iuscivile.com
  Theodora in Scotland

© Ernest Metzger. This page is part of the twin portals Roman Law Resources and Infor­mationsquellen zum römischen Recht, hosted by the University of Glasgow School of Law, SCOTLAND.

Palingenesia of Laws of the Theodosian Dynasty

X. Western Laws: Laws of Valentinianus III: AD 438-455

Theodora in Scotland
 

Editor's Note—The palingenesia presented on these pages was prepared by Professor Honoré to accompany his Law in the Crisis of Empire 379-455 AD (Oxford: Oxford University Press, 1998), ISBN 0-19-826078-4. It is reproduced here by the kind permission of the author and of the Oxford University Press. Those who consult the palingenesia are asked to observe all appropriate copyright restrictions.

by years–

438 (Valentinian III)
439 (Valentinian III)
440 (Valentinian III)
441 (Valentinian III)
442 (Valentinian III)
443 (Valentinian III)

444 (Valentinian III)
445 (Valentinian III)
446 (Valentinian III)
447 (Valentinian III)
448 (Valentinian III)
449 (Valentinian III)

450 (Valentinian III)
451 (Valentinian III)
452 (Valentinian III)
453 (Valentinian III)
454 (Valentinian III)
455 (Valentinian III)

438 THEODOSIO AUG XVI ET FAUSTO VC CONSS

W610. NV 1.1 (Fausto pr.pr. d. 8 July 438 Ravenna) Quaecumque de provincialium levamine (provincialium levamini Meyer.app.?) conferri praesentium rerum condicio patitur, prona benignitate clementiae nostrae relaxat humanitas. Quid est enim vel iustitiae tam proximum vel nobis magis familiare, quam piam manum porrigere defessis et eorum quod regimus angustiis in tempore subvenire? Praesertim cum defectui publico praeceptisque serenitatis nostrae subiectorum certatim semper famulentur obsequia, cuius devotionis meritum, recentium pariter votorum sacra festivitas, velut sub cuiusdam muneris debitis, exigit, ut ad occasionem praestandi alacrius incitemur, Fauste parens karissime atque amantissime. 1. Unde illustris et praecelsa magnitudo tua secundum saluberrimam suggestionem suam, quae proposito nostro placere gestiens cogitationes suas ad provinciarum remedia semper extendit (extendit Zirardin. expendit G), universis possessoribus hac pragmatici nostri auctoritate sciat (sciet G) esse consultum, ita (delete ita Meyer.app.) ut, quidquid in reliquis superiorum temporum residere calculi publici ratio deprehenderit, in quartam usque indictionem per omnes provincias atque insulas Italiae, per Africam vero tertiae indictionis debita titulis fiscalibus eximantur. Quae cum nihil publico nomini proficiant, exhaustum tamen possessorem redimentemque semper indutias continuis dispendiis inquietant. Quod nunc omne et in perpetuum penitus remittentes nihil ex hac functione constituimus tabularia publica retinere omnisque recidivae calumniae aditus praestruentes praecipimus nihil exactoribus de praedictarum dumtaxat indictionum reliquis umquam, nihil licere iudicibus.

439 THEODOSIUS AUG XVII ET FESTO VC CONSS

W611. NV 3 (ad Maximum/Maximo pr.pr. II d. 28 Aug/March 439 Ravenna) In augendo statu urbium singularum servata catholicae religionis veneratione tam praecedentia veterum parentumque nostrorum statuta renovamus quam nostris legibus observanda (omit o. Fuld.) decernimus (discernimus D), ne passim imminutione municipum, cum numerositas ex abundanti (exabundantis Meyer.app.?) clericatus augetur, publica damna generentur. Non dubium est enim, cum non expletis muniis ad obsequium venerabilis ministerii curialis admittitur (remittitur O), relisum (recisum Pith.) in paucos publicae functionis onus nequaquam posse tolerari et rursum (rursum G rursus d.O) migrantibus patrimoniis curialium ad personas, quae functionibus municipalibus non tenentur, propriam civitatis nutare substantiam. 1. Propterea praesenti lege decernimus (decernimus g sancimus d.O), ut quisque (quisquis O Pith.) ante huius sanctionis diem suscepit clericatus officium non expletis urbis propriae muniis ac muneribus (oneribus Meyer.app.), in ea quidem quam meruit religionis observatione perduret, sed omnia per suffectum tam personalia quam patrimonii onera cogatur agnoscere. Facultates suas pro virili portione singulis filiis dividat sibimet simili parte servata; quod si filios non habuerit, duas partes facultatum suarum praeter ullam alienationis fraudem propinquis ad curiam pertinentibus tradat - qui (quod d) si defuerint, easdem octo uncias ordini proprio proficere debere censemus, quoniam non minor est affectio patriae quam parentum - ; tertiam sane propriae substantiae servaturus. 2. Qui vero redditis (relictis Pith.) patriae muneribus dudum ad officium clericatus accessit, filiis, quos sibi procul dubio curia vindicat, facultatum suarum, sicut iam diximus, virilem singulis portionem tradere non moretur. Qui si filios non habuerit, ea, quae superius (add et d) de patrimonii distributione talis personae constituta sunt, observare cogetur (cogetur g.O Pith. cogitur d). Decet enim eum, qui sacrosanctis desiderat inhaerere mysteriis, fide magis divitem quam facultatibus approbari (approbare g). 3. In futurum vero ad ecclesiastica ministeria curialem suscipi praesenti lege prohibemus, ut fiscales necessitates numerositate municipum facilius impleantur. Si quis sane ad clericatus obsequium etiam contra legum vetita animi devotione properaverit, si propriae non compleverit onera civitatis, universa per suffectum reddere compellitur (compelletur O Pith.): simili legis observatione facultates suas, sicut supra scriptum est, aut cum filiis aut cum propinquis aut cum patria divisurus. Quod si expletis muniis sacrosanctae religionis fuerit ministerio coniunctus, facultates suas viritim filiis distribuere per iudicem (iudicium d.O) mox cogetur, sibimet virilem portionem inter liberos (filios d.O) servaturus. Qui si liberos non habuerit, duas parte patrimonii sui propinquis, qui tamen curialitatis oneribus obnoxii sunt, absque ullo imminutionis commento, sicut superius dictum est, sciat protinus conferendas, omnibus in medium deductis, quae post honorem (honorem g Cuiac. hanc rem d) clericatus in fraudem legis alienanda esse (omit esse d.O) crediderit: tertiam cui voluerit proprio dispensaturus arbitrio. Quae nostram serenitatem temperasse (temperasse O Pith. sperasse d) humanitatis intuitu vetera legum constituta testantur, quibus omne patrimonium cedere ordini proprio curialis praeceptus est, quoties ad ministerium clericatus eligitur. 4. Illam quoque partem dispositio nostra non praeterit, ut, quisquis (quisque d Meyer.app.?) civis vel incola deinceps in nullo obnoxius (add curiae Meyer.app.?), cuius tamen substantia trecentorum solidorum non exuperet quantitatem, fuerit repertus, habeat adipiscendi clericatus liberam facultatem. Eum vero, cuius patrimonium maiore quam definivimus aestimatione censebitur, liceat curiae secundum vetera statuta sociari, exceptis his, qui sacris scriniis nostris et agentum in rebus scholae militant et aliis qui continuatae militiae observatione desudant, ut multis provisionum generibus ordinum numerus suppleatur nec tamen desint ministri venerandae religionis obsequiis, Maxime parens karissime atque amantissime. 5. Illustris et praecelsa magnitudo tua huius legis saluberrima constituta sub edictorum promulgatione faciet (faciet g faciat d.O) in omnium notitiam pervenire, ut sacrilegii reatus involvat ac viginti librarum auri multa percellat quam non oboedisse clauerit edictalibus constitutis.

440 VALENTINIANUS AUG V ET ANATOLIO VC CONSS

Tenure of western quaestor no.16 begins

W612/16/1. NV 4 (Maximo pr.pr. II d. 24/25 Jan 440 Roma) Usu rerum frequenter agnovimus specialibus beneficiis generalem devotionem gravari recidente (recidente O Pith. recedente d) in reliquos tributorum sarcina, quae singulis quibusque subducitur, Maxime parens karissime atque amantissime. 1. Et ideo illustris et praecelsa magnitudo (magnitudo g magnificentia d.O) tua pragmatici nostri secuta decretum sciat secundum suggestionem suam, manentibus his, quae dudum de removendis specialibus (omit specialibus g) beneficiis censuimus, omnia, qua specialiter contra vetitum impetrata sunt, non valere et functionem publicam aequaliter ab omnibus oportere cognosci, ut et quod in commune statutum salubriter fuit esse (fuit esse Meyer.app. fuisse libri) perseveret nec denuo in haec ambitus redeat, quae iterata praeceptione removimus (removimus g removemus d.O).

W613/16/2. NV 5 (ad populum d. 3 March 440 Roma) Urbis Romae, quam merito caput nostri veneramur imperii, in tantum nos cura non deserit, ut quieti eius atque abundantiae modis omnibus consulamus. Graecos itaque negotiatores, quos pantapolas dicunt, in quibus manifestum est maximam inesse multitudinem magnamque (unamque O) in emendis vendendisque mercibus diligentiam, ulterius non patimur sacrae urbis habitatione secludi, licet eos dissensio et maxima (maxima g maxime d.) invidia tabernariorum (add magis Pith.) quam venerabilis urbis Romae utilitas a negotiatione submoverit. 1. Idcirco hoc edicto singuli universique cognoscant pantapolis ad urbem Roman redeundi negotiandique licentiam restitutam, ut cura pervigili ubertas populo ministretur et in rebus suspectis a maiore (i.r.s. et a.m. Meyer.app.?) multitudine civitas possit habitari (habitare g), ita ut, si quis statuta pretia non servaverit, in eum pro qualitate facti vindicta procedat nec ob unius aut alterius delictum omne corpus liceat excludi. Ita enim cura multorum nec abundantia deerit et profutura civitati augebitur multitudo. 2. Ex illa sane parte totam sollicitudinem omnemque formidinem vestris animis censuimus auferendam, ut huius edicti serie cognoscat universitas nullum de Romanis civibus, nullum de corporatis ad militiam esse cogendum, sed tantum ad murorum portarumque custodiam, quoties usus exegerit, illustris viri praefecti urbis dispositionibus ab omnibus obsequendum (obsequendis Pith.). 3. Cuius ordinatio etiam in muris, turribus et portis quae sunt labefactata restituet (restituet g restituat d.O), ita ut a (a Pith. omit libri) reparatione murorum vel omnium, quae supra dicta sunt, nullus penitus excusetur. 4. Illud quoque pro tuendo statu venerandae urbis decernimus, ut a collatione tironum et ab exsolvendis septem solidis per millenas nuper indictis cespes formensis, arensis, calcarius et vectuarius habeatur (habeantur Pith.) immunis, ut promptius (promptius g.O Pith. propitius d) devotionem solitae functionis agnoscant (agnoscant gda agnoscat db.O).

W614/16/3. NV 6.1 (Sigisvuldo com. et mag.utr.mil. d. 20/25 March 440 Roma) Frequentare (frequentari d frequenter et g) saepius constituta temeritas plectenda compellit, ut inexcusabilis (inexcusabilis O Pith. excusabilis d) culpa sit, quam etiam recens prohibitio non emendat. Nulli enim concedi fas est, si toties vetita, nunc quoque severius interdicta temptaverit. 1. Reparandi feliciter exercitus cura conferre (conferii g Pith. conquiri O) debere tirones possessorem censuimus. Ne qui tamen damni publici abusus occasione lucrum capere se credat de fiscali dispendio, si personam semel insignitam militari titulo ruris colendi causa vel negotiationis exercendae gratia aut cuiuslibet ministerii occasione detentet (detinet Pith.), Sigisvulde parens karissime atque amantissime (add et gd.O), idcirco illustris et praecelsa magnitudo (magnitudo G magnificentia d.O) tua hac nos sciat edictali lege iussisse, quisque (quisquis Pith.) de tironibus aliquem nec non prioris militiae virum proprios (proprium g) numeros (numerum gd) et signa deserentem rustico urbanove praedio crediderit occultandum, et ipsum restituat (restituat Pith. restituet gd) quem celavit et tres alios aptos militiae poenae nomine cogatur inferre; colonus conductor actorve loci, si id aetatis sit, ut stipendia ferre possit, militiae protinus aggregatur. Quod si nesciente domino desertor in cuiuslibet aedibus latuerit, colonum conductorem actoremve, qui id scierit, capitali supplicio esse feriendos. 2. Verumtamen ne occasionem calumniae (calumniandi Pith.) dedisse videamur, si temporaliter habitandi causa miles vel tiro cuiuslibet praedium forte accesserit (accesserit Meyer.app. successerit libri), id servata moderatione censemus, ut intra tricesimum diem, postquam in eodem loco esse coeperit, correptum is, quem superior legis poena constringit, ad civitatem quamque proximam deducat, officio publico ac primoribus civitatis tradat sub confectione gestorum ad provinciae moderatorem protinus perducendum (producendum g dirigendum O), ut eius cura ad signa propria reducatur et poenis competentibus subiugetur (subiungitur g). 3. Iudicem sane, si coniventiam in his exsequendis (exhibendis g) neglegentiamve (neglegentiamve Meyer.app. neglegentiamque libri) praestiterit, decem libras auri eiusque officium similem quantitatem poenae nomine fisco iubemus exsolvere. 4. Quam legem ne quis se ignorasse confingat, per omnes provinciarum civitates edictis sollemnibus (magnitudo tua Meyer.app. ?) divulgabit (divulgabis O Pith.).

W615/16/4. NV 7.1 (ad Maximum/Maximo pr.pr. II d. 4 June 440 Ravenna) Palatinae exactionis enormitas deducta saepius in querellam necessitatem nobis formandae sanctionis imposuit, cuius obstinatio quae refugere debuit augere contendit, ad hoc praeteritae impunitatis praesumptione decepta, ut continuato scelere graviores aculeos severitatis incurrerit (incurrerit gd incurreret O). Unde magnificentiae tuae suggestionem numerosis administrationibus et virtutibus congruentem libenter accipimus, quae possessoribus et negotiatoribus consuli generaliter postulavit, quorum brevi (brevis g) devotio concidisset, si, quantum fisco inferendum est, aut tantum aut amplius exigendum sibi avaritia vindicaret, non dissimulandam obiectionem nostris saeculis generans, cum devotum publico privatis (publicis et privatis O) utilitatibus dispendia profutura comitantur. 1. Quapropter sublimis excellentiae tuae saluberrimam suggestionem secuti veneranda in aevum lege sancimus, ne quisquam palatinorum superindicti vel aurariae ceterasque ad utrumque aerarium pertinentes exigens functiones ultra summam traditis sibi iuxta praesentem censum de scrinio brevibus comprehensam commodi nomine accipiendum aliquid noverit aut petendum, cessantibus causarum titulorumque instructionibus fictis (factis d) ... (insert e.g. exigentibus titulos eos Meyer.app.), quos (quas O) odio calumniarum cessare praecipimus et quos (quas O) non in usum publicum, sed in aviditatis exemplum calliditas compulsorum minantur, sacrilegii percellendis reatu, proscriptionis (proscriptioni O) etiam supplicioque dedendis (condemnandis Pith.), cum huiusmodi usurpationem probatio confutarit. 2. Quam examinationem atque vindictam si aditi illustres viri comites utriusque aerarii fortasse neglexerint, amplitudinem tuam nobis oportet suggerere, ut neglectas iustissimas provincialium querimonias vindicemus. 3. Tantum autem nos licentia huius cupiditatis offendit, ut inveteratam usurpationem resecare (resecare g resarcire d.O Meyer.app.?) cupientes moderatores provinciarum rapinis ire obviam censeamus et ad magnitudinem tuam sine ullo metu suae condemnationis referre. 4. Praeterea cunctis excusationibus aditus obstruentes, quibus agenda necessario aliquoties negleguntur, hoc constituto nostro adicimus, ut illustres viri utriusque aerarii comites a condemnationibus iudicum et curialium noverint abstinendum, delicta eorum vel dissimulationem tam clementiae nostrae quam sedi tuae amplitudinis cum extiterint (steterint g cum constiterint Meyer.app.?) ingerentes, quo praedictae sedis tuae tum (tuae tum Meyer.app. tantum g.d) secuta correptio praesentia resecet, futura componat. Quam rem vetustatis et disciplinae publicae amore decernimus, Maxime parens karissime atque amantissime. 5. Illustris igitur et praecelsa magnitudo (magnitudo g magnificentia dO) tua edictalem legem et functionibus publicis iugiter profuturam programmate suo in cunctorum provincialium iubebit ire notitiam, ut agnoscat universitas nostro saeculo improbis ausibus (abusibus Pith.) nil licere.

W616/16/5. NV 8.1 (Pierio pr.urb. d. 9 June/Jan 440 Ravenna) Si divalium sanctionum (divales sanctiones O) nulla pervasores (pervasorem d) poena percelleret (percellerent O), nostris procul dubio remediis esset temeritas persequenda, ne (ne g Pith. ut Pith. omit d.O) alieni iuris usurpator praesumptionis suae fructu impune potiatur, cum ea, quae disceptationis examinatione decursa possent recuperari legibus possidenti (posset recuperare legibus poscenti d), festino cupiditatis ardore pervaserit. 1. Movet siquidem serenitatem nostram viri illustris Auxiliaris tam iusta quam vindicanda conquestio, cuius querellis et subiectorum series fidem tribuit et magna assertio virtutum (virtutis d.O) multis perennitati nostrae administrationibus comprobata: qui se domus suae possessione intra urbem venerabilem positae nullius litis actione pulsatum per illustrem virum Apollodorum patefecit esse depulsum, absentiae videlicet suae occasione captata, dum, si qua precatio (praecautio Pith. vere ratio Meyer.app.?) fuisset in causa, non parvis temporibus Romae in eadem domo consistens in memorato illustri viro actione proposita potuerit conveniri (convenire g). Quando, hoc (delete hoc Hänel) quod in praedicto viro illustri non perspicimus observatum, possessorum praetermissa conventio est? Quando dominis (domino Pith.) non sunt denuntiata litigia et de cognito potius negotio expectata sententia? Aut quae patrimoniorum potest esse securitas, si toties insidiatur invasor, quoties possessores esse contingit absentes? 2. Verum quia illicitis ausibus videmus quae sunt pro possessorum quiete salubriter constituta calcari et frequenter pro multorum negotiis specialis querella commonuit (commovit d.D Meyer.app.?) omnibus profutura decerni, merito praecedentia inclitorum principum parentumque nostrorum statuta renovamus. Idcirco mansura in aevum lege sancimus, ut, quisquis inconvento domino, non expectata vel adversus praesentem vel in contumacem definitiva sententia (omit vel ... sententia O), possessorem de praedio rustico urbanove (urbanove Ritterhusius urbanoque d.OD) depulerit, possessione protinus restituta causae totius, sicut dudum constitutum est, amissione multatus aestimationem rei occupatae mox cogatur inferre: hoc etiam coniuncto, ut si iudex in huiusmodi negotiis hanc putaverit sanctionem nostram (sanctionis nostrae d.OD) dissimulandam ac non in executionem mittendam esse sententiam, quae de inferenda aestimatione prolata est, iustitia ipsa (omit ipsa d.OD iuxta Pith.) statutam taxationem, cum fuerit accepto successore privatus, exsolvat. 3. In praesenti vero causa viro illustri Auxiliari domum restitui iubemus invasam, omni, si qua viro illustri Apollodoro competere potuerat, actione consumpta, qui, quod legibus debuerat postulare (postulari d), inconvento possessore pervasit. Quem ulterius prosequi lites causasque non patimur earum rerum, quas aliis possidentibus non debuit occupare (occupare Pith. comparare OD comparari d), quique debet in acceptum referre, quod ei aestimationem rei de qua agitur nostrae pietatis humanitate concedimus, quae potuit multiplicium legum securitate (severitate Pith.) deposci. 4. Eas vero mulieres, quas aut vendendo litigium aut invasionis participando temeritatem constat negotium non habere, ne qua instaurandi litigii quaeratur occasio, omni actione privamus: non praeiudicantibus contractibus, si quos occupatores fortasse cum quibuscumque personis de eadem domo in praeiudicium domini inire voluerunt (voluerint ga), quoniam res pervasa in alium transferri (transferre gd.D) iure non potuit. 5. Restituturum (restitutum iri Meyer.app.?) quoque censemus, quaecumque de rebus eius illo expulsionis tempore a quocumque pervasa sunt. Neque enim ita remittimus ultionem, ut diripi aut occultari aliena patiamur, Pieri parens karissime atque amantissime. Quare (quare g. Pith. itaque OD) illustris magnitudo (magnitudo g magnificentia d.OD) tua in traditione aedium pervasarum Marcianum agentem in rebus vel officium suum iubebit parere decretis (edictis O) nec ullam saluberrimis praeceptionibus nostris tarditatem sub impedimento cuiuscumque personae patiatur afferri. 6. Ut vero ea, quae pro possessorum (possessore D) omnium quiete (quietem g.G) sancimus, in omnium possint notitiam pervenire, hanc legem nostram amplitudo tua propositis divulgabit (vulgabit OD Pith.) edictis.

