iuscivile.com
  Theodora in Scotland

© Ernest Metzger. This page is part of the twin portals Roman Law Resources and Infor­mationsquellen zum römischen Recht, hosted by the University of Glasgow School of Law, SCOTLAND.

Palingenesia of Latin Private Rescripts

V. AD 293

Theodora in Scotland
 

Editor's Note—The palingenesia presented on these pages was prepared by Professor Honoré to accompany his Emperors and Lawyers, 2nd ed. (Oxford: Oxford University Press, 1994), ISBN 0-19-825769-4. It is reproduced here by the kind permission of the author and of the Oxford University Press. Those who consult the palingenesia are asked to observe all appropriate copyright restrictions.

*   *   *

 

AD 293 DIOCLETIANO V ET MAXIMIANO IIII AA CONSS

Secretary no. 20: (a) CJ 1.18.5 (1 Jan 293) to CJ 8.42.25 (30 Dec 294) to Diocletian; (b) Cons 5.7 (21 March 295) to FV 313 (31 March 296) to Maximian

1729/20/1. CJ l.l8.5 (Martiali pp./d. 1 Jan/31 Dec 293) Cum falsa demonstratione mutari substantia veritatis minime possit, respondendo id quod paternum erat ex maternis esse bonis nihil egisti.

1730/20/1. CJ 2.3.20 (same) Traditionibus et usucapionibus dominia rerum, non nudis pactis transferuntur.

1731/20/2. CJ 3.34.8 (Aniceto d. 1 Jan 293 Sirmium) Altius quidem aedificia tollere, si domus servitutem non debeat, dominus eius minime prohibetur. in pariete vero tuo si fenestram Iulianus vi vel clam fecisse convincatur, sumptibus suis opus tollere et integrum parietem restituere compellitur.

1732/20/3. CJ 5.74.2 (Alexandro d. 1 Jan 293 Sirmium) Si sine decreto praesidis praedia tua a tutore tuo alienata sunt nec speciali confirmatione vel, si bona fide possessor fuisset, statuti temporis excursu id, quod perperam est actum, fuerat stabilitum, praeses provinciae possessionem in ius tuum (i.i.t. PCRb iniustum V in . . . us tuum Ra) retrahet.

1733/20/4. CJ 6.26.7 (Feliciano s. 1 Jan 293 Sirmium) Si testamento facto intra pupillarem aetatem et in sua potestate constitutae filiae, si intra pubertatem decesserit, directis verbis pater substituit, heredem te factum ex testamento post eventum condicionis intestati successionem exclusisse constitit.

1734/20/5. CJ 4.7.4 (Rufino s. 7 Jan 293 Sirmium) Quotiens accipientis, non etiam dantis invenitur causa, licet haec secuta fuerit, datum condici tantum, non etiam usurae peti possunt.

1735/20/6. CJ 4.10.7 (Euelpisto s. 7 Jan/30 Dec 293 Sirmium) Si a creditore nomen comparasti, ea pignora, quae venditor nominis consequi (PC persequi R) posset, apud praesidem provinciae vindica. nam si debitum ex eius persona (e.e.p. ex 4.10.6 aberasse videntur) res obligatas tenentes non transferant (offerant scr.), iure communi pignora distrahere non prohiberis. 1. Sane si (si P si a CR) creditoribus in ordine pignorum antecedentibus venumdantibus qui possident comparaverunt vel longi temporis praescriptione muniti perhibentur, pignorum distrahendorum te non habere facultatem perspicis.

1736/20/6. CJ 9.33.3 (same) Res obligatas sibi creditorem vi rapientem non rem licitam facere, sed crimen committere convenit, eumque etiam vi bonorum raptorum infra annum utilem in quadruplum, post simpli actione conveniri posse non ambigitur.

1737/20/7. Cons 6.15 (Flavianae pp. 7 Jan 293) Quaecumque ad te pertinentia detineri dicis ab his quorum meministi, vel probaveris tibi deberi, praeses provinciae restitui providebit.

1738/20/8. CJ 7.14.4 (Agrippae s. 10 Jan/29 Dec 293) Cum cognatum tuum ingenuum, factum Palmyrenae factionis dominatione velut captivum, distractum esse dicas, praeses provinciae ingenuitati suae reddi eum efficiet.

1739/20/9. CJ 8.17.7 (Iuliano s. 16 Jan 293) Licet isdem pignoribus multis creditoribus diversis temporibus datis priores habeantur potiores, tamen eum, cuius pecunia praedium comparatum probatur, quod ei pignori esse specialiter statim convenit, omnibus anteferri iuris auctoritate declaratur.

1740/20/10. CJ 7.29.2 (Marinae pp. 28 Jan 293) Nihil pro herede posse usucapi suis existentibus heredibus obtinuit (C optinebit PR).

1741/20/11. CJ 7.35.5 (Ianuario s. 1 Feb 293) Neque mutui neque commodati aut depositi seu legati vel fideicommissi vel tutelae seu alii cuilibet personali actioni longi temporis praescriptionem obici posse certi iuris est.

1742/20/12. CJ 4.44.3 (Titiae et Marcianae d. 6 Feb 293) De contractu venditionis et emptionis iure perfecto alterutro invito nullo recedi tempore bona fides patitur, nec ex rescripto nostro. quo iure fiscum nostrum uti saepe constitutum est.

1743/21/13. CJ 6.2.9 (Aedesio s. 7 Feb 293 Sirmium) Subtracto furto vel vi abrepto mancipio, quamvis hoc rebus humanis non oblatum fuerit exemptum, tam ad raptorem quam ad furem periculum redundabit et uterque eorum poena legitima coercebitur.

1744/20/14. CJ 3.38.5 (Frontoni et Glafirioni pp. 8 Feb 293 Sirmium) De instrumentis, quae communia fratrem vestrum tenere proponitis, rector aditus provinciae, apud quem haec collocari debeant, aestimabit.

1745/20/15. CJ 6.42.21 (Tiberio d. 8 Feb 293) Si in persona patris tui, cui te successisse proponis, fideicommissi dies utiliter cessit, licet tempore quo fuerat datum necdum te natum probetur, uxorem patrui, quem contendis patri tuo rogatum, si sine liberis decesserit, ab avo relicta restituere, si ei successit, de fideicommisso convenire debes. nam si patrui etiam hereditas tibi quaesita est, non de fideicommisso quaerendum, sed hereditas ab ea vindicanda est.

1746/20/16. FV 42 (Aurelio Loreo cui et Enucentrio s. 11 Feb 293 Sirmium) = in part 337/5/1 CJ 3.33.3 (Antoniano pp. 30 July 213) Fructuario (Usu f. autem CJ) superstite licet dominus proprietatis rebus humanis eximatur, ius utendi fruendi non tollitur.

1747/20/17. CJ 9.35.7 (Paenentiano s. 13 Feb 293 Sirmium) Iniuriarum causa non publici iudicii, sed privati continet querellam.

1748/20/18. CJ 4.9.1 (Ulpio s. 17 Feb 293/20 July 294 Sirmium) Licet ante tempus debita exigi non possunt, tamen si te ex primipilo debitorem fisci constitutum ac patrimonium tuum exhaustum praeses provinciae compererit, ut ad solutionis securitatem solum fenebris pecuniae subsidium superesse videatur, commonebit debitorem tuum si saltem ipse solvendo sit, ut ante definitum tempus debita tibi repraesentet, ut fisco, cuius ob necessitates publicas causam potiorem esse oportet, debita pecunia exsolvatur.

1749/20/19. FV 312 (Aurelio Onesimo pp. 21 Feb 293) Successoribus donatoris perfectam donationem revocare non permittitur, cum imperfectam perseverans voluntas per doli mali replicationem confirmet. Unde aditus praeses provinciae, si de possessione te pulsum animadvertit nec annus excessit, ex interdicto unde vi restitui te cum sua causa providebit, vel si hoc tempus finitum est, ad formulam promissam, quasi nullas vires donationem habuisse dicatur, quaestione facti examinata, iudicem praeses provinciae sententiam ferre curabit.

1750/20/20. CJ 2.5.1 (Aurelio Quarto d. 24/27 Feb 293) Errorem calculi, sive ex uno contractu sive ex pluribus emerserit, veritati non adferre praeiudicium saepe constitutum est: unde rationes etiam saepe computatas denuo retractari posse, si res iudicatae non sunt vel transactio non intervenit, explorati iuris est. sed et si per errorem calculi velut debitam quantitatem, cum esset indebita, promisisti, condictio liberationis tibi competit.

1751/20/21. CJ 4.34.6 (Antonio Alexandro Ulpiano Antipatri/et Ulpiano Antipatri before 26 Feb 293) Is, penes quem utrasque partes transactiones vel alia instrumenta commendasse dicis (dicitis scr.), legem qua haec suscepit servare necesse habet.

1752/20/22. CJ 4.34.7 (Antiocho Attico Calpurniano Democrati before 26 Feb 293) Desiderium tuum cum rationibus iuris non congruit. nam si custodiam pecuniae suscepisti, quam aliis a te datam instrumentum, quo (Mb quod CRMa) hanc tibi conscriptum profiteris, arguit, solutionem eius competentem improbe recusas.

1753/20/23. CJ 3.32.11 (Gaiano d. 26 Feb 293 Sirmium) Si quis sciens agrum alienum sevit (Momm seruit CRMa) vel plantas imposuit, postquam eae radicibus terram fuerint amplexae, solo cedere rationis est. domini (Mv domino CRMt) enim magis segetem vel plantas quam per huiusmodi factum solum suum facit. 1. Sane eum, qui bona fide possidens haec fecerit, per doli mali exceptionem contra vindicantem dominium servare sumptus iuris auctoritate significatum est.

1754/20/24. CJ 4.34.8 (Aurelio Alexandro d. 26 Feb 293 Sirmium) Si is, qui depositam a te pecuniam accepit, eam suo nomine vel cuiuslibet alterius mutuo dedit, tam ipsum de implenda suscepta fide quam eius successores teneri tibi certissimum est. adversus eum autem qui accepit nulla actio tibi competit, nisi nummi extant: tunc enim contra possidentem uti vindicatione potes.

1755/20/25. CJ 8.13.11 (Euphrosyno s. 27 Feb 293) Nominatori pignori capere sine praesidis auctoritate res nominati non licet.

IMPP DIOCLETIANUS ET MAXIMIANUS AUGG ET CONSTANTIUS ET MAXIMIANUS (Galerius) CAESS

1756/20/26. CJ 5.39.4 (Maximianae s. 5 March 293) Si hi, qui te in pupillari aetate constituta fuerunt tutores, postea in administratione perseverantes vel curatores constituti tua praedia locaverunt, eos competenter conveni: sed ex eorum contractu utilis tibi quaeri potuit contra successores conductoris actio.

1757/20/27. CJ 2.4.16 (Caecilio s. 11 March 293) Causas vel lites transactionibus legitimis finitas imperiali rescripto resuscitari non oportet.

1758*. CJ 6.8.1 (Philadelpho d. 18 March 293/290 Ravenna) Natales antiquos et ius ingenuitatis non ordo praestare decurionum, sed a nobis peti potuit.

1759*. CJ 7.9.3 (same) Titulo non praecedente, quibus dominia servorum quaeri solent, municipium libertus servus non efficitur. 1. Si itaque secundum legem vetti libici (RbMa vetiti lybici C vetti *l*ci Ra vetti bilici Mb veteris rei publicae? Kr.), cuius potestatem senatus consulto Iuventio Celso iterum et Neratio Marcello consulibus facto ad provincias porrectam constitit, manumissus civitatem Romanam consecutus es, post vero ut libertus tabularium administrando libertatem quam fueras consecutus non amisisti, nec actus tuus filio ex liberis ingenuo suscepto, quominus decurio esse possit, obfuit.

1760/20/28. CJ 8.13.12 (Eusebio s. 28 March 293) Si uxor tua pro pecunia quam accepit mutuo res proprias obligavit pignori eique tu successisti, licet in instrumentum eius facti testimonium collatum non sit, soluto debito creditorem de his tibi reddendis sollemni iure conveni.

1761/20/29. CJ 8.55.4 (Proculae pp. 1 Apr 293 Heraclea) Confiteri (C confiteris Ra cum confitearis LRb) in fraudem te alterius donasse professionem inhonestam continere intellegas. itaque si donationem perfecisti, eam revocare non potes ex memorata adlegatione sub obtentu paenitentiae.

1762/20/30. CJ 8.47.6 (Melitoni s. 2 Apr 293 Byzantium) Adrogationes eorum, qui sui iuris sunt, nec in regia urbe nec in provinciis nisi ex rescripto principali fieri possunt.

1763/20/31. CJ 2.12.15 (Cornificio pp. 3 Apr 293) Litem te redemisse contra bonos mores precibus manifeste professus es, cum procurationem quidem suscipere--quod officium gratuitum esse debet--non sit res illicita, huiusmodi autem officia non sine reprehensione suscipiantur.

1764/20/32. CJ 4.9.2 (Scylacio s. 3 Apr 293/294) Dissolutae quantitatis retentum instrumentum inefficax penes creditorem remanere et ideo per condictionem reddi oportere non est iuris ambigui.

1765/20/33. CJ 4.5.3 (Pamphilo s. 3 Apr 293 Byzantium) Cum et (et omit BZ) soluta indebita quantitas ab ignorante repeti possit, multo facilius quantitatis indebitae interpositae scripturae condictio competit vel doli exceptio opponitur.

1766/20/34. CJ 5.30.2 (Asclepiodoto s. 3 Apr 293 Byzantium) Ad agnatos pupilli iure legitimo sollicitudinem tutelae pertinere, nisi capitis deminutionem sustinuerunt, manifestissimum est.

1767/20/34. CJ 5.31.9 (same) Cum iure habenti tutorem tutor dari non possit, intellegis matrem non officium pietatis in petendo tutore deseruisse, sed iure munitam merito filio suo tutorem non postulare.

1768/20/35. CJ 7.14.5 (Crescenti d. 4 Apr 293) Defamari statum ingenuorum seu errore seu malignitate quorumdam periniquum est, praesertim cum adfirmes diu praesidem unum atque alterum interpellatum a te vocitasse diversam partem, ut contradictionem faceret, si defensionibus suis confideret. 1. Unde constat merito rectorem provinciae commotum adlegationibus tuis sententiam dedisse, ne de cetero inquietudinem sustineres. 2. Si igitur adhuc diversa pars perseverat in eadem obstinatione, aditus praeses provinciae ab iniuria temperari praecipiet.

1769/20/36. CJ 2.12.16 (Paconiae s. 5 Apr 293 Byzantium) Procuratorem vel actorem praedii, si non specialiter distrahendi mandatum accepit, ius rerum dominii vendendi non habere certum ac manifestum est. unde si non ex voluntate domini vendentibus his fundum comparasti, pervides improbum tuum desiderium esse dominium ex huiusmodi emptione tibi concedi desiderantis.

1770/20/37. CJ 4.10.5 (Camerino et Marciano d. 5 Apr 293 Byzantium) Sicut initio libera potestas unicuique est habendi vel non habendi contractus, ita renuntiare semel constitutae obligationi adversario non consentiente minime (nemo Hal. cum B) potest. quapropter intellegere debetis voluntariae obligationi semel vos nexos ab hac non consentiente altera parte, cuius precibus fecistis mentionem, minime posse discedere.

1771/20/38. CJ 4.26.7 (Crescenti d. 5 Apr 293 Byzantium) Ei, qui servo alieno dat mutuam pecuniam quamdiu superest servus, item post mortem eius intra annum de peculio contra dominum competere actionem vel, si in rem domini haec versa sit quantitas, post annum etiam esse honorariam non est ambigui iuris. 1. Quapropter si quidem in rem domini versa pecunia est, heredes eius convenire potes de ea summa, quae in rem ipsius processit. 2. Si vero hoc probari non potest, consequens est, ut superstite quidem servo dominum de peculio convenias vel, si iam servus rebus humanis exemptus est vel distractus seu manumissus nec annus excessit, de peculio quondam adversus eum experiri possis. 3. Alioquin si cum libero rem agente eius, cuius precibus meministi, contractum habuisti et eius personam elegisti, pervides (provides libri) contra dominum nullam te habuisse actionem, nisi vel in rem eius pecunia processit vel hunc contractum ratum habuit.

1772/20/39. CJ 4.44.4 (Sempronio Eudoxio d. 5 Apr 293 Byzantium) Ad rescindendam venditionem et malae fidei probationem hoc solum non proficit, quod magno pretio fundum comparatum minoris distractum esse commemoras.

1773/20/40. CJ 4.45.2 (Aurelio Felici d. 5 Apr 293 Byzantium) Perfectam emptionem atque venditionem re integra tantum pacto et consensu posse dissolvi constat. 1. Ergo si quidem arrae nomine aurum datum sit, potes hoc solum (p.h.s. firmat B fuisse sit solum, potes hoc Momm.) secundum fidem pacti recuperare (M cum B potest . . . recuperari PCR). 2. Si vero partem pretii persolvisti, ad ea, quae venditorem oportet ex venditione praestare, magis actionem quam ad pretii quantitatem, quam te dedisse significas, habes.

1774/20/41. CJ 5.11.4 (Rufo s./d. 5/27 Apr/3/7 May 293) Si voluntate dotantis (donantis Theodorus BZ contra B) in dotali instrumento plura tibi tradita scripsisti quam suscepisti, intellegis de his quae desunt petendis (p. omit pa non petendis Theodorus BZ contra B) pactum esse consecutum (Mb consecuturum pt concessum pvC incl. Ma).

1775/20/42. CJ 4.29.14 (Basilissae pp. 6 Apr/25 March 293/294 Byzantium) Mulierem contra senatus consulti Velleiani auctoritatem non posse intercedere eademque exceptione fideiussorem eius uti posse iuris auctoritas probat. unde si mater tua marito quondam suo heres non extitit, satis idoneae exceptionis remedio tuta est.

1776/20/43. CJ 4.19.18 (Violentillae d. 7 Apr 293/294 Byzantium) Cum precibus tuis significes ignorante te praedium eum cuius meministi sibi velut a te donatum instrumentis inseri fecisse, si vera sunt quae indidisti, nec ad nomen factae donationis fundus iste pervenit. 1. Unde adito iudice competenti probare te oportet contra tuam voluntatem hunc fundum instrumento adversarium tuum sibi adscribi laborasse, ut secundum tenorem rescripti nostri possis consequi sententiam.

1777/20/44. CJ 3.32.12 (Alexandro d. 8 Apr 293) Incivile atque inusitatum est quod postulas, ut mancipium, quod tradidisti et hoc modo dominium eius transtulisti, invito eo ex nostro rescripto tibi adsignetur. unde intellegis semel ancilla emptoris facta filios etiam postea natos eius dominium sequi, cuius mater eorum eo tempore fuit. sane de pretio, si non te hoc (te hoc C hoc Pb hoc ante PaR) probatum fuerit recepisse, conveni adversarium tuum.

