. FV 288 = CJ 8.53.4 (Massiciae/Marsciae/Marciae pp. 28 Dec 280) Indubitati iuris est, si quidem donaturam te quaedam dixisti neque apud acta instrumenta fecisti aut eundem cui donabas dominium effecisti per rei cessionem perfectam ac solam tibi possessionem retinuisti, eum rem eam vindicare sibi non posse, quando apud te eius rei proprietas mansit . . . nec (Indubitati . . . nec omit CJ) functionum pensiones (Si functiones CJ) vel (vel omit CJ) per eum, cui donata res non erat, vel ab actoribus ipsius nomine celebratae (sunt add CJ), nunc (nunc omit CJ) tibi obesse a . . . poterunt (a . . . poterunt omit CJ add non potest.) . . . iustum magistrum summarum . . . cum comminatione vide . . . praefinitione adlega, ut, si praesidi rem probaveris . . . compellatur (poterunt . . . compellatur omit CJ).

Probus A without consular date: unassigned

1411. CJ 5.4.9 (Prob A Fortunato) Si vicinis vel aliis scientibus uxorem liberorum procreandorum causa domi habuisti et ex eo matrimonio filia suscepta est, quamvis neque nuptiales tabulae neque ad natam filiam pertinentes factae sunt, non ideo minus veritas matrimonii aut susceptae filiae suam (C suae P) habet potestatem.

 

RSS Feed  ·  Facebook  ·  Copyright © 2016 by Ernest Metzger. All rights reserved.