W617/16/6. NV 9 (populo Romano/ad populum Romae d. 24 June 440 Ravenna/Roma) Quoties publica poscit utilitas, universitatis sollicitudinem ducimus advocandum, ut omnibus profutura impleantur ab omnibus, nec molestum esse (add id Pith.) provincialibus nostris credimus, quod pro ipsorum salute disponitur, ut resistendi praedonibus cura subeatur. Gensericus hostis imperii nostri non (ut d haud Pith.) parvam classem de Karthaginensi portu nuntiatus est eduxisse, cuius repentinus excursus et fortuita depraedatio cunctis est litoribus formidanda. Et quamvis clementiae nostrae sollicitudo per diversa loca praesidia disponat atque invictissimi principis Theodosii patris nostri iam propinquet exercitus et excellentissimum virum patricium nostrum Aëtium cum magna manu adfore mox credamus cumque vir illustrissimus magister militum Sigisvuldus tam (tutam Pith. etiam Meyer.app.?) militum atque (quam O) foederatorum tuitionem urbibus ac litoribus non desinat ordinare, tamen quia sub aestiva navigandi opportunitate satis incertum est, ad quam oram terrae possint naves hostium pervenire, singulos universosque hoc admonemus (nostros monemus d) edicto, ut Romani roboris confidentia et (et d. ex d.O) animo, quo (quo O Pith. quod gd) debent propria defensari (defensari g defensare d.O), cum suis adversus hostes, si usus (usus g ius d Fuld. vis O Pith.) exegerit, salva disciplina publica servataque ingenuitatis modestia, quibus potuerint utantur armis nostrasque provincias ac fortunas proprias fideli conspiratione et iuncto umbone tueantur: hac videlicet spe laboris proposita, ut suum fore non ambigat quidquid hosti victor abstulerit. ET MANU DIVINA: PROPONATUR AMANTISSIMO NOSTRO POPULO ROMANO.

Tenure of western quaestor no.16 ends

441 CYRO VC CONS

W618. NV 8.2 (Auxentio pr.pr. d. 27 Jan 441 Ravenna) Habet hoc insitum (institutum D) sollicita aequitatis examinatio, habet secundarum cogitationum (cognitionum s2) subtilior et exactior cura, ut, si quid in legibus ferendis post impetum primum deliberatio properata deliquerit (dereliquerit sa), hoc consilio perpensiore (perpensiore Goth. propensiore d.s) revocetur. Permittit enim consuetudo ipsa rerum, (add et s2) astipulantur innumera vetustatis exempla multas leges a suis latoribus dempta aut addita parte posse corrigi, multas tractatu maturiore penitus abrogari (auferri sv). Quod nunc de (esse s2) abolenda constitutione decernimus, quam non ante multos menses ad preces (ad preces G Pith. de prece OD.s2) illustris viri Auxiliaris promulgaveramus moti ingesta nobis pervasionis invidia. Sed quia obsecratio viri illustris Apollodori nuper nos attentiores ad aestimandam iustitiam fecit, ob hoc tractatis omnibus et plena aestimatione discussis propter illa praecipue, quae negotii modum, de quo tunc actum est, supergressa fuerant et immerito personas mulierum pariter illigaverant (illigaverat ds2), supra memoratam legem praesentis edicti auctoritate removemus, Auxenti parens karissime atque amantissime. 1. Unde illustris magnitudo (magnitudo g magnificentia dsx.OD Fuld.) tua hanc, qua praecepti superioris vacuatur incautior (in paucis ga) definitio, programmatis (pragmatica OD) adiectione (adiectione Meyer lectione libri) vulgabit (evulgabit Pith.), ut agnosci ab omnibus possit his, quae in illa displicent, abolitis id, quod solum de vetustate repetitum probabile videtur, priscarum tantum legum definitione servandum.

W619. NV 10 (Maximo pr.pr. II d. 20/15 Feb acc. 14 March 441 Ravenna) Cum publice privatimque in omnibus rebus ac negotiis iustitiam conservari oportet (conservare oporteat g) tum praecipue in his tenenda est, quae vectigalium nervos sustinent, quoniam (quoniam Meyer.app. quae d.O) attenuatis devotorum viribus utili aequitate (utili G Pith. salva O uti aequum Pith.) succurrunt. Quod plurimi respuunt, qui domesticis tantum compendiis obsequentes bonum commune destituunt, quo vera ac solida utilitas continetur melius plane ad singulos perveniens, cum profecerit universis, maxime exigente hac tributorum necessitate, sine quibus nihil in pace aut bello curari potest. Neque ultra valebit perpetuitas eorum manere paucis atque defessis imposita sarcina, quam potior detrectat, locupletior recusat et validiore reiciente (reiciente g recedente O Pith.) solus agnoscat infirmior. 1. Hanc itaque iniquitatem corrigentes primo capite huius sanctionis decernimus, ut omnes, quicumque ex iure domus regiae vel a (omit a libri) pietate mea vel a qualibet persona sacrarum necessitudinum mearum praedia adepti sunt sive usufructuaria (fructuaria d.O) largitate seu donatione directa sive (sive g seu d.O) commutationis vel emptionis ratione quaesita, parem cum ceteris possessoribus condicionem subeant functionum: in hac sorte numerandis his quoque, quo retento sibi usufructu proprietatem iuris sui venerabilium pignorum meorum vel pietatis meae domui contulerunt. Quos omnes ea condicione tributa volumus agnoscere, ut nihil sibi ex aurariis titulis vel superindicticiis vindicent, quos ad similitudinem domus nostrae qualibet sacri praecepti impetraverant (impetraverant g impetraverunt d.O) sanctione. 2. Secundo gradu huius legis cavemus, ut quicumque census illustrium dignitatum sive ecclesiaticus vel in urbe sacratissima (sanctissima d) vel in quibuslibet provinciis ad exemplum domus nostrae quocumque praecepto diversam sibi ab aliis ipsius census quem solvere videbatur condicionem fecerat (fecerat gd fecerit O), onus consuetum absque ulla privilegii exceptione sustineat nec in arcalibus tantum titulis, sed et his, quos sacri vel privati aerarii partibus deputavit vetustas, ut ita demum difficultati expensarum vexationique inopum divinam moderationem secuti gemina salutaris constituti remedia porrigamus. 3. Nunc iam non dissimile superioribus, immo cuius utilitas paene latius patet, hac edictali lege complectimur sine ulla honorum personarum privilegiorum distinctione generaliter sancientes, ut itinerum reparatio aliaque munia huiusmodi ... (add e.g. expediantur Meyer.app.) omnium certante studio, quo cum facilius tum firmius impleantur. Haec enim superioris aetatis principes et divorum parentum nostrorum liberalitas illustribus titulis redundantis (redundantis Meyer.app. redundantes gd) opulentia saeculi minore aliorum possessorum pernicie conferebant: quod quamvis et tunc iniustum, tamen inter initia lenius (levius edd.) videbatur; sub difficultate autem praesentis temporis non modo rei ipsius natura iniquum, sed et impossibile paucis ac tenuioribus constat, qui multiplicato suae alienaeque functionis onere depressi procumbent penitus, nisi aliquando idoneorum societate respirent. An forte contumeliosum putandum est inventum contra rationem nomen munerum sordidorum, quo instauratio militarium viarum (viarum g Pith. virorum d.O), quo armorum fabricatio, quo murorum refectio, quo apparatus annonae, quo reliqua opera, per quae ad splendorem defensionis (defensionis g distinctionis d.O) publicae pervenitur, prava appellatione censentur? Sine quibus nullus maximarum rerum procedit eventus? Quorum adminiculo salutem (salutem g statum O Pith.) pariter et decus tuemur imperii? Ac, ne singula prosequamur, sine quibus nihil necessarii operis effici potest? (add Quare Pith.) repetita clementiae nostrae praeceptione sancimus, ut antiquatis omnibus privilegiis, quae vel dignitatibus delata fuerant vel diversae militiae collegia meruerunt aut (add si quod Meyer.app.?) nomine venerandae religionis obtentum est, omnis ubique census, qui non personarum est, sed agrorum, ad universa munia a nona dumtaxat indictione, ut supra definivimus, absque ulla discretione cogatur. In qua parte quo quisque honoratior aut opulentior est, eo alacriorem publicis necessitatibus animum debet, quarum sibi procurationem magis intellegit profuturam, Maxime parens karissime atque amantissime. 4. Illustris igitur et praecelsa magnitudo tua hanc legem consuetae sibi provisionis vigore in omnium provinciarum populorumque notitiam perferet et celeriter universos diu expectati remedii salubritate iubebit potiri, ut sero saltem difficultati rerum devotio locupletum pariter ac pauperum iustis aequata partibus libentius obsecundet.

442 DIOSCORO VC ET EUDOXIO CONSS

W620. NV 1.2 (ad Maximum pr.pr. II between 24 June 440 and 13 Aug 442) Remissio tributorum pro vastitatis qualitate concessa redivivae devotionis fomitem subministrat: neque ingruentibus morbis revocari (revocare g) sanitas potest, nisi industriam suam medicina praestiterit, Maxime parens karissime atque amantissime. 1. Unde illustris et praecelsa magnitudo tua pragmatici nostri tenore comperto sciat secundum suggestionem suam, quam tam possessoribus utilem quam fisci commodis approbamus, Siculum possessorem cum circumiectis insulis barbaricae vastitatis intuitu de eo censu, qui praesentibus chartis tenetur, septimam partem tributis fiscalibus oportere dissolvere. Syracusanus vero Catinensis Aetnensis Lilybitanus Thermitanus Solutinus ... .

W621. NV 2.2 (Fausto pr.pr. pp. 13 Aug 442 Roma) Gaudemus admodum haec nobis amplitudinis tuae insinuatione suggesta, quae nostris concordare iudiciis privilegia dudum causidicis delata (prolata O) testantur, quorum ut merita maior beneficiorum nostrorum cumulus augeret (augeat O), etiam novis insuper (add eos Meyer.app.) amplificamus indulgentiis. Quo enim impares (inferiores Meyer.app.?) honore (onere d.O) credamus eos, quorum vitam et eloquentiam per tot officii huiusce annos non solum privatorum, verum etiam publicorum iudiciorum explorat auctoritas, Fauste parens karissime atque amantissime? 1. Illustris igitur et praecelsa magnificentia (magnitudo Meyer.app.) tua laudabilium suggestionum suarum contemplatione hoc a nobis in admittendis retinendis (reverenter Pith.) honorandisque causidicis edictali lege noverit constitutum, ut in eo, qui se causidicorum numero optat adiungi, imprimis studia requirantur mores natales vel si perfunctus est (sit Meyer.app.) muneribus, quibus patriae suae nascendi (nascentis Meyer.app.?) generositas debet esse munifica, neque per calumniam neque perfunctoria examinatione. Neque enim (quaerantur etenim Pith.) oportet eos, quos semel asciveris in seminarium dignitatum, non (non d.O omnino Pith.) ita ad omnia esse defaecatos (edificatos Pith.), ut idcirco digni universis honoribus habeantur, quod advocati esse meruerunt. 2. Quibus ad agendum viginti annos, non ut appropinquare vicesimum sed ut explere fas sit, legis huius auctoritate decernimus: in provincialibus vero foris si sedecim aut eo amplius numero advocati sint, (add et Pith.) unum ex his, qui in agendo annorum numero praestat, ad praetorianum forum, si hoc praefectus iubeat, avocari atque omnes sive utriusque praetorianae sive urbanae praefecturae causidicos expleto vicesimo ad alium vitae cursum maturius transeuntes quinto decimo advocationis anno vicariae dignitatis (dignitatem vel Pith.) potestatem posse obtinere, ita ut in salutationibus nostris, in conventibus publicis omnibus, qui post se vicariae (vicariam O) potestatem adepti erunt, merito praeponantur. Neque enim perpetiendum (O Pith. perpetuendum d) putamus huiusmodi dignitatem in his, qui advocatione functi sunt, imaginariam aut vacantivam videri (videlicet Pith.), cum eam non gratiae singulorum, sed ipsi ordini et professioni iudicia nostra restituant, quamvis tam magno, tam necessario et tam sancto officio si servetur reverentia litterarum, etiam hoc parvum (parum Pith.) esse videatur, nisi illis salvum esset sperare cum omnibus, quod optimus quisque ac sibi bene conscius de nostris iudiciis non frustra debet optare. 3. Neque enim tali fine meritum professionis artamus aut futurae spei intercludimus viam, qui (qui d.O quin Pith.) praeterita interim remuneramus. Nam si nullis civilium officiorum oneribus aut exactionibus aut operibus publicis ad suggestiones numerariorum vel ad praeceptum sacrae nostrae (add iussionis Pith.) huiusmodi hominum, emeritum si quis per supra memoratos annos (e.s.q.p.s.m.a. Meyer.app.? meritum quod super memoratos annos d) in quolibet praetoriano sive urbano foro studium probatae defensionis impendit, post diutinum laborem sollicitetur quies, providebit amplissimae praefecturae debita et iusta commotio, quae triginta librarum auri condemnationem ab officiis provincialibus vel suo (omit vel suo O Fuld.) ilico iubebit exposci, si quemquam ex his, qui praedicta observatione causis patrocinia praestiterunt, ad huiuscemodi iniuriam suggerendum esse crediderint. 4. His hoc etiam litteratae militiae contemplatione praestamus, ut, si in familia fuerint constituti, quidquid quolibet titulo positi in advocatione quaesiverint, tamquam peculium castrense defendant, ne praemium laboris alieni aut in alios transferat aut sibi vindicet patrum potestas. 5. Hanc autem legem edictis amplitudinis tuae omnibus iudicibus ac provinciis facias (facies O) innotescere.

W622. NV 7.2 (Paterio pr.pr. d. 27 Sept 442 Spoletium) Cum pietas nostra ad provincialium quietem tuendam, simul ad (et O) avaritiam palatinorum, quae causa nuper fuerat ferendae legis, arcendam remedia quaereret, data nuper lege censuerat, ut illustres viri sacri ac privati aerarii comites facultatem condemnandorum iudicum non haberent, similiter a desidia ordinum multanda se eorum severitas abstineret. 1. Sed quia nunc suggestio magnitudinis tuae indecorum hoc illustribus viris et (omit i.h.i.v.e. O) inefficax (inefficax g Pith. efficax d.O) publicis necessitatibus explicandis provisione necessariae suggestionis insinuat et experiendo cognovimus nec satis prodesse id possessorum commodis et plurimum consuetis aerarii exactionibus obfuisse, abrogata lege, quam prius super his rebus observari statuimus, ius omne ad praedictos illustres viros, quod longo tempore iam tenebant, illibata (illibatum Pith.) pristinae censurae auctoritate revocamus, ne qua illis morae aut neglegentiae excusatio de expensarum (executionum Beck exactionum suarum Meyer.app.?) destitutione tribuatur, quibus non solum multandorum iudicum, sed et curialium - segnitiem condemnari et a rationalibus licet - auferebatur facultas (e.a.r.l.a. facultatem tribuimus O). 2. Et tamen sub hoc praecepto (praetextu Pith.) nullum possessorum seu curialium palatinorum mancipamus aviditati. De quorum fraudibus si quae (add querellae Meyer.app.) extiterint aut si modum veri census sub occasione titulorum ad se pertinentium supergressi fuerint et aliquid commenticium praeter id, quod explorata fides chartarum continet, studio depraedationis invenerint, iubemus gravatis patere accusandi eos liberam facultatem, sed ita, ut ad proprios iudices laesorum querella perveniat hisque solis in eorum commissa permittatur inquirere, de quorum factis, si qua in reprehensionem venient, non modo praesentium querellis, sed et absentium relationibus instruentur (instruantur O). 3. Sane si quid est, quod vindictae censuram (censuram Pith. censura libri) exigit (exigit O exegit g) acrioris, erit illustribus viris palatinorum iudicibus consulendae serenitatis nostrae copia, ut genus ultionis agnoscant (cognoscant O), sed de his dumtaxat criminibus, quae contra ius stimulo illicitae cupiditatis admiserint, Pateri parens karissime atque amantissime. 4. Illustris igitur et praecelsa magnitudo (magnitudo g magnificentia d.O) tua hanc omnibus innotescere sanctionem iubebit remotaque ea, quae de his ordinem solitum commutaverat, huic legi, quam nunc statuimus, perpetuo valiturae (valiturum Pith.) sciet (scit d sciat Pith.) robur impositum, quippe moderatione tali et status provincialium inviolatus manebit et decus potestatis suae ad genuinos iudices revertetur (revertitur g).

443 MAXIMO II ET PATERIO VV CC CONSS

W623. NV 11 (Storacio pr.urb. d. 13 March 443 pp. in foro Traiani Roma) Studiose niti atque agere clementiam nostram decet, ut quidquid ad cumulandum consularium titulorum nomen proficit sanciamus, quos pro sui magnitudine ac reverentia vetustatis etiam nobis libenter asciscimus. 1. Et quoniam certum est lege divi parentis nostri Gratiani cautum, quae amplissimis dignitatibus definitum venerabilis constitutio (venerabili constitutione a. dig. def. O venerabilis constitutio a. dig. def. Meyer.app.) ordinem dedit, ut patriciatus honor et infulae consulares, si copulata sibi unius personae meritis iungantur, eum, cui utrumque contigerit, potiorem faciat illo, qui ex his alterius honoris tantum fulgorem consecutus videtur, plenum rationis et aequitatis putavimus, ut quisque (quisque d.O quisquis g Pith.) bis consulatus adipisci meruisset insignia praeferatur his, qui semel functi sunt hoc honore. Quod si alterius adiectio dignitatis hanc solam superat, quanto magis duplicatae tanti suggestus infulae et curulium (curulium Pith. curialium d) ornamenta geminarum obtentis semel anteferenda sunt fascibus, Storaci parens karissime atque amantissime? 2. Illustris igitur et praecelsa magnitudo (magnitudo g magnificentia d.O) tua hac nos generali lege sanxisse cognoscat, quam propositis edictis vulgare debebit, ut quisque (quisquis Pith.) consulare fastigium secundo conscendere meruerit illis etiam praeferatur, qui uno anno fastis nomen dederunt, quamvis anteriore tempore consulatum cum patriciatu pariter sunt adepti. Ea enim dignitas, quae nomini quoque Augusto quoddam decus videtur acquirere, secundo delata privatis personis absque superioris praescriptione temporis iure universis honoribus antecellet (antecellet gd antecellit O Pith.).