1778/20/45. CJ 4.26.8 (Isidoro d. 8 Apr 293 Byzantium) Si ex alio contractu, non ex illicita mutui datione debitor extitisti vel quod patrem tuum in fide suscepisti, tam in patris positus potestate iure teneris quam etiam morte genitoris tui iuris effectus: et si quidem patris heres extitisti, in solidum, alioquin in quantum facere potes, secundum edicti formam. sed et si emancipatione tui iuris factus es, similiter te conveniri posse debes intellegere.

1779/20/46. CJ 4.49.6 (Neratio/Aurelio/Aurelio Neratio s. 8 Apr 293 Byzantium) Venditi actio, si non ab initio aliud convenit, non facile ad rescindendam perfectam venditionem, sed ad pretium exigendum competit.

1780/20/47. CJ 4.5.4 (Heraclio s. 9 Apr 293 Byzantium) Ea, quae per infitiationem in lite crescunt, ab ignorante etiam indebita soluta repeti non posse certissimi iuris est. sed et si cautio indebitae pecuniae ex eadem causa interponatur, condictioni locum non esse constat.

1781/20/48. CJ 7.60.1 (Epagatho 9 Apr/28 March 293 Byzantium) Inter alios res gestas aliis non posse facere praeiudicium saepe constitutum est. unde licet quosdam de heredibus eius, quem debitorem tuum fuisse significas, solvisse commemores, tamen ceteri non alias ad solutionem urguentur, nisi debitum fuerit probatum.

1782/20/49. CJ 8.8.2 (Cyrillae s. 9 Apr 293 Byzantium) Adi praesidem provinciae ac postula filios tuos exhiberi.

1783/20/50. CJ 8.42.10 (Ambrosio s. 9 Apr 293 Byzantium) Successores eius, qui maior quinque et viginti annis in solutum pro debito iure mancipia dedit, haec revocare non posse constat.

1784/20/51. CJ 6.26.8 (Petroniae s. 9 Apr 293) Precibus tuis manifestius exprimere debueras, maritus quondam tuus miles defunctus, quem testamento facto heredem communem vestrum filium instituisse proponis et secundum heredem scripsisse, utrumne in primum casum an filio suo, quem habuit in potestate mortis tempore, si intra quartum decimum aetatis suae annum an postea decesserit. 1. Nam non est incerti iuris, quod, si quidem in patris militis positus potestate primo casu tantum habuit substitutum et patri heres extitit, eo defuncto ad te omnimodo eius pertineat successio. 2. Si vero substitutio in (in C et in Rb deficit Ra) secundum casum vel expressa vel compendio non usque ad certam aetatem facta reperiatur, si quidem infra pubertatem decessit, eos habeat heredes, quos pater ei constituit et adierunt hereditatem: si vero post pubertatem, te eius successionem obtinente velut ex causa fideicommissi bona, quae cum moreretur patris eius fuerunt, a te possunt petere.

1785/20/52. CJ 7.27.2 (Capitoni s. 9 Apr 293) Donantem ancillam alienam nihil domino deminuere non est ambigui iuris: furtum etiam contrahere citra voluntatem domini contractantem, ut eius rei nec usucapio possit procedere.

1786/20/53. CJ 8.50.9 (Gregorio pp. 9 Apr 293) Captum ab hostibus filium, patre mortuo medio tempore, lex Cornelia reversum, si in potestate patris tempore quo capiebatur fuit, suum facit heredem. 1. Unde si ex testamento ad te sive intestato successionem patris tui pertinere apud praesidem provinciae probaveris, restitui tibi res hereditarias iubebit, si non tantum postquam reversus es tempus effluxit, quantum intentionem tuam temporis prolixitate conquiescere facit.

1787/20/54. CJ 7.33.3 (Antonio before 10 Apr 293) Si vineae, quas mater tua vitrico tuo in dotem dedit, tuae proprietatis sunt nec ulla praescriptio ex transacti temporis prolixitate adolevit, praeses provinciae restitui tibi eas efficiet.

1788/20/55. CJ 7.33.4 (Hermo pp. 10 Apr 293 Sirmium ?) Diutina possessio iure tantum successionis sine iusto titulo obtenta prodesse ad praescriptionem hac sola ratione non potest.

1789/20/56. CJ 3.22.3 (Zenonidi/Zezonide/Zenoniae d. 12 Apr 293 Byzantium) Si in possessione libertatis constituta es, cum in status etiam quaestione actor rei forum sequi debeat, ibi causam liberalem agi oportet, ubi consistit quae ancilla dicitur, licet senatoria dignitate actor decoretur.

1790/20/57. CJ 4.14.6 (Feliciano d. 12 Apr 293 Byzantium) Sive servi sunt ii, quorum precibus fecisti mentionem, domi eos conveni (CbRb cum B a dominis eos conveniri PCaRa), quia inter dominos ac servos iudicium constare nullum potest: sive post delictum manumissi sunt, ex antecedentibus post datam libertatem eos nulla ratio iuris a dominis quondam conveniri patitur. 1. Sane si post manumissionem quid illicite commiserunt, hoc apud praesidem provinciae argue accepturus ex iure sententiam.

1791/20/58. CJ 5.51.7 (Alexandro s. 12 Apr 293) Quidquid tutoris dolo vel lata culpa vel levi culpa (VC vel levi R omit P ? Kr. delete vel levi culpa cum Lv) sive curatoris minores admiserint vel, cum possent (dett. possint V?PR), non quaesierint, hoc etiam in tutelae sive negotiorum gestorum utile iudicium venire non est incerti iuris.

1792/20/59. CJ 3.19.1 (Pancratio d. 13 Apr 293) In rem actio non contra venditorem, sed contra possidentem competit. frustra itaque desideras non tecum congredi, sed cum auctore tuo dominium vindicantem, cum te possidere contendas. nam si denuntiasti ei qui tibi vendidit, intellegit evictionis periculum. nec enim iurisdictionis forma in eadem provincia constitutis tam petitore quam possessore ob auctoris personam, quem in alia provincia (provincia CR omit P) dicis consistere, debet immutari.

1793/20/60. CJ 3.32.13 (Eutychio d. 13 Apr 293) Ordinarii iuris est, ut mancipiorum orta quaestione prius exhibitis (PvCb cum B exutis PtCaR) mancipiis de possessione iudicetur ac tunc demum proprietatis causa ab eodem iudice decidatur.

1794/20/61. CJ 4.19.9 (Marcianae d. 13 Apr 293) Cum te minorem quinque et viginti annis esse proponas, adire praesidem provinciae debes et de aetate probare.

1795/20/62. CJ 6.2.10 (Valerio s. 13 Apr 293 Byzantium) Si abducta mancipia furto vel plagio venumdata praeses provinciae perspexerit (prospexerit libri), cum nec ab emptore propter cohaerens vitium, antequam ad dominum possessio revertatur, usucapi possunt, et te ei cuius fuerunt successisse reppererit, restitui tibi providebit.

1796/20/62. CJ 7.32.6 (same) Si nulla iusta ex causa ingressum agrum sive vineas eum cuius meministi praeses reppererit nec ulla praescriptione vestra interpellatur petitio, restituere te possessioni cum omni causa non dubitabit.

1797/20/63. CJ 5.70.4 (Asclepiodoto s. 13 Apr 293 Byzantium) Cum repudiante furiosam sui iuris constitutam marito (dett. cum B furiosa s.i. constituta maritum CR marito Ca?), qui solus repudiare potuit, quaedam matrem furiosae marito quondam eius instrumenta confecisse significas, intellegis nihil eam contra furiosam disponere potuisse, cum eius ad eam iure non pertinuerit defensio.

1798/30/64. CJ 6.42.22 (Planciano d. 13 Apr 293 Byzantium) Et in epistula vel brevi libello vel sine scriptura, immo etiam nutu fideicommissum relinqui posse adhibitis testibus nulla dubitatio est.

1799/20/65. CJ 7.60.2 (Severae s. 13 Apr 293 Byzantium) Inter alios factam transactionem absenti non posse facere praeiudicium notissimi iuris est. quapropter adito praeside provinciae aviam tuam mancipium tibi donasse proba ac, si hoc iure ad te pertinere perspexerit, restitui tibi providebit. neque enim, si te absente divisionem eius fecerint, aliquid iuri tuo derogari poterit (fecerint aliqui, id iuri tuo derogare poterit Momm.).

1800/20/66. CJ 8.39.2 (Fabricio s. 13 Apr 293 Byzantium) Exprimere debueras tuis precibus, utrumne in partem an in solidum singuli vos obligaveritis ac duo rei promittendi extiteritis, cum, si quidem ab initio unusquisque pro parte sit obligatus, egredi (credi Va creditor egredi Momm.) contractus fidem non possit, si vero in solidum, electio rescripto adimi non debeat.

1801/20/67. CJ 7.16.9 (Proculo before 14 Apr 293) Cum precum tuarum conceptio, licet eum contra quem supplicas ex ancilla natum esse expresserit, tamen nomini cognomen, quo liberi dumtaxat nuncupantur, addiderit et non servum esse, sed servili macula adspersum comprehenderit, contra eum qui servus non est supplicasse te intellegitur.

1802/20/68. CJ 7.16.10 (Stratio d. 4 non. before 14 Apr 293) Liberos privatis pactis vel actus quacumque administrati ratione (a.q.a.r. Kr. ad BZ k.p. actus quacumque administratione CM actis C actu quocumque administrationis PR quacumque Pa?) non posse mutata condicione servos fieri certi iuris est.

1803/20/69. CJ 7.16.11 (Faustino before 14 Apr 293) Non mutant servi (honores servi BZ Latine, sed contra BZ k.p.) statum, si ad civiles honores illicite atque improbe adspiraverint. unde si status moveatur quaestio, intellegere vobis licet nihil prodesse posse, quod pater vester honores civiles gessit. sollemnibus itaque ordinatis apud praesidem provinciae de statu vestro cognoscetur.

1804/20/70. CJ 4.19.10 (Isidoro d. 14 Apr 293) Neque natales tui, licet ingenuum te probare possis, neque honores, quibus te functum esse commemoras, idoneam probationem pro filiae tuae ingenuitate continent, cum nihil prohibeat et te ingenuum et eam ancillam esse.

1805/20/71. CJ 7.16.12 (Secundo pp. 14 Apr 293) Si liberum te natum aliquis comparavit, statum retines, quem antea habuisti. si vero ex ancilla editum naturalis pater idemque dominus distraxit ac post emptori pretium solvisti, non idcirco libertatem consecutus es.

1806/20/72. CJ 4.49.7 (Diodoro s. 15 Apr 293 Melantia) Si servos distraxisti ac pretium de peculio eorum, quod ad te pertinebat, nesciens unde solveretur accepisti, consequens est integram te pretii (pretii omit V contra B) actionem habere, cum proprii venditoris nummi soluti non praestant emptori liberationem.

1807/20/73. CJ 5.51.8 (Dalmatio s. 16 Apr 293) Tutores tutelae conveniri longi temporis praescriptio non prohibet. unde si his transactione vel novatione atque acceptilatione (a.a. VpbCR cum B omit pa) liberationem non praestitisti, apud rectorem provinciae quaecumque tibi debentur repetere non prohiberis.

1808/20/74. CJ 8.53.9 (Augustinae pp. 16 Apr 293) Legem, quam rebus tuis donando dixisti, sive stipulatione tibi prospexisti, ex stipulatu, sive non, incerto iudicio, id est praescriptis verbis, apud praesidem provinciae debes agere, ut hanc impleri provideat.

1809/20/75. CJ 3.35.4 (Zoilo d. 17 Apr 293 Heraclea) Contra negantem ex lege Aquilia, si damnum per iniuriam dedisse probetur, dupli procedit condemnatio.

1810/20/76. CJ 2.21.3 (Attiano d. 18 Apr 293 Heraclea) Si curatorem habens minor quinque et viginti annis post pupillarem aetatem res venum dedisti, hunc contractum servari non oportet, cum non absimilis ei habeatur minor curatorem habens, cui a praetore curatore dato bonis interdictum est. si vero sine curatore constitutus contractum fecisti, implorare in integrum restitutionem, si necdum tempora praefinita excesserint, causa cognita non prohiberis.

1811/20/77. CJ 6.9.4 (Marcello d. 18/29 Apr 293/294 Heraclea) Emancipata si non agnovit intra annum unde liberi bonorum possessionem, nullam ad heredes vindicationem successionis transmittere potuit.

1812/20/78. CJ 4.5.5 (Attalo s. 18/24 Apr 293) Si a patre emancipatus ei (CR es ei P) non intra tempora praestituta iure honorario successisti, quidquid indebitum postea per errorem utpote patris successor dedisti, eius condictionem tibi competere non est incerti iuris.

1813/20/79. CJ 4.16.3 (Maximae pp. 18 Apr 293) Heredem mariti quondam tui de dote reddenda tibi conveni: personalem enim actionem contra debitores hereditarios decerni tibi frustra postulas.

1814/20/80. CJ 4.15.4 (Zosimo s. 20/27 Apr 293) Non prius ad eos, qui debitoribus fisci nostri sunt obligati, actionem fiscalem extendi oportere, nisi patuerit principales reos idoneos non esse, certissimi iuris est.

1815/20/81. CJ 5.34.5 (Aelianae s. 20 Apr 293) Neque a praeside alterius provinciae neque a magistratibus municipalibus tutorem ortum ex alia civitate nec domicilium ubi nominatur habentem iure dari posse ab eo, cuius iurisdictioni subiectus non est, certissimi iuris est: neque cessatio iniuncti perperam officii ad periculum eius pertinet.

1816/20/82. CJ 7.33.5 (Sotericho s. 21 Apr 293 Sirmium?) Nec petentem dominium ab eo, cui petentis solus error causam possessionis sine vero titulo praestitit, silentii longi praescriptione depelli iuris evidentissimi est.

1817/20/83. CJ 5.12.11 (Severae d. 22 Apr 293 Heraclea) De his, quae in dotem data ac direpta commemoras, mariti tui esse actionem nulla est dubitatio.

1818/20/84. CJ 5.37.16 (Proculo s. 22 Apr 293 Heraclea) Non omni titulo rerum (requiritur res edd.) pupilli potestatem alienandi tutores habent, sed administrationis tantum causa distrahentes, quae venum eis dare licet, iustam causam possidendi comparantibus praestant. cum itaque donare nulla ratione res eorum quorum administrant negotia potestatem habent, vindicare dominium a possidentibus non prohiberis.

1819/20/85. CJ 7.75.4 (Epagatho s. 22 Apr 293) Filios debitoris ei succedentes velut in creditorum fraudem alienatorum facultatum revocandi non habere notissimi iuris est.

1820/20/86. CJ 2.45.1 (Eutychiano s. 24 Apr 293) Si inter minores quinque et viginti annis vel scriptura interposita vel sine scriptura facta sine dolo divisio est eamque post legitimam aetatem ratam fecerunt, manere integrum debere convenit.

1821/20/87. CJ 10.32.6 (Leontio d. 24 Apr 293) Expertes litterarum decurionis munera peragere non prohibent iura.

1822/20/88. CJ 5.1.1 (Bianori d. 24/14 Apr 293 Heraclea/Verona) Alii desponsata (d. dett. cum B desponsatae libri) renuntiare condicioni ac nubere alii non prohibetur.

1823/20/88. CJ 9.12.3 (same) Si confidis sponsam filii tui raptam esse vel filium tuum inclusum, instituere sollemni more legis Iuliae de vi accusationem apud praesidem provinciae non prohiberis.

1824/20/89. CJ 5.12.12 (Rufinae d. 24 Apr 293 Heraclea) Ex pecunia dotali fundus a marito tuo (tuo omit BZ k.p.) comparatus non tibi quaeritur, cum neque maritus uxori actionem empti possit acquirere ac dotis tantum actio tibi competat. unde aditus praeses provinciae, si non te transegisse reppererit, sed ex maiore dote partem (BZ k.p. dotem partem C dotem parte M) consecutam, residuum restitui (tibi insert BZ k.p.) providebit.

1825/20/90. CJ 5.16.17 (Capitolinae s. 24/27 Apr 293) De his, quae extra dotem in domum illata a marito erogata commemoras, si quidem te donante consumpta sunt, intellegis adversus heredes non nisi in quantum locupletior fuit (l.f. P locupletiores sunt C) habere te actionem: si vero contra voluntatem suam, omnia tibi restitui oportere.

1826/20/90. CJ 8.42.11 (same) Cum maritum tuum a debitoribus tuis minoris viginti et quinque annis constitutae velut ex causa tibi debiti aliquas accepisse quantitates nec tamen te consensum commodasse significes, nullum tibi potuit praeiudicium fieri, nisi factam solutionem post maiorem aetatem ratam feceris.

1827/20/91. CJ 7.14.6 (Dionysio s. 25 Apr 293) Scientis condicionem liberum non posse fieri servum evidentissimi iuris est. cum igitur proponas patrem pupillorum, quorum precibus fecisti mentionem, velut liberum te penes se habuisse, ministerium, licet in actu longi temporis, non praecedente vero titulo, quibus dominia quaeri solent, mutare tuam condicionem minime potuit.

1828/20/92. CJ 4.20.7 = Cons 6.14 (Diogeni et Ingenuo/Aurelio Diogeni d. 26 Apr/1 May 293) Nimis grave est, quod petitis urgueri ad exhibitionem partem diversam eorum, per quos sibi negotium fiat. unde intellegitis, quod intentioni vestrae proprias adferre debetis probationes, non adversus te ab adversariis adduci.

1829/20/93. CJ 6.20.9 (Onesimo s. 26 Apr 293/294 Heraclea) Si emancipati utrique fuistis a patre, collatio cessat. si autem frater tuus in potestate mortis tempore fuerat nec ullum testamentum relictum vel novissimum iudicium communis patris teque emancipatum probatum fuerit, ab intestato te ad successionem paternam venientem ad collationem forma edicti perpetui certo iure provocat.

1830/20/94. CJ 2.21.4 (Isidoro d. 27 Apr 293 Heraclea) Si minorem te quinque et viginti annis fuisse, cum contraheres, ostenderis, et tempora restitutionis praestituta excessisse ab adversario tuo comprobatum non fuerit, praeses provinciae in integrum restitutionis dare tibi auxilium debeat.

1831/20/94. CJ 2.24.4 (same 27 Apr 293) Si creditor non vestram personam, sed curatorum secutus cum ipsis contractum habuit et ab ipsis stipulatus est, nullam ei prorsus adversus vos actionem competere manifestum est.

1832/20/95. CJ 2.21.5 (Rufo d. 27 Apr 293) Minoribus in integrum restitutio, in quibus se captos probare possunt, etsi dolus adversarii non probetur, competit. 1. Ante impletum etiam quintum et vicesimum annum de his, in quibus se minores captos existimant, posse in integrum restitutionem implorare certissimi iuris est.