W624. NV 6.2 (ad Quadratianum pr.pr. d. 25 May 443 Ravenna) Dispositionem cunctis salubriter profuturam certatim debet omnium praevenire (venire g) devotio. Quid enim magis professis est desideriis expetendum, quam ut adiectis viribus per dilectum (delectum Pith.) roboris militaris Romanus augeatur exercitus, Quadratiane parens karissime atque amantissime? 1. Unde illustris magnitudo (magnitudo g magnificentia d.O) tua pragmatici nostri tenore comperto sciat secundum pragmatici (omit nostri ... pragmatici d) prioris tenorem quod de dilectu (delecto Pith.) novo agitando datum est, senatores vel universum possessorem (universos possessores d.O) oportere a se conveniri, ut actores vel conductores suos sine ulla tam necessariae (necessaria d) rei dissimulatione his repraesentandos noverint, quibus per suburbicarias provincias tironum congregandorum munus iniunximus, quo facilius ad effectum publicae utilitatis valeat perveniri (pervenire g). 2. Quisque (quisquis Pith.) vero conventus ad eos, qui id exsequuntur, deducere gubernatores agrorum suorum aliqua cunctatione distulerit, cognoscat se decem libris auri multandum et tirones eius numeri, qui deprehensus fuerit, nihilominus traditurum. Aversum (aversum O Pith. adversum g) quippe animum a communi defensionis studio iure talis severitas insequitur. Superest igitur, ut nullius animus retardet iniuncta, quia, quisquis in hac parte cessaverit, sese quodammodo confitetur non (non g.O Pith. nomen d) esse Romanum.

W625. NV 2.3 (Albino/Apollonio pr.pr. Illyr. Ital. et Afr. II d. 17/20 Aug 443 Ravenna) Ex affectu publico convenit eorum necessitatibus subvenire, qui (add in Cuiac.) fatales miserias inciderunt: imperatoriae si quidem laudis est aliqua decreta mollire, quando vis maior inopinatae cladis ferale (ferale Pith. fatale Cuiac) generarit (generant Pith.) incommodum, Albine parens karissime atque amantissime. 1. Unde illustris et praecelsa magnificentia tua pragmatici nostri tenore comperto sciat Afros, qui infortuniis (infortuniis Pith. infortunio Cuiac.) hostilis cladis expulsi eiectique fortunis omnibus spem sui actus et conversationis solitae perdiderunt et imbuti studiis litterarum causas agere destinarunt sive agere iam coeperunt, apud omnes iudices his advocationis copiam remoto legis vinculo esse permissam, ut aerumnas, in quibus nunc sunt, tali possint remedio sublevare, praeter praetorianam togam forumque urbanum, in quo agendorum negotiorum licentiam tribus pietas nostra permisit. Nec enim non eos oportet studiis favorabilibus adiuvari, quibus hoc solum remansit, quod sibi non potuit vindicare captivitas.

W626. NV 12 (Albino pr.pr. II d. 19 Oct 443 Ravenna) Si afflictis Afrorum fortunis (personis O), qui omnes facultates suas per acerbissima supplicia amittere sunt coacti, decet miserationem publicam quocumque potest humanitatis genere vel singulis vel in commune consulere, quanto dignius est infortunia eorum contra molestias improbas creditorum clementiae nostrae remediis sublevari (sublevare g)? Quos enim constat pericula famis aliter non posse depellere, nisi ope aliena auxilioque recreentur, quam magnae acerbitatis putandum est hos ipsos inopes omnium rerum et precario victu egentes compelli ad ... (e.g. debita solvenda et adempta per Meyer.app.) iniuriam restituere ea, quae improviso cladis impetu vis maior abstraxit sibique inter omnium spolia vindicavit? Et certe solet etiam salva re prodesse debitoribus, si quid iis calamitatis acciderit (accederit gd). Hic (his libri) vero, ubi omnium fortunarum diluvium, ubi etiam quod per ignorantiam dominorum (dominantium Meyer.app.?) latere potuit intolerabilis inquisitionem cruciatus extorsit, quisquam dubitare poterit, quin immanitatem superet hostilem, si quis, quod integris et florentibus dederat, nunc ab spoliatis egentibus et extorribus patria (patriae d.O) recuperare conetur nec eos vereatur exigere, quos erubescendum est non iuvare, Albine parens karissime atque amantissime? 1. Ob hoc illustris et praecelsa magnitudo (magnitudo g magnificentia d.) tua pragmatici nostri secuta praeceptum sciat miseriarum circa Afros intuitu clementiam nostram statuisse, ut nulli nomine chirograforum creditae pecuniae sive fideiussorum usque ad recuperationem rerum suarum quolibet pulsante teneantur. Pro quibus neque fideiussores neque mandatores eorum quolibet genere obligatos inquietari volumus, qui plerumque a creditoribus nomine debitorum conveniri pro arbitrii sui interpretatione consuerunt (conservent g). Quae forma circa eos debitores servabitur, quos cum patria omnia sua amisisse constiterit, hoc est exceptis qui alibi locupletes atque idonei non debent uti excusatione miserorum. 2. De his quoque, quae intra provinciam gesta sunt, in qua liberum modo non est sub quolibet causarum vel litium titulo solitum ius a quoquam conventionis exigere, amissis aut relictis ibidem necessariis instructionibus nemo pulsabitur, nisi forte alia evidenter (evidenter d evidenti O) approbatione (uti probatione Meyer.app.) doceatur. Quod observari volumus, sicut dictum est, usque ad illud tempus, quo qualibet ratione atque eventu patriae vel propriorum recuperatio optata contigerit. 3. Illud etiam pari iustitiae (iustitia et O) ratione servandum est, ne creditae pecuniae cuiuslibet temporis a personis, quarum supra infortunia expressa sunt, usurae penitus postulentur, cum abundare debeat creditoribus, si post rerum (post rerum O Pith.not. post demum Pith.) integrationem (redintegrationem Pith.) ad sortem potuerint pervenire. 4. Quae ut inviolata serventur, multa (multae O Meyer.app.?) decem librarum auri dispendio ferietur quisquis contra statuta numinis nostri, quae circa Afros moti aerumnis protulimus, venire temptaverit. Quam rem et his ipsis rationabilem videri posse credimus, qui (nisi Pith.) aequitatis tramitem stimulis cupiditatis animum depraventibus vel nolunt tenere vel nesciunt.

W627. CTh (ed. Mommsen) vol.1 p.4 (Flavio Anastasio et Hilario Martino (d. 23 Dec 443 Roma) Quantum consulente viro illustri Fausto praefecto praetorio numinibus (numinibus Meyer.app.) nostris subdita senatus amplissimi gesta testantur, vidimus id, quod invictissimus princeps inter clementiae nostrae in custodiendi Theodosiani codicis observatione praecepit, a senatu diligentia maiore munitum, ut hi ad edenda exemplaria haberent tantum licentiam contributam, quos manebat periculum, si quid edita falsitatis habuissent. Et ideo vir ill. praefectus urbi, parens amicusque noster, ad cuius diligentiam pertinet observare diligentius, quod pro omnium cautela decrevit senatus, sciet vobis licentiam in edendis examplaribus contributam, confectionem quoque memorati corporis vestro tantum periculo procurandam, nec habeant (add alii Meyer app?) vel de editione vel de confectione commercium, cum ad vos certum sit redundare de falsitate discrimen, interminatione multae precibus comprehensae et sacrilegii poena constringi (constringi Meyer.app. constringit A) tam cognitionale officium quam eos, qui nostris minime paruerunt constitutis, omni obreptione cessante.

444 THEODOSIO AUG XVIII ET ALBINO VC CONSS

W628. NV 6.3 (Isiodoro/Isidoro com./consular. d. 14 July 444 Ravenna) Cogit diversarum rerum necessitas et quidem (et quidem Meyer.app. equidem O licet quidem Pith.) pro utilitate communi, ut suggestio sublimitatis tuae provida nimis pro qualitate temporis esse videatur. Parvo etenim unusquisque contempto (contempto Meyer.app. contemptu d) sperare debet securitatem futuri. Nec enim grave esse credimus oneris contemplatione quod deposcitur (o.c.q.d. Meyer.app.q.o.c.d d.O), Isiodoro frater amantissime. 1. Unde illustris auctoritas tua sciat secundum suggestionem suam pragmatici auctoritate firmatam hoc nos praesenti tantum tempore censuisse propter imminentium expensarum necessitatem, quibus sufficere aerarii nostri vires nequeunt, id quod conferentes plurimos (plurimos Meyer.app. plurimum d.O) non gravet et nos parte aliqua valeat adiuvare. Idcirco illustres vacantes per omnes nostras provincias constitutos ternos tirones in adaeratione debere persolvere: comites quoque consistorianos vel primi ordinis nec non tribunos et notarios, sed et eos, qui administrationes ordinarias in provinciis gubernarunt, dare singulos oportere: tribunos vero vacantes sive comites secundi vel tertii ordinis omnesque clarissimos tertiam partem tironis agnoscere, ita ut unius tironis pretium triginta solidis taxetur, exceptis Afris, qui hostili necessitate sedibus suis nuper expulsi sunt: pro excubiis autem praesentibus viginti consistorianos comites, triginta notarios immunes esse debere. Gaudere enim debent, quos labor suus et desudatae vigiliae probabili ratione commendant (commendant O Pith. condemnant A).

W629. NV 14 (Albino/ad Albinum pr.pr. II d. 11/10 Sept 444 Ravenna) Auctoritatis suae memorem amplissimum senatum gratanter agnovimus, cuius consilium improbis rebus semper occurrit. Hinc est quod nuper illustribus ac sublimibus viris, quos evocari ad sacratissimum comitatum utilitas publicae necessitatis exegit (exigit d.PML), nobis suggerenda (suggerendum Meyer.app.?) mandavit, ne abhorrenda (abolenda Meyer.app.?) usurpatio ab omni honesta conversatione vires diutius obtineret. 1. Comperimus enim quasdam (add e.g. matres Meyer.app. quosdam GXCPM) post maritorum obitum filios suos proposita indecora actione nudasse, cum ab his patrimonii sui fructus (facultates Pith.) quaerent, quos utique stante matrimonio in illa aequalitate vivendi in commune consumptos convenit aestimari quorumque ratiocinium perplexum atque confusum ad veritatis fidem discuti posse non credimus. Cumque illud frequentius noverimus accidere (accedere gd others), ut maiores expensas flagitet matronalis ornatus, et cum numquam (numquam gd.ESL nonnumquam O) viri post uxorum obitum huiusmodi aliquid credant communibus filiis opponendum (opprimendum GPM), durum est muliebri (mulieri d.HGE Pith.) tantum licentiae (licentia d.PM Pith.) ista permitti. 2. Ideoque (ideoque g.GES et ideo dO), Albine parens karissime atque amantissime, illustris et praecelsa magnitudo (magnificentia d) tua hac edictali sciat nos lege sanxisse, ne de coniugii copula eorum alter superstes defuncti heredes (heres GPM) super hac repetitione redituum aestimat lite pulsandos. Hac enim condicione et uxores teneri volumus et maritos. Sive enim (etiam d.E) intercesserit dos seu oblata non fuerit, omne iurgium huiusce repetitionis et ratiocinii conticescat. 3. Hanc autem legem utilitati et concordiae humani generis profuturam edictis per provincias propositis amplitudo tua in omnium notitiam faciet (faciat d.GS) pervenire.

445 VALENTINIANO AUG VI ET NOMO VC CONSS

Tenure of western quaestor no.17 begins

W630/17/1. NV 15 (between 11 Sept 444 and 18 Jan 445) ... Cum pietatis nostrae animo ad quaerenda remedii publici adiumenta perpetuae cogitationes se ingerant, nihil tam necessarium cura serenitatis nostrae perspicit, sicut omnium sensibus non dubitamus (dubitamus Pith. optamus Cuiac.) occurrere, quam ut defessis rebus afflictoque publico statu (statu Meyer.app. tantum traditur) robur numerosi exercitus praeparetur. Sed nec tam salubris, in qua omnium plenae securitatis fundamenta ponenda sunt, per varia erogationum clementiae nostrae (e.g. genera rei ordinationem perficere potuimus nec quisquam inventus est eam suo Meyer.app.) conatu modo raturus (moderaturus Meyer.app.), ut ipso experimento non modo his, qui novis sacramentis obligantur, sed ne veteri quidem exercitui quae ab exhaustis aegerrime conferuntur (e.g. sufficere videantur neque inde necessaria Meyer.app.) ad victum vel ad vestitum posse praeberi: quos nisi indigna et pudenda armato homini negotiatio aluerit (aluerit Pith. aleret Cuiac.), vix possunt (possunt Pith. possent Cuiac.) a famis periculo et a frigorum pernicie vindicari. Quae ergo his angustiis remedia providenda sint, mens nostrae serenitatis exaestuat. Nam si a possessore super alia, quae praestat, has expensas requirat, ultimas tenuesque eius vires compulsio talis extinguet; si a mercatoribus rursus hoc efflagitet, necesse est eos depressos tanti oneris mole succumbere. Inter haec animo fluctuante hanc viam reperimus, primum cuius levissima (levissima Pith. lenissima Cuiac.) functio publici quaestus habeat magna compendia, deinde quae ad universos pertinens a paucis intolerabili damna submoveat atque ita sine sensu dispendiorum sit, ut, cum plus hinc publicae utilitati conquiri valeat, nullus se speciatim queratur affligi et neque a tenuissimis possessorum reliquiis vel defectu miserabili negotiatorum quicquam impossibile postuletur. 1. Placuit itaque, ut omni venditione per solidum dimidia siliqua ab emptore, dimidia a venditore per omnem contractum aequaliter publico conferatur: in omnibus mobilibus immobilibusque rebus venditiones tantum (fiant Meyer.app.) emptionesque dumtaxat tali condicione. 2. Tam bonus rei effectus aliter non poterit provenire, nisi huic muneri certi, qui praeficiendi sunt, eligantur communi procerum nostrorum consilio (concilio Cuiac.) atque tractatu; quod electionis iudicium renovabitur (renovabitur Meyer.app.) circa eos, quo in aliorum locum adlectionis augmento voluerint subrogari. Per singula igitur negotiationum genera singulos praeponi oportere hac edictali lege decernimus, quos fides atque industria huic officio sustinendo idoneos comprobaverit. Utilius quippe est distributis procurationibus mercium omnium ut in talibus rebus fieri solet, depulsa permixtionis caligine apertius et liquidius declarare, quod quisque pro conducta mercium nundinatione dependat. 3. Omnis autem contractus, qui clanculario vel emente vel vendente in fraudem legis initus fuerit, careat firmitate. Quod ne fiat, ea ratione prospicimus, ut gestis municipalibus immobilium rerum contractus constet initus, mobilium vero emissis pittaciis transigatur: et is, qui praepositus fuerit huic muneri, profiteatur se id, quod per hanc legem compendiis publicis decretum est, consecutum, ita ut post annum securitatis amissae discussio minime requiratur. 4. Qui si a tabellione vel contractoribus conventus ad gesta venire distulerit, illato curialibus, quod huius edicti (add valitura semper Meyer.app.?) lege inferendum est, venditio perfecta stabilitate nitatur: ille autem, qui huic rei praepositus spe lucri proprii publicum commodum putaverit differendum, tali afficiendus incommodo est, ut tantundem ipse fisci viribus inferat, quantum de ipso contractu, cui conventus praesentiam suam negavit, a contrahentibus publico fuerit illatum, quod ab eo magistratus (magistratus Cuiac. magistratu Pith.) et curiales exigere curabunt; quam poenam neque ordines effugiant neque moderatores provinciarum, si qua ipsi fraude vel colludio publica emolumenta distulerint. 5. Sed haec, quae tam salubriter ordinamus, in omnibus provinciis atque urbibus una eademque volumus ratione servari: quod absque ullius erroris impedimento (u.e.i. Cuiac. i.u.e. Pith.) explicabitur, si certae nundinae civitatibus earumque territoriis ordinentur. Iubemus enim et in oppidis et in regionibus certo loco ac tempore emendis atque vendendis rebus per honoratorum dispositionem nec non ordinum seu civium sub praesentia moderatoris provinciae manifesta definitione constitui. Nulli itaque mercatori praeter hanc observationem (praeter obviam conversationem Meyer.app.?) nisi ad designata loca temporibus praestitutis ad negotiationis suae species distrahendas passim licebit accedere, uti (ut Cuiac.) certa (incerta Pith.Dupuy) ratio emendi atque vendendi ibi constare possit, ubi nundinandi ius provincialium tractatu fuerit deputatum et id, quod praeberi supra statuimus, facilius eorum, qui praepositi fuerint, valeat diligentia reperire. Quae vero ex his supplenda et minutius ordinanda sunt, amplissima ... .

W631/17/2. NV 16 (ad populum Romanum d. 18 Jan 445 Roma) Frequens ad nos, Quirites, temerarii ausus querela pervenit, ut in parentum nostrorum contumeliam insigniti solidi eorum nominibus ab omni emptore recusentur: quod diu impunitum esse non patimur. Hoc ergo edicto agnoscat (cognoscat O) universitas capitale (add eum Pith.) manere supplicium si quisquam (quis Fuld.) vel domini patris mei Theodosii vel sacrarum necessitudinum nostrarum vel superiorum principum solidum aureum integri ponderis refutandum esse crediderit (i.p. et certe monaetae ausus fuerit reprobare Phill.1735) vel pretio minore taxaverit (omit v.p.m.t. Phill.1735). Vir autem illustris praefectus urbis eiusque officium decem librarum auri dispendio subiacebit, si quemquam contra hoc statutum venisse fuerit approbatum (omit si ... approbatum Phill.1735). 1. Quo praecepto etiam illud in perpetuum volumus contineri (continere Phill.1735), ne umquam intra septem milia nummorum solidus distrahatur emptus a collectario (collectariis Phill.1735) septem milibus ducentis. Aequabilitas (aequalitas O Phill.1735) enim pretii et commodum venditoris et omnium rerum venalium (add pretia Meyer.app.?) statuta custodiet. 2. De ponderibus quoque ut fraus penitus amputetur (auferatur O), a nobis dabuntur (agentur Pith.) exagia, quae sub interminatione superius comprehensa sine fraude debeant custodiri. ET MANU DIVINA: PROPONATUR AMANTISSIMO NOSTRI POPULO ROMANO.

W632/17/3. NV 20 (Auxentio pr.urb. II d. 14/24 Apr 445 Roma) Quaecumque utilitatem sacratissimae urbis respiciunt, oportet clementiam nostram salubriter ordinare (ordinari d). Providam (providentiam d.O) itaque amplitudinis tuae et geminis fascibus comprobatam (comprobatae Meyer.app.) suggestionem secuti, Auxenti parens karissime atque amantissime, illustris magnitudo (magnitudo g magnificentia d.O) tua pragmatici nostri tenore comperto sciat corporatum urbis Romae, qui non expleto ordine coepti officii, priusquam ad primum inter suos (vos g) locum emeritus pervenerit, ad militiae cuiuslibet cingulum se crediderit transferendum, corpori, cui nomen suum ante dicaverat, oportere revocari; sive etiam in clericorum numero repperitur, usque ad subdiaconis (subdiaconis g diaconis d Fuld.) locum similis praecepti condicio teneatur, quatenus necessitatibus urbis venerabilis hoc salubri constituto restitutis ministeriis consulatur.