1833/20/96. CJ 3.42.8 (Photino s. 27 Apr 293 Heraclea) Si res tuas commodavit aut deposuit is, cuius precibus meministi, adversus tenentem ad exhibendum vel vindicatione uti potes. 1. Quod si pactus sit, ut tibi restituantur, si quidem ei qui deposuit successisti, iure hereditario depositi actione uti non prohiberis: si vero nec civili nec honorario iure ad te hereditas eius pertinet, intellegis nullam te ex eius (eiusmodi dett.) pacto contra quem supplicas (oudemian agôgên echeis kat'autou, kath'hou edeêthês, apo tôn toioutôn sumphonôn B quasi esset ex eiusmodi pacto contra eum c.q.s.) actionem stricto iure habere: utilis autem tibi propter aequitatis rationem dabitur depositi actio.

1834/20/97. CJ 4.19.11 (Antoniae s. 27 Apr 293 Heraclea) Si scriptum heredem ab amita tua vel testamenti vitio vel quacumque alia ratione non posse obtinere hereditatem probari a te posse confidis, de hac hereditate apud rectorem provinciae agere potes.

1835/20/98. CJ 4.65.19 (Iulio Valentino s. 27 Apr 293 Heraclea) Circa locationes atque conductiones maxime fides contractus servanda est, si nihil specialiter exprimatur contra consuetudinem regionis. quod si alii remiserunt contra legem contractus atque regionis consuetudinem pensiones, hoc aliis praeiudicium non possit adferre.

1836/20/99 CJ 6.50.13 (Zetho s. 27 Apr 293 Heraclea) Si ea, cuius filium tuum servum significas, ex iudicio defuncti, quem dicis fideicommissariam libertatem ei reliquisse, aliquid consecuta est, ad restituendam fideicommissariam libertatem non immerito obnoxia constituta debet urgueri. 1. Nam fideicommissum ei relictum usque ad eum modum potest petere, quod (quod CRa quem Rb quod vel quem Graeci quo scr.) deducto pretio servorum, quos fuerat rogata manumittere, relictorum substantia patitur.

1837/20/100. CJ 8.27.11 (Rufinae pp. 27 Apr 293 Heraclea) Mulier licet res specialiter pignori dederit pro alio, creditor eas distrahendi non habet facultatem, nisi dissimulatione, marito obligante velut proprias, creditoris ignorantiam circumscripserit.

1838/20/101. CJ 8.55.5 (Epagatho s. 27 Apr 293 Heraclea) Si donationem rite fecisti, hanc auctoritate rescripti nostri rescindi non oportet.

1839/20/102. CJ 4.49.8 (Aurelio Eusebio s. 27 Apr 293/13 Feb) Si pater tuus venum portionem suam dedit nec induxit in vacuam possessionem praedii, ius omne penes se eum retinuisse certum est. neque enim velut traditionis factae vectigal exsolutum, si simulatum factum intercessit, veritatem mutare potuit. 1. Quapropter aditus praeses provinciae, si animadverterit in vacuam possessionem neque patrem tuum neque successores eius emptorem vel heredes ipsius quocumque loco factos induxisse, non dubitabit nihil esse translatum pronuntiare. et si te ex empto ad inducendum in vacuam possessionem perspexerit conveniri, aestimabit, an pretium sit exsolutum: ac si reppererit non esse satis pretio factum, hoc restitui tibi providebit.

1840/20/102. CJ 4.52.3 (same) Falso tibi persuasum est communis praedii portionem pro indiviso, antequam communi dividundo iudicium dictetur, tantum socio, non etiam extraneo posse distrahi.

1841/20/103. CJ 7.16.13 (Antistiae d. 27 Apr 293) Principaliter de statu defuncti agi non potest. si vero ex peculio quondam eius, quem tibi (BZ tu CR) bona reliquisse commemoras, res vindicentur vel eius filiis moveatur status quaestio, haec omnia sollemniter praesidali notione decidi debent.

1842/20/104. CJ 8.53.10 (Hermionae s. 27 Apr 293) Nec ignorans nec invitus quisque donat. unde si de hoc fundo non cogitasti, cuius velut donationi consensisse continetur instrumento, maiores veritate rei quam scriptura vires obtinente intellegis, de quo non cogitasti nec specialiter subscripsisti, nihil te perdidisse.

1843/20/105. CJ 9.1.12 (Corinthiae s. 27 Apr 293) De crimine quod publicorum fuerit iudiciorum mulieri accusare non permittitur nisi certis ex causis, id est si suam suorumque iniuriam persequatur (s.s.i.p. LR suas s.p. iniurias C), secundum antiquitus (a. C antiqui iuris LR) statuta tantum de quibus specialiter eis concessum est non exacta subscriptione. 1. Unde aditus praeses provinciae in primis examinabit, an tale sit crimen, cuius accusationem mulier subire non prohibetur.

1844/20/106. CJ 7.16.14 (Quintianae d. 28 Apr 293 Heraclea) Lite ordinata in possessione libertatis is, de cuius libertate quaeritur, constituitur et interim pro libero habetur.

1845/20/107. CJ 2.19.6 (Pollae pp. 29 Apr 293/294 Heraclea) Ad invidiam alicui nocere nullam dignitatem oportet. unde intellegis, quod ad metum arguendum, per quem dicis initum esse contractum, senatoria dignitas adversarii tui sola non est idonea.

1846/30/108. CJ 2.20.4 (Menandrae d. 29 Apr 293/294 Heraclea) Cum proponas inter te et eum, quem in contubernio ancillam tuam sibi coniunxisse memorasti, placuisse, ut tibi pro eadem daret mancipium, intellegis, quod, si manumisisti vel ei tradidisti et ille manumisit, revocandae libertatis potestatem non habes, sed solum, si necdum statutum tempus excessit et fidem placiti rumpat, desiderare debes de dolo tibi decerni actionem. quod si penes te dominium eius remansit, adito praeside provinciae cum natis hanc potes recuperare, si nulla moveatur status quaestio.

1847/20/109. CJ 4.65.20 (Aurelio Carpophoro s. 29 Apr/27 Feb 293 Heraclea) Qui rem propriam conduxit existimans alienam, dominium non transfert, sed inefficacem conductionis contractum facit.

1848/20/110. CJ 8.13.13 (Matronae s. 29 Apr 293 Heraclea) Cum dominam non minorem viginti et quinque annis ea quae obligaverat tibi iure dominii possidere permisisse et in solutum dedisse precibus significes, dominae contractus et voluntas ad firmitatem tibi sufficit.

1849/20/111. CJ 9.41.13 (Philippae s. 29 Apr 293 Heraclea) Hoc, quod placet, si de hereditate quaeratur, hereditarios servos interrogari, tibi opitulari non potest. ibi enim, dum de dominio incertum est, ad quem ex hereditate pertineat, merito per interrogationem hereditarii servi ad veritatis indaginem perveniatur. tu autem adseverando servum communem esse non dubitas portionem ad eum pertinere, contra quem interrogari eum cupis: quae res quaestionem ab eo haberi non permittit, cum nec communis servus adversus dominum, qui non occidisse socium suum dicatur, interrogari possit.

1850/20/112. CJ 4.26.9 (Diogenio d. 29 Apr 293/294) Si mandator pro filio tuo extitisti vel iussu tuo cum eo quem in potestate tunc habuisti contractum est, intellegis et sorti et usuris te parere oportere, si te his omnibus obligasti, ut res quae pignoris iure detinentur liberari possint. quod si fideiussor creditae pecuniae intercessisti, teneri te ex ea obligatione explorati iuris est.

1851/20/113. CJ 8.38.4 (Domnae pp. 29 Apr 293) Ex eo instrumento nullam vos habere actionem, quia contra bonos mores de succesione futura interposita fuit stipulatio, manifestum est, cum omnia, quae contra bonos mores vel in pacto vel in stipulatione deducuntur, nullius momenti sint.

1852/20/114. CJ 8.44.18 (Eutychio before 30 Apr 293) Si status super homine tibi venumdato mota quaestio est, sollemnibus, quae iuris admittit ratio, interpositis si secundum libertatem fuerit lata sententia, poteris de evictione, si nesciens condicionem eius comparasti, sine aliqua dubitatione auctorem vel eius fideiussores heredesve eorum convenire. quod si fuisse servum sententia declaraverit, intellegis ad venditorem te reverti non posse.

1853/20/115. CJ 5.12.13 (Catulae d. 30 Apr 293 Heraclea) Si a matre vestra superstite aliquid ad vos pertinens in dotem scienti vitrico vestro datum est, intellegis nullam firmitatem iuris dationem habere (BZ k.p. donationem iuris habere C dationem omit P), si neque pollicitatio neque stipulatio intercessit.

1854/20/116. CJ 5.71.12 (Leontio s. 30 Apr 293 Heraclea) Ob aes alienum tantum causa cognita praesidali decreto praedium rusticum minoris provinciale distrahi permittitur.

1855/21/117. CJ 7.19.5 (Alpheo s. 30 Apr 293 Heraclea/Beraca) Cum status quaestionem tibi moveri et te debita velle petere commemores, ordinarium est prius sollemnibus interpositis, si hoc iuris admiserit ratio, causam liberalem apud praesidem provinciae decidi, ut, si liber fueris vel servus non esse pronuntiatus, tunc tibi iure debita restitui iubeat, cum hoc incerto, utrumne tibi libero constituto an domino tuo, si servum te sententia declaraverit, debeatur, ad solutionem debitorem tuum urgueri non oporteat.

1856/20/118. CJ 8.17.8 (Fabricio s. 30 Apr 293 Heraclea) Diversis temporibus eadem re duobus iure pignoris (PCR pignori V) obligata eum, qui prior data mutua pecunia pignus accepit, potiorem haberi (habere V) certi ac manifesti iuris est, nec alias secundum distrahendi potestatem huius pignoris consequi, nisi superiori creditori debita fuerit soluta quantitas.

1857/20/119. CJ 8.27.12 (Zotico s. 30 Apr 293 Heraclea) Si debitor rem tibi iure pignoris obligatam te non consentinete distraxit, dominium cum sua causa transtulit ad emptorem.

1858/20/120. CJ 8.53.11 = Cons 6.10 (Sabiniano/Septimio Sabiniano s. 30 Apr 293 Heraclea) Cum de bonis tuis partem quidem (tertiam insert Cons) penes te retinuisse, partem vero (tertiam insert Cons) in eum quem in potestate habes (ac tertiam in emancipatum insert Cons) donationis titulo contulisse commemores, non est incerti iuris (iuris incerti Cons) in eum (quidem insert Cons), qui in sacris familiae tuae remanet, destinationem magis paternae voluntatis factam, quam perfectam donationem (p.d. dett. cum BZ perfectam donationem accionem L p. donationum a. Lb p.d. actione C perfecta donatione actionem R perpetuam donationem Cons) pervenisse: nec in emancipatum translatam, si generaliter eidem partem tertiam bonorum donasti, quia generaliter bonorum portionem donari non posse, cum singulae res nominari debeant, quae donatione (traditione Riccobono) mancipatione vel in iure cessione transferuntur et reliqua (nec . . . transferuntur omit CJ). 1. Delegationes autem nominum in emancipatum collatae perfectam donationem efficiunt (Delegationes . . . efficiunt omit Cons).

1859/20/121. CJ 9.33.4 (Attalo s. 30 Apr 293 Heraclea) De his, quae servum alienum nesciente domino vi rapuisse dicis, infra annum in quadruplum vi bonorum raptorum et post in simplum dominus eius noxali actione apud competentem iudicem conveniri potest.

1860/20/122. CJ 5.34.6 (Leontio pp. 30 Apr 293) Quod dicis matrem filiis tutores nolle petere, super hac re adi praesidem provinciae, cum, si eam (eam PCR eam te V) neglegisse perspexerit, etiam ipse magistratus dare tutores vel nomina mittere, ut ab ipso decreto tribui possint, iubere non prohibeatur.

1861/20/123. CJ 7.1.2 (Sallustio d. 30 Apr 293) Nihil civitati Romanae semel praestitae vel addere vel detrahere secundam manumissionem potuisse certissimum est.

1862/20/124. CJ 8.40.19 (Sabiniano s. 30 Apr 293) Si alienam reo principaliter constituto obligationem suscepisti vel fideiussorio sive mandatorio vel quocumque alieno nomine pro debitore intercessisti, non posse urgueri (C urguere R) creditorem, eum qui mutuam accepit pecuniam quam te convenire, scire debueras, cum, si hoc in initio contractus specialiter non placuit, habeat liberam electionem.

1863/20/125. CJ 8.44.19 (Theodoro s. 30 Apr 293) Si obligata praedia venumdedisti et longi temporis praescriptione solita emptores se (se M omit PCR) tueri possunt, evictionis periculum timere non potes.

1864/20/126. CJ 8.13.14 (Appiano s. 1 May 293 Heraclea) Distracti a debitore pignoribus creditores in potestate habere, utrumne personali obligatos sibi, an pignora possidentes in rem actione convenire velint, non est incerti iuris.

1865/20/127. CJ 8.16.6 (Rufo s. 1 May 293 Heraclea) Qui filios vestros vel liberos homines pro pecunia quam vobis credebat pignoris titulo accepit, dissimulatione iuris se circumvenit, cum sit manifestum obligationem pignoris non consistere nisi in his, quae quis de bonis suis facit obnoxia.

1866/20/128. CJ 9.20.9 (Eugenio s. 1/15 May 293 Heraclea) Eum, qui mancipium alienum celat, Fabiae legis crimine teneri non est incerti iuris.

1867/20/129. CJ 2.3.21 (Eusebio pp./sp. 1 May/20 Feb 293 Tzirallum/Trallis) Cum proponas inter vos sine scriptura placuisse fratrum tuorum successiones aequis ex partibus dividi, et transactionis causa probari possit hanc intercessisse conventionem, exceptione te tueri potes, si possides: quod si adversarius tuus teneat, ex hoc placito nullam actionem esse natam, si tibi stipulatione (stipulationem libri) non prospexisti, debes intellegere: nec adversario tuo transactione uti concedendum, nisi ea quae placita sunt paratus est adimplere.

1868/20/129. CJ 6.30.7 = Cons 6.19 (same) Quoniam sororem tuam prius defunctam esse proponis, quam cognosceret, an a fratre sibi aliquid hereditatis fuisset relictum, manifestum atque evidens est (Quoniam . . . relictum omit Cons Manifesti atque evidentis iuris est Cons), antequam (cerneret vel insert Cons) pro herede gereret vel bonorum possessionem admiserit (a. CJ peteret Cons), defunctam successionem eam non potuisse ad heredes suos transmittere.

1869/20/129. CJ 6.53.6 (same) Si fideicommissum ab intestato fuerit sorori tuae relictum codicillis et, posteaquam dies fideicommissi cessit, ignorans (i. R rebus licet i. C rebus humanis licet i. dett.) fideicommissum decessit, actionem huiusmodi adquiri (R adquirere C) potuisse dissimulare non potueris, salva scilicet ab intestato succedenti quarta portione.

1870/20/130. CJ 5.3.8 (Euphrosyno d. 1 May 293 Tzirallum/Trallis) Si ante matrimonium maior quinque et viginti annis constitutus sponsae suae, licet ante sponsalia, fundum donavit eamque in vacuam induxit possessionem, postea nullo titulo superstitem (Ma cum B superstite PCMb) vel testamento eundem relinquentem alienare potuisse certi ac manifesti iuris est.

1871/20/131. CJ 8.35.5 (Basilio s. 1 May 293 Tzirallum/Trallis) Licet unde vi interdictum intra (dett. infra PCR) annum locum habet, tamen exceptione perpetua ei succurri, qui per vim expulsus post retinuit possessionem, auctoritate iuris manifestatur.

1872*. CJ 4.24.9 (Georgio pp. 2 May 293 Milan) Pignus in bonis debitoris permanere ideoque ipsi perire in dubium non venit. cum igitur adseveres in horreis pignora deposita, consequens est secundum ius perpetuum, pignoribus debitori pereuntibus, si tamen in horreis, quibus et alii solebant publice uti, res depositae sunt, personalem actionem debiti reposcendi causa integram te habere.

1873/20/132. CJ 1.22.1 (Gregorio d. 3 May 293/290) Non idcirco minus is, cui a nostro rescripto cognitio delata est, iudicare potest, quod ex gestis quaedam in precibus omissa proponis.

1874/20/133. CJ 4.2.5 (Aristodemo et Proculo s. 3 May 293) Si non singuli in solidum accepta mutua quantitate vel stipulanti creditori sponte vos obligastis, licet uni numerata sit pecunia, vel intercessionis nomine hanc pro rea suscepistis obligationem, frustra veremini, ne eius pecuniae nomine vos convenire possit, quam alii mutuo dedit, si intra praestitutum tempus rei gestae quaestionem detulistis. 1. Ac multo magis inanem timorem geritis, si (si R si pro C) pecunia numerata oleum susceptum instrumento sit collatum, cum, si reddendi stipulatio nulla subiecta est et huius rei est habita sollemnis contestatio, in suo statu remanente eo, quod vere factum intercessit, ex olei accepti scriptura nihil deberi manifestum est.

1875/20/134. CJ 5.14.6 (Rufo d. 3 May 293) Si convenit, ut in matrimonio uxore defuncta dos penes maritum remaneret, profectitiae dotis repetitionem huiusmodi pactum inhibuisse explorati iuris est, cum deteriorem causam dotis, in quem casum patri soli repetitio competit, pacto posse fieri auctoritate iuris saepissime sit rescriptum.

1876/20/135. CJ 8.13.15 (Basilidae s. 3 May 293 Heraclea) Debitorem neque vendentem neque donantem neque legantem vel per fideicommissum relinquentem posse deteriorem facere creditoris condicionem certissimum est. unde si tibi obligatam rem probare confidis, pignora persequi debes.

1877/20/136. CJ 4.37.1 (Aurelio d. 5 May 293) Societatem uno pecuniam conferente alio operam posse contrahi magis obtinuit.

1878/20/137. CJ 4.24.10 (Apollodorae d. 7 May 293) Nec creditores nec qui his successerunt adversus debitores pignori quondam res nexas petentes, reddita iure debita quantitate vel his non accipientibus oblata et consignata et deposita, longi temporis praescriptione muniri possunt. 1. Unde intellegis, quod, si originem rei probare potes, adversario tenente vindicare dominium debeas. 2. Ut autem creditor pignoris defensione se tueri possit, extorquetur ei necessitas probandi debiti vel, si tu teneas, per vindicationem pignoris hoc idem inducitur et tibi non erit difficilis vel solutione vel oblatione atque sollemni depositione pignoris liberatio.

1879/20/138. CJ 6.14.2 (Zosimo d. 9 May 293) Ex testamento vel ab intestato existente filio vel nepote suo herede nemo potest intestato heres existere.