W633/17/4. NV 18 (Albino/Ablabio pr.pr. II d. 19/18/29 June/Jan 445 Roma) Superstitio paganis quoque damnata temporibus, inimica publicae disciplinae et (omit et O) hostis fidei (add catholicae ph) Christianae, ad excidium (exilium G) sui clementiam nostram non immerito provocavit. Manichaeos loquimur, quos execrabiles et toto orbe (urbe g.E) pellendos omnium retro principum statuta iudicarunt (iudicaverunt OHE Paris.4410). Nec dissimulationem crimina nuper detecta patiuntur. Quae enim et quam dictu audituque (adituque d) obscaena in iudicio beatissimi papae Leonis coram senatu amplissimo manifestissima (manifestissima g. Col.d.O ESL Vat.1050 manifesta others) ipsorum confessione patefacta sunt. Adeo ut eorum quoque qui diceretur episcopus et voce propria proderet (prodiderit H) et omnia scelerum suorum secreta perscriberet. Quod notitiam nostram latere non potuit, quibus tutum (tutum OXCPM.th Paris. 4410 totum g.d others) non est neglegere tam detestandam divinitatis iniuriam et impunitum relinquere scelus, quo non solum corpora deceptorum, sed etiam animae inexpiabiliter (inexpugnabiliter d) polluuntur. 1. Unde, Albine parens karissime atque amantissime, illustris et praecelsa magnificentia tua hac nos in aeternum victura lege statuisse cognoscat, quam in omnium provinciarum faciet notitiam edictis propositis pervenire, ut ubicumque terrarum quisquis Manichaeorum fuerit deprehensus poenas, quas in sacrilegos iura sanxerunt, auctoritate publicae severitatis excipiat. 2. Sitque publicum crimen et omni volenti sine accusationis periculo tales arguere sit facultas. 3. Nec cuiquam (umquam H) licitum tutumque sit aut celare tales aut talibus conivere, cum omnia de his a nobis confirmata sint retro principum constituta, ut noverint universi hac edictali lege proposita Manichaeos dignitate militiae et urbium habitatione privandos, ne quis innocens talium conversatione aut societate capiatur. Successiones nec capiant nec relinquant, sed fisci nostri viribus (add eae Meyer.app.?) aggregentur. Nec his quod palam interdicimus ulla fraude quaeratur. Iniuriarum careant actione, contractus liberos omnino non habeant. 4. Primates uniuscuiusque militiae vel officii mox exigenda per apparitionem vestram X librarum auri multa percellat, si quem hac superstitione pollutum siverint (senserint Paris.4409) militare. Neque enim aliquid nimium in eos videtur posse decerni, quorum incesta perversitas religionis nomine lupanaribus quoque ignota vel (delete vel Meyer.app.?) pudenda committit.

W634/17/5. NV 13 (Albino pr.pr. II emissa/d. 21 June 445 Roma) Numidarum et Maurorum Sitifensium nuper acta legatio, quam Palladius vir spectabilis comes et ... tribunus vir clarissimus et Maximinus vir laudabilis sacerdotalis (vir laudabilis d.O) probabiliter executi sunt, huius legis praeceptum de nostra perennitate promeruit. Proinde quia aequum est aegris provincialibus et publica clade vexatis humanitatis nostrae beneficiis subvenire, hunc tributi modum ab his magnitudo tua sperandum esse cognoscat, ut retractis septem partibus octavam tam privatae quam enfyteuticae glebae possessor agnoscat, pro qua octava omnibus titulis ad unum redactis, quos possessor vel quivis quolibet nomine praestare consueverunt (consueverat O), quattuor milia ducentos tantum solidos et mille ducentas militares annonas et ducentum capitum Numida provincialis exsolvat, ita (omit ita Pith.) ut praedia domus divinae, quae a perpetuariis detinentur, simili modo octavam partem inferant etiam argentariae functionis. 1. De teloneo vero statuimus, ut ex quinque centesimis duae Rusicadiensi et Chullitanae civitatibus, tres sacris largitionibus inferantur; de salinis alumine caractere (carecto Meyer.app.?) herba rubia lini maceratura et clavi vetri tantum tituli a sacris largitionibus pro numero hominum et possibilitate poscantur, ab hoc actu vel cura curialibus penitus remotis. 2. Quinta etiam, quae in privilegiis domus pietatis nostrae vel necesitudinum nostrarum recedit (resedit Beck Meyer.app.?), superfundatur cunctis possessoribus, ut promissa summa, quae ad arcam defundenda est, impleatur. Quae omnis exactio per provinciale procuretur officium, a curialibus submota molestia. 3. Has autem militares annonas cum provinciales pro longuinqui difficultate itineris in adaeratione persolverint, unius annonae adaeratio quattuor per annum solidis aestimetur. 4. Ne vero necessitatis occasione in expeditione militi constituto carioris (carioris g Pith. cariores O) cuiquam vendere liceat, pretia necessariarum rerum sub hoc modo, quo annonam adaeravimus (aderavimus g adaeramus d.O), iubemus inferri: id est tritici ad singulos solidos Italicos modios quadraginta et carnis pondo ducenta septuaginta, vini sextarios Italicos ducentos. 5. Mauri vero Sitifenses servatis omnibus privilegiis dudum sibi a retro principibus indultis pro omnibus titulis totius annonae nomine quinque milia solidorum et quinquaginta capitum in annonis ducis consueto tempore annua functione dependant, pro octava portione soluturi quod tributum erit exceptis praediis divinae domus, quae tamen exemplo Numidiae provinciae collatura sunt pensiones. 6. Desideriis vero, quae probabiliter insinuata sunt auribus nostris, singillatim responsa praestamus: ne cuiquam passim titulos in praediis propriis vel alienis vel pietatis nostrae nomine vel sacrarum necessitudinum nostrarum vel cuiuslibet alterius fas sit affigere, ita ut (itaque d) et post recuperationem provinciarum, si qui (s.q.p.r.p. libri) impositi sunt (reperiantur Pith.), ilico a possessore praedii deponantur eosque haec poena maneat (teneat O Pith.), ut, si quis suo fundo apposuerit titulos, quinque libras auri fisco nostro cogatur inferre, si alieno, amissa negotii repetitione quaecumque et competit, decem libras auri qui fuerit titulos apposuisse convictus exsolvat. 7. Interest etiam publicae commoditatis, ne vexatae provinciae ambitione extraordinaria subruantur. Ad has itaque (itemque Meyer.app.?) provincias praeter ducem vel consularem et praesidem, qui vetustatis privilegio ordinariorum iudicum nomen obtinent, nec curiosos litorum nec quemquam sub alicuius actionis occasione illuc dirigi sublimitas tua aspirare patiatur. 8. Ne quis vero de hac ipsa raritate (varietate Pith.) colonorum clericatus vel militiae privilegio se existimet excusandum, superioris legis, quae hoc inhibet, formam praecipiet custodiri. 9. Praeterea Constantinensis civitatis plebi vel curialibus concessa dudum privilegia debere servari, ita ut aquam civitati (civitati Meyer.app. civitatibus libri) deputatam ad privatos usus non liceat usurpare; loca quoque publica, si sine legitimo praecepto ab aliquo tenentur, pristino iuri oportere restitui. Advocatis vero intra Africam manentibus non debere imputari ad annorum numerum tempora incursibus interrupta barbaricis; quae tamen cum expleverint, clarissimatus honore potiantur. 10. Illud etiam permoti iustis adlegationibus libenter adnuimus, ut, quia (add a Meyer.app.?) publico infortunio ad paucos redactus est ordinum numerus, in municipalium confectione gestorum sit firmitas, si apud tres curiales publico fuerint exceptore perscripta. 11. Cautiones, quae expensarum nomine (a Meyer.app.) viro spectabili Octaviano emissae sunt, cognitis per proceres nostros causis earum iusta ratione vacuamus. 12. Quicumque etiam intra provincias Africanas ad ius nostrum pertinentes a cuiuslibet iudicis sententia provocaverint, quoniam decreti antiquitus cognitoris cessat officium, illustris urbanae praefecturae examine ex appellatione se noverint iurgaturos; sed quia transmarinae regionis sunt, indutias tempori (tempori g.O temporis d) annum debere praestari. 13. Illud etiam iustitiam petitionis secuti salubriter ordinamus, ut, quoniam militaris opera tunc maxime necessaria est, si in limine constituta barbarorum discursibus opportune semper occurrat, evagandi ex huius locis licentia denegatur; ne tamen ii, quibus in mediterraneo familia est atque possessio, a domiciliis propriis penitus excludantur, per annum huiusmodi militibus unius mensis indutias debere concedi. 14. Erit etiam sollicitudinis ducis (comitis O) provincae, ne cuiquam ad occasionem vexandarum reliquiarum (reliquiarum g provinciarum dO) armatos habere liceat, nisi forte his, qui sub periculo proprio laudabili animositate contra hostem manus suas viresque promiserint pro utilitate communi: quorum animositatem ita erigendam esse censemus (integrandam censuimus Pith.), ut quidquid de praeda hostium conquisierint sibi habeat exceptis hominibus, quos se provinciales docuerint perdidisse. 15. Iudicibus vero administratione perfunctis ante exactos tres menses discedendi de provincia licentia denegetur, ut aut coram positus bene actae rei fruatur laudibus aut certe, si direptionis alicuius docebitur conscius se repentini discessus celeritate non subtrahat, Albine parens karissime atque amantissime. 16. Illustris et praecelsa magnificentia tua ad utriusque provinciae legationem beneficia praesentis legis propositis vulgabit edictis, ut relevati concessa cognoscant, iudices statuta custodiant, prohibiti (prohibiti g Pith. prohibenti d) interdicta non ambiant.

W635/17/6. NV 17 (Aëtio v.i. com. et mag.utr.mil. et patricio d. 8 July/24 June/25 May 445 Roma) Certum est et nobis et imperio nostro unicum esse praesidium in supernae divinitatis (deitatis d) favore, ad quem promerendum praecipue Christiana (Christianorum Deusd.) fides et veneranda nobis religio suffragatur. Cum igitur sedis apostolicae primatum sancti Petri meritum, qui princeps est episcopalis coronae, et Romanae dignitas civitatis, sacrae etiam synodi firmasset (firmet Deusd.) auctoritas, ne quid praeter auctoritatem sedis istius illicita praesumptio attemptare nitatur - tunc enim ecclesiarum pax ubique servabitur, si rectorem suum agnoscat universitas -, et (et Meyer.app. omit et libri) haec cum hactenus inviolabiliter fuerint custodita, Hilarius Arelatensis, sicut venerabilis viri Leonis Romani papae fideli relatione comperimus, contumaci ausu illicita quaedam praesumanda temptavit et ideo transalpinas ecclesias abominabilis tumultus invasit: quod recens maxime testatur exemplum. 1. Hilarius enim, qui episcopus Arelatensis vocatur ecclesiae, Romanae urbis inconsulto pontifice indebitas sibi (iudicia sive Deusd.) ordinationes episcoporum sola temeritate usurpantis invasit. Nam alios incompetenter removit (removet d.s1.x Cuiac. ed.1), indecenter alios invitis et repugnantibus civibus ordinavit. Qui quoniam non facile ab his, qui non elegerant, recipiebantur, manum sibi contrahebat armatam et claustra murorum in hostilem morem vel obsidione (obsidionem ds1x) cingebat vel aggressione reserebat et ad sedem quietis pacem praedicaturus per bella ducebat. 2. His talibus et contra imperii maiestatem et contra reverentiam apostolicae sedis admissis, per ordinem religiosi viri urbis papae cognitione decursa certa in eum et de his, quos male ordinaverat, lata sententia est. Et erat quidem ipsa sententia per Gallias etiam sine imperiali sanctione valitura. Quid enim tanti pontificis auctoritati in ecclesias non liceret? Sed nostram quoque praeceptionem haec ratio provocavit, ne ulterius nec Hilario, quem adhuc episcopum nuncupari sola mansueti praesulis permittit humanitas, nec cuiquam alteri liceat ecclesiasticis rebus arma miscere aut praeceptis Romani antistitis obviare. Ausibus enim talibus fides et reverentia nostri violatur imperii. 3. Nec (nec g ne others) hoc solum, quod est maximi criminis, submovemus verum ne levis saltem inter ecclesias turba nascatur vel in aliquo minui religionis disciplina videatur, hac perenni sanctione censemus (censemus g Col.Deusd. decernimus O.sx Cuiac. ed.1), ne quid tam episcopis Gallicanis quam aliarum provinciarum contra consuetudinem veterem (veterem g Col.Deusd. veterum d.O) liceat sine viri venerabilis papae urbis aeternae auctoritate temptare. Sed hoc illis omnibusque pro lege sit quidquid sanxit vel sanxerit apostolicae sedis auctoritas, ita ut, quisquis episcoporum ad iudicium Romani antistitis evocatus venire neglexerit per moderatorem eiusdem provinciae adesse cogatur, per omnia servatis quae divi parentes nostri Romanae ecclesiae detulerunt, Aëti parens karissime atque amantissime. 4. Unde illustris et praecelsa (praecelsa g Col. O praeclara others) magnificentia tua praesentis edictalis legis auctoritatem secuta faciet, quae sunt superius constituta (constituta g Col. statuta others), servari: decem librarum auri multa protinus exigenda ab unoquoque iudice, qui passus fuerit praecepta nostra violari.

W636/17/7. NV 19 (Maximo v.i. patricio d. 10/9/8/7/6 Dec/Sept pp. in foro Traiani 12 Dec 445 Roma) Criminosos aversamur (adversamur d.OE) omnes et praecipue humano cruore pollutos (add sanguine Sichard.), quorum crescit audacia (auctoritas Gt), cum impunitas per simplicia vel etiam personalia rescripta donatur. Nefas dictu: per ignorantiam facinora defensione vallamus! Sed quantum est, quod occupationibus nostris astutia plectendae subreptionis illudit, cum rescripta huiusmodi etiam viro illustri quaestore nesciente procedant, quem custodem statuimus esse iustitiae (add nostrae Meyer.app.?) qua nullum carere debet oraculum. 1. Merito ergo male usurpata prohibentes hac edictali lege sancimus, ut homicidii, quod tamen casibus imputaverit confessio supplicantis, non aliter indulgentia nisi nostri numinis (numinis PM nominis gd.O others) adnotatione praestetur, quoniam rariora erunt facinora sub nostrum ventura iudicium nec ulla nisi discussis rebus venia continget. 2. Postquam tamen ad cuiuscumque cognitoris tribunal adnotatio nostra pervenerit, examinari (examinari G examinare E) fidem precum diligenter iubemus, ut, si homicidium vel casu vel vitandae mortis necessitate constiterit admissum, venia tribuatur orantibus, deprehensos vero in mendaciis ilico poena percellat. His enim tantum volumus ignosci, in quorum lapsibus sola potest fortuna culpari. Homicidas autem in hominum caedem nefaria voluntate grassatos aliorumve capitalium criminum reos nec per adnotationes nostras licebit absolvi. 3. Vir spectabilis magister scrinii, qui interdicta supplicantibus responsa praebuerit, quinque librarum auri multam sacro aerario (sacrario E) nostro cogatur (cogetur PM) inferre. Memorialis quoque cuiuslibet scrinii, qui adversum (adversum g.d.EPMS adversus O others) vetita rescriptum fuerit exsecutus, spoliatus militia quinquennii relegatione plectatur (plectetur g.d.EXCPM). Quod enim fas non est vel per adnotationes nostra nocentes mereri, multo magis vetamus rescriptis simplicibus impetrare, Maxime parens karissime atque amantissime. 4. Illustris itaque et praecelsa magnificentia tua necessariam humano generi sanctionem cunctorum notitiae publicari propositis iubebit edictis, ut salubria constituta (statuta EPMS) nullus ignoret. ET MANU DIVINA. DIVINITAS TE SERVET PER MULTOS ANNOS, PARENS KARISSIME ATQUE AMANTISSIME.

Tenure of western quaestor no.17 ends

446 AETIO III ET SYMMACHO VV CC CONSS

Tenure of western quaestor no.18 begins

W637/18/1. NV 21.1 (Albino pr.pr. et patricio II d. 21/18/20/22/27 Oct/Nov/Dec pp. 21 Oct 446 in foro divi Traiani Roma) Iam dudum quidem divus avunculus noster testamentorum compendia generali lege complexus formulam iuris antiqui et inanem verborum conquisitionem (conquestionem G) non necessariam iudicavit validissimam statuens (instituens PM) voluntatem, cum de nostris altaribus coniuges petunt, ut decedenti prius succedat superstes. 1. Sed (sed gd.OESL omit others) quoniam Leonius vir spectabilis munitus veteribus constitutis nostram supplex maluit expectare sententiam, occasionem novandae legis amplectimur salubri definitione censentes, ut, sive inter se coniugium seu quorumcumque consensus oblatis serenitati nostrae precibus optaverit morte praeventi (praeventi edd. praeventus GES Pith.) heredem superstitem fieri oportere personam, hoc ita ratum firmumque permaneat, ut nihil robustius aestimetur, et in augustam (ad nostrum XC) notitiam pervenisse sufficiat, etiamsi nullum processerit ex hac parte responsum (consensus O). 2. Nam cum liceat cunctis iure civili atque praetorio, liceat per nuncupationem, liceat (omit liceat E) municipalibus gestis iudicia suprema componere, procul dubio manebit firmior haec voluntas, quae testimonio principis et subscriptione condetur (condetur g.OSL conditur d.ph Pith. conditoris firmatur Sichard.), si tamen nullum defuncti posterius (posterior E) exstabit (stabit g) arbitrium. 3. Leonius vero et Iucunda uxor eius tanta vicissim caritate certarunt (certaverunt L), ut fusis simul precibus ius poscerent liberorum et propter incertum sortis humanae superstitem coniugem precarentur heredem: licet superfluo (superfluum G.ph) illud addentes, ut intestatae successionis ius ac licentiam sortirentur, cum hoc ipsum, quod serenitati nostrae preces pariter obtulerunt (obtulerint GXCPM.ph), sit testamenti ordo praecipuus. Praeterea, sicut supplicationi conexa monstrarunt, quamvis in unius chartae volumine supremum votis paribus condidere iudicium septem testium subscriptionibus roboratum. Cui nos aeternam tribui firmitatem legis huius definitione censemus (censumius d. XCPM), quoniam nec captatorium dici potest, cum duorum fuerit similis affectus et simplex religio testamenta condentum cunctisque iam liceat quoquomodo et quibuscumque verbis ultimum dictare iudicium, sicut eorum principum statuta (instituta G) declarant, qui removerunt sanctionibus suis meliore prudentia vetusti (veterum GPM) iuris ambages. 4. Idcirco, quia minutiis priscae consuetudinis (constitutionis Et) et obscuritate submota solam defunctorum convenit inspici voluntatem, cui multum roboris erit si vel septem vel quinque testibus muniatur, et virum spectabilem Leonium praeter fiduciam precum pridem (primum ES) cum uxore communium voluntas quoque (neque Pith.) alia (aliena GPML) et subscriptionibus testium munita defendit, apud eundem solida successione testari habeat liberam facultatem. Cuius heres ex edicto divi Hadriani hereditaria corpora consequitur (consequetur edd.) nec bonorum possessionis petendae sustinebit necessitatem, quam generaliter omnibus relaxamus (laxamus L delete cuius ... relaxamus and insert post 639.l Meyer.app.?) 6. Ne tamen hoc testamenti genus plus iusto munuisse credamur, si quis sibi vel inofficiosi querellam vel praeteriti competere duxerit (dixerit d.O edixerit E) actionem, hanc utramque secundum iuris et legum statuta servamus, Albine parens karissime atque amantissime. 7. Idcirco illustris et praecelsa magnificentia tua saluberrimam sanctionem mox in omnium pervenire notitiam propositis iubebit edictis, ut possit facile cognosci condendarum servandarumque legum curam nobis esse praecipuam.

W638/18/2. NV 22 (Albino pr.pr. II d. 15/14 Dec 446 Roma) Iustitiam suggestionis probamus, cuius omnis haec mens est, ne quid umquam contra innocentiam male petentibus licere patiamur. Scimus enim, quanta saepe miseros vexet (vinxit d) invidia, quos iniquitas iudicantium fastigio potestatis affligit. Officium sedis celsitudinis tuae, sine quo necessitates publicae nequeunt expediri, per infortunia multa iam saucium medicinam nostrae curationis exposcit, quae dudum potuisset adhiberi, si suggestio similis ante manasset. 1. Hac igitur mansura iugiter lege sancimus (sancimus g decernimus d.O), ut quisquis ex officio praetoriano, priusquam militandi finem consummatis per ordinem temporibus sortiatur, sub attestatione gestorum testimonio praefecturam regentis honestam meruerit missionem, seu quietis studio sive alterius amore militiae, nullam sustineat de non peractis stipendiis quaestionem fiduciam perpetuae securitatis habiturus. 2. Praeterea numerarios praetorianae sedis, penes quos publicarum rationum notitia consistit, sive privatos (add factos Meyer.app.) sive aliam (alias d.O) militiam fortasse sortitos, post quinquennium discussionibus subiacere prohibemus. Intra hoc enim tempus vestigari (vestigare d investigari O) facile quamvis latens veritas potest. Et certe nullius tam gravis debet esse condicio, ut terminum non habeat sollicitudinis et timoris. 3. Munimen uberius consideratio flagitat aequitatis. Officium praetorianum sub quolibet (omit s.q. d.O) expensarum colore in praeiudicium cautionum vetamus urgueri (urguere g), in cuius perniciem nequitia creditorum frequenter excogitat, ut pecuniam pro publica necessitate numeratam privatis simulent profecisse compendiis: quibus hanc poenam praesenti constituimus sanctione, ut, si quando pecuniam suam sub tali credendam putaverint esse contractu, eius protinus amissione multentur nihilque vel ab his quos adversum vetita deceperint vel de publicis rationibus consequantur. 4. Haec officio praetoriano salutis fortunarumque praesidia tribuisse sufficiat (sufficiat g sufficiet d.O), cui etiam mensores, quos pridem habere desiderat, pro mansionum suarum quiete concedimus, Albine parens karissime atque amantissime. 5. Illustris igitur et praecelsa magnificentia tua iustissimam legem propriis vulgabit edictis, ut omnibus innotescat nostro saeculo rei publicae nihil amplius esse praestandum nisi quod deceat acquiri.

W639/18/3. NV 21.2 (Albino pr.pr. et patricio II d. 26 Dec acc. 27 Dec pp. in foro Traiani 28 Dec 446 Roma) Cum sciamus et divos principes et clementiam nostram condendarum legum fomitem frequenter invenisse de precibus, iuvat ex facto, quod nuper evenit (invenit C1), cunctis profutura sancire. Illustrem feminam (illustris femina ES Pith.) Pelagiam cum Micce illustris femina dictare vellet heredem, sed testium copiam non haberet, per holografam scripturam votum circa praedictam supremae prodidit voluntatis. Nam (eam Meyer.app.?), quod solum potuit secretius licere morienti, indicem iudicii sui paginam Caesario viro spectabili tribuno et notario fratris sui filio secura commisit, quam natalium decus et propinquitatis religio fidem cogerent (cogerint SL) servare defunctae. Nec sane electionis suae cura testatricem fefellit. Desideriis amitae Caesarius obsecutus (subsecutus L) chartam fidei suae creditam iuris et conscientiae memor eadem qua sumpserat simplicitate vulgavit. Sed illustris heres ab ambitu cupiditatis aliena nihil de successione praesumpsit, nihil de corporibus hereditariis vindicavit intra hos modestiae terminos manens, ut subdito precibus ultimae voluntatis arbitrio non prius se putaret heredem, nisi nos causae iustitiam probaremus. Recensitis igitur omnibus defunctae iudicium roboramus, cui praeter filium fratris et litteras suas testes habere non licuit. Idcirco illustris femina Pelagia pro ea parte, qua heres scripta est, defunctae potietur arbitrio. 1. Ne tamen huius statuti salubritatem generi negemus humano, mansura iugiter (igitur d) lege decernimus, ut quisquis per holografam scripturam supremum maluerit ordinare iudicium habeat liberam facultatem. Multis enim casibus saepe contingit (contigit gad.CS), ut morientibus testium numerus et copia denegetur. Quibus erit de legibus nostris inter ipsa vitae deficientis pericula (periculosa Pith.) causatio (cautio PM), si propriae manus litteris scribere quos voluerint non sinantur heredes. Aliis testes itinerum necessitas, aliis solitudo (solitudo d.ph.XPML Pith. sollicitudo others) villarum, aliis navigatio non tantum comitibus expedita (expedita g.S expetita d others) subducit. Aliorum testatas esse prohibent voluntates hi, qui velut obsessos conclavibus (cum clavibus g. GL) suis solent custodire languentes. Nostrae posthac beneficio sanctionis intestatus nemo morietur, cui fuerit sollicitudo testandi. Late viam supremis aperimus arbitriis: si holografa manu testamenta condantur (condonantur g), testes necessarios non putamus. Scripto enim (scriptorum GPM) taliter sufficiet (sufficiat ga.GXC) heredi asserere etiam sine testibus fidem rerum, dummodo reliqua congruere demonstret, quae in testamentis debere servari tam veterum principum quam nostrae praecipiunt sanctiones, ut in hereditariorum corporum possessionem probata (probatam GES) scripturae veritate mittatur. (add Cuius heres ex edicto divi Hadriani hereditaria corpora consequitur nec bonorum possessionis petendae subtinebit necessitatem, quam generaliter omnibus relaxamus = 637.5 Meyer.app.?) 2. Cum tamen testium praesentium testator elegerit, legitimum numerum semper oportebit adhiberi. 3. Necessitatem quoque praecipitem submovemus, quae testatores hactenus compulit sub unius diei spatio supremum festinato nimis ordiri (ordinare g) et implere iudicium. Quibus nos licentiam tempusque largimur, ut voluntatem, quam de rebus propriis mente (mentemque GXCPM) conceperint, frequenter scribant, frequenter retractent, frequenter emendent et quot voluerint diebus in tantae (tanta g) praesertim causae meditatione versentur (serventur G). Haec enim deliberatio (meditatio E Pith.) nihil immaturum (maturum d) relinquit cui licebit saepe (sua L) dictata corrigere. 4. Testes autem (etiam ES) subscriptiones suas uno die vel omnes pariter vel, si legitimus numerus exiguam moram fecerit, horis praebere diversis sub obtutibus testatoris iubemus. 5. Praeterea, quoniam (quod L) plerique deficientium voluntates suas cupiunt esse secretas nec ante vulgari quam luce priventur, statuimus ac iubemus, ut, si testes rogati paginae, cuius arcana nescierint, coram testatore subscripserint (omit c.t.s. d), nihil ex ignoratione testium testamentorum firmitatibus derogetur, Albine parens karissime atque amantissime. 6. Idcirco illustris et praecelsa magnificentia tua iustissimam legem et cunctis generaliter profuturam in omnium celeriter ire notitiam propositis iubebit edictis, ut facile possit agnosci nostrarum salubritas sanctionum.

447 CALEPIO ET ARDABUR VV CC CONSS

W640/18/4. NV 23 (Albino pr.pr. II et patricio d. 13/10/11 March acc. 27/26/25/28/30 March pp. 6/7 Apr 447 antelata edicto Albini v.i. pr.pr. II et patricii in foro Traiani Roma) Diligenter quidem legum veterum conditores prospexerunt miseris et post fata mortalibus, eorum qui sepulchra violassent (add semper S Paris.4414.4415) capita persequendo. Sed quoniam noxiae mentes caeco semper in facinus furore rapiuntur et se ad poenas dudum statutas existimant non teneri, necesse est severitatem novare (novare GES novari d.O + others), quam videmus (vidimus g.ô.O) hactenus impune contemptam. Quis enim nescit quietos sollicitari funestis ausibus manes et horribilem violentiam defunctorum cineribus inferri (deferri G)? Luce palam sepulchra caeduntur et quidquid religio vetat in usum licentiae traxit (tradidit GPM) sacrilega praesumptio. Finis (fines g.d others) malorum iam nec mortuis datur, in quorum supplicia constructio miserandae sedis eripitur. Scimus enim - nec vana fides est - solutas membris animas habere sensum et in originem suam spiritum redire caelestem. Hoc libris veteris (omit veteris x.Pith.) sapientiae, hoc religionis, quam veneramur et colimus, declaratur arcanis. Et licet occasus necessitatem mens divina non sentiat, amant tamen animae sedem corporum relictorum et nescio qua sorte rationis occultae sepulchri honore (onere O Pith.) laetentur, cuius tanta permanet cunctis cura temporibus, ut videamus in hos usus (hoc usum ps.th.ph.ô) sumptu nimio pretiosa montium metalla transferri operosasque moles censu laborante componi. Quod prudentium certe intellegentia recusaret, si nihil crederet (crederet g.GXCS crediderit EM.ps.th.ô Paris.4408.4409.4414.4415) esse post mortem. Nimis barbara est et vesana crudelitas munus extremum luce carentibus invidere et dirutis per inexpiabile crimen sepulcris monstrare caelo reliquias humatorum. 1. Huius nefandi sceleris inter ceteros reos vehementior clericos querella persequitur, quos portentis talibus immorantes frequenter aspexit dies tristior (districtior S.d.x Paris.4408.4414.4415 Pith.). Ferro accincti vexant sepultos et obliti numinis caelo ac sideribus praesidentis cinerum contagione pollutas sacris altaribus manus inferunt, tanto in profundum caliginem conscientiae suae stupore demersi (dimissi ps. Paris.4410), ut reverendis audeant interesse mysteriis (ministeriis X.ps Paris.4408.4411 Pith.) et post excidia funerum credant deum posse placari, quem nocentes precantur incassum, quem vita melior exorat. 2. Commissorum talium foeditatem, ne diutius tempora nostra maculentur, hac edictali lege damnamus. Quisquis (quicquid M si quis ps.) igitur sepulchra profundae violator quietis et lucis ipsius hostis effoderit, quisquis (quicquid M) ex his quaelibet marmora vel saxa sustulerit, poenae mox habeatur obnoxius (innoxius O). 3. Servos colonosque in hoc facinore deprehensos duci protinus ad tormenta conveniet (convenit th.x.ô.S). Si de sua tantum fuerint temeritate confessi, luant commissa sanguine suo; si dominos inter supplicia nullo interrogante nexuerint, pariter puniantur. Ingenui quoque, quos similis praesumptio reos fecerit, si fortasse plebei et nullarum fuerint facultatum, poenas morte persolvant; splendidiores autem vel dignitatibus noti bonorum suorum medietate multati perpetua notentur infamia. 5. Clericos vero, quos tam diri operis constiterit (constitit XC.ph) auctores, dignos credimus (credidimus L) maiore supplicio: vehementius enim coercendus est quem pecasse mireris (mireris g.M miraris S Pith.), scelus omne gravius facit claritudo personae. Intolerandum, nimis execrabile, non ferendum induere nomen et titulum sanctitatis et abundare criminibus. Quisquis igitur ex hoc numero sepulchrorum violator extiterit, ilico clerici nomen amittat et (add sic Eb Paris.4409 Cuiac.ed.1) stilo proscriptionis addictus perpetua deportatione plectatur. Quod ita servari oportere censemus (censuimus Vat.1050), ut nec ministris nec antistitibus sacrae religionis in tali causa statuamus esse parcendum. Facessant querellae: nullius innocentiam sauciamus, nocentes tantum lex nostra persequitur. 6. Sed quoniam plerumque statutis salubribus (salubrioribus L) dissimulatione venalium iudicum negatur effectus, praesenti iubemus edicto, ut provinciae moderator adminiculo municipum fultus censuram nostrae legis exerceat. Et licet nemo reus possit fascibus ac securibus reluctari, si quis tamen extiterit sic superbus, sic impotens (potens GS impudens Cuiac.ed.2), sic rebellis, in cuius nequeat ire supplicium, amplissimas potestates directa relatione mox instruat, ne severitas iusta (severitatis iustitia S) lentetur. 7. Quod si (add rectores Epit.Mon. Pith.) violatores sepulchri (add quis Meyer.app.?) quos potuerint secundum formam sanctionis huius punire neglexerit vel de superioribus referre distulerit, facultatibus et honore (honoribus ps.th.x) privetur. Cuius quisquis, sive adhuc in potestate positi sive privati, propter omissam poenam violatoris sepulchri voluerit accusator emergere, habeat liberam facultatem (potestatem Epit.Mon. Pith.). Nec delatoris formidet invidiam (iniuriam Paris.4409.Leid. Pith.), cum praemio magis dignus sit, qui se constanter improbos odisse monstraverit (probaverit Vat.1050), Albine parens karissime atque amantissime. 9. Illustris et praecelsa magnificentia tua legem, quam pietatis et religionis amore concepimus (omit legem ... concepimus g), provinciis provinciarumque rectoribus celeriter innotescere propositis iubebit edictis ut criminosis poena reddatur, innocenter viventibus gratulatio, pax sepultis.

W641/18/5. NV 24 (ad Florianum com.sacr.larg./pr.pr. d. 25/26 Apr 447 Roma) Inter cetera, quae perennitatis nostrae mansuro saeculis ordinamus imperio (imperio O imperium gd), hoc quoque, quo (quoque quo g quia et O quod et Pith.) aerarii nostri commoda tueri posse salubri suggestione probamus, (add quod Pith.) maiestatis nostrae sancimus oraculo, ne ulterius furtiva negotiatio et claris urbibus rarum faciat mercatorem et obscuris ac reconditis locis in damnum publicae functionis lateat turba mercantum, Floriane frater amantissime. 1. Idcirco illustris auctoritas tua pragmatici nostri tenore comperto iuxta sciat suggestionem suam omnes, qui declinatis urbibus per vicos portusque quamplures possessionesque diversas (et per diversa loca Phill.) exercent (add ut publici functionis lateant Phill.) negotiationis officium, pro aerarii nostri commoditate retinendos, ut secundum modum, quam iustitia suaserit, aurariam functionem cogantur agnoscere: gravis multae condemnatione proposita his, qui huiusmodi negotiatores in fiscale dispendium putaverint cohibendos (cohibendos Meyer contuendos libri). Aequum enim est eum, qui praeceptis nostris crediderit obviandum, facultatum suarum subire discrimen.

W642/18/6. NV 7.3 (Floriano com.sacr.larg. d. 25 Apr 447 Roma) Aequum est serenitatem nostram provida oraculi nostri constitutione sancire, ne (nec G) aut (delete aut Beck Meyer.app.) impune quemquam temerario contemptu, deserta officii sui militia, licuerit segnis otii (socii d) elegisse desidiam, aut (et Beck Meyer.app.) in posterum proposita interminatione cavere, ne quis audeat inconsulto iudicis sui testimonio militiae sacramenta deponere, Floriane frater amantissime. 1. Unde illustris auctoritas tua pragmatici nostri secuta praeceptum sciat secundum suggestionem suam (tuam d.O) palatinos omnes sacrarum largitionum, qui stipendiis non peractis sine testimonio vel auctoritate praesulis sui ad ecclesiastica obsequia aut (aut Meyer.app. et d.O) ad aliam transiere militiam, nomine clericorum et privilegio cinguli superioris exutos palatino officio ac militiae, quam contumaciter reliquerunt, protinus esse reddendos: atque hoc circa universos oportere servari (servare g), quos intra triennium post militiae commutationem pragmatica huius sanctionis forma reppererit, ceteris vero non movendam penitus quaestionem, qui prolixioribus (prolixioribus g.O Pith. pro levioribus d) temporum spatiis muniuntur: 2. hac in futurum praeceptione servata, ne cui (omit cui g) liceat sine iussu et testimonio praesidentis vel deserere vel commutare militiam; provinciarum (provincialium A) iudices esse cogendos, ut tabularios largitionalium titulorum ad amplitudinis tuae sedem (sedes Pith.) cum ratiociniis instructionibusque transmittant noverintque in procurandis exactionibus legibus se teneri (retineri d). Dubium enim non est eum fore et nobis et legibus nostris obnoxium quisquis maiestatis nostrae praecepta lentaverit.

W643/18/7. NV 25 (Albino/ad Albinum pr.pr./et patricio II d. 3/2 June/Jan/5/4 July pp. in foro Traiani 9 June 447 Roma) Cum iuris aequitas omnibus dominis in commune permiserit fructu libertatis (liberalitatis OG) et praemio fortunam mutare (vitare ph.Pith.) servorum nec manumissoris posteros his graves esse conveniat, quos meliore iudicio tanti muneris auctor evexerit, duras nimis benemeritis credimus sanctiones, quae sic opprimunt (comprimunt Pith.) sub ingrati actione libertos, ut ab heredibus defunctorum praecipiant (praecipiantur Meyer.app.?) in servitutem vocari (vocare g), tamquam contra iniuriarum vel superbiae reos nulla nisi abrogandae libertatis poena sufficiat. 1. Huius ergo statuti vigorem benignius corrigentes mansura iugiter lege decernimus, ut, si quis ex familia sua cuiuslibet sexus homines libertate donaverit, eius heredes, sive extranei sive filii seu filiae seu nepotes neptesque fuerint vel propinqui cuiuscumque cognationis et nominis, manumissos non teneant ad obsequiorum necessitatem nullamque contra ingratos habeant actionem, sed, quod minime remur, si contumeliam fortasse pertulerint (protulerint G), ad cohercendos iniuriarum reos utantur iure communi. Nemo sibi nostrae legis obstaculo credat perire vindictam: late adversum noxios severitas patet. Hoc unum genus ultionis nostro saeculo venturisque temporibus nulli prorsus sperare permittimus, ut in ius vocati postulet servitutem. Iustitiam praesentis edicti, si bene sentiant, famae praestamus heredum, ne videantur non (omit non d) agere causam doloris, sed exercere potius cupiditatis ardorem. 2. De successionibus etiam, quas latius et obscurius veteres protulerunt, compendium lucidae definitionis adhibemus. Itaque libertus, qui civis Romani (civitatis Romanae Meyer.app.) privilegium fuerit consecutus, sive unicum pignus seu plures cuiuslibet sexus habeat filios, cum mori coeperit, suboli suae omnes proprias si maluerit facultates supremo securus dimittat arbitrio. 3. Quod si nulla prole gaudebit, quattuor uncias bonorum suorum manumissoris filio vel, si plures erunt, filiis derelinquat (relinquat d.O) aut, si filiorum nullus extiterit, nepoti ex filio vel nepotibus eandem deputet portionem. 4. Filias vero manumissoris earumque filios et nepotes impune praetereat, nisi forsitan aliud amor suaserit voluntasque morientis. 5. Ne quid autem scaevis interpretationibus calumniantum (calumniantum g.O others calumniantium d.G) moliantur insidiae, quod pro liberto statuimus pari sibi munere etiam liberta defendat. 6. Praeterea intestatis libertis filius filiave nepos neptisve vel si plures superstites fuerint, dummodo liberi civesque Romani, pro totius patrimonii soliditate succedant. 7. Nam si nec filios habuerint nec nepotes, reliquerint (reliquerint GS dereliquerint E) tamen patrem matrem fratrem sororem pari libertate gaudentes, medietatem sibi intestatae successionis haec de supradictis persona defendat quae gradu potior invenitur, aliam vero medietatem manumissorum reservamus heredibus: quos tunc respiciet omnis hereditas, si intestato expressa necessitudinum nomina defuisse constiterit. 8. Ipsis vero manumissoribus nihil penitus derogamus, quibus ius patronatus integrum semper manebit salvumque durabit quidquid vel prisci iuris auctoritas vel superiorum principum sanctiones contra ingratos detulere libertos. 9. Sed ne (neque d) penitus sibi reverentiam posteri causentur negatam, statuimus et iubemus, ut adversum manumissoris filios et nepotes liberti libertaeve in nullis omnino causis testimonium dicant. Quod si, licet nihil valiturum, dixerint, puniantur, Albine parens karissime atque amantissime. 10. Illustris et praecelsa magnificentia tua propositis reverenter (evidenter E Pith.) edictis cunctorum sensibus aequitatem nostrae legis insinuet, ut, quanto studio et detestemur (detestamur E) iniustos et libertati tribuamus favorem, totus ubi noster est orbis agnoscat.