1880/20/139. CJ 7.16.15 (Palladio before 10 May 293) Nec omissa professio probationem generis excludit nec falsa simulatio veritatem minuit. cum itaque ad examinationem veri omnis iure prodita debeat admitti probatio, aditus praeses provinciae sollemnibus ordinatis, prout iuris ratio patitur, causam liberalem inter vos decidi providebit.

1881/20/140. CJ 7.16.16 (Diogeniae pp. 10 May 293 Adrianople) Si ministerium quasi libera exhibuisti ac te nesciente quasi ancilla in dotem data conscriptum instrumentum est, nihil haec libertati tuae nocere potuerunt, maxime cum te minorem aetate fuisse commemores et placuerit minores viginti annis nulla ratione mutare statum ac pro liberis servos fieri, ne ante libertatem inconsulte amittant (dett. cum BZ nec . . . amittunt PCR), quam aliis propter aetatis rationem sine consilio praestare non (tuetur BZ del Momm.) possunt.

1882/20/141. CJ 8.13.16 (Heraidi s. 12 May 293 Adrianople) Etsi frater tuus non suam, sed ad te pertinentem pecuniam mutuam suo nomine dedit ac pignus accepit, tamen tibi pignoris obligationem quaerere non potuit.

1883/20/142. CJ 10.32.7 (Diogeniano pp. 12 May 293 Adrianople/Paulinum) Licet indivisa bona fratres habent, nihilo minus tamen singuli suo nomine civilibus tenentur muneribus.

1884/20/143. CJ 8.42.12 (Eutycho s. 13 May 293) Invito vel ignorante creditore qui solvit alii, non se liberat obligatione. quod si hoc vel mandante vel ratum habente eo fecerit, non minus liberationem consequitur, quam si eidem creditori solvisset.

1885/20/144. CJ 8.50.10 (Apollodorae s. 13 May/29 Apr 293 Adrianople) Sicut liberis captis ab hostibus ac postliminio reversis status pristinus restituitur, sic servi domino. unde si haec cuius meministi, ancilla patris tui fuit nec commercio redempta est, reversa dominum vel eius successorem sequitur, qui per captivitatem hanc amiserat.

1886/20/145. CJ 4.6.6 (Curioni et Plotioni s. 14 May 293) Cum ancillam patrem vestrum ei, contra quem supplicastis (PaC cum B k.p. supplicatis PbR), dedisse proponatis, interest multum, utrumne donandi animo dedit, an ob manumittendam filiam, quam ancillam existimabat, cum perfecta quidem donatio revocari non possit, causa vero dandi non secuta repetitio competat (C competit PR).

1887/20/146. CJ 8.53.12 (Aurelio d. 16 May 293) Portionem propriam rebus necdum divisis nemo prohibetur titulo donationis in alium transferre.

1888/20/147. CJ 4.57.6 (Helvidiae Rufinae s. 17 May 293) Si puellam ea lege vendidisti, ut manumitteretur et, si manumissa non esset, centum aurei praestarentur, non servata fide nihilo minus eam raptam e vestigio servitutis ad libertatem, quae praestari potuit, constitit, nec pecunia quasi rupta fide suscepta recte petetur, cum non mutata venditoris voluntate condicionis potestate (VC cum B contra c. potestatem R) post (manumittendo moram factam similiave videntur excidisse Kr.) manumittentis factum repraesentari optima ratione placuit.

1889/20/148. CJ 5.24.1 (Caelestinae s. 17/25 May/16/24 June 293 Beroe) Licet neque nostra neque divorum parentium nostrorum ulla constitutione caveatur, ut per sexum liberorum inter parentes divisio celebretur, competens tamen iudex aestimabit, utrum apud patrem an apud matrem matrimonio separato filii morari ac nutriri debent.

1890/20/149. CJ 8.13.17 (Pontiae s. 18 May 293) Quamvis ea pecunia, quam a te mutuo frater tuus accepit, comparavit praedium, tamen nisi specialiter vel generaliter hoc obligavit, tuae pecuniae numeratio in causam pignoris non deduxit. sane personali actione debitum apud praesidem petere non prohiberis.

1891/20/150. CJ 6.59.2 (Apollinario d. 19 May 293/290 (Verona/Beroe) Si pater tuus propiori (dett. cum B proprio Ca propriori CbR) sobrino tuo agnato constituto et intestato defuncto iure civili adita hereditate, vel hoc ab initio non interveniente sive capitis deminutione perempto sollemniter bonorum possessione admissa successit ac tibi patris tui quaesita hereditas est, adire praesidem provinciae debes ac tutorem eius de tutela convenire.

1892/20/151. CJ 7.16.17 (Regino s. 23 May 293) Multis rationibus, natalibus ingenuis fratribus natis, post delictis vel casibus intervenientibus singulorum causae status separantur. 1. Nihil itaque prohibet eundem et tibi non movere quaestionem et eos, quos fratres tuos adseveras, in servitutem vindicare sive retinere. 2. Igitur ad demonstrandam fratrum tuorum libertatem aliae sunt probationes necessariae: nam quod tibi non movetur quaestio libertatis, eorum (omit BZ k.p.) non idoneam constat habere probationem.

1893/20/152. CJ 6.3.12 (Veneriae s. 24 May 293/294) Qui manumittuntur, liberum ubi voluerint commorandi arbitrium habent nec a patronorum filiis, quibus solam reverentiam debent, ad serviendi necessitatem redigi possunt, nisi ingrati probentur, cum neque cum patrono habitare libertos iura compellunt.

1894/20/153. CJ 2.17.3 (Amphioni d. 25 May/25 Dec 293 Philippopolis) Abhorret saeculo nostro sub praetextu debiti procurationem contra privatos fiscum praestare.

1895/20/154. CJ 2.52.4 (Dionysio s. 25 May 293/25 Dec 294) Ex persona fratrum, si tibi eorum quaesita successio est, potes contra quem supplicas agere, non ignorans, quod, si minores quinque et viginti annis militaverunt fratres tui atque in militia diem functi sunt, in integrum restitutionis eis tempus non cesserit, sed omne ad successorem transmiserint.

1896/20/155. CJ 8.42.13 (Philotimo s. 26 May 293) Si obligatum ex causa mandati non per stipulationem facta novatione, post acceptilatione (M acceptilationem VCR) liberasti, sed tantum receptam ex eadem causa debitam quantitatem falso scripsisti, figmento veritatis extingui non potuit obligatio.

1897/20/156. CJ 4.23.1 (Sisolae d. 27 May 293/290) Ea quidem, quae vi maiore auferuntur, detrimento eorum quibus res commodantur imputari non solent. sed cum is, qui a te commodari sibi bovem postulabat, hostilis incursionis contemplatione periculum amissionis ac fortunam futuri damni in se suscepisse proponatur, praeses provinciae, si probaveris eum indemnitatem tibi promisisse, placitum conventionis implere eum compellet.

1898/20/157. CJ 4.38.3 (Valeriae Viacrae before 29 May 293) Si donationis causa venditionis simulatus contractus est, emptio sui deficit substantia. sane si in possessionem rei sub specie venditionis causa donationis (PRb omit CRa), ut te aleret, induxisti, sicut donatio perfecta facile rescindi non potest, ita legi, quam tuis rebus donans dixisti, parere (L pareri PCR) convenit.

1899/20/158. FV 293 = CJ 4.38.4 (Aurelio Luciano pp. 29 May 293) In donatione rei tributariae circa exceptam et non exceptam personam legis Cinciae nulla differentia est, cum et vacuae possessionis inductione celebrata in utriusque persona perficiatur et, si hanc secutam post huiusmodi placitum non constet, manifeste nec coepta videatur. Quapropter in his quidem, quae solo tributario consistunt, a maiore quinque et viginti annis in vacuam inductos vos possessionem ostendi convenit. Rerum autem mobilium sive moventium, si excepti non fuistis, quae mancipi sunt usu capta vel mancipata, post vel antea maiore tempore a vobis anni possessa, avocari non possunt; nec mancipi vero traditione facta propter eiusdem interdicti potestatem similis possessionis probatio necessaria est. Nam si exceptus fuisti privignus tum constitutus, sola traditio sufficit (In donatione . . . sufficit omit CJ). Cum res tibi donatas ab herede donatricis esse (esse dett. cum FV omit CR) proponas, intellegere debueras duplicari tibi titulum possessionis non potuisse, sed ex donatione et traditione (Cum . . . traditione CJ. Quod autem res tibi ab h.d. distractas e. proponis duplicari t.t.p.n.p. constat, sed ex perfecta donatione FV) dominum factum frustra emisse, cum rei propriae emptio non possit consistere, ac tunc demum tibi profuit, si ex donatione te non fuisse dominum demonstretur. sane quoniam omnia bona tibi ab ea donata et tradita dicis (vobis ab ea d.e.t. dicitis FV), ad hoc a filio facta venditio rerum maternarum adferre perfecta etiam donatione poterit defensionem, ne vel exemplo inofficiosi testamenti possit haec avocare. (quibus omnibus praeses provinciae suam notionem praebebit add FV).

1900/20/159. CJ 2.19.7 (Cotui d. 4 June/4 Jan 293) Si donationis vel transactionis vel stipulationis vel cuiuscumque alterius contractus obligationis confectum instrumentum metu mortis vel cruciatus (ARa cum B cruciatu PCRb) corporis extorum vel capitales minas pertimescentes adito praeside provinciae probare peteris, hoc ratum haberi secundum edicti formam non patietur.

1901/20/160. CJ 2.12.17 (Mardonio pp. 5 June 293 Philippopolis) Invitus procurationem suscipere nemo cogitur nec eandem ultra, nisi provocationis causa (n.p.c. add Iust BZ), extendere. sed nec defensionem absentis subire compellitur, cum fidem susceptam implere sufficiat.

1902/20/161. CJ 2.4.17 (Marcello pp. 9 June 293) Cum proponas ab ea, contra quem supplicas, litem quam tecum habuit transactione decisam eamque acceptis quae negotii dirimendi causa placuerat dari nunc de conventione resiluisse, ac petas vel pacto stari vel restitui data, perspicis, si quidem de his reddendis manente transactionis placito statim stipulatione, si contra fecerit, prospexisti et quinque et viginti annis maior fuit, quod exceptionem pacti et actionem datorum habeas: quod si nihil tale convenit, exceptio tibi, non etiam eorum quae dedisti repetitio competit (C competat R) securitate parta.

1903/20/162. CJ 2.20.5 (Aphrodisiae d. 13 June 293) Si superstite patre per emancipationem tui iuris effecta matri successisti rebusque tuis per legitimum tutorem patrem eundemque manumissorem administratis postea transegisti cum eo bona fide, perspicis, quod, si pactum tantum factum sit, petitio tua per exceptionem submovetur, si vero novatio legitimo modo intercessit et acceptilatio subsecuta est, nullam tibi iam superesse actionem. 1. Sane si laesa es immodice liberatione sollemniter per novationem atque acceptilationem tributa, non de dolo propter paternam verecundiam, sed in factum actio tibi tribuenda est.

1904/20/163. CJ 6.23.10 (Menophiliano s. 18 July/15 kal. before 6 July 293) Si testamentum iure factum sit et heres sit capax, auctoritate rescripti nostri rescindi non oportet.

1905/20/164. CJ 4.49.9 (Aureliae Zaniae Antipatrae s. 17 June/18 May 293 Philippopolis) Si minor a venditore sive sciente sive ignorante dicebatur capitatio praedii venditi et maior inventa sit, in tantum convenitur, quanto (V quantum CR), si scisset emptor ab initio, minus daret pretii. sin vero huiusmodi onus et gravamen functionis cognovisset, nullam adversus venditorem habet actionem.

1906/20/165. CJ 7.67.1 (Diophani s. 17 June 293 Philippopolis) Si contra te iure pronuntiatum est nec appellationis imploratum auxilium, intellegis adquiescere te statutis oportere. in sacro enim comitatu nostro timere nihil potuisti.

1907/20/166. CJ 6.55.3 (Frontoni s. 17 June 293) Ut intestato defuncto filius ac nepos ex alio, qui mortis eius tempore in (dett. cum BZ k.p. omit CR) rebus humanis non invenitur, manentes in sacris pariter succedant, evidenter lege duodecim tabularum cavetur. quod et honorarii iuris observatio sequitur.

1908/20/167. CJ 7.14.7 (Matronae s. 17 June 293) Si te ac filios tuos (tuos omit BZ k.p.) ingenuos esse constat, natalium veritas vos tuetur. nam qui servitutis moverat quaestionem, apud acta causae renuntiando ad ingenuitatis probationem nec nocere quicquam nec prodesse potest.

1909/20/168. Collatio 10.3.1 (Flavio Munatio s. 24 June 293 Serdica) Eum qui suscepit depositum dolum, non etiam casum praestare certi iuris est. Cum itaque proponas ignis vi quaedam cremata de his quae tibi fuere commendata nec ullum dolum in subtrahendis rebus adhibitum, rector provinciae nihil contra iuris rationem fieri patietur. Et quoniam necti quereris moras adhibita varietate, negotium inter vos ortum secundum iuris ordinem sua ratione decidetur.

1910/20/169. CJ 3.33.8 (Hieroni 26 June 293) Neque fructuarium ad obtinendam proprietatem rerum, quarum usum fructum habet, neque successores eius ulla temporis ex ea causa tenentes praescriptio munit.

1911/20/170. CJ 4.21.9 (Aristaeneto pp. 26 June 293) Instrumentis etiam non intervenientibus semel divisio recte facta non habeatur irrita.

1912/20/171. CJ 8.44.20 (Solido et aliis s. 26 June 293) Si parentes vestri mancipia venumdederunt quaestioque dominii mota est, emptoribus adesse ac defendere causam non prohibemini. 1. Quod si eis haec iam (h.i. Rb e*iam Ra haec omnia C) evicta sunt, instauratio litis ex persona vestra, si appellationem non interposuistis, contra ius desideratur. 2. Empti sane iudicio pro evictione si conveniri coeperitis, nec vobis, ut defendatis, negotium denuntiatum probetur, intellegitis, quatenus vosmet ipsos tueri debeatis.

1913/20/172. CJ 8.44.21 (Heliodoro s. 26/21 June/27/22 July 293 Serdica) Empti actio longi temporis praescriptione non submovetur, licet post multa spatia rem evictam emptori fuerit comprobatum. 1. Si itaque is, quem te comparasse commemoras, nunc in libertatem proclamet, interpellare venditorem sive successores eius debes, ut tibi adsistant causamque instruant. 2. Quem si liberum esse vel servum (tuum insert Kr.) non esse fuerit pronuntiatum, nec te conventione remisisse periculum evictionis fuerit comprobatum, praeses provinciae, si res integra est, quanti tua interest restitui tibi providebit (p. CR iubebit P).

1914/20/173. CJ 5.16.18 (Maternae s. 28 June 293 Serdica) A marito in uxorem donatione collata matrimonii tempore nec initio dominium transferri potest nec post, si divortium intercesserit vel prior persona quae liberalitatem accepit rebus humanis fuerit exempta vel ab eo qui donavit fuerit revocata, potest convalescere.

1915/20/174. CJ 3.32.14 (Septimae d. 29 June 293) Cum a matre domum filii te sciente comparasse proponas, adversus eum dominium vindicantem, si matri non successit, nulla te exceptione tueri potes. quod si venditricis obtinet hereditatem, doli mali exceptione, pro qua portione ad eum hereditas pertinet, uti non prohiberis.

1916/20/175. CJ 9.33.5 (Dominae s. 2 July 293 Philippopolis) Sive negotiorum gestorum contra novercam tuam sive actione vi bonorum raptorum, quae in quadruplum intra annum utilem ac post in simplum constituta est, putaveris agendum, notione praesidali poteris experiri.

1917/20/176. CJ 5.12.14 (Basilissae s./d. 4/7 July/2/5 Nov 293 Philippopolis) Mater pro filia dotem dare non cogitur nisi ex magna et probabili vel lege (BZ k.p. vel legis C et legis PLa et lege Lb et legi Ma) specialiter expressa causa: pater autem de bonis uxoris suae invitae nullam dandi habet facultatem.

1918/20/177. CJ 5.34.7 (Rufo s. 6 July 293 Philippopolis) In servili condicione constitutum tutorem vel curatorem a praeside dari non posse nullam habet iuris dubitationem.

1919/20/178. CJ 6.23.12 (Matroniae s. 6 July 293 Philippopolis) Si unus de septem testibus defuerit vel coram testatore omnes eodem loco testes suo vel alieno anulo non signaverint, iure deficiat (VCa deficit CbR) testamentum. 1. De his autem, quae interleta (CR deleta V) sive supra scripta dicis, non ad iuris sollemnitatem, sed ad fidei pertinet (V pertinent CR) quaestionem, ut appareat, utrum testatoris voluntate emendationem meruerunt, vel ab altero inconsulte deleta sunt, an ab aliquo falso haec fuerint commissa.

1920/20/179. CJ 6.23.11 (Zetho s. 6 July/4 Nov 293) Non idcirco minus iure factum testamentum suas obtinet vires, quod post mortem testatoris subtractum probatur.

1921/20/180. CJ 6.26.6 (Quintiano s. 10 July 293 Philippopolis) Testamento iure facto multis institutis heredibus et invicem substitutis, adeuntibus suam portionem coheredum etiam invitis repudiantium adcrescit portio.

1922/20/180. CJ 6.49.4 (same) Non iustam te gerere sollicitudinem per fideicommissum relictae portionis hereditatis perspicimus verentem, ne fructum amittas relicti fideicommissi, quoniam avia testatoris ex parte scripta heres et tibi rogata restituere calliditate ac (ê BZ k.p.) fraude repudiavit, ut ad alium nepotem eundemque coheredem devolvatur portio, a quo tibi nominatim non fuerat fideicommissum relictum, et coacta suspectam hereditatem adire, priusquam pro herede gereret, rebus sit humanis exempta: cum divo Antonino parenti nostro deberi etiam a substitutis fideicommissum contemplatione iudicii testatoris quasi tacite ab his repetitum iam dudum placuerit. neque enim (e. tuetur BZ delete Momm.) quartae retentionem, quam illa, quae repudiaverit hereditatem, adire coacta suspectam retinere non potuit, timere debes.

1923/20/181. CJ 8.15.6 (Zosimo s. 11 July 293 Philippopolis) Quae praedium in filios a se titulo donationis translatum creditori suo dat pignori, se magis contrario (contrario C e c. PRb se c. Ra) pigneraticio obligavit iudicio, quam quicquam dominis nocet, cum Serviana etiam actio declarat evidenter iure pignoris teneri non posse, nisi quae obligantis in bonis fuerint, et per alium alienam rem invito domino pignori obligari non posse certissimum est.

1924/20/182. CJ 8.42.14 (Cutae s. 11 July 293) Pecuniae solutae professio collata instrumento maiorem gestae rei probationem continet, quam si chirographum acceptae mutuae pecuniae fuisset redditum.

1925/20/183. CJ 5.16.19 (Dionysiae d. 15 July 293/294 Philippopolis) Si constante matrimonio tibi mater domum tradidit, hanc in tuis fecit bonis.

1926/20/184. CJ 7.16.18 (Zotico s. 15 July 293 Philippopolis) Ad probationem ingenuitatis ab eo, contra cuius successores postulas, facta tibi locatio non sufficit, nec tamen hoc solum ad servitutis vinculum argumentum est idoneum.

1927/20/185. CJ 3.31.7 (Restitutae pp. 22 July 293/294) Hereditatis petitionem, quae adversus pro herede vel pro possessore possidentes exerceri potest, praescriptione longi temporis non submoveri nemini incognitum est, cum mixtae personalis actionis ratio hoc respondere compellat. 1. A ceteris autem tantum specialibus in rem actionibus vindicari posse manifestum est, si non agentis intentio per usucapionem vel longum tempus explosa (PR exclusa C) sit.

1928/20/186. CJ 4.5.6 (Mnaseae s. 8 Aug 293) Si per ignorantiam facti non debitam solutam (idem Gr. sed aut cum P delete solutam aut cum Momm. scr. solutamve) quantitatem pro alio solvisti et hoc adito rectore provinciae fuerit probatum, hanc ei cuius nomine soluta est restitui eo agente providebit.

1929/20/187. CJ 9.22.12 (Primo s. 8 Aug 293 Viminacium) Querella falsi temporalibus praescriptionibus non excluditur nisi viginti annorum exceptione, sicut cetera quoque fere crimina.

1930/20/188. CJ 5.16.20 (Claudiae d. 9 Aug 293/294 Viminacium) Creditor debito soluto de pignore liberato nihil ad uxorem debitoris quondam transferre potuit. sed nec consensus eiusdem debitoris per eum qui creditor fuit accedens imaginariae factae venditioni (CMb accedens omit Ma imaginariae factae venditioni accedens scr.) ad dominium transferendum prodesse quicquam potuit, cum tam ea quae simulate aguntur, quam quae in uxorem a marito donationis causa tempore matrimonii procedunt, propter iuris civilis interdictum, cum proponas uxorem superstite marito rebus humanis exemptam, pro infectis habeantur.

1931/20/189. CJ 5.16.21 (Cacaliae d. 11 Aug 293 Viminacium) Si propriis habitis contractibus quam acceperas mutuam pecuniam pro marito donationis causa erogasti, cum nec (CMNa haec Nb cum B) ad dignitatem profuerit (M marito tuo insert C) nec locupletior sit factus, intellegis nullam tibi contra eum competere actionem.

1932/20/190. CJ 9.46.6 (Domitio s. 17 Aug 293/290) Dominis servorum per accusatoris calumniam tortorum adversus eum poena dupli lege Iulia providetur.

1933/20/191. CJ 4.50.6 (Aurelio Dionysio d. 19 Aug 293 Viminacium) Multum interest, utrumne uxore tua comparante pecuniam numerasti eique possessio tradita est, an contractu emptionis a te nomine tuo habito tantum uxoris nomen post instrumentis scribi feceris. 1. Nam si quidem uxor tua nomine suo emit eique res traditae sunt nec in te quicquam de his processit, non nisi de pretio adversus eam, in quantum tu pauperior et illa locupletior facta est, habes actionem. 2. Quod si emisti quidem tu et tibi tradita possessio est, tantum autem nomen instrumento uxoris quondam tuae scriptum est, res gesta potior quam scriptura habetur. 3. Sin vero ab initio negotium uxoris gerens comparasti nomine ipsius, empti actionem nec illi nec tibi adquisisti, dum tibi non vis nec illi potes: quare in dominii quaestione ille potior habetur, cui possessio (CR cum Gr. a domino insert P) tradita est.

1934/20/192. CJ 3.21.1 (Gerontio/Aurelio Gerontio s. 19 Aug 293/299) Eum, qui aliena negotia sive ex tutela sive quocumque alio titulo administravit, ubi haec gessit, rationem oportet reddere.

1935/20/192. CJ 4.50.7 (same) Cum per eos qui negotia tua gerebant olei materiam te comparasse contractusque fidem pretio suscepto rupisse venditorem proponas, si quidem ex empto his qui iuri tuo subiecti fuerint contrahentibus tibi quaesita est actio, per te vel cui mandaveris, si vero sui iuris constituti secundum mandatum tuum hunc contractum habuerunt ac sibi empti quaesierunt actionem, per eos vel quibus illi dederint mandatum adi competentem iudicem, qui (qui R videlicet C) secundum bonam fidem, quae in huiusmodi contractibus observari solet, satisfieri providebit.

1936/20/192. CJ 7.72.9 (same) Cum proponas eum contra quem supplicas ex administratione tibi negotiorum obligatum, hunc secundum iuris rationem adito rectore provinciae potes convenire. nam si ad circumscriptionem tui iuris latitat (PR lateat C) nec defendatur et eum tuum esse debitorem constat, ad exemplum edicti bonorum eius possessionem poteris impetrare: tempore autem transacto etiam venditionem eorum a competenti iudice postulare non prohiberis.

1937/20/193. CJ 2.19.8 (Trophimo s. 22 Aug 293/294 Viminacium) Cum te domus et horti venditionem fecisse sub spe recipiendi, quod de frumento feceras, instrumentum vel timore, ne ad civilia munera nominareris, proponas et rescindi venditionem veluti metus causa factum desideras, intellegis ad ratum non habendum contractum metum huiusmodi prodesse non posse.

1938/20/194. CJ 7.22.1 (Muciano d. 23 Aug 293) Mala fide morato in libertate diu prodesse non potest temporis praescriptio. unde cum confitearis fuga te ab eo cuius meministi recessisse, intellegis ex hoc solo sine dolo malo in possessione te libertatis non esse.

1939/20/195. CJ 3.36.15 (Theophilae before 25 Aug 293) Si divisionem conventione factam (PRa divisione c. facta CRb) etiam possessio consensu secuta dominium pro solido rerum, quas pertinere ad patrem tuum placuit, ei firmavit, earum vindicationem habere potes, si patri tuo successisti. si vero placitum divisionis usque ad pactum stetit, arbiter familiae erciscundae iudicio (iudicii PCa?) vobis datus communionem inter vos finiri providebit.

1940/20/196. CJ 3.36.16 (Hercliano 25 Aug 293) Filii patris testamentum rescindendi, si hoc inofficiosum probare non possunt, nullam habent facultatem. sed si tam circa testamentum quam etiam codicillos iudicium eius deficiat, verum quibuscumque verbis voluntas eius declarata sit, licet intestato ei fuerit successum, ex senatus consulto retentionis modo servato familiae erciscundae iudicio aditum iudicem sequi voluntatem oportere iuris auctoritate significatur.

1941/20/197. CJ 4.6.7 (Gerontio s. 26/30 Aug 293) Si repetendi, quod donabas uxori eius, quem ad proficiscendum tecum huiusmodi liberalitate provocare proposueras, nullam addidisti condicionem, remanet integra donatio, cum levitati perfectam donationem revocare cupientium iure occurratur.

1942/20/198. CJ 6.2.11 (Demostheni d. 26 Aug 293 Viminacium) De his, quae subtraxisse novercam pupilli tui precibus significas, rectorem adi provinciae, qui si eam, posteaquam dominus rerum is pro quo supplicas factus est, aliquid furatam cognoverit, non ignorat in quadruplum manifesti, nec manifesti vero dupli actione furti constituta condemnationem formare.

1943/20/199. CJ 8.44.22 (Iulio s. 26 Aug 293 Viminacium) Cum tibi liberum venumdatum fundum ab auctore proponas, si ex antecedente obligatione quod debebatur iure solvisti, stipulationem, quam subiectam emptioni de indemnitate proponis, ipsius conceptio commissam manifeste declarat.

1944/20/200. CJ 7.16.19 (Paulo before 27 Aug 293) Principaliter causam eius de quo supplicas esse quam tuam perspicimus. nam cum te eum ad libertatem produxisse profitearis, illius interest magis sollemniter suum tueri statum et consequenter tua etiam agetur causa: nam si ab eo, contra quem fundis preces, servus dicatur eique libertas ex manumissione tua vindicetur, probatio servitutis originis et beneficium (idem BZ k.p. probatio originis et delete servitutis et beneficium Momm.) manumissionis libertatem illi adsignans tuum etiam ius patronatus tuetur. si vero consentiat servituti, tunc iure concesso adito praeside provinciae eum invitum etiam defendere poteris.

1945/20/201. CJ 2.9.3 (Ulpiae d. 27 Aug 293/294 Viminacium) Sententiis finita negotia rescriptis revocari non oportet. nec enim quae constituta sunt, ut advocatorum error litigatoribus non noceat, tibi etiam opitulari possunt, cum te praesentem (Ma cum BZ k.p. praesente PCR) neque causae palam ex continenti, id est triduo proximo, contradixisse neque post sententiam appellationis remedio, si tibi haec displicebat (C cum BZ k.p. displicebant PR), usam proponas.

1946/20/202. CJ 6.50.14 (Faustinae d. 27 Aug/26 Sept 293 Viminacium) Licet adieris patris hereditatem et confusione pro parte qua eidem successeris extinguatur actio, quam tibi competere eo, quod ex administratione tutelae multa eum debuisse contendis (q. . . . .c. confirmat BZ k.p.), pro residuis tamen partibus coheredes convenire non prohiberis et fundum a te relictum eatenus, quod (quod libri eis hoson BZ k.p. quoad scr.) deducta quarta residui substantia patitur, praestare necesse habes.

1947/20/203. CJ 3.13.2 (Alexandro pp. 27 Aug/10 Oct 293) Iuris ordinem converti postulas, ut non actor rei forum, sed reus actoris sequatur: nam ubi domicilium habet reus vel tempore contractus habuit, licet hoc postea transtulerit, ibi tantum eum conveniri oportet.

1948/20/204. CJ 7.16.20 (Aeternali s. 27 Aug 293) Sicut semel praestitam libertatem revocari non licet, sic per ea, quae non manumittendi causa domini cum servis propriis (propriis C cum BZ omit PR) agunt, nihil sibi detrahunt.

1949/20/205. CJ 6.42.23 (Stratonico d. 28 Aug/Jan 293) Si veritas vel sollemnitas iuris deest nec amplexus parentis voluntatem relicta dedisti vel transactionis causa stipulantibus promisisti negotiumque integrum est, ad solutionem urgueri non potes.

1950/20/206. CJ 8.42.15 (Quartioni s. 28 Aug 293) Quod debitori tuo chirographum redditum contra voluntatem tuam adseveres, nihil de iure tuo deminutum est. quibuscumque itaque argumentis iure proditis hanc obligationem tibi probanti eum per huiusmodi factum liberationem minime consecutum iudex ad solutionem iure debiti compellet.

1951. Letter. CJ 9.9.25 (Crispino d. 28 Aug 293) Quoniam Alexandrum, qui in crimen vocatur, etiam praescriptionem esse pollicitum eo nomine, quod accusator uxorem post comprehensum adulterium penes se habuisse videatur, et de statu suo agere nunc velle perspeximus, ita ordo quaestionis dirimendus videtur, ut in primis quidem de statu Alexandri quaeratur, ita ut, si eum liberum esse adhibita audientia deprehenderis, praescriptionis ei obiciendae facias potestatem: sin vero eundum servum esse cognoveris, remotis praescriptionis impedimentis in adulterium (CRa adulterum Rb) crimen (delete Momm.) protinus debebis inquirere ac, si eum detectum in eo flagitio esse perspexeris, poenam decernere, quam in adulterii crimen legum sanctio statuit.

1952/20/207. CJ 2.4.18 (Valentiniano s. 30 Aug 293) Transigere vel pacisci de crimine capitali excepto adulterio non prohibitum est. in aliis autem publicis criminibus, quae sanguinis poenam non ingerunt, transigere non licet citra falsi accusationem.

1953/20/208. CJ 8.35.6 (Helenae s. 1 Sept 293 Viminiacium) Si pactum intercessit, in exceptione sine temporis praefinitione de dolo replicari potest.

1954/20/209. CJ 4.5.7 (Dionysiae s. 9 Sept 293) Fideicomissum vel legatum indebitum per errorem facti solutum repeti posse explorati iuris est.

1955. Letter. CJ 2.13.1 (Aristobulo salutem d. 10 Sept 293/287) Divine admodum constituit divus Claudius consultissimus princeps parens noster, ut iactura causae adficerentur ii, qui sibi potentiorum patrocinium advocassent, ut hoc proposito metu iudiciariae lites potius suo Marte discurrerent, quam potentiorum domorum opibus niterentur. 1. Quem palam est in tantum provincialium quaestionibus (questibus Momm.) esse commotum, ut huius sanctionis rectores provinciarum custodes et contemptae rei vindices fecerit, scilicet ut in actores seu procuratores in subsidia negotiorum vel usurpatos gratia vel redemptos severa sententia vindicarent. 2. Quare cum intersit et universe omnium et praecipue tenuiorum, qui saepe importunis potentium intercessionibus opprimuntur, inter litigatores audientiam tuam impertire debebis: nec metuas, ne praeiudices clarissimis viris, cum divus Claudius huius rei rectorem provinciae et disceptatorem, et, si res postularet, ultorem specialiter fecerit.

1956/20/210. CJ 4.12.3 (Carpophoro 11 Sept 293 Sirmium) Cum te possessiones non in dotem pro filia tua dedisse, sed ad sustentandam eam extra dotis causam filiae tuae praedia adsignasse proponas, civilium munerum vel onerum (dett. honorum PC) municipalium obtentu ex persona mariti eius (non facta non tenentur similiave exciderunt), quomodo matres ex persona filiorum interpellari non possunt, cum neque maritum pro uxoris obligatione conveniri posse constat, nisi ipse pro ea se obnoxium fecit. certissimum enim est ex alterius contractu neminem obligari.

1957/20/211. CJ 3.32.15 (Aurelio Proculino d. 17/20/30 Sept 293) = in part 1673. FV 315 (Ulpiae Rufinae d. 18 Feb 291 Reims) Quotiens duobus in solidum praedium iure distrahatur, manifesti iuris est eum, cui priori traditum est, in detinendo dominio esse potiorem. 1. Si igitur antecedenti tempore possessionem emisse ac pretium exsolvisse apud praesidem provinciae probaveris, obtentu non datorum instrumentorum expelli te possessione non patietur. 2. Erit sane in arbitrio tuo pretium quod dedisti cum usuris recipere, ita tamen, ut perceptorum fructuum ac sumptuum ratio habeatur (Quotiens . . . habeatur omit FV): cum et si (et si omit FV) ex causa donationis utrique (uterque FV) dominium rei (add tributariae FV) vindicetis, eum, cui priori possessio (add vel FV) soli tradita est, haberi potiorem convenit.

1958/20/212. CJ 8.53.14 (Idaeae s. 17 Sept 293) Si filius tuus res ad te pertinentes sponsae suae te non consentiente donavit, ad eam quod non habuit transferre non potuit.

1959/20/213. CJ 8.48.3 (Heliodoro s. 17 Sept 293 Sirmium) Non nudo consensu patria liberi potestate, sed actu sollemni vel casu liberantur, nec causae, quibus motus pater emancipavit filium, sed actus sollemnitas quaeritur.

1960/20/214. CJ 8.53.13 (Uraniae d. 17 Sept/18 May 293 Sirmium) Si aliquid per epistulam donatum tibi probetur, brevitas chartulae donationi, si haec recte facta probetur (edd. cum B donationis si haec recte facta probetur LbC si omit C donationis haee Lb rectae factae probat . . . La donationis in te recte factae probatori R), nihil quicquam derogat.

1961/20/215. CJ 2.4.19 (Irenaeo s. 18 Sept 293 Sirmium) Sub praetextu instrumenti post (i.p. R post instrumenti PC) reperti transactionem bona fide finitam rescindi iura non patiuntur. sane si eam (viz adversariam) per se vel per alium subtractis (PRa instrumentis insert CRb), quibus veritas argui potuit, decisionem litis extorsisse probetur, si quidem actio superest, replicationis auxilio doli mali pacti exceptio removetur, si vero iam perempta est, infra constitutum tempus tantum actionem de dolo potes exercere.

1962/20/216. CJ 2.42.3 (Theodotae d. 19 Sept 293/294 Sirmium) Si alterius circumveniendi causa minor aetate maiorem te probare adspectu laboraveris, cum malitia suppleat aetatem, restitutionis auxilium tam sacris constitutionibus quam rescriptorum auctoritate denegari statutum est. 1. Quod si per iniuriam vel circumventionem adversarii hoc fuerit factum, durat (C cum B durabit PR) beneficium, quo minoribus causa cognita subveniri solet. 2. Aditus itaque praeses provinciae probationis aetatis examinata causa, si tuum dolum non reppererit intercessisse, ac te minorem tunc fuisse probaveris, causa cognita in integrum restitui providebit. 3. Si tamen in instrumento per sacramenti religionem maiorem te esse adseverasti, non ignorare debes exclusum tibi esse in integrum restitutionis beneficium, nisi palam et evidenter ex instrumentorum prolatione, non per testium depositiones te fuisse minorem ostenderis. 4. Huiusmodi autem sacramento corporaliter praestito nullum tibi superesse auxilium perspicui iuris est.

1963/20/217. CJ 8.38.5 (Aquilinae s. 19 Sept 293) Dolo vel metu adhibito actio quidem nascitur, si subdita stipulatio sit, per doli tamen vel metus exceptionem submoveri petitio debet.

1964/20/218. CJ 5.71.13 (Zenonillae s. 24 Sept/25 Aug 293 Sirmium) Etiam vectigale vel patrimoniale sive emphyteuticum praedium sine decreto praesidis distrahi non licet.

1965/20/219. CJ 4.35.18 (Tusciano d. 25 Sept 293/294 Sirmium) Post solutionem a se factam, qui dari mutuo mandavit, ab eo, pro quo intercessit, vel successoribus eius quod solutum est etiam cum usuris post moram recte reddi postulat.

1966/20/220. CH Visi 2.1 (Ennio Saturnino s. 25 Sept 293 Sirmium) Licet ante litem contestatam defuncto, qui ex proprio delicto conveniri potuit, successores non possint poenali actione conveniri, tamen hos etiam in tantum quantum ad eos pervenit teneri, ne scelere ditentur alieno, certissimi iuris est. Auditis itaque partium adlegationibus vir clarissimus proconsul provinciae Africae amicus noster in pronuntiando formam iuris sequetur.

1967/20/221. CJ 5.21.2 (Sereno d. 27 Sept 293/290) Divortii gratia rebus uxoris amotis a marito vel ab uxore mariti rerum amotarum edicto perpetuo permittitur actio. constante etenim matrimonio neutri eorum neque poenalis neque famosa actio competit, sed de damno in factum datur actio.