Tenure of western quaestor no.18 ends

448 POSTUMIANO ET ZENO VV CC CONSS

W644. NV 26 (Albino pr.pr. et patricio II d. 3/5 June/5/7 May 448 Ravenna) Gloriossisimus principum dominus Theodosius clementiae meae pater leges a se post Codicem nominis sui latas nuper ad nos, sicut repetitis constitutionibus caverat, prosequente sacra praeceptione direxit (direxerat s2), Albine parens karissime atque amantissime. 1. Illustris et praecelsa magnificentia tua nostrorum quoque apicum tenorem secuta perferri eas in notitiam omnium cum superdicta venerabili iussione simul missa, quae nihil dubitationis relinquit (relinquet ds1x.O), tam suis quam provincialium iudicum decernet edictis, ut, sicuti uterque orbis (urbis g.d.s.x) individuis ordinationibus regitur, isdem quoque legibus temperetur.

449 ASTYRIO ET PROTOGENE VV CC CONSS

Tenure of western quaestor no.19 begins: Boethius?

W645/19/1. NV 27 (Firmino pr.pr. d. 17/16/20 June Ravenna pp. 20 July 449 sub edicto Firmini v.i. pr.pr. in foro Traiani Roma) Boni principis cura vel prima vel maxima est quietem provincialium propitia (propria GS) sollicitus mente tractare, quibus quanto plus fuerit humanitatis impensum (expensum ES Paris.4414.4415), tanto pronius amor devotionis incumbit. Haec est enim natura mentis humanae, ut quod amittit (admittit GECL.x) ex commodo compenset in gratia et animos praestitis largioribus (d.O Paris.4411 Pith. largiores Meyer.app.?) interiore quodam vinculo caritatis obstringat. Iuvat (iubet GS Paris.4409) itaque iuris perpetui enfyteutici patrimonialis, iuris rei publicae vagas aeternasque calumnias et nullo temporum (tempore d.ps.ph.x.E Paris.4410) fine conclusas certis et designatis terminis limitare. Quam nobis necessitatem ferendae legis iusta imposuit querimonia plurimorum. Quis ferat institui iurgia, quae avi ac proavi nescierunt? Quae alia improbum litigatorem tam valida defensio submovebit (submovet ps.th Paris.4409 submovit D.x), si possessorem nec saecula in infinitum transacta defendent (defendant L)? 1. Praeter tantae aetatis iniuriam vehementer offendit, quod quibusdam nec militiae suae privilegia suffragantur. Diuturno excubiarum labore perfunctis impingi contumeliosam status comperimus quaestionem et, quos verecundiae (verecunda Paris.4410) attestatione, natalium splendore conspicuos praeclara scriniorum officia probaverunt, naevo erubescendae obiectionis urgueri, emeritos aulicis honoribus viros trahi ad laqueos vilissimi colonatus et tunc periculosius (perniciosius GEXCPM.ph. Paris. 4409.4410.4414.4415) laborare, quando post continuos observationum labores et residuo vitae optata debent quiete gaudere. 2. Domini vernulas suos fidelius (fideliter ES Paris.4409.4414) servientes, cum libuerit, iugo servitutis absolvunt, et, quod esse non poterant qualitate nascendi, manumissionis beneficio consequuntur. Indignum facinus deteriorem condicionem liberis esse quam servis, ut humilis abiectaque fortuna (persona ph. Pith. Cuiac.ed.2) legibus quod non habebat acquirat, nobilior quod habuit obtinere non possit. Absit a temporibus nostris, ut id conscientia nostra permittat. Quin immo hunc nobis gloriae titulum vindicamus, ut nostro studio gravissimae consuetudinis licentia comprimatur: decet (add enim ph.ps.th.OD Paris 4409.4411. Pith.) nostris specialiter remediis veternosae valetudinis adversa curare. Medicinae huius laus aeterna contingit, cum nos tam (g.ps.th.x.P3L Paris 4410 Pith. nostrae O nostri others) salubris aequitatis auctores aetas et praesens et futura declaret. 3. Ad quam benevolentiam praecipue nos hortata est lex domini patris clementiae meae Theodosii perennis Augusti, qua virtutum suarum morem (morem g.O more d others) secutus humano generi profunda quiete prospexit constituens post triginta annos nulla penitus iurgia, quae medio tempore mota non fuerant, excitari. Cuius invicti principis laudibus etiam praesentem legem necesse est applicari. Illam namque pia mente praestando (praestandam Paris.4409 Pith.) viam huic alteri praebuit, qua beneficia eius latius panderentur. Praecipimus igitur propter quorundam pravas interpretationes (interpellationes E), quibus sanctio memorata non sufficit, dum minutias iuris et captiosa (copiosa G) verba sectantur (recitantur G), ut quae specialiter iussa sunt specialiter abrogentur, cum generalitatis designatio universa consumat, nec aliquid esse possit exceptum, quod non per illud venerabile constitutum hoc peremptorio vocabulo concludatur. Dicendo enim 'omnia' nullum penitus cuiuslibet litis aut causationis fomitem derelinquit (dereliquit GXC.ph Paris.4409). 4. De originariis et colonis, inquilinis ac servis utriusque sexus, peculiis atque agnationibus designati iuris, id est perpetui patrimonialis enfyteuticarii et rei publicae, post triginta annorum curricula nulla deinceps actio moveatur. Et negotium de quo per expressa tempora sollemniter nemo pulsavit, novum nemo proponat (ponat Paris.4409). 5. Quod in omnium consummationem causarum iussum (iustum Cuiac. Pith.) est debere servari. Aequum est enim tot annos sine interpellatione decursos nullo nomine, nulla prorsus (protinus EaS) occasione subverti. Ac, si constiterit memorati temporis intercessisse silentium, etiam has causes, quae sub fiducia legum praesenti sanctione ablatarum motae sunt nec finitae, huius sacrae praeceptionis auctoritate volumus aboleri, quia, ut incohari tales nolumus (volumus d) actiones, ita male incohatas haberi (habere g.ph.ps.th. Paris.4409) oportet extinctas. 6. Intra haec sane tempora si coepta lis fuerit de originariis vel agnatione cespitis designati, hanc formam erga possidentes servari praecipimus (praecepimus ps.th. Leid.), quae lege divi parentis nostri Honorii de colonis utriusque sexus iuris privati evidenti definitione conscripta est: scilicet ut a persona feminea viginti annorum, a virili triginta repetentem praescriptio obiecta submoveat. Quam (quam g.d.x.ô.OSLD quod others) et in illa parte observari convenit, quae statuta (instituta ph.) est de agnatione talium personarum. 7. Et licet rem omnibus causis generaliter profuturam a nemine temerari posse credamus, tamen, ne quos sacrilega temeritas (sacrilegae mentis Pith. Cuiac. ed.2) ad subreptionem quacumque compellat audacia, praesumentes triginta librarum auri poena percellet. Eadem manebit palatinum officium utriusque aerarii nec non officium culminis tui vel cunctarum iudicum provinciarum, ut pari sorte quae salubriter (sublimiter S) constituimus periculo etiam salutis suae illibata conservent, Firmine parens karissime atque amantissime. 8. Illustris et praecelsa magnitudo tua, per quam novimus universitatis quietem studiosa diligentia custodiri, legem cunctis provinciis, universis litibus applicandam propositis vulgabit edictis, ut post triginta, sicut dictum est, annos perniciosa diversarum omnium causarum propositio conquiescat (quiescat Db).

W646/19/2. NV 28 (Opilioni mag.off. d. 11 Sept 449 Ravenna) Libenter accipimus (accepimus g), quotiens necessaria suggeruntur. Tantum enim laudis est veterum statuta servare quantum necessaria provida mente sanxisse; eadem ratio est praestare beneficia et praestita (praesentia x Cuiac. ed.1) custodire. 1. Igitur sublimitatis tuae, quae magnanimitate sui nostris temporibus proficere iudicat quidquid rationabili sollicitudine providetur, suggestionem sequentes agentum in rebus scholae, quorum labores sollicitudines vigiliae tantae sunt (sunt Os2 sint s1x), ut soli quidquid oneris est et profiteri et efficere videantur, hac edictali lege consulimus, ut, quae (quod O) vetustas pro remuneratione sui praestitit et intercepta iam diu fuerant, consequantur: scilicet ut inconsulto principe, qui ex eadam schola ad obsequia praefecturae praetorianae post infinita discrimina et consumpta (consumptae gbdsx) aetatis parte meliore pervenit, primores designati officii nil (nihil x) usurpent, neque praefectianus aliquis summae sumat (suae praesumat Cuiac. ed.1) militiae sacramenta (omit neque ... sacramenta x) neque matriculis eximatur praeter eius conscientiam atque consensum, ita ut eadem matricula officii praetoriani in principis potestate consistat. 2. De (et x Cuiac. ed.1) annonis atque emolumentis principibus nihil per (pro Pith.) iudicum avaritiam (avaritia d.O) subtrahatur. Debent enim plurimis (pluribus g) remediis adiuvari, quos novimus, ut ad hoc veniant, plurima pericula sustinere, Opilio frater amantissime. 3. Illustris itaque auctoritas tua haec, qua merito constituta sunt, praecipiet pro sua aequitate servari, ut spe certa recuperandi praemii antiquitus deputati in necessitatibus publicis fidelius elaborent, quoniam, ubi certus fructus est, illic studiosius laborare delectat: multa decem librarum auri statuta, si quis legis huius obviaverit constitutis.

450 VALENTINIANO AUG VII ET AVIENO VC CONSS

W647/19/3. NV 1.3 (d. 5/4 March 450 recitata in senatu per virum illustrem proconsulem Postumianum 14 March 450 Roma) Impp Theodosius et Valentinianus Augg consulibus praetoribus tribunis plebis senatui suo salutem dicunt. Si vos liberique vestri valetis, bene est: nos exercitusque nostri (noster G.ph vestri Paris.4413.4415) valemus. Licet aliae occupationes (occasiones GPM) extiterint, (add haec Meyer.app.) ultra differri (deferri d.ph.psa.G) non potuit: apud verecundam enim conscientiam (add pars PM) mendacii genus est promissa tardare. Sciamus licet devotione possessorum fiscalia (add vel L) nulla vel parva deberi, tamen quod in huius (huiusmodi ps) discussionis officio et nullius et modici una eademque condicio est, evidenter exponimus, cur designatae necessitati (designata necessitate C) placeat subveniri (subvenire E.ps Paris.4410). Putabitur enim coniventia, nisi (si S.ph) nostro studio corrigatur. 1. Quantum ad propositum nostrum attinet, provincialibus undique volumus esse consultum et diversis fessos incommodis sufficientibus beneficiis adiuvare. Verum obstitit (obstat ES) invida plerumque subreptio, quoniam iam non potest tantum, quantumlibet intenta, cogitatio providere, ut improbis (probis th) etiam latentes nocendi aditus obstruantur. 2. (add Nec E) Discussores ad provincias non electi, sicut comperimus, sed ambientes ire dicuntur, quod, nobis et proceribus nostris aliarum sollicitudinem mole (more d.ps.th.ô1) constrictis, efficere (efferre E Pith.) inveniunt (inveniuntur edd.) otiosi. Hoc modo facultates possessorum miserabiliter conciderunt (convaliscunt M): et hinc maius (magis O.ph.ps.th) incommodum, unde remedia debuere certa provenire. Ubi trepidam provinciam talis discussor adierit (adiret XCPM) stipatus calumniarumque ministris superbia elatus inter obsequia sumptuosa, expetit adminicula provincialis officii, scholares etiam saepe coniungit, et multiplicato et (multiplicatoque G) hominum numero et officiorum, quantum avaritiae libuerit, terror (error XCPM) extorqueat (exerceatur G). Prima sunt venientis exordia, ut proferat et revolvat super diversis numerosisque (innumerisque Paris.4409 Pith.) titulis terribiles iussiones: praetendit minutarum supputationum caligines inexplicabili obscuritate confusas, quae inter homines versutiarum nescios hoc amplius agunt (habent Paris.4409), quo (quod d.th.ô.G) minus intellegi possunt (possint ESL). Securitates expetunt annorum serie et vetustate consumptas, quas servare nescit simplicitas et fiducia nihil debentis. Re vera enim aut, quoquomodo (quomodo PaS.ph Pith.) pereunt, quasi iusta contingit occasio depraedandi aut, si extant, redimendum est, ut ferantur accepto. Ita fit, ut apud improbum rei arbitrum merito noceat chartula, cum perit, nihil proficiat non perisse. Innumerae deinde clades, saeva custodia, suspendiorum crudelitas et universa (universorum ph.ps) tormenta, quae interea, laetus et crudelitatis pertinax, egregius quaesitor expectat (excogitat ô). Collega furtorum palatinus hortatur, instat apparitio turbulenta, urget (urguet GEPMSL.ps) immitis executio militaris. Indignum facinus haec de civibus velut inter hostes pecuniae placitis, non allegationum iustitia, non miseratione finiri. Tanta vexatio cum nihil umquam fisci utilitatibus prosit, tamen non desinit (desinit G.d.ps.th Paris.4410) iterari (iterare ES) quasi aliquid efficaciter gestum: vixdum uno e provincia decedente (decidente d.ps.th.ESL Paris.4410 discedente PM) cum novis auctoritatibus est ire alterum aeque provincialibus obfuturum. 3. Hunc nos, patres conscripti, fomitem perniciosi ardoris extinguimus nec patimur ulterius ad exhaustorum (exactorum GE.ps.th) interitum desaevire (deservire d.GE Paris.4410). Nobis perit deterior possessor effectus, nobis proficit non gravatus. Venduntur indutiae his qui non possunt esse solvendo, cum dilationis redemptio (redempti d.th.ô.O) publicam magis attenuet (attenuit ES.d.ps.th Paris.4410) functionem. Amittit (amittet M) sine dubio fiscus, quod commodo suo exactor augmentat. Superiorum igitur, patres conscripti, omnium temporum reliqua tam arcalium quam utriusque aerarii usque ad incipientem primam indictionem iubemus ad indulgentiam pertinere: nemo prorsus quaelibet usque ad designatum tempus transacta discutiat. Sola est numquam calumnianda securitas, quam aeternitas nostra concedit. 4. Licet hanc humanitatem cunctis ad quietem sciamus posse sufficere, tamen addimus (addemus L Paris.4410), quo provisio nostra magis possit grata praestari (praesentari S): nemini deinceps licebit ad hoc negotium arbitrio unius iudicis aspirare. Utrum mitti debeat inspector, publicus tractatus ante deliberet sublimis viri parentis patriciique nostri nec non (add et E Pith.) magnifici viri praefecti praetorio, qui communionis utilitate (PM Paris.4410 utilitatem most) virtutum suarum magnitudinem nobiscum pervigiles et cogitant et tuentur: cum aulicis potestatibus pro sua moderatione disponant, si iusta necessitas cogit (coget PM), qualis persona mittatur. Nihil impudenter (imprudenter d.E Pith.) audebit, quam elegit talium virorum examinatus assensus. Necesse est ab eo integritatis reverentiam custodiri (custodire d Paris.4410), qui novit tot se custodes habere quot (quot OGCS quod others) iudices. 5. Aliter pergenti ad provinciam et fortunarum et famae iubemus esse discrimen; revocetur (revocatus GPM) publici timore periculi, quam occulta cupiditas festinare compellit (compellet XCPM). Similis condicio manebit officium eius potestatis, quae discussorem mittere cupiens non fideliter suggesserit attestatione gestorum formam (normam Paris.4409) mittendi quam statuimus debere servari. 6. Sardiniam ad hoc excipi placuit, quoniam apud nonnullos calliditate quadam maxima pars pecuniae resedit (residet XCPM.ps), quam exactam publicis oportuit erogationibus applicari: cum satisfecerit, ad ipsam quoque beneficia nostra perveniet. 7. Illustris viri comitis rei privatae insinuatio patefecit dudum nostram clementiam praecepisse intra Africam, sicut per alias provincias, adiectione quinquennii pretium distractorum praediorum ad emptoribus debere suppleri (supplere L impleri Meyer.app.?); palatinos super hac re olim directos (palatinos directos OG.d.ps.th.ô palatini directi others) necdum quid profecerint (profecerint OG proficerent XC.d.ps) rettulisse. Quare nolumus hunc titulum interpretationi huiusce (huiuscemodi d.L) iussionis adiungi, ne sub occasione orationis accepta consumant. Dici enim reliqua non possunt, unde non residua pars, sed omnis quae sperari (add non S) potest summa debetur (debeatur GES). ET MANU DIVINA. OPTAMUS VOS FELICISSIMOS AC FLORENTISSIMOS NOSTRIQUE AMANTISSIMOS PER MULTOS ANNOS BENE VALERE, SANCTISSIMI ORDINIS PATRES CONSCRIPTI.

W648/19/4. NV 29 (Epityncano pr.urb. d. 24 Apr 450? Roma) Publicis commodis et sacratissimae urbis utilitatibus amica suggestio magnitudinis tuae clementiam nostram more solitae provisionis admonuit, ut naviculariorum corpori per tot detrimenta lassato remedia praestaremus: quorum privilegiis sufficere constituta vetera potuerunt, nisi haec temeritas illicitae usurpationis infringeret, Epityncane parens karissime atque amantissime. 1. Unde illustris magnitudo tua hac nostri (nostri d.O nostra g) pragmatici (pragmatica O) sanctione cognoscat iuxta (iuxta O Pith. ut iuxta g ut iustam d) suggestionem suam navicularios, qui munus proprium defugerunt (defugerunt Meyer.app. diffugerunt others), ad corpus suum cum agnatione et peculiis reducendos, omni vel coniunctionis vel obnoxietatis vel cuiuslibet personae privilegio et defensione submota: eorum, qui sine heredibus obierunt, substantiam quolibet alienatam titulo ab his vindicari (vindicare ga), qui (quia d) memoratae serviunt functioni. 2. Navem nec facere novam nec instaurare intra capacitatem quadraginta cuparum liceat ei, a quo hoc munus videtur esse susceptum. Privatorum naves legitimae capacitatis necessitatem huius functionis singulis cursibus, minores vero binis solidis adiuvabunt, ut necessarium corpus saluberrimae provisionis auxilio sublevatum devotionem solitam redintegratis viribus possit agnoscere.