1968/20/222. CJ 2.4.20 (Antistiae s. 28 Sept 293) Non minorem auctoritatem transactionum quam rerum iudicatarum esse recta ratione placuit, si quidem nihil ita fidei congruit humanae, quam ea quae placuerant custodiri. nec enim ad rescindendum pactum sufficit, quod hoc secunda hora noctis intercessisse proponas, cum nullum tempus sanae mentis maioris quinque et viginti annis consensum repudiet.

1969/20/223. CJ 4.36.1 (Aureliae Dionysiae s. 1 Oct 293 Sirmium) Si extero servus se mandaverit emendum, quamvis nec ex persona servi, quia hoc (hoc confirmat BZ k.p. fuerit nisi Kr.) liber mandare non potest, nec ex domini, quoniam qui mandat, ut a se res comparetur, inutiliter mandat, consistere credebatur actio, tamen optima ratione, quia non id agitur, ut ex ipso mandato, sed propter mandatum ex alio contractu nascatur actio, domino quaeri placuit obligationem. 1. Si itaque domino ignorante emi te mandasti ac te nummos subministrante peculiares soluti sunt, emptori minime liberatio per huiusmodi factum potuit pervenire. nec tamen si tradita nec manumissa es, etiam mandati de ancilla et empti de pretio consequendo tam contrarias actiones ei exercere concedi placuit. 2. Sane in illius arbitrio relictum est, utrumne mancipium an pretium consequi velit, cum ex peculio quod eius fuit solutio celebrata obligationis vinculo emptorem liberare non potuit.

1970/20/224. CJ 2.4.21 (Geminiano s. 3 Oct 293) Cum ea, quae transactionis causa dari aut retineri convenit, velut emptorem eum quem accipere placuerat obtinere praescribitur, his quae simulate geruntur pro infectis habitis frustra ficti pretii postulatur numeratio.

1971/20/225. CJ 4.19.12 (Chroniae d. 3 Oct 293) Cum res non instrumentis gerantur, sed in haec gestae rei testimonium conferatur, factam emptionem et in vacuam possessionem inductum patrem tuum pretiumque numeratum quibus potes iure proditis probationibus docere debes.

1972/20/226. CJ 3.41.3 (Eutychio pp. 3 Oct 293 Sirmium) Sive servum plagii paras accusare sollemniter, praesidem provinciae adire non prohiberis, sive dominum eius sollicitati servi noxali iudicio vel furti malueris convenire, suam tibi notionem praeses provinciae commodabit non ignorans, quod, si dominum elegeris et eo non consentiente quod intendis commissum probaveris, vel noxae dedendae vel damni sarciendi ac poenae praestandae habeat facultatem.

1973/20/227. CJ 4.2.7 (Pactumeiae s. 3 Oct 293 Sirmium) Non unde originem pecunia quae mutuo datur habet, sed qui contraxit si (ut insert dett.) propriam numeravit, in huiusmodi obligationibus requiritur.

1974/20/228. CJ 4.26.10 (Aphrodisio d. 3 Oct 293/294 Sirmium) Si liberam peculii administrationem habentes equas cum fetu de peculio servi venumdederunt, reprobandi contractum dominus nullam habet facultatem. 1. Quod si non habentes liberam peculii (p. pR omit C) administrationem rem dominicam eo ignorante distraxerunt, neque dominium, quod non habent, in alium transferre possunt neque condicionem eorum servilem scientibus possessionis iustum adferunt initium: unde non immerito nec temporis praescriptionem huiusmodi possessoribus prodesse manifestum est, ideoque res mobiles (a servo insert pb) ementes etiam furti actione tenentur.

1975/20/229. CJ 6.38.2 (Rufino d. 7 Oct 293 Sirmium) Fundo `sicut instructus est' legato sive per fideicommissum relicto vilicum hominesque et omnia, quae vel, ut ipse pater familias, cum ibi ageret, vel fundus esset instructus, non temporis causa habuit in eo, relicta esse iuris auctoritate definitum est: ea etiam, quae tam fructuum colligendorum quam servandorum. 1. Item pecora stercorandi vel pascendi causa ibi constituta, ut fructus de his capiantur vel ut fundus sit instructior, fideicommisso cedere certi iuris est.

1976/20/230. CJ 7.16.21 (Thallusae s. 7 Oct 293 Sirmium) Eam, quae in possessione libertatis non sine dolo malo reperitur, in servitutem constitutae simile habere praeiudicium edicto perpetuo (p. Pa cum BZ k.p. perpetuo cavetur PbCR) `si controversia erit, utrum ex servitute in libertatem petatur an ex libertate in servitutem' sui conceptione manifeste probatur, nec quicquam ancillae dolus proprii iuris dominis aufert.

1977/20/231. CJ 4.65.21 (Antoniae d. 8 Oct 293 Sirmium) Si olei certa ponderatione fructus anni locasti, de contractu bonae fidei habito propter hoc solum, quod alter maiorem obtulit ponderationem, recedi non oportet.

1978/20/232. CJ 8.30.3 (Floro s. 10 Oct 293) Si reddita debita quantitate vel rebus in solutum datis sive distractis (PR et insert C) compensato pretio satis ei contra quem supplicas factum adito praeside probaveris, vel si quod residuum debetur obtuleris ac, si non acceperit, deposueris consignatum, restituti tibi res pacto pignoris obligatas providebit, cum etiam edicto perpetuo, actione proposita pecunia soluta creditori vel si per eum factum sit, quominus solveretur, ad reddenda quae pignoris acceperat iure eum satis evidenter urgueri manifestum est.

1979/20/233. CJ 6.2.12 (Quintillae d. 15 Oct 293 Sirmium) Ancillae subtractae partus apud furem editi, priusquam a domino possideantur, usucapi nequeunt: matris furem etiam eorum causa furti teneri convenit actione. 1. Quapropter furti actione et condictione vel adversus possidentem vindicatione de mancipiis uti non prohiberis, cum altera poenam continens alterius electione minime tolli possit. 2. Nam extra poenam rei persecutionem esse nulla iuris quaestio est, cum etiam hi qui aliena mancipia comparaverunt, si hanc causam non ignorant, furti actione tenentur.

1980/20/234. CJ 6.15.3 (Felici d. 15 Oct 293 Sirmium) Nepotibus avi materni pro virili portione etiam iure honorario successio defertur.

1981/20/235. CJ 2.39.2 (Sarapiadi d. 17/23 Oct 293/294 Sirmium) Ad bonorum possessionem in paternis rebus omissam minores in integrum restitutionis admitti beneficio iam pridem placuit. restituti autem decreto bona, quae habuerunt mortis tempore patris, debent conferre.

1982/20/236. CJ 4.25.4 (Antigonae d. 17 Oct 293 Sirmium) Et si a muliere magister navis (n. firmant Gr.) praepositus fuerit, ex contractibus eius ea exercitoria actione ad similitudinem institoriae tenetur.

1983/20/237. CJ 4.51.3 (Aurelio Valeriano/et Valeriano s. 17 Oct 293 Sirmium) Venditrici succedenti hereditario iure perfectam recte venditionem rescindere ac dominium revocare non licet: sed et si hoc ex persona sua vindicet, vel exceptione te doli mali, si hanc viam elegeris, tueri vel evicta re, etsi defensione monstrata nolueris uti, quanti tua interest poteris experiri.

1984/20/238. CJ 5.37.17 (Martiali s. 17 Oct 293 Sirmium) De successione sua tutores frustra timent, cum his qui tutelam administraverunt testamenti factio non denegetur. nec de bonis suis donare aliquid prohibentur.

1985/20/239. CJ 6.5.1 (Claudio s. 17/18 Oct/1 Nov 293/294 Sirmium) Si in fraudem patroni libertus aliquid alienaverit, quatenus legitima pars deminuta est, revocandi tributam convenit esse potestatem.

1986/20/240. CJ 6.24.9 (Iuliae pp. 17 Oct 293 Sirmium) Extraneum etiam cum morietur (dett. cum B moretur Ca moreretur CbR) heredem (sibi insert C) scribi placuit.

1987/20/241. CJ 3.35.5 (Claudio d. 18/28 Oct 293) De pecoribus tuis, quae per iniuriam inclusa fame necata sunt vel interfecta, legis Aquiliae actione in duplum agere potes.

1988/20/242. CJ 8.42.16 (Charidemo s. 18 Oct 293) Eum, a quo mutuam sumpsisti pecuniam, in solutum nolentem suscipere nomen debitoris tui compelli iuris ratio non permittit.

1989/20/243. CJ 4.44.5 (Claudio Rufo d. 18 Oct 293 Sirmium) Si dolo adversarii deceptum venditionem praedii te fecisse praeses provinciae aditus animadverterit, sciens contrarium esse dolum bonae fidei, quae in huiusmodi maxime contractibus exigitur, rescindi venditionem iubebit. 1. Quod si iure perfecta venditio est a maiore viginti quinque annis, intellegere debes consensu mutuo perfectam venditionem resolvi non posse.

1990/20/244. CJ 4.35.19 (Aurelio Eugenio s. 19 Oct 293/294 Sirmium) Pretii rerum distractarum, quas venales mandato praecedente acceperas, ultra licitum usuras ex stipulatione vel mora praestare, licet pignora data probentur, compelli non potes.

1991/20/245. CJ 6.17.1 (Florae s. 21 Oct 293 Sirmium) Si tibi ac filio tuo status ab his contra quos supplicas movetur quaestio, perspicis praemature rerum, quas velut de patris successione filius tuus vindicat, restitutionem postulari, cum, si in pupillari permaneat aetate, secundum formam edicti Carboniani data bonorum possessione satisdatione impleta tunc demum in possessionem eum constitui conveniat vel hac non oblata portionem ab omnibus quam vindicat possideri, servitutis vero quaestionem in tempus differi pubertatis.

1992/20/246. CJ 8.40.20 (Aurelio before 22 Oct 293) Sententia bonorum omnium ademptionem continente rei damnati principalis intercessores eligendi creditori potestas non adimitur.

1993/20/247. CJ 8.40.21 (Iuliano s. 22 Oct 293) Sicut eligendi fideiussores creditor habet potestatem, ita intercessorem postulantem cedi sibi hypothecae sive pignori obligata iure non prius ad solutionem, nisi mandata super hac re fuerit persecutio, convenit urgueri.

1994/20/248. Cons 6.13 (Quintiano pp. 22 Oct 293) Tibi magis quam adversario, qui per calumniam petit, contra quem supplicas, iudicio tutelae convenit excipere actionem, ad quam respondere debes: quippe si per calumniam hoc eum facere confidis, remedio repromissionis initio postulatae calumniae decimae partis eius quod petit tibi condemnari eum desiderare potes.

1995/20/249. CJ 7.75.5 (Crescentino s. 23 Oct 293) Ignoti iuris non est adversus eum, qui sententia condemnatus intra statutum tempus satis non fecit nec defenditur, bonis possessis itemque distractis per actionem in factum contra emptorem, qui sciens fraudem comparavit, et eum, qui ex lucrativo titulo possidet, scientiae mentione detracta creditoribus (M suis insert C) esse consultum.

1996/20/250. CJ 4.23.2 (Auluzano s. 4 Nov 293) Cum eum, qui temporalis ministerii causa suscepit ancillam, ad restitutionem eius bona fides urgueat, consequens est socerum tuum huius rei causa tradidisse ancillam adito praeside provinciae probare, ut fidem susceptam is adversus quem supplicas compellatur agnoscere.

1997/20/251. CJ 9.20.10 (Dizae s. 5 Nov 293 Luciona) Comparantem ab eo, qui abduxit plagio mancipia, si delicti socius non probetur, nullo crimine teneri convenit.

1998/20/252. CJ 9.20.11 (Ampliatae s. 5 Nov 293 Luciona) Abducti plagio facta venditio statum non mutat: liberae enim personae sollicitatione crimen committitur, non condicioni praeiudicatur.

1999/20/253. CJ 4.34.9 (Aurelio Menophilo et ceteris pp. 7 Nov 293 Sirmium) Cum hereditas personam dominae sustineat, ab hereditario servo, priusquam patri vestro successeritis, res commendatas secundum bonam fidem ab eius qui susceperat successoribus apud rectorem provinciae petere potestis.

2000/20/254. CJ 3.44.13 (Dionysio s. 11 Nov 293 Sirmium) Ius sepulchri tam hereditarii quam familiaris ad extraneos etiam heredes, familiaris autem (idem Gr. heredes familiaris, autem Momm.) ad familiam, etiam si nullus ex ea heres sit, non etiam ad alium quemquam qui non heres est pertinere potest.

2001/20/255. CJ 3.32.16 (Ianuario d. 13 Nov 293 Sirmium) Si in area communi domum aliquis extruit, hanc vobis communem iuris fecit (CbRb fecerit PCaRa epoiêsen BZ) ratio. cuius portionem ab eo, qui bona fide possidens aedificavit, si velis vindicare, sumptus offerre debes, ne doli mali possis exceptione submoveri.

2002/20/256. CJ 4.1.7 (Eutychianae s. 13 Nov 293) Nec filius nec quisquam alius neque litigando neque paciscendo, sed (omit BZ k.p.) nec iusiurandum citra voluntatem domini (d. La cum Gr. dominae PLbCR) rei deferendo praeiudicium ei facere potest. unde si citra (c. dett. cum BZ k.p. contra PCR) mandatum tuum aliquid erga rem tuam filius tuus gessit nec (n. C cum BZ k.p. nec hoc PR) ratum habuisti, nihil tibi oberit.

2003/20/257. CJ 2.3.22 (Archelao pp. 14 Nov 293 Sirmium) Pactum curatoris recipere minorem quantitatem paciscentis adultae aetatis suffragium, ne noceat, efficiet. tutores enim et curatores exigentes pupillis et adultis debitum, non etiam remittentes praestant obligationis liberationem.

2004/20/258. CJ 5.71.14 (Frontoni/Phrontonio s./d. 14/23 Nov 293) Utere viri prudentissimi Papiniani responso ceterorumque, quorum precibus fecisti mentionem, sententiis ac doli mali exceptionem oppone, pretium ob eorum debitum solutum probans, si sortem cum usuris, quae fisco deberentur, pupilli non offerentes fundos provinciales citra decretum praesidis venumdatos cum fructibus petant.

2005/20/259. CJ 2.3.23 (Honorato pp. 15 Nov 293 Sirmium) Filius paciscendo vel debitum accipiendo nihil detrahit patris obligationi.

2006/20/260. CJ 8.27.13 (Theodotae before 16 Nov 293) Qui praedium obligatum a creditore comparavit, si in vacuam posessionem inductus non est, nullam in rem actionem habet.

2007/20/261. CJ 8.27.14 (Modesto pp. 16 Nov 293 Sirmium) Si in hoc quod iure debetur tibi satisfactum non fuit, et debitoribus res obligatas tenentibus aditus praeses provinciae tibi distrahendi iubebit fieri facultatem.

2008/20/262. CJ 4.2.6 (Nicandro s. 17 Nov/17 Sept 293 Sirmium) Si ex pretio debitae quantitatis facta novatione per stipulationem usuras licitas contra quem supplicas stipulatus es (est Rb recte Kr.), falsa mutuae datae quantitatis demonstratio praemissa, cum obligationis non defecerat substantia, quominus usque ad modum placitum usurae possint exigi, nihil nocet. 1. Si vero citra vinculum stipulationis tantum mutuam pecuniam datam conscriptum est et eius praestari fenus convenit, simulatis pro infectis habitis huiusmodi placitum nihil de praecedenti mutavit obligatione.

2009/20/263. CJ 8.53.15 (Severae s. 17 Nov 293) Aeris alieni, quod ex hereditaria causa venit, non eius, qui donationis titulo possidet, sed totius iuris successoris onus est. 1. Si itaque nemini obligata praedia pro donatione consecuta es, supervacuam geris sollicitudinem, ne vel heredes donatricis vel eius creditores te iure possint convenire.

2010/20/264. CJ 3.32.17 (Sabino d. 20 Nov 293 Sirmium) Si fundum vestrum, vobis per denuntiationem admonentibus volentem ad emptionem accedere, quod distrahentis non fuerit, non recte is contra quem preces funditis (fudistis C) comparavit vel alio modo male fide contraxit, tam fundum vestrum constitutum probantibus quam fructus, quos eum male fide percepisse fuerit probatum, aditus praeses provinciae restitui iubebit.

2011/20/265. CJ 4.16.4 (Crispo d. 22 Nov 293 Sirmium) Sub praetextu aetatis pupilli debitoris hereditarii creditorum exactionem differri non posse nimis evidens est. unde cum te tutorem proponas, quemadmodum a pupillis creditoribus satisfiat, eniti debes.

2012/20/266. CJ 4.38.5 (Umbigae Gratiae d. 24 Nov 293) Cum ipse tutor nihil ex bonis pupilli quae distrahi possunt comparare palam et bona fide prohibetur, multo magis uxor eius hoc facere potest.

2013/20/267. CJ 5.11.5 (Dasuminianae d. 24 Nov 293) Si pro te pater marito tuo stipulanti promisit dotem, non tibi, sed marito contra successores soceri competit actio.

2014/20/268. CJ 5.71.15 (Sabinae s. 24 Nov 293) Si minor viginti quinque annis praedium rusticum, cum aliud deberes, sine decreto in solutum dedisti, dominium a te discedere non permisit senatus consulti auctoritas.

2015/20/269. CJ 3.36.17 (Commodiano d. 25 Nov 293 Sirmium) Coheredibus divisionem inter se facientibus iure absentis et ignorantis minime derogari ac pro indiviso portionem eum, quae initio ipsius fuit, in omnibus communibus rebus retinere certissimum est. unde portionem tuam cum reditibus arbitrio familiae erciscundae percipere potes, ex facta inter coheredes divisione nullum praeiudicium timens.

2016/20/270. CJ 6.20.10 (Irenaeae s. 26 Nov 293/294 Sirmium) A patre verbis precariis in codicillis relictum extero iure capiens filia ad collationem dotis urgueri non potest.

2017/20/271. CJ 7.16.22 (Pardaleae d. 27 Nov 293) Parentes natales, non confessio adsignat. quapropter si ex ancilla nata post ad libertatem manumissa pervenisti, te velut ex altera natam ancilla servam professa quaesitam (Rb cum BZ k.p. quaesita PCRa?) manumissione libertatem huiusmodi simulatione vel errore amittere minime potuisti, cum servi nascantur ratione certa, non confessione constituantur.

2018/20/272. CJ 8.37.5 (Isidorae s. 27 Nov 293) Nuda pollicitatione secundum ea, quae saepe constituta sunt, ad praestanda quae promiserat urgueri quemquam non semper iura permittunt. 1. Verum quoniam praeterea, si contra pactum fecerit, quanti ea res est, tibi dari stipulanti adversarium tuum promisisse proponas, huius etiam obligationis post motam litem extitisse condicionem et eius summae, quae in hac quoque stipulatione continetur, petitioni locum factum convenit.

2019/20/273. CJ 8.53.16 (Theodoro d./s. 27 Nov 293) Senectus ad donationem faciendam sola non est impedimento.

2019A/20/274. CJ 4.26.11 (Attalo d. 30 Nov 293/294 Sirmium) Cum ancilla contrahenti, quam iure non obligari constat, adversus dominium in quantum locupletior eius peculium factum est ea superstite ac post mortem intra utilem annum dandam actionem non ambigitur.

2020/20/275. CJ 4.44.6 (Novisio Gaiano et vet/veterano before 1 Dec 293) Non est probabilis causa, propter quam rescindi consensu factam venditionem desideras. quamvis enim duplum offeras pretium emptori, tamen invitus ad rescindendam venditionem urgueri non debet.

2021/20/276. CJ 4.44.7 (Mucatraulo militi before 1 Dec 293) Ratas manere semper perfectas iure venditiones vestra etiam interest. nam si oblato pretio rescindere venditionem facile permittitur, eveniet, ut et si quid vos laboribus vestris a fisco nostro vel a privato comparaveritis, eadem lege conveniamini, quam vobis tribui postulatis.

2022/20/277. CJ 1.22.2 (Statiae d. 1 Dec 293/294 Sirmium) Praescriptione mendaciorum opposita, sive in iuris narratione mendacium reperiatur sive in facti sive in tacendi fraude, pro tenore veritatis, non deprecantis adfirmatione, datum iudicem cognoscere debere et secundum hoc de causa convenit ferre sententiam.

2023/20/278. CJ 6.2.13 (Domno d. 1 Dec 293 Sirmium) Post decisionem furti leges agi prohibent. quod si non transegisti, sed de sublatis partem tantum accepisti, residuam vindicare vel condicere et actione furti apud praesidem agere potes.

2024/20/279. CJ 6.42.24 (Menestrato d. 1 Dec 293 Sirmium) Instrumenta praediorum per fideicommissum relictorum, quae ad probationem originis eorum pertinent, heredes praestare necesse non habent: tamen cautionem praestare debent, quod, si opus fuerit legatario seu fideicommissario, ipsa, si habent, proferant.

2025/20/280. CJ 7.2.12 (Rhizo s. 1 Dec 293 Sirmium) Si heredes iure facto testamento sollemniter adierint hereditatem, ex testamento tibi libertas quaesita post colludentibus tam scriptis heredibus quam ab intestato vindicantibus successionem adimi non potuit. 1. Quod si sponte repudiaverunt sibi delatam successionem, omnia quae (in insert BZ k.p.) testamento fuerant scripta defecisse convenit. 2. Si vero, ut vos fraudarent libertate, collusisse eos praeses animadverterit, secundum haec quae divus Pius Antoninus constituit libertatibus consuli providebit.

2026/20/281. CJ 8.9.2 (Fabricio s. 1 Dec 293 Sirmium) Habitandis precario heredes ad restituendum habitaculum teneri contra eos interdicto proposito manifeste declaratur.

2027/20/282. CJ 8.13.18 (Euodio s. 1 Dec 293 Sirmium) Pignoris vel hypothecae persecutio in rem est.

2028/20/283. CJ 8.34.2 (Dionysio s. 1 Dec 293 Sirmium) Si fundi nomine, quem vendideras, emptori ab alio mota proprietatis quaestione alterum fundum pro eius evictione pignoris hypothecaeve titulo emptionis instrumentis ea lege dedisti, ut, quem secundo tradideras, si is quem vendideras evictus non fuerit, obtineas, de hoc contra eum qui moverat quaestionem lata sententia emptori parata securitate, circa eum quem obligaveras restituendum (PvC c. ea quae o. restituenda PtR - endum Rb) conventionis fidem impleri, si negotium integrum est, praeses iubebit.

2029/20/284. CJ 8.42.17 (Cassio s. 1 Dec 293 Sirmium) Manifesti iuris est tam alio pro debitore solvente quam rebus pro numerata pecunia consentiente creditore datis tolli comparatam obligationem.

2030/20/285. CJ 2.4.22 (Alexandro s. 1 Dec 293) Si maior transegisti, ad rescindendam transactionem de dolo contestatio non sufficit.

2031/20/286. CJ 2.19.9 (Hymnodae/Aureliae Euodiae d. 1 Dec 293) Metum non iactationibus tantum vel contestationibus (PvR cum B iactionis t.v. contestationis Pt iactationibus t.v. contestatione metus AC), sed atrocitate facti probari convenit.

2032/20/286. CJ 2.20.6 (same) Dolum ex insidiis perspicuis probari convenit.

2033/20/286. CJ 2.31.2 (same) Si ex persona minorum in integrum restitutio adversus transactum propter aetatis auxilium imploretur, tibi quoque agenti ex integro vel replicatione contra exceptionem pacti vel, si peremptam constet pristinam obligationem, ex instauratione negotii tributa actione consulendum est.

2034/20/286. CJ 4.44.8 (same) Si voluntate tua fundum tuum filius tuus venumdedit, dolus ex calliditate atque insidiis emptoris argui debet vel metus mortis vel cruciatus corporis imminens detegi, ne habeatur rata venditio. hoc enim solum, quod paulo minori pretio fundum venumdatum significas, ad rescindendam emptionem invalidum est. quod (q. delete Momm.) videlicet si contractus emptionis atque venditionis cogitasses substantiam et quod emptor viliori comparandi, venditor cariori distrahendi votum gerentes ad hunc contractum accedant vixque post multas contentiones, paulatim venditore de eo quod petierat detrahente, emptore autem huic quod obtulerat addente, ad certum consentiant pretium, profecto perspiceres (respiceres C prospiceres R) neque bonam fidem, quae emptionis atque venditionis conventionem tuetur, pati neque ullam rationem concedere rescindi propter hoc consensu finitum contractum vel statim vel post pretii quantitatis disceptationem: nisi minus dimidia iusti pretii quod fuerat tempore venditionis datum est, electione iam emptori praestita servanda.

2035/20/287. CJ 3.33.9 (Auxanusae d. 1 Dec 293) Usu fructu matri tuae praediorum et mancipiorum relicto tam alienatio quam manumissio interdicta est. sane mancipia, quorum testamento ministerium matri relictum est, cum in his dominium non habet, nec tradendo cuiquam nec manumittendo ad testatoris heredem pertinentia quicquam facit.

2036/20/288. CJ 4.19.13 (Iustino d. 1 Dec 293) Non epistulis necessitudo consanguinitatis, sed natalibus vel adoptionis sollemnitate coniungitur, nec adversus absentem hereditatis dividundae gratia velut contra fratrem pro ancilla petitus arbiter substantiae perimit veritatem. 1. Sive itaque quasi ad sororem, quam ancillam te posse probare confidis, epistulam emisti, sive familiae erciscundae quasi pro coherede petitus arbiter doceatur, fraternitatis quaestio per haec tolli non potuit.

2037/20/289. CJ 4.19.14 (Muciano d. 1 Dec 293) Non nudis adseverationibus nec ementita professione, licet utrique consentiant, sed matrimonio legitimo concepti vel adoptione sollemni filii civili iure patri constituuntur. si itaque hunc contra quem supplicas alienum esse confidis, per te vel per procuratorem adfirmationem eius falsam detege.

2038/20/290. CJ 5.46.3 (Gaiano s. 1 Dec 293) Ob tutorem non idoneum a matre petitum frustra vobis eam teneri contenditis, cum non, nisi specialiter eius periculo dari decreto fuisset comprehensum, ex ea obligatione obstricta est.

2039/20/291. CJ 8.25.10 (Quintillae d. 1 Dec 293) Res pignoris hypothecaeve iure creditoribus obnoxias citra consensum eorum debitores alienantes praecedentem non dissolvunt obligationem.

2040/20/292. CJ 5.21.3 (Quartioni d. 4 Dec 293/290) De rebus, quas divortii causa quondam uxorem tuam abstulisse proponis, rerum amotarum actione contra successores eius non in solidum, sed quantum ad eos pervenit, quod si res extent, dominii vindicatione uti non prohiberis.

2041/20/293. CJ 5.22.1 (Apollinariae d. 4 Dec 293) Ut uxori pro dote addicantur bona quondam mariti, iure prohibitum est. sane si nullo relicto successore non idoneus decessit, secundum iuris formam, quatenus successionis modus patitur, indemnitati tuae consulere non prohiberis.

2042/20/294. CJ 2.42.4 (Livio d. 8 Dec/26 Nov 293/294) Cum circa probandum annorum numerum apud rectorem provinciae erratum esse proponas et in huiusmodi causis etiam filiis familias minoribus subveniri admissum sit, ea, quae in prece contulisti, praesidem provinciae examinare convenit: qui si aestimata aetate tua maiorem annis falsa opinione te praesumpsisse ex probationum luce cognoverit, erga minoris personam fidem veri sequetur.

2043/20/295. CJ 6.55.4 (Marcellae s. 8 Dec 293) Intestato defuncto postumum suum heredem quam sororem licet consanguineam haberi potiorem ordo successionum lege duodecim tabularum factus nimis evidenter demonstrat.

2044/20/296. CJ 7.32.7 (Asyncrito pp. 9 Dec 293) Improba possessio firmum titulum possidenti nullum praestare potest. unde ingredientem in vacuam possessionem alieni fundi non consentiente domino vel actore, qui eius rei concedendi potestatem habuit, causam iustam possessionis adipisci non potuisse certum est.

2045/20/297. CJ 4.30.9 (Zoilo d. 11 Dec 293?) Cum ultra hoc quod accepit re obligari neminem posse constet et stipulatione interposita placita creditor non dederit, in factum dandam exceptionem convenit: si necdum tempus, intra quod huius rei querella deferri debet, transiit vel intra hoc in testando iuri paritum sit, nihil ultra hoc quod accepisti sortis a te nomine praeses provinciae exigi patietur.

2046/20/298. CJ 3.36.18 (Domnae d. 15 Dec 293) Filiae, cuius pater nomine res comparavit, si non post contrarium eius iudicium probetur, per arbitrium dividendae hereditatis praecipuas adiudicari saepe rescriptum est. his itaque, si patri successisti, quem nomine tuo quaedam comparasse dicis, adversus sororem tuam apud praesidem provinciae, si res integra est, uti potes. 1. In communi autem hereditate quin sumptus ab uno facti bona fide familiae erciscundae iudicio vel negotiorum gestorum actione servari possint, non est ambiguum.

2047/20/299. CJ 3.36.19 (Lysicratiae pp. 15 Dec 293) Incerti iuris non est in familiae erciscundae iudicio earum etiam rerum, quas ex coheredibus quidam de communibus absumpserunt vel deteriores fecerunt, rationem habendam eiusque rei ceteris praestandam indemnitatem.

2048/20/300. CJ 4.29.15 (Agrippino pp. 15 Dec/15 May 293/294 Sirmium) Si uxor pro marito contra senatus consultum intercessura te rogavit mandatorio nomine pro ea tuam fidem adstringere, initio (R ab initio C) contractus per exceptionis auxilium obligationi tuae cohaesit securitas, qua conventus defendi potes.

2049/20/301. CJ 3.41.4 (Sosio pp. 15 Dec 293 Sirmium) Si servus ignorante domino vel sciente et prohibere nequeunte res tuas vi rapuit, dominum eius apud praesidem provinciae, si necdum utilis annus excessit, quadrupli, quod si hoc effluxit tempus, simpli noxali iudicio convenire potes: qui si noxae maluerit servum dedere, nihilo minus cum ipso quantum ad eum pervenit experiri non prohiberis: nam si eo conscio et prohibere valente, detracta noxae deditione conventus ad summam condemnationis solvendam omnimodo compellendus est. 1. Sane si criminis publici accusationem propter uxorem tuam a servo raptam intendendam putaveris, non contra dominum, sed contra eum, quem facinus commisisse proponis, hanc instituere debes.

2050/20/302. Cons 4.11 (Zeuxiano Antonino pp. 15 Dec 293) Pacto transactionis exactio iudicati non tollitur. unde si pater tuus condemnatus iudicio post transegit et solvit, solutione magis quam transactione tuum defende negotium, et rel.

2051/20/303. CJ 4.35.10 (Aurelio Papio before 16 Dec/May 293) Si pro ea contra quem supplicas fideiussor seu mandator intercessisti et neque condemnatus es neque bona eam dilapidare postea coepisse comprobare possis, ut iustam metuendi causam praebeat, neque ab initio ita te obligationem suscepisse, ut eam posses et ante solutionem convenire, nulla iuris ratione, antequam satis creditori pro ea feceris, eam ad solutionem urgueri certum est. fideiussorem vero mandatorem exceptione munitum et iniuria iudicis damnatum et appellatione contra bonam fidem minime usum non posse mandati agere manifestum est.

2052/20/304. CJ 7.72.4 (Clearchianae before 16 Dec 293) Incivile est, quod postulas, ut unus ex chirographariis creditoribus debitoris bona compellatur suscipere, satis ceteris eius creditoribus facturus.

2053/20/305. CJ 4.35.11 (Aurelio Gaio d. k. before 16 Dec/May 293 Sirmium) Procuratorem non tantum pro his quae gessit, sed etiam pro his quae gerenda suscepit, et tam propter exactam ex mandato pecuniam quam non exactam, tam dolum quam culpam, sumptuum ratione bona fide habita, praestare necesse est.

2054/20/306. CJ 2.3.24 (Domnae pp. 16 Dec 293 Sirmium) Si actionem legati vel fideicommissi, quam adversus heredum mariti quondam tui habuisti, te adfectione heredum aliis remisisse probetur, exceptionem pacti contra debitores instituenti actiones nocere tibi minime posse intellegis.

2055/20/307. CJ 4.35.12 (Firmo Marcellino pp. 16 Dec/May 293 Sirmium) Cum mandati negotii contractum certam accepisse legem adseveres, eam integram secundum bonam fidem custodiri convenit. unde si contra mandati tenorem procurator tuus ad te pertinentem fundum vendidit nec venditionem postea ratam habuisti, dominium tibi auferre non potuit.

2056/20/308. CJ 6.30.8 (Claudio s. 16/24 Dec 293 Sirmium) Licet in continenti sui heredes se paternis non miscuerint bonis, tamen ignorantes delatam sibi esse hereditatem longi temporis praescriptione, quominus hanc recte vindicent, excludi non possunt.

2057/20/309. CJ 4.2.8 (Proculo s. 16 Dec 293) Si pro mutua pecunia, quam a creditore poscebas, argentum vel iumenta vel alias species (species CR res P pragmata B) utriusque consensu aestimatas accepisti, dato auro pignori, licet ultra unam (u. omit dett. cum B) centesimam usuras stipulanti spopondisti, tamen sors, quae aestimatione partium placito definita est, et usurarum titulo legitima tantum recte petitur. nec quicquam tibi prodesse potest, quod minoris esse pretii pignus quod dedisti proponis, quominus huius quantitatis solutioni pareas.

2058/20/310. CJ 4.49.10 (Titio Attalo s. 16 Dec 293) Cum venditorem carnis fide conventionis rupta tempore placito hanc non exhibuisse proponas, empti actione eum quanti interest tua tunc tibi praestitam fuisse (tunc . . . fuisse V si tunc . . . fuisset CR) apud praesidem provinciae convenire potes.

2059/20/311. CJ 7.72.5 (Abydonio 16 Dec 293) Si bona debitoris tui vacare constet et haec (C hoc R omit P) a fisco non agnoscantur, in possessionem eorum mitti te a competenti iudice recte postulabis.

2060/20/312. CJ 8.13.19 (Maximo s. 16 Dec 293) Sicut vim maiorem pignorum creditor praestare necesse non habet, ita dolum et culpam, sed (VC omit PR cum B) et custodiam exhibere cogitur.

2061/20/313. CJ 2.17.4 (Achilli d. 17 Dec 293/294 Sirmium) Ad fraudem creditoribus faciendam (M cum B fraudes c. faciendas PCR) invidiam fiscalem contra saeculi nostri tranquillitatem implorari non decet. redde itaque fisco nostro quod debes, ac si conventus velut a creditore fueris, quem tibi numerasse pecuniam negas, exceptione non numeratae pecuniae secundum leges uti potes.

2062/20/314. CJ 6.27.3 (Felici s. 17 Dec 293 Sirmium) Si tutor ancillam tuam contubernio suo coniunxit ac post heredem instituit, neque dominium ex huiusmodi facto tibi auferri potuit et, ut eius aditione iussu tuo tibi per hanc successio quaeratur, iure concessam habes facultatem.

2063/20/315. CJ 6.30.9 (Platoni s. 17 Dec 293 Sirmium) Si curatoris tui quondam testamento iure facto vel ad intestato legitima delata successio est, hoc casu ei qui non repudiavit hereditatem eam licet adire. rector igitur aditus provinciae, si hereditati necdum sunt obligati, eos an heredes sint interrogare debebit ac, si tempus ad deliberandum petierint, moderatum statuet.

2064/20/316. CJ 6.30.10 (Sabinae s. 17 Dec 293 Sirmium) Si te bonis paternis maior quinque et viginti annis miscuisti, neque inopia patris te excusat neque vis fratris portionem tuam vel testamentum eripientis arcere te (te edd. de libri) exactione creditorum, qui iure civili pro hereditatis te portione conveniunt, potest.

2065/20/317. CJ 6.58.5 (Cyrillae s./sp. 17 Dec/16 June 293 Sirmium) Ad intestati successionem agnationis iure quam proximitatis venientes haberi potiores certum est.

2066/20/318. CJ 8.37.6 (Erotio s. 17 Dec 293 Sirmium) Scire debuisti, quae sub transactione dari placita sunt, certi vel incerti stipuatione subsecuta peti posse.

2067/20/319. CJ 8.3.1 (Latinae d. 17 Dec 293) Heredi scripto satis idonee lege Falcidia, si exhausta legatis successio probetur, per quartae retentionem prospectum est. 1. Unde si legatarius vel fideicommissarius non consentiente patre tuo, quem adseveras testatori successisse et bonorum possessionem accepisse, relicta sibi legata vel fidecommissa detinuit, secundum sententiam interdicti, quod adversus legatarios scriptis heredibus propositum est, oblata satisdatione, quam praestari oportet, in possessione constitui, ut ita retentione competenti utaris, experiri potes.

2068/20/320. CJ 8.19.2 (Endemiae s. 17 Dec 293) Obligata pignoris iure creditore recte distrahente post debitor emptori pretium offerens vel creditori quod (Rb cum B pretium quod PCRa) debuit evincere non potest.

2069/20/321. CJ 4.2.9 (Alexandro s. 18 Dec 293) Cum te in Gallia cum Syntropho certum auri pondus itemque numeratam pecuniam mutuo dedisse, ut Romae solveretur, precibus adseveras, aditus competens iudex, si duos reos stipulandi vel re pro solido tibi quaesitam actionem sive ab heredibus Syntrophi procuratorem te factum animadverterit, totum debitum, alioquin quod dedisti solum restitui tibi iubebit.