Theodosius II died on 28 August 450.

IMP VALENTINIANUS AUG

W649/19/5. NV 30 (Opilioni/Ofilio mag.off. d. 3 Oct 450 Roma) Merito amplitudinem tuam de statutis prodecessorum (praedecessorum O Pith.) tuorum (nostrorum O) contrariis inter primicerium lampadariorum et sequentes eius habitis videmus (vidimus g videmur d) retulisse, ut, quod pro verecunda moderatione ipse non poteras (poteras d.O poterat g), nostra sententia definiret. 1. Magnae prudentiae est reverentiam melioribus servare decretis, Opilio frater amantissime. 1. Illustris itaque auctoritas tua iuxta rationabilem (iustam rationabilemque O) suggestionem suam (tuam Pith.) perpendentis (perpendentis Meyer.app. perpendentes g.d) et brevia nimis et longiora tempora hac edictali lege nos statuisse cognoscat, ut primicerius lampadariorum tres annos in primatus (primatus g Cuiac. privata O Pith.) administratione consistat, quatenus hoc labore perfuncto sequentibus ad processum copia tribuatur, ut neque ille diurnitate posterioribus onerosus exsistat neque sequentes nimia expectatione languescant. 2. De absentibus quae amplitudinis tuae suggestio patefecit, serenitas nostra confirmat: hoc est ut, si biennio quis (quis Meyer.app. suis libri) afuerit (s.b. suis officiis q.a. Seeck), unum ei, triennio duo, quadriennio tres merito praecipiat (praecipiet g.GO properet Cuiac.) anteponi; sin (si d.) vero quinquennio, matriculis eximatur, ut et desides (desidem Pith.) poena percellat et sedulis observationis suae competentis praemia concedantur.

451 ADELFIO VC CONS

W650/19/6. NV 31 (Firmino pr.pr. et patricio d. 31/22/30/12/11 Jan/Dec acc. 3 Feb 451 pp. in foro Traiani Roma) Cum pure et fideliter observari debeant quae caventur in legibus, latam dudum (legem O) de colonis originariis fucum pati quorumdam maligna mente cognovimus (comperimus O). Nam (obnoxius Meyer.app.?) cum is, a quo discessit obnoxius (post nam Meyer.app.?), triginta annorum repellatur obiectu (insert e.g. is eum sibi vindicet apud quem triginta annos probatur implesse, vel is cum quo maximum tricennii partem habitavit, si ES Cuiac. Sichard.) eundo per hos atque alios designatum tempus absumit (absumit O Meyer.app. assumit others): ita contingit, ut, cum ille pereat a quo fugit nec huic ad quem venit possit acquiri, mansionum permutatione desinat esse quod natus est, libertatem, quam nascendo non habuit (meruit ph. Pith.), fugae sibi assiduitate defendens. Nulli umquam nisi colono fugitivo culpa sua praemium fuit: ea causa incipit melior effici (fieri L), qua poenam meretur. 1. Quod tamen sufficit hucusque licuisse. Nam cum prior dominus obice legis excluditur, illi eum iubemus acquiri, apud quem eosdem annos statuti temporis probatur (probetur GXPM) implesse. Quod si propter conclusionem tricennalem et ad vim praescriptionis (praescriptionis d.O. interpretatio praeceptionis g.ESL) eludendam (excludendam ES) aequaliter habitet (habitet g.XCPM habitarit O) per diversos, is eum vindicet iure colonario serviturum penes quem a die primae fugae triginta annorum posteriora tempora concluduntur; alias huic lucro cedat, cum quo maximam tricenii (triennii G) partem vagus et infidus habitator effecit (effecti OG Pith. efficit gd others). Quod etiam de mulieribus originariis aeque vagantibus (vacantibus d.NXC) praecipio (praecipimus GPM) custodiri. 2. Colona vero, quae petitori post XX annorum curricula denegatur, si quem partum ante designatum tempus edidit, priori domino eum convenit non perire: aequum est ad eum suboles redeat suscepta tunc temporis, cum adhuc mulier competebat, ut damnum amissae matris, quod processu contigit annorum, prolis saltem vindicatio consoletur. Quem casum iubemus vicariorum compensatione finiri, ne, quod impium est, filii a parentibus dividantur. 3. Item placet, ut pars, cuius maritum esse constiterit, pro uxore eiusdem meriti (meriti g.d.SL mariti others) vicariam reddat, quatenus prava forsitan dominorum obstinatio a faciendo divortio conquiescat, quia et in eiusmodi (g.G huiusmodi d.O others) personis salva et inconvulsa debet coniunctionis affectio permanere. 4. Sane sicut colonas commutari posse priora statuta iusserunt, ita etiam de viris licentia sit. Igitur commutationes factas lex nostra confirmat. At (At GP3 Meyer.app. ac others) si aliqua cessio sine personarum commutatione praecessit (praecessit PMLS processit others) vel deinceps facta fuerit, non valeat, ne ad alterum coloni, ad alium possessio exhausta perveniat. 5. Advenae plerumque tenues abiectaeque fortunae quorumdam se obsequiis iungunt, ut, simulata laboris et obsequiorum patientia, accepto sumptu ac vestitu illuviem et squalorem egestatis evadant. Ubi de angustiis cladis suae humanitate et miseratione colligentis (colligentis O colligentes others) fuerint liberati, iam repleti, iam nihil de miseria cogitantes eligunt feminas ad patremfamilias pertinentes, sollertia forma utilitate meliores; cum satias (satias gd Pith. satis EvPith.) ceperit, derelinquunt, non statu priore perpenso, non assuetudine coniunctionis, non dulcedine filiorum, nulla lege prohibente discedunt. Itaque si nulli quolibet modo obnoxius civitati ad praedium se cuiuscumque rusticum urbanumque collegerit et mulieri obnoxiae sociari (sociare gd.NL) voluerit, gestis municipalibus profiteatur habitandi ubi elegerit voluntatem, ut hoc vinculo praecedente nec habitaculum quod placuit deserat nec consortium mulieris abrumpat: qua professione deprompta salva ingenuitate licentiam non habeat discedendi (discedendi O interpretatio recedendi others). 6. Pari lege mulieres ingenuas iubeo detineri, a quibus coniunctio appetita est et electa servorum seu colonorum, ut (add ab Meyer.app.?) his abire non liceat. Filii earum si denuntiatio non praecessit, in eorum iure et domino, apud quos creati sunt vel creantur, colonario nomine perseverent (perseverint g.NML); post denuntiationem vero editos secundum scita divalia servos esse censemus (censuimus G), ut illos nexus, sicut dictum est, colonarius teneat semper obnoxios, hos condicio servitutis, Firmine parens karissime atque amantissime. Illustris et praecelsa magnitudo tua huius generalis constitutionis formam edictis propositis ad omnium faciet notitiam pervenire.

W651/19/7. NV 32 (Firmino pr.pr. et patricio d. 31 Jan/Aug 451 Roma) Quae plerique in legibus constituta dissimulant, necesse est recenti (praesenti recentique S Pith.) iussione sanciri, ut omni ambiguitate submota instauratione solidiora reddantur. In administratione enim et in militia positis emendi licentiam denegatam superflua nonnullorum dicitur esse persuasio, cum lex divi Honorii ad Palladium praefectum praetorio missa, in Theodosianum redacta corpus, hanc copiam talibus legatur dedisse personis. Quem non taedeat alioquin ista condicio his solis, qui ad honores aliquos evehuntur, libertatem in contractibus non patere et, cum huic obstaculo nulla fortuna subiaceat, non mediocris (mediocres gd.GES), non nobilis (nobiles gd.G), non plebeia (plebei G), universitatis ius et commodum solis militantibus denegari (denegare EL negari O others)? Censeo igitur, ut in quibuslibet administrationibus (administrationis OE) officiis, in quocumque militiae gradu positis emendi quae ceteris copia sit dummodo emptio et venditio celebretur iure communi. Neminem volo potestatis iussu et impressione compelli (convelli d.O Pith.). Volenti vendere definitam et conscriptam pecuniam oportet inferri. Videat instrumentorum scriptor, sciant ii, apud quos venditionis documentum necesse est adlegari (adlegari g.OXCPL adlegare N). Nihil refert quis emat, cum publica fide pretium venditor consequatur. 1. Quod si emptor officio et administratione perfunctus intra anni metas aut super illata violentia, lege conscripta (add metu interpretatio) carceris, catenarum, custodiae publicae vel privatae vel in quolibet genere factionis (functionis d.O Pith.), aut non adnumerato pretio evidenter fuerit confutatus vel se de iudicio tergiversatione subtraxerit et agat (agatque G), ne gestae rei veritas possit agnosci, venditori solidorum numerum inferat, qui tabulis continetur, possessionem nihilominus perditurus, ut ad dominum redeat, cui taliter probatur ablata. 2. Item si venditor nihil horum sustineat, quae ponimus (punimus d.OHPM), et callida refragatione causetur, manente contractu perpetua firmitate et pecuniam reddat emptori, quam eum in pretium constiterit accepisse. 3. Hac sanctione eos quoque iubemus esse munitos, quos adminstrantes et ulla gerentes officia praedia rustica vel urbana certum est dato pretio comparasse. 4. Donationes quoque habitas et commutationes circa eas personas, quarum immerito hactenus emptio fluctuabat, similiter roboramus. Ita fit, ut in actu publico positos fidelius laborare delectet, cum vident (videant d.O) seu emptione seu commutatione, quae instar obtinet emptionis, seu donatione seu alio quolibet titulo venientia apud se posterosque suos inconvulsa mansura. 5. Si quis curiali venditori aliqua laboranti necessitate subvenit (obvenit G), cum modo ad exactore fiscalium functionum, modo a creditoribus urgueretur (urguatur G), et is (is Seeck omit libri) sine cautela vendidit, quam premente iniuria quaerere non vacabat, ne diutius suspendiis, squalore custodiae, sportulae concussione, usuris in maiorem cumulum crescentibus vexaretur, cur non maneat venditio, quae praestitit obnoxium a dispendiis et suppliciis liberari (liberare HG)? Alii destituta atque inculta propterea vendiderint, quia ieiuni cespitis onerosam professionem non poterant (poterunt d) sustinere. Iniquum est (add enim ES) tam iustis praecedentibus causis confectae venditioni ob hoc solum, quia decreti interpositio defuit, adimi firmitatem. Statuo itaque a tempore, quo Italiam Alaricus intravit, nullam moveri quaestionem his, quae (de/super his, quae Seeck Meyer.app.) curiales taliter de facultatibus propriis vendiderunt. A die sane latae huius saluberrimae iussionis cum praedia sua distrahunt curiales, primores etiam curiae, qui vendendi necessitatem ignorare non possunt, in collegae venditione subscribant. Hoc ordine omnis causatio sopietur (sopiatur H) nec emptor his auctoribus quicquam de resultatione formidat (formidet C) nec venditor potest sub tali assertione fraudari. Quem si deceptum oppressumve claruerit, ab ipsis etiam subscriptoribus reddi iubemus indemnem, ut utilitati eius cum emptore improbo pariter addicantur. 6. Non patimur praeterea nonnullorum alio genere iura turbari. Notum est post fatalem hostium ruinam, qua Italia laboravit, in quibusdam regionibus et causidicos et iudices defuisse hodieque (omit d.h. G) gnaros iuris et legum aut raro aut minime repperiri. Nam haec necessitas fecit perpetuitatem dari provincialibus advocatis. 7. In diversis provinciis vacuas curias derelinquunt, qui certatim ad privilegia causidicis illustris praetorianae sedis atque urbanae delata destinant: cum meliores natalibus suis effici volunt, non curant urbes proprias spoliatas ministeriis et officiis debitis interire. Nos neque meliora desideria volumus (nolumus N) impedire neque passim destitui civitates. Quisquis ergo ad hoc officium venire contendit, non ante sibi sciat esse permissum quam universa munia, quae patriae suae debet, exsolvat. Cuius tamen indulgemus (indulgimus HXC) arbitrio, ut, si ad togam properat, suffectum curiae praestet, cuius studio perficiat universa, quae per (add se libri) ipsum fuerant procuranda. Nec se absolutum statim credat appositione subiecti, quia, si inefficax ullo debito actu fuerit, recursum ad ipsum praebemus auctorem, nihilominus ad eos concuriales (curiales OE), qui minus idoneum susceperunt. Professurus igitur gesta secum deferat apud moderatorem confecta provinciae, ut et (omit et S Pith. ut haec E) officio iudicis notum sit, locum absentis quae persona susceperit, quae possit publicis necessitatibus sufficiens dare responsum: hac providentia nihil neglegens et intutum (et intutum Meyer.app. et in totum g others in totum d.OE Cuiac.ed.1) potest urbibus evenire. 8. Iubeo sane, ut, si (nisi E) in provinciali foro quattuor constat esse causidicos, quorum patrocinium in controversia parti possit utrique sufficere, cum voluerit, is, qui ultra memoratum modum potuerit inveniri, veniat ad praedictas sedes ob negotia peroranda. Alioquin licentiam non habebit, si illic non (talis non GPM) fuerit numerus designatus. Provideri (providere NXC.ph) enim decet, ne provinciales tenues homines defensionis inopia ad auditoria sumptuosa venire cogantur. Is ergo in illustribus iudiciis ad actionem causarum debebit (debet HN) admitti, qui probat relatione iudicis competentis tantos intra provinciam sibi creditam esse causdicos, qui possint controversiae sustinere conflictum, Firmine parens karissime atque amantisime. 9. Illustris igitur et praecelsa magnitudo tua hanc saluberrimam sanctionem programmate suo ad universorum faciet (faciat g.G) notitiam pervenire.

W652/19/8. NV 33 (Aëtio patricio d. 31 Jan/30 Nov/31 Dec 451 Roma) Cum diebus omnibus et momentis studium celsitudinis tuae et sollicitudinem pervigilem circa utilitatem publicam comprobemus, etiam praesenti insinuatione monstrasti, qua nullum pateris benigna et (benigne G) salubri providentia addictae (aditae GXCP1M) per necessitatem ingenuitati praeiudicium provenire (providere d.S). Ostendis (ostendens OG Meyer.app.?) non omnia sinistrae licere fortunae, ut status, quam illa voluit inopia cogente mutari, ad splendorem suum humanitatis nostrae beneficio reducatur. Notum est proxime obscaenissimam (obstinatissimam G) famem per totam Italiam desaevisse coactosque homines filios et parentes (homines homines et parentes filios Meyer.app.) vendere, ut discrimen instantis mortis effugerent. Tantum unicuique miseranda macies et letalis pereuntium pallor extorsit, ut totius, quam natura concessit, amoris obliti alienare suos genus (genitos S Pith.) pietatis (ultionis L) putarunt. Nihil est enim, ad quod non desperatio salutis impellat, nil (nihil HNGPMS Berol.270) turpe, nil (nihil HNGPMS Berol.270) vetitum credit esuriens; sola cura est, ut qualicumque sorte vivatur. Sed iniquum iudico (OHXCPS Berol.270 iudicium d.ph.NG) ideo libertatem perire, quia vita non perit, et agi horrore vilissimae servitutis, ut exitium pudeat evasisse. Cui non ingenuo mori satius est quam iugum servile perferre? Illa sunt dulcia, quae praestita non deformant, quae accepisse delectet (delectat O), quibus uti non turpe sit (pudeat Meyer.app.?). Dici beneficium non potest, si pereat, quod servis pro summa remuneratione praestatur. Igitur libero statui, cui specialiter sapientissimi conditores iuris legesque (legisque d.ph.GEPML) voluerunt consultum, nullum praeiudicium patior inrogari. Renovans statuta maiorum venditionem censeo submoveri, quam praedicta fames de ingenuis fieri persuasit: ita sane, ut emptor pretium sub quintae (quinta d.OGESL Berol.270) adiectione recipiat, hoc est, ut quinto solido unus addatur, decimo duo, similiter crescente numero quamcumque summam venditio facta designat. Ita fit, ut neque illum rebus afflictis et desperatis emisse paeniteat, qui (quia ph.Berol.270) amplius recepit (recipit d.X) quam ad pretium dederat, nec pereat sub tanta clade distracta libertas. Si quis sane barbaris venditionem prohibitam fecerit vel emptum ingenuum ad transmarina transtulerit (contulerit g), sciat se sex auri uncias fisci viribus illaturum. Quam saluberrimam legem, Aëti parens karissime atque amantissime, illustris et praecelsa magnitudo tua notitiae omnium propositis vulgabit edictis.

W653/19/9. NV 34. (Firmino pr.pr. et patr. d. 13 July 451 Roma) Ad auctores (auctores Ob Pith. adiutores Pith) suos beneficia delata respiciunt nec minus plenam gratiam meretur, qui praestanda suggessit quam qui suggesta concedit. Unum providi iudicis (indicis Pith.) est, alterum munificentiae principalis et insinuatio, benevolentiae titulum (titulum O titulo d) praestando, gloriam cumulat insinuationis effectu. 1. Censeo igitur, ut iuxta suggestionem culminis tui honoratis Afris et possessoribus hostili vastatione nudatis isto remedio consulatur, ut, quod fortunae impressio sustulit, ad (id Pith.) quantum potest, largitas augusta compenset. Dulce est remedia fessis optata largiri et, licet habeat inexhaustum dolorem atque aeterna suspiria propriarum (propriarum O Pith. propria d) amissio facultatum, tamen, quae in tam tristi fuerint sorte collata, amissa solantur (solantur O Pith. solvantur d). 2. Igitur intra Numidiam provinciam ex desertis locis, de quibus, sicut celsitudinis tuae suggestio loquitur, nihil emolumenti accedit (agnoscitur Pith.), honoratis et possessoribus, quos praediximus, XIII milia fere (terrae Cuiac.) centuriarum sub quinque annorum vacatione concedimus: duo milia praeterea solidorum, qui ex titulo vicenarum siliquarum, quae per singulas centurias exiguntur, superesse et fisco (s.e.f. Meyer.app. e.s.f. d) perire (perire d.O per se Cuiac.) dicuntur, exacta per officium magnitudinis tuae ad arcam praetorianam deferri praecipio, ut hostili vastitate nudatis atque depulsis ad eandem summam, quemadmodum iuxta (iuxta Pith. iusta d.O) merita personarum per ordinem annis singulis dividi debeant, pro tua moderatione decernas. 3. Et in Sitifensi et in Caesariensi Mauretania et Numidia (delete M.e.N. Meyer.app.) provincia praedia iuris enfyteutici et domus divinae, quae ab accolis post Wandalicam vastationem fuerant competita et a diversis (a diversis O Pith. adversis d) hodie possidentur, auferri ab iisdem censeo et sub eo pensitationis modo, quo nunc tenetur, subsignatione cessante honoratis proconsularis provinciae ac (omit ac Cuiac.) Byzacenae potius collocari, quos a barbaris sublatis patrimoniis etiam de sedibus propriis constat expulsos. 4. De pistoriis autem praediis statuo, quoniam his, quos barbaries afflixerat, ob alimoniam ante fuerant lege concessa, ut ad eos tantum debeant pervenire, quos ab hostibus certum est facultates captivitatis infortunio perdidisse, eisdem pulsis, quos ad hoc beneficium indecenter constat admissos: nec liceat quemquam amplioribus, quam eius loci ratio postulat, remediis adiuvari. Aequum (add enim Pith.) est, ut, quod perculsis graviori sorte contulimus, iusta singulis (O Pith. iuxta singulos d) distributione proficiat; penes quos salvo urbis Romae privilegio haec humanitas permanebit, donec auspice deo eos in (add eos in Meyer.app.) Africam redire contingat. 5. Praedia obeuntium eiusdem scilicet iuris ad filios eorum, quibus data sunt, successionis iure perveniant, salvo tamen, ut dictum est, privilegio urbis aeternae. Qui si defuncto fortasse non fuerint (non fuerint d defuerint O), auctoritate iudicis huic dari praecipio, cui magis consuli iusta necessitas persuadet; maioribus enim debent beneficiis adiuvari, quos non dubium est adversa vehementiora perpessos, Firmine parens karissime atque amantissime. 6. Itaque illustris et praecelsa magnificentia tua ad designatos provinciales sub programmate (programmate d pragmatico O) suo nostra edicta faciat pervenire, ut, quanta nobis eorum cura sit, praesenti lege cognoscant.