2070/20/322. CJ 8.50.11 (Eutychio s. 18 Dec 293) Si liberum captum te ab hostibus commercio redemit Sabinus et eum vinculum pignoris superstitem remisisse tibi probetur, non libertus effectus, sed ingenuitati quam amiseras restitutus nullum filiis eius obsequium debes.

2071/20/323. CJ 9.25.1 (Iuliano s. 18 Dec 293) Sicut initio nominis cognominis praenominis recognoscendi singulos impositio privatim libera est, ita horum mutatio innocentibus periculosa non est. mutare itaque nomen sive praenomen (pronomen libri) sine aliqua fraude licito iure, si liber es, secundum ea quae saepe statuta sunt minime prohiberis, nulli ex hoc praeiudicio futuro.

2072/20/324. CJ 4.44.9 (Domitio Civalensi d. 18 Dec 293 Sirmium) Pretii causa non pecunia numerata, sed pro eo pecoribus in solutum consentienti datis contractus non constituitur irritus.

2073/20/325. CJ 6.39.3 (Apro et Piae d. 18 Dec 293 Sirmium) Si Proculina patri vestro, cuius estis heredes, testamento quid reliquit et scripti iure secundum eius iudicium vel omissa causa testamenti successerunt ab intestato, aditus competens iudex, quatenus legis Falcidiae modus patitur, vobis relicta restitui iubebit.

2074/20/326. CJ 9.2.12 (Aurelio s. 19 Dec/May 293 Sirmium) Factum sponte se praecipitantis innocenti (innocentis LCaRa contra B) criminis periculum adferre non potest.

2075/20/327. CJ 2.18.17 (Claudiae d. 20 Dec 293 Sirmium). Curatoris etiam successores negotiorum gestorum utili conventos actione tam dolum quam latam culpam praestare debere nec ad eos officium administrationis transire ideoque nullam alienandi eos res adultae potestatem habere convenit.

2076/20/328. CJ 3.33.10 (Pomponio d. 20/21 Dec 293 Sirmium) Si domina proprietatis uxori tuae usum fructum locavit sub certa annua praestatione, morte conductricis ei quae locavit etiam utendi fruenti causa non est deneganda.

2077/20/329. CJ 6.15.4 (Syriscae d. 22 Dec 293 Sirmium) Non hoc, an tenuerit quis res hereditarias nec ne, sine voluntate adquirendae sibi hereditatis, quaerendum est, sed an admisit hereditatem vel bonorum possessionem.

2078/20/330. CJ 4.49.11 (Flaviae Eucarpiae s. 23 Dec 293) Si ancillam tibi ex causa venditionis traditam venditor manumisit, libertatem alienae factae praestare non potuit. quod si post venditionem ante traditionem manumisit, pleno iure dominus constitutus civem Romanam facere non prohibebatur (PRa prohibebitur V prohibetur CRb): tibi personali propter ruptam fidem contra venditorem actione competente.

2079/20/331. CJ 2.18.18 (Pomponio d. 24 Dec 293) Ob negotium alienum gestum sumptuum factorum usuras praestari fide bona suasit: quo iure contra eos etiam, quorum te necessitate compulsum negotium gessisse proponis, per iudicium negotiorum gestorum uteris (apud praesidem provinciae add B).

2080/20/332. CJ 3.32.18 (Claro d./s. 24/25/15 Dec 293) Re tua apud aliquem manente proprietatis error nihil tibi nocere potuit, nisi alia contra te causa intervenerit.

2081/20/332. CJ 8.43.2 (same) Si donationis gratia novatione facta per acceptilationem praestiteris liberationem, omnis agendi via perempta est.

2082/20/333. CJ 4.10.6 (Maurico d. 24 Dec/23 June 293 Sirmium) Si in solutum nomen debitoris sui tibi debitor dedit tuus ac te in rem tuam (pCaR suam Cb cum BZ k.p.) procuratorem fecit, (superstite eo ex eius persona add BZ k.p.) pignora, quae specialiter vel generaliter habes (libri cum BZ k.p., expectes habet Kr.) obligata, persequere. quod si ab his, quibus fuerant obligata, cum potiores erant, distracta probentur, ab emptoribus avocari (Ma cum Gr. evocari pR revocari C) non posse perspicis.

2083/20/334. CJ 4.65.22 (Papiniano before 25 Dec 293) Si hi, contra quos supplicas, facta locatione temporis certi suas tibi locaverint operas, quatenus bona fides patitur, causa cognita competens iudex conventionem servari iubebit.

2084/20/335. CJ 4.65.23 (Aurelio Prisco before 25 Dec 293) Ad probationem rei propriae sive defensionem non sufficit locatio ei facta, qui post de dominio coeperit contendere, cum nescientia dominii proprii et (et omit R) errantis nullum habeat consensum: sed ex eventu, si victus fuerit (fueris scr.), contractus locationis non constitisse magis declaratur. nemo enim sibi iure possessionem mutare potest (idem Gr. nemo . . . .potest. pertinere videtur ad fin 4.65.25).

2085/20/336. CJ 2.29.2 (Midae d. 25 Dec 293) Si in te ac fratrem tuum emancipatos pater vester (perfectam insert B) fecit donationem, in alium postea transferendo portionem eius nihil vobis abstulit: nec, si frater tuus sibi quaesiti praedii rustici partem donanti patri consensit, dominium ab eo discedere potuit propter senatus consulti auctoritatem, nec auxilium in integrum restitutionis in hac re necessarium est. 1. In aliis vero rebus, quae etiam sine decreti recitatione alienari possunt, si, postquam sibi donatae fuerint, (dett. donata fuerit P donata fuerint CR), postea alii donanti eandem (easdem B) patri voluntatem in minore aetate accommodavit nec praestituta tempora restitutionis excessit (PCR excesserunt dett. cum B), hoc auxilium implorare potest.

2086/20/337. CJ 4.65.24 (Aurelio Antonino pp. 25 Dec 293) Contractus locationis conductionisque non intervenientibus etiam instrumentis ratus habeatur: secundum quod heredes conductoris, etsi non intervenerint instrumenta, non uxorem convenire debes. sane de posteriore tempore, quo conductricem ipsam proponis fuisse, adesse fidem precibus tuis probans pensiones integras ab ea pete.

2087/20/338. CJ 5.3.9 (Iuliano 25 Dec 293) Cum te sponsae filii tui quaedam donasse confitearis, perfectam donationem (c.p.d. L c. perfecta donatione P perfecta donatione c. C) rescindi nec nostro oportet rescripto, quam tua voluntas iurisque auctoritas fecit ratam.

2088/20/339. CJ 3.32.19 (Callistrato 25 Dec 293 Sirmium) Indicia cetera, quae iure non respuuntur, non minorem probationis quam instrumenta continent fidem: quo iure, si de proprietate domus ambigis negotiumque integrum est, uti non prohiberis.

2089/20/340. CJ 5.12.15 (Ulpianae d. 25 Dec/July/Oct/24 Sept/Nov 293 Sirmium) Cum citra fidem etiam instrumentorum datam dotem aliunde probanti post divortium quondam uxoris secundum bonam fidem restitui debere constet, amissis etiam instrumentis sine dubio cetera probationum indicia iure prodita non habentur irrita.

2090/20/341. CJ 6.2.14 (Dionysio d. 25/26 Dec 293 Sirmium) Eos, qui a servo furtim ablata scientes susceperint, non tantum de susceptis convenire, sed etiam poenali furti actione potes.

2091/20/342. CJ 6.5.2 (Iuliae s. 25 Dec 293/294 Sirmium) Defuncto quidem liberto patronus intestato succedens per actionem Calvisianam in eius fraudem alienata revocare potest. 1. Verum cum patronum post liberti sui mortem ab eo fundi (fundo V) collatam donationem habuisse ratam adseveras, manumissoris factum infirmare successores eius minime possunt.

2092/20/343. CJ 3.13.3 (Iudae s. 27 Dec 293) Privatorum consensus iudicem non facit eum, qui nulli praeest iudicio, nec quod is statuit rei iudicatae continet auctoritatem.

2093/20/344. CJ 4.19.15 (Antonino d. 27 Dec 293) Vis eius, qui se dominum contendit, ad imponendum onus probationis servo minime prodest. cum igitur aufugisse te de domo Severi profitearis, verum nec ab illo iusto initio, sed per violentiam adseveres esse detentum, inquisito prius, an in possessionem libertatis sine dolo malo constitutus sis, tunc etiam, onus probationis qui debeat subire, per huiusmodi eventum declarabitur.

2094/20/345. CJ 8.15.7 (Corneliae s. 27 Dec 293) Si in rem suam accepta pecunia mutua tutor mancipium tuum pignori dedit nec huic post perfectam aetatem consensum accommodasti, pignori res obligari non potuit.

2095/20/346. CJ 8.53.17 (Hermiae s. 27 Dec 293) Sive emancipatis filiis res donasti sive in potestate constitutis et sui iuris effectis ac tenentibus non ademisti, blandiri tibi non debes, velut res donatas ex paenitentia liceat auferre. 1. Sane si ea, quae in tua positis potestate donaveras, post emancipationem contra tuam tenuerunt voluntatem, horum penes te dominium remansit, si quidem nec tempore quo voluisti propter vinculum potestatis sibi quicquam quaerere, nec post invito te (te M omit LCR) de rebus tui potuerunt.

2096/20/347. CJ 6.55.5 (Appiano d. 27 Dec/24 Feb 293/294 Sirmium). Si te parens, in cuius fuisti potestate, sollemniter in adoptionem dedit, cum filiis naturalibus adoptivi patris ante vel post quaesitis defuncto intestato succedere potes.

2097/20/348. CJ 9.22.13 (Marco pp. 27 Dec 293 Sirmium) Qui veluti praesentem scripsisse res recepisse suas, cum absens esset, conscripsit, non ignoranti quicquam aufert, sed se criminis obligat periculo.

2098/20/349. CJ 3.34.9 (Zosimo pp. 28 Dec/27 June 293 Sirmium) Si in aedibus vicini tibi debita servitute parietem altius aedificavit Heraclius, novum opus suis sumptibus per praesidem provinciae tollere compellitur. sed si te servitutem habuisse non probetur, tollendi altius aedificium vicino (vicini P) non est interdictum.

2099/20/350. CJ 4.24.11 (Ammiano d. 28 Dec 293/294 Sirmium) Pignoris causa res obligatas soluto debito restitui debere pigneraticiae actionis natura declarat. quo iure, si titulo pignoris obligasti mancipia, per eandem actionem uti potes, nec creditor citra conventionem vel praesidalem iussionem debiti causa res debitoris arbitrio suo auferre potest.

2100/20/351. CJ 6.31.4 (Modestino militi s. 28 Dec 293 Sirmium) Sicut maior quinque et viginti annis, antequam adeat, delatam repudians successionem post quaerere non potest, ita quaesitam renuntiando nihil agit, sed ius quod habuit retinet nec, quod confessos pro iudicatis haberi placuit, ad vocem repudiantis hereditatem, sed ad certam quantitatem deberi confitentem pertinet.

2101/20/352. CJ 8.1.3 (Pompeiano s. 28 Dec 293 Sirmium) Incerti iuris non est orta proprietatis et possessionis lite prius possessionis decidi oportere quaestionem competentibus actionibus, ut ex hoc ordine facto de dominii disceptatione probationes ab eo qui de possessione victus est exigantur. interdicta autem licet in extraordinariis iudiciis proprie locum non habent, tamen ad exemplum eorum res agitur.

2102/20/353. CJ 6.20.11 (Artemiae pp. 28 Dec 293) Postumo praeterito (et insert BZ k.p.) patris testamentum rumpenti atque intestato succedenti emancipatum petita bonorum possessione conferre debere bona sua perpetuo edicto cavetur, cum his etiam, qui sui futuri essent, si vivo patre nati fuissent, conferri manifeste significatur, et emancipatis, si legi datae collationi (c. PCRb collationis Ra lege? ad tê apo tou nomou dotheisê suneiphora BZ k.p. collationi gloss Momm.) non pareatur, denegandas actiones non est ambigui iuris.

2103/20/354. CJ 8.24.2 (Nonnoso et Antonino s. 28 Dec 293) Cum pignoris titulo mancipia vos obligasse pro mutua quam accepistis pecunia proponatis, horum mancipiorum operis, quas creditor accepit vel quas (quas dett. eas quas PCR) percipere potuit, in usuras computatis et post in sortem, extenuato debito residuum offerentibus vel, si non accipiat, consignatum deponentibus mancipia vobis praeses provinciae restitui iubebit.

2104/20/355. CJ 8.50.12 (Quintianae s. 28 Dec 293) Ab hostibus capti et non commercio redempti, sed virtute militum nostrorum liberati ilico statum, quem captivitatis casu amiserunt, recipiunt: servi autem dominis suis restituentur: receptos enim eos, non captos iudicare debemus, et militem nostrum defensorem eorum decet esse, non dominum.

2105/20/356. CJ 8.53.18 (Audiano s. 28 Dec 293) Si donationis causa furti actio tibi remissa probetur, supervacuam geris solliditudinem.

2106/20/357. CJ 7.16.23 (Musciae before 29 Dec 293) Si tibi testamento directa libertas a domino relicta est et ex eo successerunt scriptae filiae (f. BZ omit libri), non idcirco, quod secundum eius voluntatem vel contra de filiis uni praestas obsequium, ceterae filiae tuam rescindere possunt libertatem.

2107/20/358. CJ 7.14.8 (Callimorpho s. 29 Dec 293) Ingenui nascuntur, libertini manumissione tantum constituuntur: pactum autem nec servis nec libertinis ingenuitatem adsignat nec his, qui transactioni non consenserunt, quicquam praeiudicare potest.

2108/20/359. CJ 7.16.24 (Sebastiano s. 29 Dec/May 293) Interrogatam et professam apud acta se esse ancillam huiusmodi factum defensionem (defensione scr.) libertatis non excludit.

2109/20/360. Cons 4.9 (Sebastiano pp. 29 Dec/May 293) Neque ex nudo nascitur pacto actio, neque si contra bonos mores verborum intercessit obligatio, ex his actionem dari convenit et reliqua.

2110/20/361. CJ 4.65.25 (Aurelio Epogatho 30 Dec 293 Sirmium) Si quis conductionis titulo agrum vel aliam quamcumque rem accepit, possessionem debet prius restituere et tunc de proprietate litigare (idem Gr. fin. 4.65.23 nemo enim sibi iure possessionem mutare potest videtur pertinere ad finem hanc Luius capitis).

2111/20/362. CJ 5.17.4 (Pisoni d. 30 Dec 293/294 Sirmium) Filiae divortium in potestate matris non est.

2112/20/363. CJ 6.2.15 (Socratiae d. 30 Dec 293 Sirmium) Furti actione minime teneri successores ignorare non debueras. de instrumentis autem ablatis in rem actione tenentem convenire potes.

2113/20/364. CJ 7.19.6 (Alexandriae d. 30 Dec 293/11 Jan 294 Sirmium) Si res tuas raptas (ruptas Cujas harpagenta BZ k.p.) vel amotas esse dicis ab his, quos servos tuos esse contendis, hique in libertatem proclamaverunt, causa liberalis prius adversus eos et tunc damni dati rerumque amotarum lis apud praesidem provinciae contestanda est, ut, si quidem liberi vel servi non esse pronuntientur, tunc demum damni dati et amotarum rerum procedere possit adhibita probatione condemnatio, si vero secus, quaestio rerum amotarum evanescat.

2114/20/365. CJ 8.56.3 (Heredi s. 30 Dec 293 Sirmium) Nec fratris sui mortis causa recte factam donationem sorori rescindere licet.

2115/20/366. CJ 9.22.14 (Gentianae s. 30 Dec 293 Sirmium) Eum, qui celavit vel amovit testamentum, committere crimen falsi publice notum est.

2116. Letter. CJ 7.33.6 (ad Primosum praesidem Syriae acc. before 31 Dec 293). Si fraude et dolo, licet inter maiores annis, facta venditio est, hanc confirmare non potuit consequens tempus, cum longi temporis praescriptio in malae fidei contractibus locum non habeat.

2117/20/367. CJ 5.37.18 (Sotericho s. 31 Dec 293 Sirmium) Debitoribus pupillae pro officii ratione, tutorem te constitutum adseverans ad te nominum periculo pertinente, parere solutioni denuntia. qui si satis non fecerint, in venditione pignorum uti communi iure potes.

2118/20/368. CJ 6.31.5 (Claudianae s. 31 Dec 293 Sirmium) Pupillorum repudiatio delatae hereditatis sine tutore auctore facta nihil eis nocet.

2119/20/368. CJ 6.58.6 (same) Defuncto, suis extantibus heredibus et abstinentibus vel repudiantibus hereditatem, frater iure consanguinitatis succedere potest.

2120/20/369. CJ 8.44.23 (Eustochiae s. 31 Dec 293 Sirmium) Cum successores etiam venditoris pro evictione teneri possint, si velut obligata sibi res publica Thessalonicensium pignoris instituat iure persequi quae comparasti, auctoris heredibus quocumque gradu constitutis adsistere negotio denuntia. quod (quo Momm.) sive praesentibus his fundus quem emisti fuerit evictus sive absentibus, postea quanti tua interest rem evictam non esse teneri, non quantum (Ma quanti PCRMb) pretii nomine dedisti, si aliud non placuit, publice notum est.

2121/20/370. CJ 5.51.9 (Iuliano s. 31 Dec 293) Tutorem quondam ut tam rationem quam si quid reliquorum nomine debet reddat, apud praetorem convenire potes. quamvis enim matrem tuam susceptis bonis vestris indemnitatem pro hac administratione tutori se praestituram promisisse proponatur, tamen adversus tutorem tibi tutelae, non adversus matris successores ex stipulatu competit actio.

2122/20/371. CJ 7.33.7 (Antheae d. 31 Dec 293) Longi temporis praescriptione (PRb cum B possessione CRa) munitis instrumentorum amissio nihil iuris aufert nec diurnitate possessionis partam (CRb paratam P partem Ra) securitatem maleficium alterius turbare potest.

2123/20/372. CJ 8.4.2 (Alexandro s. 293) Vi pulsos restituendos esse interdicti exemplo, si necdum annus excessit, certissimi iuris est, et heredes teneri in tantum, quantum ad eos pervenit.

2124/20/373. Cons 4.10 (Flavio Rumitalo pp. 293) Pactum neque contra bonos mores neque contra leges emissum valet et rel.

2125/20/374. Cons 6.16 (Iulio Pancratio pp. 293) Omissis itaque istiusmodi moris, si intentionem suam incipiat adversarius tuus implere, praescriptionibus temporis vel alterius (aliter Kr. alterius rei Huschke) et tu causam magis tuam defende, habens securitatem victoriae, si quod intendit adversarius tuus probationibus implere non possit.

 

RSS Feed  ·  Facebook  ·  Copyright © 2016 by Ernest Metzger. All rights reserved.