452 HERCULANO VC CONS

Marcianus, who had been proclaimed emperor at Constantinople on 25 August 450, was recognized by Valentinian III early in 452.

IMPP VALENTINIANUS ET MARCIANUS AUGG

W654/19/10. NV 35 (Firmino pr.pr. et patricio d. 15/16/25/26 Apr 452 Roma) De episcopali iudicio diversorum saepe causatio est: ne ulterius querella procedat, necesse est praesenti lege sanciri. Itaque cum inter clericos iurgium vertitur et ipsis litigatoribus convenit, habeat episcopus licentiam iudicandi, praeeunte tamen vinculo compromissi (compromisso ga Vat.520a). Quod et de laicis, si consentiant, auctoritas nostra permittit: (add et Vat.520) aliter eos iudices esse non patimur, nisi voluntas iurgantium interposita, sicut dictum est, condicione (condicionem L) praecedat, quoniam constat episcopos et presbyteros (et presyteros interpolated Meyer.app.) forum legibus non habere nec de aliis causis secundum Arcadii et Honorii divalia constituta, quae Theodosianum corpus ostendit, praeter religionem posse cognoscere. Si ambo eiusdem officii litigatores nolint (nollent ES) vel alteruter, agant publicis legibus et iure communi: sin vero petitor laicus, seu in civili seu in criminali causa, cuiuslibet loci clericum (clericorum Paris.4411) adversarium suum, si id magis eligat, per auctoritatem legitimam in publico iudicio respondere compellat. 1. Quam formam etiam circa episcoporum personam observari (observare g) oportere censemus, ut, si in huiusce (huiuscemodi OCS Paris.4411) ordinis homines actionem pervasionis (praevaricationis G) et atrocium iniuriarum dirigi necesse fuerit (fuit Vat.520), per procuratorem sollemniter ordinatum apud iudicem publicum inter leges et iura confligant, iudicati exitu ad mandatores sine dubio reversuro. Quod his religionis et sacerdotii veneratione permittimus (permittemus N). Nam notum est procurationem (procuratorem PM) in criminalibus negotiis non posse concedi. Sed ut sit ulla discretio (districtio Paris.4411) meritorum, episcopis et presbyteris (et presbyteris interpolated Meyer.app.) tantum id oportet impendi; in reliquis negotiis criminalibus iuxta legum ordinem per se iudicium subire cogantur. Si ab executore conventi parere detrectent (detrectant GL), servato iuris ordine sententia teneat contumaces. 2. In clerico petitore consequens erit, ut secundum leges pulsati forum sequatur, si, ut dictum est, adversarius suus ad episcopi vel presbyteri (vel presbyteri interpolated Meyer.app.) audientiam non praestat assensum: poena defensoribus negotii, qui in eodem extraordinario iudicio adfuerint atque egerint, huiusmodi constituta, ut causidicum officii amissio, iurisconsultum existimationis (existimationis edd. aestimationis others) et interdictae civitatis damna percellant. 3. Nullus originarius inquilinus servus vel colonus ad clericale munus accedat neque monachis aut monasteriis aggregetur, ut vinculum debitae condicionis evadat, non corporatus urbis Romae vel cuiuslibet urbis alterius, non curialis, non exprimario (exprimarius GPM), non aurarius, civis collegiatus sevir (sevir g.L Paris.4411.10753 Pith. seu libertus Vat.520 Cuiac.ed.1 servilis Cuiac.ed.2) aut publicus servus. 4. Iubemus, ut clerici nihil prorsus negotiationis exerceant. Si velint negotiari, sciant se iudicibus subditos clericorum privilegio non muniri. 5. Defensores ecclesiae de expressis urbium ministeriis non liceat ordinari: acquiescentes huic officio rerum suarum amissio comitetur, quas curiae vel corpori suo praecipimus (praecepimus N) applicari. Si custodire haec et exequi (implere Vat.520) neglexerint (noluerint OD) iudices competentes, facultatibus suis et status privilegiis exuantur, primoribus officii capitali discrimine constituto, ipsis nihilominus a tali officio repellendis, ut ab urbis suae competentibus obsequiis non recedant. Hi autem, qui intra decennium (tricennium Paris.10753) transactum a die latae huius legis diacones ordinati sunt, suffectos pro se dare debebunt; si non habent, unde sibi hac ratione prospiciant (prospectant Paris.4411), ipsi ad nexum proprium reducantur: ceteris inferioris gradus ad competentia ministeria retrahendis, exceptis episcopis atque presbyteris, servatis tamen, quae de patrimonio talium personarum legum praecedentium statuta sanxerunt. 6. Originarii vero (vero g interpretatio sane others) vel servi, qui iugum natalium declinantes ad ecclesiasticum se ordinem transtulerunt, exceptis episcopis et presbyteris ad dominorum iura redeant, si non in eodem officio annum tricesimum (tricensimum NPML Paris.4411.10753) compleverunt: ita ut huius condicionis diaconus domino pro se vicarium reddat, omni pariter peculio restituto. Circa quem nihilominus, si copia vicarii dandi non suppetat, quae de ministeriis urbium sunt superius statuta serventur. 7. Universis (diversis Paris.10753) clericis praeter ecclesiasticos actus nihil omnino cum aliis causis decet esse commune nec cum locis iuris publici, quae quasi destituta plerumque et non necessaria elicitis supplicationibus velut ad usum quendam religionis evertunt: poena XX librarum auri scriniorum proximis interposita (imposita Zirardini), si aditus huic supplicationi fuerit attributus. 8. Opportunum duximus occasione legis de ea successione decernere, quae anterioribus constitutis non sunt evidenter expressa. Itaque si vir sine liberis uxore superstite moriatur, sponsalium, quae mulier accepit, obeuntis patri matrive mediam restituat portionem sibi residuam servatura (reservatura NXC Paris.4411.10753). Si desint personae quas loquimur, ipsi universa proficiant pro pudore percepta, quae non extantibus tam caris religiosisque nominibus imminui non oportet. 9. Similis erit de dote condicio, quam dari (dare Paris.4411 dimidiari Seeck) praesentis oraculi decernit auctoritas, ut, si nullis interpositis condicionibus viro fuerit contributa - quae lucrativa esse potest - uxoriae mortis eventu patri matrive defunctae maritus acceptae dotis mediam restituat quantitatem. Pars vero feminae tantum dare debebit quantum (add in ONCL Paris.4411) sponsalibus maritus intulerit, ut dantis et accipientis sit aequa condicio, ne placita futuraque coniunctio uni lucrum, alteri faciat detrimentum. 10. Muliere in matrimonio intestata deficiente superstitibus filiis derelictis pater ususfructus totius patrimonii habeat potestatem usque ad vicesimum filiorum aetatis annum; post medietatem restituat filio filiave, sibi in diem vitae suae medietate detenta (medietatem deteneat N). Si expleto filiorum vicesimo anno medietatem portionis suae unicuique dare noluerit, suboli, quae medietatem ex bonis maternis a patre non fuerit consecuta, fructus eius medietatis (f.e.m. interpretatio Seeck Meyer.app.) post obitum patris a succesoribus aestimatione habita iubemus exsolvi, ut, quod in familia quis constitutus amisit, futura saltim compenset aetate. 11. In ipsorum autem matrimoniorum reverentiae vinculum, ne passim et temere deserantur, antiquata novella lege, quae solvi coniugia sola contraria voluntate permiserat, ea quae a divo patre nostro Constantio decreta sunt intemerata serventur. 12. Tricennali temporum definitione concludi ea praecipimus (praecepimus NE), quae perpetuis aut infinitis saeculis servabantur (servabuntur NES Vat.520), exceptis Afrorum negotiis, qui se probaverint necessitatem Wandalicam pertulisse, ut de eorum causis illa tempora praefixo tricennio subtrahantur, quae claruerit (claruerint OGESL Vat.520) sub hostilitate consumpta. Ceterum alia intra expressa metarum suarum censemus (censuimus E) spatia contineri. 13. Sane sicut non coeptam intra tricennium quamlibet causam vetuimus incohari, ita quae contestatae litis sumpsit exordium, excepto privilegio pupillaris aetatis, quod divae memoriae patris nostri Theodosii lege concessum est, intra eadem tempora terminetur, nisi forte post vicesimum quintum annum (viginti et quinque annos E) ex eo, quo competere actio coeperat, contestata lis fuerit. Cui si is casus eveniat, emenso hoc tricennio, quod statutum est, aliud quinquennium prorogamus, intra quod debent negotia universa consumi, ne a malitiosis ingeniis calumniando legem priorem contestatis litibus aliud tricennium vindicetur. Abunde enim sufficit (sufficit g.ES Vat.520 sufficiet O others) quinquennii adiectio, qua evoluta nulli penitus actioni copia tribuetur. Quae autem intra vicesimum quintum annum contestata lis fuerit, statuto tricennio modis omnibus consumatur. 14. Petitorem iubemus, postquam edito actionis genere adversarium suum tenuit et ad respondendum coegit, propositae litis probationibus imminere, quoniam ad damnosam iudicii observationem quemquam prius non debet ullus attrahere quam omnia documenta praeparet (praeparet g others praepararet E praepararit P3 Meyer.app.?), quibus exhibitum in disceptatione convincat: quod et scitis veterum principum continetur. Alias, si quis ad iudicium quem venire compulerit et eodem in officio vel fideiussionis vinculo constituto non urgeat, quo intra quattuor menses institutas peragat actiones, et constiterit iudicem causas alias cognovisse, petitor, qui secretarium vitio suo noluit (voluit G) introire, sumptus expensasque restituat, quoniam actoris tergiversationem esse non convenit impunitam, pulsatus his recuperatis ab observationis necessitate integro petitori liber abscedat. 15. Quod (quoniam g) si pulsatus quis adesse neglexerit, evocatus secundum ordinis iuris sententiam excipiat contumacis. Exhibitus sane si de solo pulsatus fuerit, cessante fideussionis necessitate, periculo negotii observationem se subiturum promittat. In pecunariis autem causis non nisi pro quantitate debiti, quod fuerit postulatum, praesentiae suae fideiussorem dabit (dabit g.ONESL Pith. debet others), si maluerit subire conflictum: si tamen eum in his locis, in quibus pulsatus fuerit, patrimonium petitae summae conveniens constiterit non habere. 16. Si quis a suspecto iudice illustri viro praefecto urbis Romae propter aliquas domesticas et privatas simultates vocem appellationis emiserit, apud successorem eius sequentem mox quas ante timuit exerat actiones, ut relationis difficultatem ac morarum, quas intercedere ad respondendum nolumus (volumus Vat.520 Cuiac.ed.1), necessitas auferatur. 17. Nec quisquam provocet a praefecto cognitore in causa, cuius meritum intra centum solidos continetur. 18. Si forte duorum praediorum unus dominus atque possessor ex referto orginariis et colonis agro ad alterum rus (ius N) aliquos homines propria voluntate et ordinatione transtulerit, ita id maneat, ut, sive venditione seu donatione seu quolibet alio modo ad diversos dominos res utraque pervenerit, translatos originis iure et titulo revocari (revocare Vat.520) non liceat. Indecorum est auctoris facta convelli, quae pro consilio suo et tractatu necessaria iudicavit, cum magis deceat ad eius reverentiam quae illi visa sunt inviolata servari. 19. Quo autem antehac (ante hoc N) promulgata lege censuimus amissae temporibus originariae subolem priori domino non perire, id in argumentum trahi aperta definitione prohibemus: scilicet secundum legem ad Palladium datam subolem dividi censemus, quae de originario suscepta fuerit alieno, Firmine parens karissime atque amantissime. 20. Quare illustris et praecelsa magnitudo tua hanc saluberrimam edictalem legem etiam pendentibus in foro negotiis profuturam propositis vulgabit edictis, ut, quanta nobis disponendae quietis publicae cura sit, omnibus innotescat.

Tenure of western quaestor no.19 ends

W655. NV 36 (Firmino pr.pr. et patricio d. 29 June 452 Roma) Non miramur inter bellicas curas et obstrepentes lituos ordinatione (ordinationem x) magnifici viri parentiss patriciique nostri Aëti formam publicae dispositionis in meliorem statum fuisse mutatam, cuius sollicitudini facillimum effectum praestitit amplitudinis vestrae in aeternum consulens laudanda provisio, quae sacrae urbis privilegiis et administrantis providentia et optimi civis affectione subvenit (subveniat x) et iam iamque (etiamque s2) occidui corporis functionem ita salubri dispositione constituit ut remotis dispendiis numquam defectum virium devotio servientis incurrat, quippe cui et permutatione provinciarum et (omit et d.O.sx Cuiac.ed.1) exactionis qualitate et pretii moderata adaeratione prospexit, Firmine parens karissime atque amantissime. 1. Unde illustris et praecelsa magnitudo tua pragmatici nostri tenore comperto (confecto Cuiac.ed.1) sciat secundum saluberrimam suggestionem suam, quae ex magnifici viri parentis patriciique nostri Aëti dispositione processit, patronis corporis suariorum intuitu sacrae urbis Romae in primis hoc beneficium praestari debere (praestari debere g debere praestari d.O.sx), ut delegatione, quae his intra provinciam Sardiniam praebebatur, de qua propter incertum navigationis illatio fluctuabat, ad arcam praetorianam reducta cum aliis proventibus (proventibus Seeck provinciis libri), sub refusione universorum titulorum, qui dispersi antehac (antea g) plurimum in reliquis habere probabantur (probantur dsx), de vicinis provinciis, id est de Lucania sex milia quadringentorum, Samnio quinque milia quadrigentorum, Campanis mille nonagentorum quinquaginta solidorum debita emolumenta oporteat (oporteat Pith. oportet d.s Cuiac.) decerni. 2. De boariorum etiam vel pecuariorum praestatione nongentos quinquaginta solidos exactos sibi noverint profuturos. Centum milia aequi ponderis de interpretiis iuxta priora constituta praebeant, ducena quadragena pondo ad solidos secundum promissionem suam illaturi, quoniam certa emolumenta amota solita dubitatione percipiunt, ita ut centum quinquaginta diebus obsoniorum praebitionem sine ulla causatione singulis annis a se noverint procurandum, quae quantitas in tricies sexies centenis viginti novem milibus libris cum duarum decimarum ratione colligitur. 3. In ipsorum autem patronorum sit arbitrio constitutum, utrum per praetorianum officium adiunctis ei quinque de corpore suo quos elegerint, quibus ducenariae militiae honorem praeberi iubemus, an per suos tantummodo, ne forte onerosi sint apparitores, id ipsum munus velint exactionis impleri, non expectata deinceps praetorianae sedis annua delegatione, quae hactenus servabatur. 4. Nec ante quicquam de Lucania Samnioque (add et Campania Meyer.app.?) provinciis arca praetoriana deposcat quam suariis exigentibus debitum omne solvatur. Moderatores provinciarum eorumque officia sub periculo facultatum suarum diligentiam et efficaciam huic operi (huius operis O) commodabunt, ut ea ipsa quae providimus facilius impleantur. 5. Baonio priori corporis cum dignitate lege concessa etiam cingulum militiae iubemus adiungi, quo in rebus ordinandis sub privilegio militari maior huic auctoritas suffragetur. Quod circa successores eius venientes per ordinem volumus custodiri. 6. Quos ad nullum aliud praeterea onus convenit devocari (revocari d), nisi (sic Meyer.app.?) ut (omit ut g O.dsx) huic officio vacantes a ceteris habeantur immunes. 7. Suarios ipsos nullius apparitionis neque iniuriae neque dispendiis subiacere manentibus circa eos, quae superiora scita sanxerunt. 8. Obnoxias sane suario, boario et pecuario corpori personas ad debita praecipimus (praecepimus s) cum agnatione, peculiis et praediis onera revocari amotis omnibus, quae sibi contra leges praesumptio et ambitio vindicavit. 9. In quibus exequendis memoratus Baonius vel successsores eius fidelem operam commodare debebunt, ut (quo Pith.) statutis nostris congruus praestatur effectus. Devotis enim ob hoc non solum provisione, sed etiam honore duximus adiuvandos, ut splendidiores in ministerio urbis aeternae semper invigilent suisque compendiis existiment aggregari quidquid iugis procurarit illatio.

453 OPILIO VC CONS

454 AETIO ET STUDIO VV CC CONSS

W656. NV 2.4 (Storacio pr.pr. d. 28 Oct 454 Roma) Multarum (multarum Pith. multa Cuiac. ... add e.g. necessitas rerum novarum dispositionem Meyer.app.?) in sanciendis legibus non solum sibi vindicat, verum etiam temporis ratio persuadet, non quod praeceptorum diversitas placeat, sed quod eventuum qualitas pensius facit esse iudicium et firmius constituto robur est, quoties priori sententiae magis magisque probata succedit. Dudum laxata (laxata Pith. lata Cuiac.) lex exceptis illustribus foris ceteris ac provincialibus perpetuitatem concesserat actionis. Sed nunc adcrescente pube et litterariae indolis iuventute aditi exoratique sumus, ne sub aliorum perpetuitate succedentium studiorum fervor evanescat. Quis enim se (si Pith.) ei officio novus professor inserat (inserat Pith. inferat Cuiac.), quod veteranus insederit, ut non sit tam auctor (auctor Pith./Dupuy.a actor Cuiac. Pith/Dupuy.b) quam observator alterius? Et quia haec, quae ab homine caduca (caduca Cuiac. caduco Pith.) sunt, fiunt subrogatione perpetua, ne interdicentibus (intermittentibus Meyer.app.?) studiis ipsa pariter officia conquiescant, hac generali constitutione decernimus universa fora, tam illustrium praefectorum praetorio (praetorii trad.) ac praefecti urbi (urbi Cuiac. urbis Pith.) quam reliqua omnia ... Storaci parens karissime atque amantissime. Illustris et praecelsa magnificentia tua lege salubriter constituta edictis propriis in universorum faciet pervenire notitiam, ut, quid erga servanda advocatorum tempora dispositio iusta praefixerit, et agnoscere valeant et servare contendant.

455 VALENTINIANO AUG VII ET ANTHEMIO VC CONSS

Valentinian III was killed on 16 March 455.

LAWS OF VALENTINIAN III END

 

RSS Feed  ·  Facebook  ·  Copyright © 2013 by Ernest Metzger. All rights reserved.